Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

x86 LIB. III. DE EUCHARISTI A.

De dogmate transubstantiationis adversus Lutbera nos impanatores, oe consubstantiatores .

L π Utherani nobiscum haeresis postulant Calvinianos , quod negent verata, realem, & substantialem corporis Christi praesentiam in Eucharistia. T statur Lutherus. se diu adlaborasse ut dogma realis praesentiae de medio tolleret ; sed verbis evangelicis nimis perspicuis Victum non potuisse . Vellem inquit epist. ad Argentinenses quod posset mibi ariiquis persuadere, noU esse in Eucharistia

praeter panem, vinum . Magno ille beneficio me devinciret. Iam saepe gravibus curis in hae materia desudavi . Verum ego me captum video : natu elabendi via νelicta est : textus Evangelii nimis apertus est. Contendit vero simul cum lubsta

tia corporis Christi permanere substantiam panis. Heine illius gregales Impanat νes, seu Pansae dicti sunt. II. Triplex exeogitari modus potest quo Christus sit in Eucharistia vere, realia ter, & substantialiter praesens. Primo per impanationem , seu per unionem hyp staticam Verbi cum pane; quemadmodum in incarnatione per unionem hypostaticam personae Verbi coniungitur humana caro . Meundo per confiastantiationem, quae significat simultaneam existentiam panis , & corporis Christi. Tertio per 3ranisbstantiationem, quae significat conversionem substantiae panis & vini in su stantiam corporis, & sanguinis Christi. III. Cardinalis Bellarminus Lib. IIL de Euebar. eap. x r. primum impanationis auctorem facit Rupertum Abbatem Tulliensem, qui initio saeculi x II. obiit. Sed ab hoc errore Rupertum vindicant P. Gerberon , Cardinalis Gotti, & alii. Im- Panationis errorem plures adiudicant Berengario . Lutherus aliquando impanati nem , aliquando consubstantiationem propugnavit : de transubstantiationem, ut doctrinam libere defendendam cuique, interdum reliquit; sed postea eam e Gra tus est ut blasphemiam. Sic enim scribit contra Henricum VIII. Angliae Regem. πηπς transubstantiare volo sententiam meam , dico : antea posui nisu refcrrς , vς sic , sive M sentias de transubstantiatione . nune autem decerno, impium imbo Femum esse, si quis dieat panem transubstantiari. Lutherani hodierni commu niter sunt consubstantiatores, defendentes utriusque substantiae corporis Christi, repanis simultaneam existentiam in Eucharistia . Kemnitius in II. Parti exam ua . XIII. eap. Iv. scribit. Lutberus semper dixit. se in tota bae disputatione mulν

spectare prssentiam corporis sanguinis Cbristi in caesa guam praesentiam ρήηi r

312쪽

.is; . s.d γia tranfubstantiatio pro articulo fidei Db poena anathematis proponitur, ne usariis e tradicendum est . Doctrina transubstantiationis nihil erroris continet: defendi absolute posset. Verum quia EcclesiiR illam, tamquam fidei articulum , credendam proponit; ideo, tamquam impium dogma , repellenda est, eique resi stendum. Haec novatorum indoles, re ingenium . Articulis ab Ecclesia propositi, eontradieendum , bellumque denuntiandum . Illud tamen in Eeclesae catholieα triumphum cedit, quod novatores isti, dum contra Ecclesiam catholi eam pu gnant, intestino bello semetipsos dilaniant. Contemptis itaque illorum blasphemii

catholica veritas explicanda est.

IV. D Euebaristia non remanet panis ἐν visi substantia, sed vi eonsterationis tu substantiam eo aris ἐν sanguiuis ciristi convertitur i, fideque catholica eredesdum est, christum esse praesentem in Eucharistia per transubstantiationem. Articulum hune de finivit Concilium Tridentinum , tamquam dogma in Ecclesia semper ut certum habitum . Haec sunt Concilii seg. XIII. cap. In verba. Quoniam autem christus Redemptor noster eorpus suum, id quod sub specie panis offerebat , vere esse dixit; ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit , idque nune denuo sancta haec Ssnodus declarat, per conserationem panis, θ' vini, convesonem fieri totius substantiae panis in substantiam eorporis Cbristi Domini nostri, totius substantiae vini in Iubsantiam sanguinis eius et quae eonverso convenienter , ἐν proprie a sancta eatholica Eeel a transubstantiatio est appetiata.

V. Novatores, qui tot impia dogmata ab orco revocarunt, & tot novitates I vexerunt , non pudet vocabuli transubstantiationis novitatem obtrudere; cum n vitas vocabuli ad illorum labefactandos errores introducta sit; quemadmodum adhaeresim convellendam Arianorum adhibita fuit vox eonsubstantialis . Ario autem obiicienti vocis novitatem respondet S. Athanasius Lib. de decret. synod. leaenae his verbis . An novitate offenderis e An etiam rei ipsius veritatem, quae hoe es

fortita vocabulum, νefugis e Res enim antiqua novum nomen accepit, non voeabulo rei veritas accessit. ιVI. Catholica veritas verbis institutionis , me est eorpus meum, demonstratur. Haec q uippe verba aut nullam inserunt mutationem , aut inducunt mutationem metaphoricam, aut realem & substantialem. Primum negant Calvinistae, qui vi tui is de essicacitatis mutationem defendunt. Lutherani reiiciunt secundum , qui realem, & substantialem Christi praesentiam agnoscunt , reiecta figurata, contra Sacramentarios , & Calvinistas . Huc itaque disputatio recidit, num hare realis substantialis Christi praesentia excludat praesentiam substantiae panis. Excludunt autem verba ista, me est corpus meum. Quoniam pronomen hoe ad panem reserri nequit; cum sit generis neutrius. Unam autem praesert substantiam . Non panis : ergo corporis Christi . ' Accedit quod verba dominica vim habent essiciendi,

atque

313쪽

i88 LIB. III. DE EUCHARIISTI A.

atque inducendi , ut Lutherant ipsi latentur, substantialem Christi praesentiam.

Porro Christus non inquit, corpus suum poni aut cum, aut sub pane. Neque enim dixit : Cum boe, in boe, sub hoc pane est eorpus meum : sed contra asserit : Hoeest eorpus meum . Ergo iuxta obvium horum verborum sensum sola substantia corporis Christi significatur per istud pronomen boe . Lutherus passim elamitat, iuxta nudam Grammaticae intelligentiam accipienda esse dominica verba . Quid

autem est in hac propositione, Hoc est corpus meum, quod panem denotet VII. Verum quemadmodum in ceteris .litibus partes vix umquam inter se eon. veniunt, aut una alteram vincere potest ; eum nihil sit tam perspicuum & ma

nifestum quod humani ingenii cavillationibus implicari non queat , ad iudicem confugiendum est , qui controversiam dirimat i ita & in hae disputatione iudex est seligendus. Quinam autem iudex iste 3 Calviniani, Zuingliani Istorum iudicium Lutherani, non secus ae Catholici, repudiant. Quid quod Calvinus in opus.

de Uut. eonfensus Orthodoxorum doctrinam Catholieorum praesert Lutheranorum opinioni 3 De Papistis non Aquor, quorum tolerabisior, vel saltem magis verecunda est dodrina . . . Si opinio ex his duabus eligenda esset, malum nos praesentiam Cbristi sub Deciebus, is accidentibus credere , quam eum Zuiusianis Neram, realem praeis sentiam, eontra ram aperta christi verba, negare. Fatentibus Luthero, & Calvino, tam luculenta sunt Christi verba, ut Lutherus cum Catholicis ex una parte

admittat realem , & substantialem praesentiam ἱ & Calvinus meram praesentiam figuratam Sacramentariorum reiiciat . Illud ergo est reliquum , ut quid maiores nostri, quid Ecclesia ante exortas haereses Lutheranorum, & Calvinistarum definierit in hae caussa, in medium proferamus. VIII. Porro Concilium Lateranense IV. sub Innocentio III. an. Iars. tribus saeculis ante novatores, cap. Firmiter hae et definivit . credimus, ae eonfitemur, corpus , ἐγ sangui em christi Jb οι ciebus panis , vini verariter eontineνi , transubstantiatis pane in corpus , vino in sanguinem potestate divina . Rursus Concilium Tridentinum fess. x III. cap. Iv. can. II. diserte , antiquorum doctrina praemissa , definit . Si quis dixerit in Derofancto Eucbarisia saeramento remanere substantiam panis, is vini una eum eo ore, im sanguine Domini nostri Iesu Chriui; negaveritque mirabilem illam, is fingularem conversionem totius substantiae panis in corpus, is totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat oeciebus panis , O vini; quam quidem conversionem eatbolica Ecclem aptissime transub antiationem appellat; anathema fit. IX. Patres, quorum testimonia supra rescripta sunt, etsi voce transubstantiati nis non utantur, Verba tamen adhibent quae evidenter illam significant . S. Cyrillus Hierosolymitanus catecb. iv. inquit. Aquam Cissus mutavit in vinum e bnon erit dignus cui credamas , quod vinum in sanguinem suum transmutavit Z S. Am

314쪽

biosius Lib. de initiandis cap. IX. sic loquitur . a i potuit ex nibiis facere quod ηι, ejist.non potest ea quae sunt in id mutσνς quod η's crate Non enim est misus noti,

rebus dare quam mutare naturas. S. Gregorius Nyisenus Orat. catechet. eap.κκκvit. N8is flatim per verbum tra muta: r , - dictum est a Verbo : Hoe es eispus. meum. Praetereo alios Patres, Ignatium, Irenaeiim , Iustinum , Tertullianum, Cypria 'num Hilarium, Chrysostomum, qui omnes asserunt, panem eucharisticum non esse panem communem , sed esse Christi corpus Verum , proprium, naturale, quale natum est ex B. Virgine, cruci afixum, & mortuum. Omnes adfirmant, panem hune transmutari in corpus Christi. Quae sane transmutatio non fit in accidentiabu 1, seu speciebus panis et ergo in ipsa substantia. Si substantia panis remaneret, qui 'diei posset, panem hunc transmutari in Christi eorpus X S. Thomas III. Part. quaestit xxv. art. a. evincit hanc transubstantiationem hoe pacto. Corpus Christi in Eucharistia nequit esse praesens per motum loealem: quia quod per eiusmodi motum novam acquirit praesentiam, deserit terminum a quo recedit , seu priorem locum , ut novum occupet . Corpus autem Christi caelum non deserit. Neque fit praesens per creationem I ut patet. Consequitur ergo fieri praesens per conversionem substantiae panis in ipsum. Quidam, inquit, posuerunt. post consecrationem subsantiam panis is vini in hoe faeνamento remanere. En Lu- theranorum errorem. Sed baee positio spergit Angelicus stare non potest . . Quod autem convertitur in aliquid , facta conversione non manet. Unde relinquitur quod, fatua veritate butur faeramenti , substantia paxit post consecrationem remanere non

pust. Vide plura ibi. . XI Obiiciunt x. Eκ divitiis Scripturis eruitur, in Eucharistia panis substantiam

remanere . Nam de Eucharistia a S. Paulo I. cor. κ. dicitur : Panis quem frangimus, nonne participatio eorporis Domini est ρ Et Dan. vet. Christus dicit : Ego fumpanis. Rursus consistit vetitas huius propositionis. Verbum earo factum es, per unionem naturae humanae eum Verbo. Ergo salvatur veritas istius: me est corpus meum . per coniunctionem utriusque substantiae corporis , & panis. rael ferro ignito vere dicimus, me est ignis; de de dolio vino pleno, me es τι um, nulla substantiae mutatione facta . Resp. Panis Eucharistia post consecrationem Vocatur, quia ex pane facta est; quemadmodum homo pulvis nuncupatur, quia ex terra factus suit. Mos iste frequens in Scripturis est , res nomine aliarum reis rum, unde prosectae sunt, appellare . Panis etiam appellatur, peractatione, Eucharistia : quia accidentia seu species panis remanent. Angeli ab Abraham visi aviti appellati sunt , quod hominum speciem praeserrent Verbum raro factum es t in hae propositione Verbum locum tenet subiecti : ideo: ex-bum factum est earo, assumptione humanitatis in Deum. Ut argumcntatio qnm evinceret, deberet quoque altera propositio sic krmari : Corpus meum s

Tom. VIII.

315쪽

idio LIBIII. DE EUCHARISTIA.

ctum σι panis . At non sic Christus dixit, sed hoc es corpus meum . In hae auiatem propositione nec panem nominaVit, ut significaret, hoc esse suum corpus. Ekempla adducta inepta omnino sunt . Nam Planum est homines in eommuni sermone uti figura Srnecdoche, & partem usurpare pro toto; & id quod continet.

'pro te contenta. Nullo autem sermonis usu haec vox corpus denotat aut partem panis, aut accidens inhaerens pani.

XII. Obiiciunt a. Catholicorum plures negant eκ divinis Scripturis evinei tran substantiationem posse, ut Scotus, Ochamus, Paludanus. Immo Durandus solam sormam, secus materiam panis converti in corpus Christi docet. Ergo verba do mini ea non sunt ita aperta , ut transubstantiationem inserant. Resp. Ad Duranis dum quod attinet, illum errasse dicimus, suoque sensui indulsisse. Ceteri, qui op. ponuntur, Theologi asserunt non ita aperta & luculenta esse Seripturae testimo. nia, ut Ecclesiae iudicio, dc auctoritate sublata, non possint a pervicacibus homi ' nibus cavillationibus circumveniri . Et quam sit istorum interpretatio vera, fac oeomprobant Lutherant, Zuingliani, Calviniani, qui omnes pro ingenio in pravos, oppositosque sensus praelata verba detorquent. Verum non de commentis quae fingere homines vaIent, sed de sepsu obvio & naturali quem verba dominica praeferunt, disputatur in praesentia. Porro verba praelata natura sua transmutationem

produnt substantiae panis in corpus Christi, solumque Christi eorpus sub saetis

symbolis extare perspicue demonstrant; ut Patrum testimoniis, & ratione S. Th mae ostensum est . Non est ergo quod unius , aut aIterius Theologi aberrationes nobis obtrudant Lutherani, quibus nos potiori iure opponimus, quod celebris Calvinista Claudius Salmasius scribit adversus Crotium . Si ad litteram aeripiamur verba christi, ut debere accipi contendunt docti ni Luiberani Theiaui, longe magis doctrinae Pontificiorum favent quam Lutheranae. Dixit Christus, Hoc est corpus meum, eum panem traderet. EVo ηρn .smplius panis est, sed eorpus Christi, ut ille qui veritas

est, a malit., Quid quod Calvinus ipse Catholicis magis savere verba Christi testatur . quam ' Lutheranis rXIII. Opponunt 3. S. Ioannem Chrysostomum epistola ad Caesarium Monachum adversus Apollinarium , seu Synousiastas , qui blasphemabanti admiranda commixtione unam iactam suisse in Christo naturam, ex divina & humana conflatam a quam haeresim ut convelleret Chrysostomus, evincit naturam humanam in integram mansisse post unionem in Christo ; quemadmodum in Eucharistia post consecrationem eum corpore Christi manet natura panis. Haec sunt illius verba. Sicut antequam sanctificetur planis . panem nominamus ; divina autem illam sancti cante gratia, mediante Sacerdote, liberatus est qui ean ab appeliatione panis, digηus autem habitus est dominici corporis appeliatione . etiamsi natura panis in tuo per-- mansit; ἐν non duo corpora , sed unum corpus Filii praedicatiss. M is bis divina

316쪽

isundante natura , corporis naturam unum FiβMm, unam personam utraque baee feo. ruat. Eodem ergo modo remanere panis naturam in Eucharistia post conlaetati

nem docet Chrysol tomus, quo manet natura humana post unionem hypostaticam in Christo. Integra, ct inconsula manet natura humana post unionem hypostati eam cum divinitate. Ergo &e. XIV. Resp. Fabulas, supra quam dici potest , putidas evulgarunt novatores, praesertim Basnagius de hac epistola existente in Bibliotheca Dominicanorum S. Masei Florentiae. Alii laceratam iussu Magni Ducis Hetruriae blaterant : alii abia conditam, dg publicae notitiae subductam, neminique visendam exhiberi, garriunt; ae si in eadem epistola peremptoria catholici dogmatis eondemnatio extaret. Nihil eurant novatores nostri sese deridendos propinare, quoties oceasio calumniandi, &affingendi Catholicis imposturas solo odio partas occurrit. Epistola extat in praelata bibliotheca , & omnibus qui illuc accedunt , eadem legendi gratia liberalissime traditur. Plures contendunt , apochrypham esse epistolam hanc. Cl. Turnely defaer. Eucb. quas. III. art. I. ut infirmas reiicit suppositionis coniecturas. Quoniam , inquit, deest textus originalis graecus, & verso latina inconcinna est & rbara, quae graeci sermonis nitorem , di elegantiam non praesert. Sed haec ratio suppositionis notas firmas, non infirmas, evincit. mi. solidas coniecturas quae supposititiam ostendunt epistolam istam, desiderat, consulat P. Michaelem Lequiendisseνt. II r. in opera L Ioannis Damascent.

XV. Ceterum, ut Lutherani inteJligant quam sint in SS. Patrum intelligentia obcaecati, ab illis percontamur , num doctrina & mens cuiusque Scriptoris colligenda sit ex aliquo scripto in quo praeter institutum, & obiter de re controversa agit Auctor, iis Iocis neglectis in quibus data opera rem discutit, versat, & enucleati S. Ioannes Chrysostomus pluribus in locis Eucharistiae argumentum dispicit. Nemo SS. Patrum fusius & luculentius illo transmutationem panis in corpus Christi edisserit : & his omnibus neglectis, boni Lutherani epistolam ad Caesarium Monachum obtrudunt 3 Si Catholici hanc illis epistolam opponerent, perstreperent, & clamoribus percellerent , quod documentum supposititium & eonfictum

in medium adducere non erubescant, cuius non extat textus originalis graecus,

cuius verso sua inconcinnitate , & barbarie fictionem prodit. Nos vero ut germanum Chrysostomi fetum hanc epistolam suscipere volumus. Qii id heinc emolumenti percipient Lutherani Naturam panis remanere post consecrationem ille docet. id naturae nomine intelligit ille Aecidentia , proprietatum complexionem , minime substantiam ipsius panis. Quam interpretationem ut evincam, non ex aliis Chrysostomi loeis, in quibus apertissime docet, substantiam panis transmutari in substantiam eorporis Christi, argumenta repetam ; sed ex ipsa epistola invictam riationem colligo. Ibi Chrysostomus, non duo eorpora, sed unum corpus Filii

317쪽

extare testatur. Si substantia panis revera maneret simul cum substantia eor potis Christi ; iam duo essent corpora , non unum . Ergo ut haec doctrina Chry sostomi de uno eorpore consistat, necessario dicendum est, nomine naturae ipsum intelligere accidentia , ct proprietates sensibiles , quae panis sitbstantiam e se quuntur. Haec intelligentia tum Graecis, tum Latinis Scriptoribus communimina est. Nos ipsi post consecrationem Eucharistiam patum eueharisticum appellamus.

Hanc interpretationem opportune confirmat Tertullianus Lib. de anim. cap. xxκ Itainquiens, aliud esse substantiam , aliud naturam substantiae. Siquidem obstamia pν pria est rei cuiusque; natura vero potest esse communis V. g. substantia est lapis , ferrum ere. duritia lapidis , ἐν ferri est natura substantiae : duritia commvaleat;

substantia disordat. Nonne evidens est hic Tertullianum natura nomine intellia gere proprietates rei, qualis est durities in lapide , in ferro Similiter Theodore-tus dialogo II. qui inscribitur Inconfusus, loquens de corpore Christi, quale de s pulcro surrexit, ait, illud priorem suam retinere formam , figuram, circumscripti nem , ἐγ ut semel dicam , corporis essentiam : ubi nomine essentiae proprietatura complexionem intelligit. Tandem si Chrysostomus intellexisset remanere subseri riam panis, suam , & Catholicorum adversus Apollinaristas caussam prodidisses, non propugnasset. Intulissent quippe haeretici illi, Christum non esse unam per sonam, sicut non sunt corpus unum caro eius, ct substantia panis. Accedit quod smilitudines, & exempla non semper omnino , & undique rei conveniant cai applicantur. Si evidentius assequi Lutherani cupiunt Chrysostomi mentem, legant homi xxiv. in I. ad Corinth. & bomissi lxxxiii. in Matth. ubi dissertissime docet, panem vi consecrationis transmutari in corpus Christi. XVI. Insistunt Lutherant . Gelasius Papa Lib. de duabus naturis in Christo en- presse asserit , substantiam panis & vini in Eucharistia remanere. Et tamen, inquit , esse non definit substantia , veI natura paris, vini. Resp. Baronius adan. 496. Melchior Cano Lib. VI. cap. ult. negant opus istud esse Gelasii. Sed, eo

admisso , dicimus nomine substantiae Gelasium intellexisse id quod posterioribus saeculis nomine specierum , & accidentium intelligitur. Scopus Gelasii eo tendebat , ut Eutychianis ostenderet , duas in Christo esse naturas , divinam, & humanam, realiter distinctas ; quemadmodum Eucharistia corpore Christi , & pt prietatibus panis constat . Nam ibidem Gelasius , de pane eucharistico loquens, docet, quod in divinam transit, Spiritu sancto perficiente, subsantiam, permanente

tamen in I ae proprietate naturae. Permanent naturae proprietates, sapor, quantitas, & cetera eiusmodi; sed panis substantia in substantiam corporis Christi trania mutatur. Distinctio naturae, & accidentium , seu specierum non obtinebat tunc, scuti posteriore tempore : idcirco non raro Patres pro accidentibus, seu speciebiis& proprietatibus, quae naturam consequuntur, ipsam naturam accipiebantia

XVII

318쪽

xvii. Aliorum Patrum testimoni opponere solent ; sed eum nullius momentisne, illa praetereo. Illud interim dico , quod mirari satis non possum novatores istos, Patrum auctoritatem opponentes I cum nihil ipsi tam flocet faciant quam sanctorum Patrum traditionem . Cum ad hanc nos appellamus, quasi deridemur ab ipsis, & Scripturarum textus postul/nt. Cum undique & Seripturis divinis, &Ρatrum testimoniis sese pretas sentiunt; tum Venari aliquod in Patribus praesi dium, cavillari illorum Verba , circumVenire sententias , adulterare illorum dMatinam versuta arte, & incredibili temeritate nituntur . Sed alias obiectiuncula

diluamus

XvIII. Opponunt A. Aecidentia sunt signa quae adesse substantiam produnt.

Quamobrem Christus post resurrectionem , se hominem eme patefacere volens, non phantasma, dixit Luz xx IV. Palpate , videte . quia spiritus earnem, ossa non habet . Sed eucharistica accidentia eVincunt, ibi panem, dc vinum sub esse. Ergo ibi tum corporis Christi, tum panis substantia existit. Resp. Si arguta. tio ista consisteret, plura sequerentur absurda , quae nec novatores ipsi deglutire possent. Omnes sensus Christum, ut personam humanam, experiebantur. Ideone persona humana in Christo Non adfirmabunt Lutherant. Angeli qui antiquis Patriarchis apparuere, humanam naturam sensibus praeserebant; & tamen spkitiis, non homines, erant . Christus, dum se palpandum praebuit discipulis, simul adiecit suum testimonium , confirmans verum esse quod sensibus tangebant. In Eucharistia testimonium Christi oppositum testatur, nempe sub accidentibus suum cyrpus latere. In rebus itaque naturalibus argumentatio facta dumtaxat eoneluia est. Per se & naturaliter accidentia indicant, produntque ibi adesse substantiam; seeus in iis quae supernaturaliter, & per miraculum eveniunt . Nonne Lutherani ipsi fatentur, mutationem ς & quidem prodigiosam , evenire in Eucharistiar Ansensibus eam deprehendunt Nonne Calvinus ipse fatetur, dementiam manifestam redolere, sacramentum istud metiri sensibus vellet Inepta ergo est Lutheranorum

ratiocinatio.

XIX. Opponunt 3. Accidentia absque subiecto subsistere nequeunt . Ut verba eucharistica obvium praeserrent sensum , deberent & ipsa accidentia converti in accidentia corporis Christi. Denique explicari nequit , qua actione sat haec tran- substantiatio. Haec, & alia eiusmodi sophismata congerunt novatores. Resp. Acia ridentia nequeunt subsistere absque subiecto naturaliter, verum est e supernaturaliter, negatur. Non minus ineptum est alterum quod opponunt. Aecidentia enim manere Christus disposuit, quia sacris symbolis tectum praebere voluit nobis eorpus suum. Pronomen autem boe supponit non pro accidentibus, sed pro substantia sub illis contenta. Actionem qua haec transubstantiatio fit, dicimus ingenii nostri modulum superare. Omnipotentia Dei, quae captum nostrum fugit, hoc st

319쪽

αν LIB. III. DE EUCHARISTIA.

pendum prodigium operatur . Modum quo id fiat, ignoramus. An exponere Luatherani valent modum, quo impanatio, aut consubstantiatio peragatur Desinant ergo garrire, & humanis cogitatiunculis tantum mysterium obnubilare. XX. Plura alia examinanda essent; sed ea praetereo, quod, ut dixi, eo dumtaxat pertineat oratio mea , ut praecipua catholicae doctrinae capita lectoribus meis exponam , quantum sat est ad mores instituendos , & fidem firmandam. Christianae enim morum Theologiae interpres non minus dogmata quam praerepta kbrie, & definitis terminis exponere debet.

Nonnum quaesiuncuia Euebarisiam Dectantes

resolvuntur.

I. X innumeris quaestionibus quae tractantur tum a Theologis . tum a Calaiastis, praecipuas, & stitu neeessarias resolvam, iis neglectis quae curiositatem magis, & disputandi libidinem redolent quam scientiae commodum. II. maest. I. totus christus fit in boe furamentost Resp. Fide catholica credendum est, totum Christum esse in hoc sacramento. Animadvertendum tamen, duplici modo Christum in hoe saeramento esse, inquit S. Thomas III. Part. lxxVI. - . nempe dc vi verborum , - & vi naturalis concomitantiae. Vi horum verborum , Hoe es eo us meam , directe ponitur eorpus Christi . Per haee alia verba, Hic es sanguis meus , directe ponitur sanguis Christi . Vi eoneomitantiae ea omnia ponuntur quae corpori unita sunt. Et quia corpus sanguini, animae, de

divinitati unitum est ; immo corpus ipsum subsistit per subsistentiam Verbi r ideo

ubi est corpus Christi, eum eodem haec omnia sunt. In Eucharistia igitur per eoncomitantiam anima, subsistentia Verbi, divinitas speciali modo in hoe sacramento sunt . Hanc catholicam doctrinam explicat Concilium Tridentinum sessae m. cap. III. his verbis. Semper bisee fides in Ecel a Dei fuit, statim post consecratisnem verum Domini nostri eo us, veνumque eius fanguinem sub panis, vini specie una cum ipsius anima , is divinitate evistere; sed eorpus quidem sub Dec eponi , ἐν sanguinem sub vini speete. ex mi verborum : ipsum autem corpus sub Decie visi, is sonuinem sub speeie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis, em concomitantiae qua partes Christi Domini, qui iam ex mortuis resurrexit, non ιmplius moriturus, inter se copuiantur : divinitatem porro propter admirabilem iliam eius eum corpore, is anima Dpostaticam unionem.

III. Sub qialibet ergo specie saeramenti totus Christus existit, ut optime expli

320쪽

DISSERTATIO L

eat S. Thomas Ac ein art. a. sub specie Panis vi verborum est corpus; & sanguis per concomitantiam et e contrario sub speciebus vini vi verborum est sanguis; &vi concomitantiae corpus ζ dc sub qualibet specie anima, & divinitas per eo omitantiam existunt. Advertit ibidem Angelicus, quod si in triduo mortis Christi eelebratum hoc sacramentum fuisset, sub speciebus panis fuisset tantum corispus sine sanguine, dc sub speciebus Vini dumtaxat sanguis sine eorpore et quia

tune separata haec duo fuerant. At cum Post resurrectionem unita semper sint , ideo ubi ponitur unum, vi naturalis connexionis ponitur & alterum. IV. Suarea, & Vasquea contendunt , Vi concomitantiae praesentes quoque esse in hoe sacramento Patrem, & Spiritum sanctum. At Concilium Tridentinum mninia enumerans quae sunt per concomitantiam in hoc sacramento , aliarum a Filii, Trinitatis personarum non meminit . Nec est quod opponas omnium personarum cum divinitate identitatem . Nam scut identitas haec non essieit ut Pater, & Spiritus sanctus sint per concomitantiam incarnatis ita neque emeit ut snt in hoc sacramento per concomitantiam . Porro quamvis tota Trinitas nousit in Eucharistia vi concom tantiae, & modo sacramentali ; speciali tamen rati ne quadam illam adesse fatendum est. Cum enim sacramentum istud centrum sit divini amoris, Pater misericordiarum divitias bonitatis suae, di consolationis fluenta hie effundit ; & Spiritus sanctus castissimi amoris fiammas ineffabili quodammodo accendit.

U. Quaest. II. Christus fit rotus in qualibet speeterum parte Resp. Si speiacies consecratae dividantur, di separentur , facta separatione , totus Christus sub singulis separatis speciebus existit et & hoc definivit Concilium Tridentinum fessu III. can. III. his verbis. Si quis negaverit , in boo faeramento Euebaristiae sub tinaquaque specie ,-sub lingulis cui que Decie partibus , separatione facta , torum Christum contineri ; anathema fit. Disputant vero Theologi, an ante separationem hostiae consecratae sit totum corpus Christi in tota hostia, & totum in qualibet parte . Adfirmat S. Thomas m. Part. quaest. I xxv I. art. 3. quia , inquit , corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae. Natura autem substantiae tota est sub qualibet dimensionum parte , sub quibus continetur . Ergo, concludit ille, totus Christus est sub qualibet parte Decierum panis , etiam hostia integra manente , non sitim cum frangitur . Si plura cupis . tex

tum consule . .

VI. iaest. III. An Christus fit in boe sacramento fui in Aeo Resp. Negat S.

Thoma. Ac. eit. art. 1. Duplex est modus quo aliquid in loco constituitur . D finitivus unus , circumscriptivus alter . Neutro modo corpus Christi potest esse praesens in Eucharistia . Non definitive : quia quod est definitive in loco , ita est hic, ut nequeat esse alibi. Non circumscripti τe , seu per commensu-

SEARCH

MENU NAVIGATION