Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

LIB. IIL DE EUC HARISTIA.

De necessitate, seu divino praecepto fumendae euebarisieae

communionis.

3. Ommunionis voeabuIum interdum sumitur pro societate, & fidelium consortio et interdum usurpatur ad designandum Missae sacrifieium & antia phonam, quae, dum fideles communieant, eantatur in celebratione Missae : communiter autem aeripitur pro Eucharistiae participat; ne . II. Necessitas alia medii , alia praecepti . Eucharistia sumi potest aut reipsa aut voto, seu desiderio tantnm ἔ ut alἰas δῖε iam est. Id in disputationem prine pio venit , utrum Eucharistia sit necessiaria in re neeessitate medii ad salutem tum parvulis. tum adultis. Adfirmant Graecorum plures , quibus subscribunt novatores, praesertim Calvinistae. D llaeus . AIbertinus. eeterique Calvinianae sectae seriptores . Hanc siisse mentem s. Augustini , Innocentii, & aliorum Patrum,

contendunt riam Cathmlieorum aliqui. III. Tom. V. Lib. IV. nraee'ntum ecclesastἰenm eommunἰonis percipiendae quotannis explicatum est. Ouamobrem in praesentia divinum dumtaxat mandatum exponam sequerit;hus quaest unculis.

IV. Quaest. I. Euebarima est ne neres orianeeusitate med ἱ ad finienae Reso. De fide est, Eucharistiam in re suscopiam. yon esse necessariam necessitate medii ad sa Ilitem . Hane veritatem definivit Cinneilium Tridentinum 1eg. XXI. eas. IV. adve sus novatores. Si avis dixerit, parvulis , antequam ad annos discretisnis pervenerint , necessariam esse Eucharisiae e mmvniοκem; anathema fit. Hoc per eue patet ex divina Scriptura Rom. vii I. 2 I. . . damnationis est iis qui sunt in chriso Iesu. Rursus ad Titum III. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. V. Ratione ex Scripturis , & Patribus Omnibus repetita evincitur. Seripturae,&7Patres omnes tum Graeci, tum Latini testantur, per baptismum omnia peccata dimitti . Ergo Eucharissia non est necessaria necessitate medii ad salutem. Si enim absque Epcharistia per baptismum parvuli sanctificantur , fiuntque Christi

membra; in tali natu decedentes salutem consequentur aeternam. Nec opponant' novatores , Ecclesiam primis Ecclesiae se eulis baptismum non administrasse s ne Eucharistia . Quoniam nee sne confrmatione illum conserebat . Quid inde Necessariam ne dicent confirmationem 3 Ecclesa , quae olim parvulis Eucharistiam administrabat, postmodum subtraxit . Disciplinae , non necessitatis suit ri ius iste; ut alibi dictum est. Irisisti ni novatores. Vel bis simillimis Christus praecepit com

342쪽

munionem eucharisticam quibus baptismum , & poenitentiani. Nani si ait : Vibi quis renatus fuerit ex aqua Spiritu Docto, non potest introire in regnum Dei: similiter inquit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, is biberitis eius sanguinem, non habebMtis vitam in vobis. si priora , cur non & posteriora verba inis' serunt necessitatem medii Mala fide haec ultima verba opponunt novatores; eum ipsi non de Eucharistia intelligenda esse contendant. Ceterum nos diverso a primis sensu posteriora verba intelligenda dicimus. Numquid haec verba Ioan.κ Irr. Si non Iavero te, non habebis partem mecum , paris necessitatis aliquid significantae verba quibus baptisma , & poenitentia praecipiuntur Sicut ergo haec ultima particula nisi non inseri pedum lotionem necessariam esse necessitate medii ; ita nec in ista propositione, Visi manducaveritis &α medii necessitas denotatur. Sensus diversitatem & ex subiecta materia diversa, ct ex perpetua Ecclesiae traditi ne coIIuimus. VI. Quaest. II. o ne necessaria Euebaristia neeessitate medii saltem in vοιορ Resp. Non una est hac de quaestione Catholicorum sententia . Honoratus Turnelyssu est. VI. de Euch. art. I. contendit , nec in voto necessariam esse Eucharistiam ;quamvis addat, se loqui de voto proprie dicto. Dissidium inter Theologos catholicos potius de voce quam de re est . Sententia mihi probabilior est, quam ex Augustino docet S. Thomas, nempe necessariam esse Eucharistiam in voto, non eκplicito, sed implicito. Distinguenda quoque est manducatio realis, & mystica. Reali manducatione reipsa sumitur Eucharistia et mystica communio est adoptatio in mysticum Christi eorpus, seu in Ecelesiam. Hac distinctione ambae sententiae conciliantur.

VII. Porro necessariam esse Eucharistiam in voto, saltem implicito, S. Thomas

III. Part. quaest. lxx m. art. 3. docet his verbis. Per baptismum ordinatur ' homo ad

Euebaristiam e ideo ex hoe tuo quod pueri baptizantur, ad Euebaristiam Ordinantur per Melesiam et On sic scut ex fide Ecclesiae credunt, se ex fide Eeri ae deside- .eant Eucharistiam. Quam doctrinam confirmat quaest. lκκ in art. I. ad I. inquiens:

Hoe sacramentum i ex seipso virtutem habet gratiam conferendi r nec aliquis babet gratiam ante susceptionem huius sacramenti, nisi ex aliquo voto ipsius , veI per δε- ipsum, scut adusti; vel voto Ecclesiae, sicut parvuli, Mut supra dictum es. VIII. Doctrina S. Thomae huc pertinet. Eucharistia finis est omnium sacramentorum , quae strictiori vinculo nos Christo coniungit, & membra eiusdem peculiari ratione efficit . Ergo dum quis baptismum suscipit , votum saltem implicitum habet suscipiendi Eucharistiam ; cum media natura sua tendant in finem. Votum enim istud includitur in ipsa baptismi susceptione . Nec est quod opponas, Minc sequi, paris necessitatis esse Eucharistiam ac baptismum . Nam cons istarium istud illegitime insertur ue di salsum est . Baptismus namque principium

est.

343쪽

3i8 LIB. III. DE EUCHARISTI A.

est vitae spiritualis , in cuius susceptione ineludi votum implicitum Eucharistiae dictum est . Votum autem implicitum baptismi non includitur in alio praeesdente sacramento r & nisi parvuli reipsa baptisma suscipiant , pereunt . V tum baptismi explicitum sit oportet ; votum vero Eucharistiae sat est ut sit im- .plicitum . IX. Opponunt novatores plura S. Augustini testimonIa, tum ex is periscat. meri cap. XX. tum ex Lib. IL ad Bonis ea I v. quibus S. Doctor docere via

detur, Eucharistiam necessariam esse necessitate medii . Immo Innocentii I. epistola ad Patres Coneilii Mileuitani hane eamdem suam doctrinam confirmare Augustinus videtur. Et GeIasius Papa epist. vii. inquit et Ipse Dominus Iesus cbriastus coelesti voce pronuntiat et Qui non manducaverit carnem Filii hominis cme. Ubi utique neminem videmus excipium; nee ausus est asquis ditere, parvulum sine hoe faeramento salutari ad vitam aeternam posse perduei . Celebris Maldonatus , ct alii catholici Theologi in hac sententia de absoluta necessitate Eucharistiae ad salutem fuisse Augustinum, Innocentium, & Gelasium , existimarunt. sed apem te saliuntur. Sanctus quippe Augustinns eonstanter docet , parvulos qui baptismate tincti decedunt, salvari . In huius rei confirmationem pIura adduci Augi stini testimonia solent . Unum transcribo ex S. FuIgentio, qui epist. ad Ferrandum Diaconum sic interpretatur Augustini testimonia, quae opponebantur. Arbiarror, sancte frater, disputationem nostram praeelari Doctoris Augustini sermone fi m/tam , nec quidquam aliquatenus esse ambigendum , tune unumquemque fidelium participem corporis , is sanguinis fieri , quando in baptismate membrum corporis christi incitur ; nee anienari ab ilis panis consortio, etiamsi, antequam anem tuum omedat, de hoc saeculo in unitate eoodiris christi constitutus discedat . Doctrina itaque Augustini huc pertinet, parvulos eo ipso manducare mystice carnem Christi quod sint per baptismum eiusdem corporis membra I seu, ut inquit S. Th mas, manducant non re, sed voto Implicito , & interpretativo . Idque evincunt Contensonius, Cl. Berti, de alii qui fusius S. Doctoris testimonia expendunt, ex statu controversiae, quam S. Augustinus cum Pelagianis habebat. Pelagiani negantes peccatum Originale , dc argumentis a necessitate baptismi repetitis pressi distinguebant regnum Dei , & vitam aeternam : eontendebantque parvulos nori baptizatos decedentes, non ingressuros quidem regnum Dei, quod iuxta illos eximia quaedam gloria est, & non baptizatis indebita; sed assecuturos vitam aetemnam, cum sint innocentes. Qua ehimaerica distinctione admissa, urgebat illos Augustinus, parvulos non baptizatos privandos esse etiam vita aeterna . Quod ut evinceret, allegabat Ioannis textum e si manduraveritis &c. non habebitis vitam in vobis. Porro parvuli, nisi baptizentur . nequeunt fieri participes corporis Christi. Ergo parvuli non baptiaeati privantur tum regno Dei , tum salute aeterna. Ita

344쪽

DISSERTATIO I. 31γ

In testimoniis itaque quae opponuntur, Augustinus, Innocentius, ct Gelasius to quuntur de parvulis non baptizatis ἱ di in hypothesi in qua regnum Dei distin ctum quid sit a vita aeterna, ut Pelλgiani delirabant z & evincunt, parvulos isto, non baptizatos tam regno Dei, quam salute aeterna carere. Ceterum S. Augusti nus, scribens adversus Semipelagianos , qui fictitiam distinctionem Pelagianorum inter regnum Dei & vitam aeternam reiecerunt , luculentissime communem Catholicorum doctrinam defendit , nempe parvulos cum solo baptismo absque Eu charistia decedentes salutem assequi aeternam . Si plura cupis , lege citatos Au.ctores sX. Quaest. III. Euebaristia est ne necessaria vi divini praeeepti st Resp. Quamvis aliqui negaverint hoc divinum praeceptum I tamen Theologi communiter omnes eum S. Thoma III. Part. eus . lxxx. art. II. defendunt hoc divinum manis datum ; probantque verbis Christi Domini a Nisi manducaveritis carnem &e. His Deite in mea- commemorationem . Nec Catholicorum aliquis absque mani se

sto errore, in Concilio Tridentino sese. x III. iam proscripto , oppositum sustinere

valet

NI. Quaest. IV. cuinam hoc diviso praerepto obligantur e An fosi baptizati, an etiam non baptizati Z .Resp. Leander tract. VII. disp. II. quaest. II. defendit , solos haptiratos hvie praecepto subiectos esse et & pro hac sententia laudat Sotum, Bo nacinam, Candidum, & alios. Verum probabilior mihi opinio contraria est, nem pe, exceptis parvulis, omnes adultos hoc divino praecepto obstringi, sive baptizatos, sive .non baptizatos . moniam divinum mandatum absolutum est, de universale et ergo omnes comprehendit. Nec est quod opponatur, non baptiratos capaces non esse Eucharistiae. Ergo ad illa in non tenentur. Consequentia falsa est: tenentur quippe se aptos ad illam percipiendam reddere baptismum suscipiendo. Instabis. Qui baptismo carent, non tenentur sacramentaliter confiteri: ergo neque Eucharistiam sumere . Negatur consequentia . Consessio sacramentalis non praecipitur, nisi pro peccatis post baptismum perpetratis s Eucharistiae vero com munio omnibus adultis absolute iubetur. XII. Quaest. V. Quandonam ob at praeceptum istud divinum Z Resp. Theologi nonnulli defenderunt, obligare dumtaxat semel in vita . Verum scuti damnatae sunt opiniones illorum qui dicebant, lassicere semel in vita amare, credere, sperare in Deum; ita proscribenda videtur opinio haec quae obligare semel tantum in vita praeceptum divinum de Eucharistia sumenda docet. XIII. Obligat igitur hoc praeceptum potissimum in mortis articulo e quoniam tune maxime urget praeceptum , cum Potissimum finis praecepti necessarius est. At coniunctio cum Christo, quae est finis praecepti, maxime neccssaria est mortis tempore. Ergo tunc praesertim oblatvantia praecepti urget. Consuetudinem dese-

rendi

345쪽

3io LIB. III. DE EUCHAR ISTI A

rendi ad infirmos sacrum viaticum antiquissimam asserit Tridentinum Concilium se a III. cap. v I. Ipsum Concilium Nicaenum I. ean. XII. antiquam hanc consuetudinem servandam XIII., praescribit, sumendi scilicet sacrum viaticum.

vis , astringitur ne iterum sumere sacrum viaticum y Resp. Negant Paludanus , suareΣ , Reginaldus, Layman , & alii, asserentes eum qui uno , duobus, aut etiam octo diebus ex devotione communicavit , non astringi ad viaticum suscipiendum. Sed probabilior est contraria sententia , ct communior. andoquidem

per opus non praeceptum non impletur praeceptum. Divinum autem mandatum ex communi Ecclesiae interpretatione obligat in mortis articulo , ut contra hostes hoe divino praesidio muniamur. Ergo hoc mandatum non impletur communione ex devotione peracta. Qui sabbato ante dominicam palmarum ex devotione comis

municaret, non impleret praeceptum paschale; sed deberet dominica sequenti, seu insta tempus paschale iterum sumere Eucharistiam , ut praecepto ecclesiastico sa-tisfaceret. Ergo idem de divino mandato dicendum est. Quare falsum existinio quod P. Viva quaest. Iv. art. 2. docet , nempe posse satisfieri praecepto per opus non praeceptum, ita ut ille qui mane ex devotione audivit Missam , possit satis-- facere supervenienti praecepto imposito ab Episcopo. Heine contendit ille eum

aliis, non teneri eum qui ante octo dies communicavit ex devotione, sumere claticum, si incidat in mortis extremum.

XV. Quid, si eodem die quis Eucharistiam ex devotione pereepisset, & post in

mortis extremum incideret Leander quaest. vi. cum pluribus aliis adfirmat, hunc debere eodem die sumere viaticum : quia licet vetitum sit bis eodem die sumere Eucharistiam extra Missam ; in hoc tamen casu vetitum id non est, cum viatia cum sumatur ad implendum praeceptum divinum . Communior tamen opinio defendit probabilius, non debere illum qui eodem die communicavit, iterum Eucharistiam sumere : quia cum praeceptum divinum obliget ex communi inter pretatione Ecclesiae , praxis Ecclesiae non est ut quis eodem die bis commutanteet . Neque casus iste inter exceptos numeratur . Qui tamen serventi am te succensus , hoc sacrum Viaticum peteret hac intentione , ut securius sati faceret divino mandato , num sit eidem denegandum , iudicent prudentiores, &doctiores. XVI. Qui semel sumpsit viat eum, si post incidat in peccatum , non tenetur iterum eodem, aut altero die communicare pro viatico sumendo. Si vero plures dies supervixerit, puta octo, aut decem dies, poterit eidem iterum illud .administrari . XVII. Opponas contra ea quae dicta sunt . Si praeceptum divinum urgeret in articulo mortis; non possiet Ecclesia privare aliquem criminosum tempore mortis

346쪽

dommunione e & tamen aliquando id praestitit. Resp. Numquam Ecclesia uni versa legem tulit de neganda moribundia poenitentibus Eucharistia ; immo oppo sta lex in Concilio Nicaeno sancita est. Ecclesiae particulares, ut Hispani ea , Α-stieana , Gallicana , interdum iis qui tempore mortis P nitentiam agebant, de negarunt Eucharistiam : quia pracsumebant, non Virtutis amore , sed formidine poenae istos poenitentiam agere . Idque Praestiterunt ad aliorum terrorem, & eo reptionem. Et sicut potest iudex reum cibo privare; ita Ecclesa potuit alleui precatori in poenam criminum hunc divinum panem subducere . Haee tamen di seiplina iamdiu antiquata est . Et hodie tenentur iudices concedere reis ad moratem damnatis tempus lassiciens pro sumenda Eucharistia, ut communis sentenatia docet . Aliqui contendunt , eodem mortis die non esse etias modi damnatis a iudice administrandum hoc sacramentum. Sed communis sententia oppositum do. eet. Si enim iis qui morte naturali decedunt, administratur; cur non re ii, qui morte violenta plectendi sunt, dummodo dispositi reperiantur Disputant etiam utrum una hora, antequam morte plectantur, sint communicandi . Si neeenita, urgeat, non video quid impediat. Non irreverentia adversus saeramentum t nameertum est species sacramentales spatio unius horae consumi. Εκ alia parte urget divinum praeceptum, sacri Viatici sumendi. XVIII. Quaest. VII. hoc divinum pr.eceptum pluries obliget e Resp. Certum est, hoc divinum mandatum pluries obligare extra mortis articulum . Regula tamen generalis praescribi nequit . Ecclesia pro hominum communitate statuit se mel in anno peragendam communionem sacramentalem esse. Quisque fidelium , propriae infirmitatis , & necessitatis conscius , dc prudens Consessarius qui eonis scientiam illius dirigit. frequentiam istius medicinae statuere possunt. verum de

hoe infra.

XIX. Quaest. VIII. me divinum praeceptum obtigat ne ut Eucharistia sub utra que specie fumatur e Resp. Distinguenda est a praecepti obligatione disciplinae u sui. In Ecclesia Graeca usque ad hodiernum diem , in Latina usque ad xii. sae eulum consuetudo obtinuit communicandi laicos sub utraque specie . A saeeulo xii. usus talus speciei panis in Ecclesia Latina sensim praevaluit. Saeculo xiv. ineunte, nonnulli Bohemi carpere Ecclesiae Latinae disciplinam ausi sunt, qui diaeti fuere Calixtisi: quorum audaciam ut comprimeret Concilium Constantiense , ann. 14is. statuit servandam esse disciplinam diu invectam. dc pro lege haben

dam, communieandi nempe sub unica specie. Quam legem confirmavit Conis cilium Basiliense anno 143s. Pacis tamen amore Bohemis concessit facultatem communicandi sub utraque specie I dummodo agnoscerent , hanc communionem non esse praecepto divino necessariam . Lutherus modo dixit , tyrannidem sapere , subtrahere laicis calicem ἔ modo indifferentem talem ritum agnovit. Cal Tom. VIII. X vi

347쪽

LIB. m. DE EUCHARISTI A.

vinus Dotitui. cap. XVII. s. Iq. more suo debacchatur, & furens inquit ;eet ossietna diaboli prodiisse legem quae dimidiam coenae partem Christianis sus-

furatur.

XX. Duplieem hie quaestionem Theologi instituunt. Prima est, utrum communio sub utraque specie non sacrificantibus necessaria sit neeessitate aut lacramen. ti, aut praecepti divini. Quam controversiam definivit Concilium Tridentinum sess. xx I. ean. I. his verbis. Si quis dixerit , ex Dei praerepto , vel necessitate salutis, omnes, θ' s Musis Cbristi fideles utramque speriem sanctissimi Euebaristiae D. eramenti fumere debere ; anathema sit. Definitio haec fidei est , eruta ex divinis Scripturis, & constanti traditione . Scripturae divinae obviae sunt. Ioan. v r. diiscitur : Si quis manducaverit ex boe pane, vivet is aeternum . Et Sanctus Lueas Act. II. Erant perseverantes in doctrina Apostolorum , ἐν commaricatione fracti nis panis.

XXI. Traditio quoque suffragatur. Nam supra ostensam est neque id reum eari in disputationem a novatoribus potest: primis Ecclesiae saeculis consuevisse fideles eucharisticum panem secum deserre & domum, & in deserta Ioea. Nulis libi fit mentio, illos secum detulisse vini species . Frequenter asseritur , viros panem eucharisticum suscepisse nudis manibus, mulieres nitido linteolo, quod Ora rium, vel Dominicale appellabatur. De vase idoneo ad suscipiendas vini species altum flentium . Porro sicuti meminerunt & manuum, & linteoli pro suscipie dis panis speciebus ; ita profecto narrassent vas, aptum ad reeipiendum sanguinem, suisse aut argenteum, aut cupreum, aut vitreum, aut ligneum, aut testaceum . Sed altum est apud ipsos silentium . Cur Quia vini species tum non semper concedebatur in his privatis communionibus.. Aecedit luculentum testiis monium Tertulliani Lib. II. ad uxori eap. v. ubi inquit : Non maritus quid ferreto ante omnem eibum auges, θ' si Diverit , panem non tuum credit esse, qui dicitur. Perspicue hie asseritur communio sub unica specie. XXII. Innumera produci documenta solent utriusque Ecclesiae tum orientalis . tum occidentalis, quibus evincitur, communionem sub una tantum specie interdum administratam fuisse . Nam Eueharistiam pro morientium viatico servatam olim fuisse, & sub una tantum specie administratam interdum , compertum est Eusebius Lib. VI. bist. ev. xla v. narrat, Serapionem quemdam in extremis constitutum , noctu puerum misisse ad Presbyterum, a quo Eucharistiam reciperet . Et cum Presbyter aegrotans ire non posset, puero exiguam Eucharistiae partem consignavit , iussitque ut aqua intinctam, seni in os instiliaret et qua illa paullatim abforpta contiηuo animam exhalavit . Paulinus in vita S. Ambrosii narrat , Hon 'ratum vereellensem Episcopum caelesti voce admonitum fuisse, ut Ambrosio iam iam morituro succurreret , qui descendens de superiori tabulato, ubi decumbe

348쪽

bat Obtulis sancto Domini eorpus ἰ qu. σccepto , ubi deglutivit , emisit spiritum Nee negatur, aliquando infirmis datam interdum fuisse utramque speciem . Et aliquando panem , intinctum sanguine , datum ruisse scimus , & fatemur . Sed aeque certo scimus , oppositum ritum tribuendi interdum unam solari speciem

obtinuisse . Plurima alia documenta Promere possem, quae, cum sint obvia apud. Theologos, qui ex instituto, non obiter, ut ego, quaestionem versant, praetereo .

Et infantibus datam fuisse communionem sub unica tantum specie , tum in Grae- ea, tum in Latina Ecclesia, & adultis in publieis synaxibus, luculenta extant& Patrum, dc Conciliorum documenta.. XXIII. Theologicis ratiociniis breviter, quae dicta sunt, confirmantur. Nam ilia Ia communio legitima & sancta est in qua totus & integer Christus percipitur , di tota saeramenti ratio, & gratiae fructus continentur . Haee omnia in uni ea tantum specie habentur . Ergo ritus tradendi uni eam tantum speciem legitimus est. Minor propositio ex iis quae 'supra dicta sunt, patet. Siquidem Eueharistia significat Christum praesentem, eius passionem, mortem, resectionem animae spuritualem, & unionem fidelium inter se, de eum Christo . Porro haec omnia unuea tantum species significat: quia sub unica specie panis vi verborum est solumeorpus Christi , sicut solus sanguis sub specie vini r quae separatio exprimit Chri

sti mortem dc passionem. Heinc consequitur, virtutem & gratiam sub unica quoque specie contineri r quia gratia non eκ symbolis ipsis , sed ex re contenta , nempe Christo, manat . Nec negatur , expressiorem haberi significationem moristis. dc passionis Christi sub utraque specie; sicut triplex immersio in baptismo

clarius exprimit Trinitatem . Sed quid inde Propterea ne trina immersio necessaria est ad baptismi naturam Nemo id dixerit . Sat ergo est verum & i tegrum sacramentum in una tantum specie haberi , & omnem gratiae fructum ad salutem necessarium inde percipi . Utrum porro maior gratia percipiatur ex dupliei quam ex una tantum specie , controversia est inter Theologos, quam definire noluit clancilium Tridentinum . Negantem ego opinionem probabiliorem existimo. XXIV. Tandem quis dixerit, Ecclesiam Romanam universam passam esse sibi auferri rem necessariam ad salutem , quin ullus ex eadem reclamaverit S. Thomas III. Part. quaest. I xxx. art. I a. narrat disciplinam sui temporis , quae in quibusdam Ecelesiis porrigebat utramque speciem , in plurimis aliis unam solam ;eamque probat. Post obtinuit usus universalis administrandi unicam speciem. Et

nemo unus vocem extulit. Quis porro dixerit, tum laicos, tum Ecclesiasticos mnes ita caecutiisse, & tam denso ignorantiae velo obductos fuisse , ut nescirentrem ad salutem necessariam; & neminem contradixisse, neminem reclamasse contra subtractionem calicis i id quod , cum primum Petrus Desdrensis necessita-

349쪽

3α LIB. IIL DE EUCHARISTI A.

serra utriusque speciei intrudere conatus est , universa Ecclesia in Concilio Conastantiensi , dc Basiliensi erroris novitatem profligavit Ad disciplinam usum unius , aut duplicis speciei attinere , semper Theologi omnes fassi sunt . Comamentitia ergo est necessitas utriusque speciei , quam post Petrum Delarensem ia

ctant novatores.

XXV. Quaest. IX. Prudenter ne Eeel a Jbtraxit Diei, easseis Uum ; eo' an iAlum pexmittere expediat ' Resp. Ad primam partem quod attinet , adfirmant Catholici omnes . Rationes subtractionis assignat Concilium Basiliense . Princeps est grave effusionis periculum , quod frequenter contingebat . Saepissime enim sania guinis guttae decidebant, Zc aut barbam, aut vestes tingebant. Altera est vini penuria, non modo in regionibus septentrionalibus , aliisque regnis, sed etiam in multis pagis, de villis, ubi ob incolarum paupertatem vix haberi vinum potest

sussiciens ad saerificium offerendum . Praeterea vinum ex remotis regionibus delatum, saepe corrumpebatur; dc non raro conquerebantur fideles sibi vinum corruptum ministrari. Tertia horror quem multi concipiebant , dum biberes oporteret ex eodem calice, metuentes aut contagiosum aliquem morbum, aut halitus sc tidos, quos efflare viles homines solent . Heinc inceptus usus saeculo XII. tri

buendi solam panis speciem cito invaluit. Et tantum abest quod aliquis recta. maverit , ut S. Bonaventura saeculo κII r. in In dist. κr. asserere non dubitaverit : Quod dieitar utramque speciem accipi oportere, haerem plane est. XXVI. mantum ad secunda n partem certum est, Ecclesiam posse usum caclicis concedere ; eum ritus iste ad disciplinam pertineat . An aliquando expedimpossit, Δc reipsa expediat , talem ritum permittere , Synodus Τridentina declaravit, supremi Pastoris esse dςcernere , quid temporum, oc Iocorum circumstantiae postulent. Hactenus experientia compertum est , concessionem hanc plura peperiise absurda. Et praesertim haeretici ex huius ritus concessione magis firmarentur in proprio errore de necessitate utriusque speciei. Nam vel novatores existimant usum talicis ad saIutem necessarium; aut secus. Si primum; non est illorum haereticus error confirmandus. Si secundum; eur ipsi non aecedunt universali disciplinae Ecclesiae t Ritus variabilis est. Cur ipsi, propria disciplina reliacta, non obtemperant universae Ecclesiae , unde descivere Quae dico , experie ita patent. Pius IV. quibusdam in Germania lateis calicis usum impertiit. Quid heine Iacobelli haeresis excitata fuit . Martinus V. eommunicavit Iaicos in die paschatis sub utraque specie , quos inter , medicum quemdam BOhemum , qui continuo clamitare coepit , Pontificem Summum tandem adprobasse haeresim Ia-eobelli. Quamobrem Sc S. Plus v. Ac Gregorius XIII. revocare coacti fuere con-eessionem Pii IV. Tandem in Concilio Florentino plures Principum oratores tum ad pacandos haereticorum motus, tum ad Catholicorum plurium vota explendar

350쪽

DIS SERTATIO L. 3xy

da, usum eatieis postularunt . Verum , cum Oratores audi istent a Patribus , eae tali indulgentia efferatiores semper evasisse haereticos, & plura. conseeuta fuisse

absurda, luculentis adductis testimoniis, Legati, evidentia facti persuasi, a postulatione recesserunt.

XXVII. Opponunt I. heterodoxi cap. VI. Ioan. mandueaveritis δce. Θ bia bestiis eius sanguinem &c. Item : Bibite ex eo omnes. Resp. Fide mala opponunt novatores laudatum S. Ioas. cap. cum persti ae ipsi inscientur , sermonem ibi esse de Eueharistia ; sed de fidei manducatione praefata verba intelligenda effutiant. Ceterum respondent Catholici , negantes in laudatis verbis contineri praeceptum sumendi utramque speciem . Siquidem qui unicam panis speciem sumunt , earnem, & sanguinem reVera accipiunt : nam probatum supra est sub unida specie totum & integrum Christum eontineri. Verba Matthaei, Bibite Ox ea omnes, solos Sacerdotes spectant. Et hunc esse germanum horum verborum senis sum, pluribus evincunt argumentis Theologi catholici , quae non vacat re- .

ferre a

XXVIII. Opponunt a. Communio accipienda est in eommemorationem passi his Christi. Sed passio Christi non repraesentatur sola panis eommunione ι cum haec non repraesentet sanguinis effusionem . Ergo utraque species necessiaria est . Resp. Eucharistia considerari debet de ut sacrificium, de ut sacramentum . Sacrificium immolatio quaedam est, quae fit, dum seorsim sanguis, Ac corpus consecrantur . Sactamentum autem est signum sensibile corporis Christi pro nobis immolati. Haec autem sacramenti ratio persecte' salvatur in unica specie . Sapienter de more S. Thomas III. Part. quaest. lxxx. ανt. ia. ad a. inquit : Perfectio huius sacramenti non est in usu fidesium , sed in eonsteratione materiae . Et ideo nia hiI derogat perfectioni huius faeramenti , si stopulus corpus fumat fine sanguine ἔdummodo Sacerdos consecrans sumat utrumque. Hoc pacto saeculo x ID. scribebat Angelicus , quando indifferenter alicubi unica tantum , alicubi utraque species administrabatur . Plura alia quae obiicere solent, praetereo, eum nullius

prorsus momenti sint.

XXIX. Quaest. X. Quid fit communio laica, peregrina , Or prsμnctificatorum Resp. Laicae communionis diversa sunt placita . . 'iqui censent illam suisse quae sumebatur a Sacerdotibus quibus in poenam alicuius criminis permissium consecrare non erat : ideo de manu alterius Eucharistiam sumebant . Sed haee opinio reiicitur r quia communio Ialea imponebatur Diaconis, dc inferioribus Clericis graviter delinquentibus. Alii contendunt, communionem laicam sui me illam qua sub una dumtaxat specie Eucharistia porrigebatur; ac si clericalis fuerit sub utraque specie ; quod salsum est. Nam ndo obtinebat usus communionis laicae, tam

SEARCH

MENU NAVIGATION