Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

336 LIB. IIL DE EUCHARISTIA.

retractata impedire quidem servorem caritatis , & remissionem venialium ; non vero omnes sacramenti huius effectus , Praesertim gratiae habitualis augmentum. Hoe solum Theologorum, & quidem gravissimorum, dissidium satis esse debet ad detestanda quaecumque etiam Venialia crimina; cum iuxta Omnes, sin minus manunt gravem obieem , impediuntque omnes saeramenti fructus , saltem caritatis servorem diminuant, obsistantque ne venialia remittantur. Quae eum vera sint , quid iudieii serendum est de tot Sacerdotibus quotidie offerentibus sacrum Christi corpus, & ad plurima venialia affectum foventibus t Verum de hoe infra. VIII. Affectust ad venialia peccata sunt quaedam animi aegritudines, & veluti febres tabidae, quae famem spiritualem extinguunt , desiderium perfectionis suffo- eant, teporem, segnitiem, ignaviamque inducunt, saltidiam, & nauseam generant , ' & tandem sensim sine sensu ad mortem viam parant . Antequam ergo homo ad hoc tremendum simul , & misericordiarum , ac gratiarum mysterium aceedat, serio Apostoli I. Cor. x I. oraculum meditetur . Probet autem seipsum homo, se de pane illo edat, is de calice bibat. Qui enim manducat r bibis indigne, iudicium sibi manducat , is bibit, non diiudicans eorpus Domini. Pauca sunt verba, sed mirum in modum significantia. Probet se ipsum homo . Sub examen inducat vitam, statum, propensiones, affectus, &universae conversationis suae rationes severe discutiat. Scrutetur, quinam sint appetitus in corde suo dominantes, quam sint castae & sincerae amicitiae quas fovet. Probet, non verbis sonantiis bus, ct singultibus, atque suspiriis , qtiae parum incommodant, dc distuibant a dis stantes; sed poenitentiae, & caritatis operibus. Alioquin qui manducat , is bibit indigne, iudieium sibi mandueat , is bibit . Iudicium devorat indigne communicans; seu iam iudicatus , ct damnatus est sacrilegus corporis Christi prosa nator. Si Petrus tremens, viso eaptorum piscium miraculo, clamavit Lucae v. Exi a me, Domine, quia bonao peerator sum ; si centurio indignum se reputavit qui in domum suam Christum reciperet, immo nec adire ipsum ausus fuit, sed amicos misit qui pro sanitate filii ipsum rogarent; si mulier illa quae fluxum sanguinis patiebatur, coram Christo se sistere pertimuit, dc retro dumtaxat tremebunda a cedens , fimbriam velli menti tetigit : qua. fronte ipsum sacratissimum Christi corpus sumere, dc manducare audent Christiani sordibus polluti , libidine stetidi, dc pravorum affectuum Iuto haerentes Distinguenda tamen sunt peccata quκ imbecillitatem humanam comitantur , ab iis quae deliberata electione. Perpetrantur . Qxii peccatis etiam venialibus deliberate perpetratis contaminati , & affectana Bd eadem laventes, manducare Christi eorpus non reformidant, magno in discrimine versantur in gravissima prolabendi saerilegia . Inter sagitia vero mortalia luxu riae potissimum scelus hac sacra mensa indignum essicit Christianum. Quandoquidem obscena peccati carnalis libido mentem summopere hebetat, servorem dile

362쪽

ctioni, ad cibum illum caelestem concoquendum penitus extinguit . di immunia dum brutum hominem essicit . Convivium edi in istud castissimi sponsi est, euius saporem sola easta corda, δα mund rimae Percipere valent Sancta Mater Eo. etesia, Dei lumine illustrata, per plura incula peccato praesertim Iuxuriae pollutos hae saeta mensa interdixit. Ex Plurimis documentis unum in medium adducere lieeat S. Martini I. ad Amandum Episcopum Traiectensem datum. Numisis, iis huiusmodi preeato delinquentibus ad destructiotum cauonum eo assumem exbibeas Nam qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit, delaeeps iam do iis erit, nutrumque gradum Sacerdotii pstierit sipisci sed Dinciat ei lamentati.ὴibui

fidi ibusque assiduis , quoad que vixerit, is eodem par uentia durare , ut eommissum delaeum divina gratia extinguere Tastat. Si enim tale quaerimus ad saeras sim ines promovendos quibus nulti ruga, nultamque vitAE co'retium praepediat i quaat. me, . post ordinationem suam quispiam in lauum ceciderit, ἐγ pνaevarieationi peccato depreheηdatur ob oxiuι, omnino probibendas est cum manulus lutulentis at is p. ιis inserium nostrae salutis tracta r Diaconiis & Sacerdotes in perpetuum a gradu: deiiciebantur; laici vero a sacra. mensa arcebantur. Mutatus .est disciplinae

rigor;. at mutata non est evangelica doctrina , quae sancta Ian tractanda praescribit.

I. LPIur 1 n ne quaestiunculae de praeparatione ad communionem . Ii; obabitis P P. La-Croix, Viva, Tam burini, ' talo tim Casuotarum opiniones refellunt. r.

I. T T Actenus .ionnullas generales regulas tradidi circa illas dispositiones quae XL purgandam animam a quolibet crimine evincunt ante communionem Nune discutiendae sunt plures Calaistarum opiniones, quarum non paveae laxita-1em produnt. t II. Quaest. I. An praeceptum de pra mittenda confessione ab eo qui est M .peeeato mortali, fit divinum, veI bumanum Resp. Humanum dumtaxat esse, docent non pauci recentiores. Verum communiPr , & mihi vera sententia docet, esse divinues, latum a Christo Domino, dc declaratum a Paulo Ap violo his verbis Probet autem seipsum homo. Hanc sententiam docent Dominicus Soto in IV. Hinx II. quo. I. urt. q. Suarez diis. v I. sec. 3. Vasqueae dis corti eap. rv. Filllucius tract. Iv. num. Ia. Valentia diis. v I. quaest. VIII. punct. . Lugo diis. κ Iri num. 69. FagundeΣ maec . III. Lib. III. eap. VIII. Bonacina , Granados, Corneo, , alii

363쪽

,,s LIB. III. DE E CHARISTI A.

plures, quos citat, & sequitur Leander quo. a M. Rationes dedimus supra . qua ad hanc revocandae sunt : Sancta faxm yractanda sunt . Christianus ergo peceati mortalis reus, & habens Consessarii copiam, sanctitatem acquirere debet per con. sessionem sacramentalem, dum confiteri potest. III. Quaest. II. Quid sentiredam de isterpretatione P. Tamburini in praeeeptam coaeilii Tridentini, confitendi quam primum ' Resp. Si Sacerdos in peccato moris tali GIebravit, tenetur quam primum confiteri ἱ ut declaravit Concilium Tridenistinum seg. x III. ea vis. his verbis . Quod F necustate urgente Saeerdos ab uapraevia confessione cesebraverit, quamprimum confiteatur . Disputare non pauci Probabilistae coeperunt, num hoc praeceptum sit, an merum consilium . P. Thoomas Tamburinus Lib. de meth. commum cap. I. g. 6. num. qm refert utramque se

tentiam, & asserentem, & negantem , praeceptum latum esse a Tridentino: de de more vi Probabilismi utramque probabilem adfirmat his verbis. Equidem sonpossum priorem sententiam , agnoscentem in i s verbis praceptum sub mortali, non fateνi probabilis. Aio tamen , O hane non agnoscentem , esse probabilem. ει eramburini opinionem, quam etiam alii do erunt, ut Uiltalobos, Ledesma, Machadus, quos refert ex Diana P. Viva in Trutis. num. r. damnavit Alexander VII. in hae propos. num. 38. Mandatum Tridentini, factum Sacerdoti saerifieanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi quamprimum, est confisium, non praeo piam. Nullo modo ergo probabilis est. IV. Quaest. III. Quid dieendum de interpretatione P. Claudii La Croix, P. Viva, asiorum in praefatum Tridentinum praeceptum Resp. Commentum exponendum est, ut mihi videtur, valde laxum , & peregrinum . P. Claudius La-Croix eum pluribus aliis in disputationem vocat, num Sacerdos peccati mortalis conscius, qui Consessarii copiam habens celebret, non praemissa consessione, teneatur quam primum confiteri vi praecepti Tridentini. Video te commoveri, lector christiane, ob hoc solum quod in controversiam id adduci audias. Quid Tenentur

quam primum confiteri Sacerdotes qui, urgente necessitate, carentes copia ConseClarii, nequeunt confiteri: de ab hoc praecepto immunes erunt qui Consessarios obvios habentes , ex mera malitia confiteri recusant Cuinam in mentem venire potest tam peregrinum interpretamentum Audi quae scribit P. La Croix Lib. VI.

prert. I. de Euch. num. 3 6. F. Integrum, licet prolixum, commentum transcribo ne adversarii de inore clamitent, truncatum e se textum . is Docent Suar. Va'. se Say. Marchant. Nugn. Lugo num. Iso. Diana Part. II. tract.XIV. reo. lx I. Dicast. is Is . Avver. 1. quinto , Ioan. Sanchez dio. xxx I. num. I 2. GOb. num. μα,. Pelliri de Regular. Tom. n. eap. I. num. 6μ Leander num. 37s. dc in hoc conve-M niunt sere omnes, inquit Moya Tom. IV. quaest. v I. g. r. citans valde multos,

o quod Saeerdos non texeatur hoe praeepto , fi babens copiam confessarii non fit

364쪽

. eonfessus ex malitia : quia licet gravius peccet , tamen in praeeeptis positivi, is non valet argumentum a minori ad maius , vel ad simile , uti eum eommuniis Lugo in Reis. Non LibaV. dub. s. η m. . Trideatinum autem loquitur de eo quiis necessitate urgente celebravit sine consessione praevia . Sed si fuerit copia Con is sessarii , non fuit necessitas urgens celebrandi absque consessione praevia. Ergo is nee tune tenebitur ad confitendum quam primum. Haec sententia es probabilis. MHane eamdem opinionem defendit P. Dominicus Viva ici Trutina in prop. 38.

Alexandri VIL nam. II. item in Curs theori. quaest. IV. art. 7. num. 3.

U. Hare opinio, salvo meliori iudicio , falsa, improbabilis, & laxa nimium mihi videtur; & in nihilum redigit Tridentinum praeceptum. iis, Probabilismi

praeiudiciis non praeventus , melioris conditionis dixerit Sacerdotes qui ex malitia deliberata quam qui necessitate pressi ad tantum sacrificium ceIebrandum peeeati mortalis conseii sine praevia consessione aeeedunt iniis rem serio expendens, in animum sibi induxerit , Tridentinos Patres voluisse praecepto consessionis quamprimum peragendae obstringere saeerdotes qui eam necessario omiserunt , seeus alios qui eam deliberate contempsere Qsid In praeceptis positivis non valet argumentum a minori ad maius 3 Haec doctrina absolute , & nulla limitatione adiecta, falsa est . Concilium Tridentinum at confitendum quamprimum obligavit Saeerdotes peccati mortalis conscios, ex necessitate omittentes eonsessionem: quia praesumere noluit, Sacerdotes gravi scelere pollutos reperiendos lare qui ex malitia celebrare vellent, confessione non praemissa. Hanc doctrinam P. La-Croix. de aliorum in nihilum redigere Tridentini Concilii mandatum, patet . Nam Sacerdotes peccati mortalis conscii, ut hoc mandatum declinent, propositum elicient non constendi. etiamsi desint Consessarii; aut peculiarem diligentiam adhubebunt , ut Consessarios inveniant. quibus repertis, consessionem contemnent, Tune enim iuxta descriptam probabilisticam doctrinam a Concilii Tridentini praecepto immunes erunt . Sed quid diutius immoror in Iaxa opinione convellenda, quam communis sensus detestari videtur tamquam nimis captiosam VI. Sed Iubet benignas rationes quas P. Tamburinus promit, ut Tridentinum praeceptum de medio tollat, exscribere propriis ipsius verbis. Inquit enim Ioe. eis. num. 3α is In casu dubio, an verba aliqua legis praeceptum obligans importent,

is an consilium, tamquam regulam certam ponunt minues, reputanda esse consi-- Iia, de non praecepta : & ratio est, quia, cum lex sit gravis di onerosa, SEM.- PER in benigniorem subditorum partem est intelligenda . Adde quod in dubiosi melior est eonditio possidentis . Ergo in dubio , lex ne sit obligans, an nonis obligans, melios est conditio humanae libertatis, quae a tali obligatione imm

is nis est. λ I. Tertio, quia optabile est, ut enixe optat Navaria.. .. a Iegi Hatoribu3 21

365쪽

3 o LIB. m DE EUCHARISTIA.

is minem obligari ad pereatum : dc iuvat humanas leges sub praecepto obliganas, tes diminuere, ne tanta praeceptorum multitudine Hebraeis peiores essietamur. - Qitare hoc de quo agimus praeceptum confitendi quamprimum diminuere et-- iam operae pretium est . .

VII. Operae pretium ergo est praeceptum latum a Τridentino diminuere, di de medio tollere . Cur Ne praeceptorum multitudine Hebraeis peiores efficiamur ἀQuod Legislatores maturo studio curare debeant ne subditos legum multitudine opprimant , omnes eum S. Augustino, & Thoma latentur. At quod subditi, &Casu istae virgam eensoriam in Legislatores , in Concilia ipsa oecumenica , ut est

Tridentinum, extendant, & vanis commentis illorum praecepta extenuare praes mant, ausus videtur non serendus. Aut prudenter, dc maturo examine praemisso Ccintilium Tridentinum tulit hoc praeceptum ἰ aut secus . Si primum ; quae se P. Tamburinus huc intrudit praeceptorum multitudinem , dc conditionem nostram peiorem esse conditione Hebraeorum Si secundum y i inprudentiae ergo . iniustae oppressionis , & ty annidis postulabit Tridentinos Patres Nimis. inconsiderate , ut mihi videtur . loeutus est P. Tamburinus . Admissis recensuis regulis P. Tamburini, nutant serme omnes humanae leges. Haec absurda Probabilismum consequuntur, ut quisque Colligere facillime valet VIII. Quaest. IV. Quandonam elicere acti m eontritionis debet laicus eonscius pee cati mortalis, qui argente necessitate ad Evebarteiam fine confessione accedit Z Res . P. Thomas Tamburinus De. eit. F. ' num. 6. sequentem opinionem ut probabilis fimam defendit. is De lateo non est dissicultas . Satis enim est, si eliciat immeis diate ante ipsam sumptionem : & quia sumptio, seu manducatio substantialiteris fit, cum cibum deglutimus , seu traiicimus , non autem dum ille est in ore . A quando solum initiative est sumptio ; ideo ,νobabilissimum puto, satis esse, si is actus contritionis fiat , cum ore habetur saeratissima hostia . Ita de Lugo de

IX. am sit haee doctrina infesta sacramenti augustissimi sanctitati , euiquo

eompertum est . meent Probabilistae , non esse ad sacramentum poenitentiae necessariam contritionem impersectam ; sed satis esse attritionem ex solo timore eOneeptam : quia contritio etiam impersecta valde dissicilis est . Nunc vero pro

Eucharistia suscipienda brevi momento, in instanti, atque repente persectam contritionem edi posse praesumitur Licitum erit sacratissimam Christi hostiam ore percipere illo ipsis tempore quo anima diaboli eaptiva est Corpus Christi iaore, & diabolus in eorde resideat γ Subdie tamen ibidem Tamburinus, peccare eum qui sine determinatione eliciendi contritionis ad rem aceedit Immo addit pdissicile esse eum non peccare qui ad hanc brevem morulam contritionem dissert οῦ quia in magaum periculum se coniicit non eliciendae contritionis. Usui tameta

366쪽

DISSERTATIO L 3 i

men erit. eoncludit Tamburinus, Praelata doctrina pro aliquo raro casu, quo reisceptus in ore Christus Dominus sorte ipὶ divino tactu peccatricem illam ani mam illuminare, atque convertere non dedignabitur. Qiae Christus Dominus ab soluta sua potestote, & infinita clementi agere possit, & velit, nostrum non est divinare ; sed nostra interest peccatores docere quomodo se ad tantum sacramenatum sulcipiendum praeparare debeant. Nostra interest, non commentis nostris arbitrariis, sed regulis a Patribus, a Conciliis, a divinis Scripturi* praescriptis, Chri stianos instruere, ut animas a Vitiis purgent , dignaque tabernacula emciant pro tanto hospite recipiendo. Opinionem qu*m probabitus - T3mburinus appellat , salsissimam. & laxitatis plen in ego existimo. X. Saeerdotem qui post inceptam Missam alicuius peccati mortalis recordatur ;debere elicere actum contritionis ante conlecrationem P V delicet tempore M --.ιο, docet idem Tamburinus ibi num. s . si Vero post coniecrationem reeordetur , satis erit, si se se conterat immediate ante sumptionem. Nec obest, subdit, quod Sacerdos post consecrationem, & ante sumptionem debeat tangere corpus Christi : quia, inquit, probabilius est non peccare, nisi ad summum venialiter, Saceriai dotem qui in peccato mortali tangit Christi corpus, Ex quibus . hoc elicit consectarium ibi num. 62. XI. Quamvis nonnulli cum Layman asserant , Sacerdotem mortali erimineia deturpatum , mortaliter delinquere, si Euchari illam fidei bus porrigat , tam ea is aliqui merito id negant, ut Vasquea, quem citat, & sequitur Lugo diis. v I II. is de saeram. in corn. fcct. 9. quia tunc Sacerdos nda conficit sacramentum , sed si solum dispensat consecratum , ad quod tanta dignitas nequaquam requiritur . si Idemque est de Diacono , quando ex speciali Sacerdotis commissione sacramis Eutharistiam aliis porrigit . Siquidem tunc non conficit , sed solum dispensi sat . Si ergo probabile id est, quanto magis probabile fiet mortalem culpam nonis esse solum attingere XII. Haec omnia plus minusve salsa dc laxa videntur . Ultimam quam recensui opinionem penitus salsam reputo . Sacerdos sitnul ac recordatur , sive ante , sive pali consecrationem. ad laborare pro viribus debet ut contritionem edat . Tempore vero vel primi. vel secundi Memento curabit magis magisque servorem

contritionis accendere.

XIII. Quaest. V. An praefatum Tridentini mandatum obliget etiam Lateor e Resp. Negantem opinionem defendunt Layman , Bonacina , Ioannes Sancheae , Lugo , Diana, Filiivcius, dc alii, quos citat, de sequitur Leander disp.vii. quaesi xisim Probabilior mihi est opinio adfirmans : nam eadem sere ratio viget respectu Iaici, de Sacerdotis ἱ licet solus Sacerdos a Tridentino expressus sit . Qiiod Probabilistae reponere solent , non debere in odiosis fieri extensionem propter paritatem

367쪽

, i LIB. III. DE EUCHARISTIA.

iationis. vanum est & arbitrarium. Odiosa ne sunt quae reverentiam promovent erga augustissimum sacramentum t Scilicet , reponunt illi : quia nimis coercent hominum libertatem . Ideo, cum m/nifeste Tridentinum non comprehendat Irui

eos, ad hos extendendum mandatum non est,

XIV. Addunt laudati recentiores , neque Sacerdotes teneri ad eonfitendum quam primum , dum conscii peccati mortalis non celebrant, sed ab alio Sacer dote recipiunt communionem . Ε eipiunt tamen Sacerdotem qui die parasceveseelebrat Missam ς quia licet non consecret, communicat tamen Iacerdotaliter. XV. P. Claudius La-Croix Lib. VI. pari. II. num 49. post relatas opiniones . quae defendunt. dc Sacerdotem celebrantem die paraiceves , & Sacerdotem qui complet saerificium alterius , deficientis post consecrationem , absque eonsessione peccati mortalis, debere quamprimum confiteri, haec adiicit . is Recte tamen m si net Dieastillo a num I p. ista non esse adeo certa; & eum haee materia sit

si odiosa, posset aliquis dicere Tridentim intelligi debere in rigore de illo qui ve-- re ipsemet celebret Missam, idest consecrat, & communicat. ε XVI. Mirifica est benignitas ista, quae eo tota incumbit , ut ab hoe Concili mandato nos ex rat. Lex quae favet sacratissimi eorporis Christi honori, sancti. tati, & reverentiae , odiosa est Cur Quia iubet ut Christiani ad ipsum accedentes mundent a sordibus, & quidem gravibus, animam propriam media poenitentia, a Deo ipso instituta. Et hoc principio Odi tatis praecepta in Iaxiorem partem, is ventem libertati humanae, eum periculo prosanandi sanctissimum Christi corpus, exponuntur, & declarantur, Quae sequuntur, maiori sunt consideratione digna. XVII. Quaest. VI. Quid dieendum de opinione P. Vasquea, is Leandri, serentium , Sacerdotem peceantem mortaliter in i us M a relebratione , non obstringi ad confitendum quamprimum e Resp. Incredibile videtur paradoxon istud . Sed en verba P. Leandri tract. vis. disp. viti quaest. l. ubi fic proponit quaestum. An Sacerdos qui in ipsa actione faerifieandi recordatur pereati mortalis , aut forte illa committit , teneatur postea eκ vi dicti praecepti quamprimum eonfiteri e si Probabiis liter rςspondeo , non teneri eo praecepto in quia Concilium fuit locutum de Sa- , , cerdote qui a cessitate urgeate absque praevia confessione eesebrariti idest de Sa-

, cerdote qui necessitate eoactus non praemisit eonsessionem , antequam ad Cel o brandum sacrifieium accederet: hoe enim clare significant illa verba, praevia is consessone , idest consessione ante Missam r non vero de Sacerdote qui celebra committit pereatam , aut illius reeordatur . Ergo quam tumuis tunc conse- is cret, atque communicet absque consessione, non tenebitur postea quamprimum is consteri. Sis V queet disp. eevrir. eap. LII. num. 2o. Sab rus, Diana. Quae lex

consistere, admissis eiusmodi interpreta mentis , valet ui scelus mortale perpe

trat

368쪽

i at, dum ipsum sacrificiuin Deo immolat , non tenetur hoc praeceptum imple re, nempe quamprimum confiteri PAradoxon mihi hoe est inauditum. XvIII. Quaest. VII. Quin necessισι 4icatur urgens , ut quis communicare possit .ao, pr.emissa confessione mortalium ' Resp. Innumeras accumulant quaestiones C suistis in hae explicanda necessitate . Paucis ego rem perstringam , missis ineptis ebmmenus . Necessitas urgens dicitur i. si alicui mors immineat. a. si non sit eopia Consessarii, & administrandum sit viaticum . iam vis non desint qui ne gent, licitum esse ob administrationem viatici celebrare, non praemissa consessi ne; .sicuti non est permissum ob hunc finem celebrare absque vestibus saeris . aut sub una tantum specie e nihilominus communior est opinio aωrmans. Similia ter posse Parochum celebrare in die festo , ut parochiani Missam audiant, eum sola contritione , desciente copia Consessarii, communiter Auctores adfirmant , quando Parochus invenire nequeat qui vices suas suppleat. s. quando sine seana dato , vel gravi periculo infamiae non potest aut celebratio , aut communio omitti . XIX. Calaistae non pauci valde exaggerant hoe seandali, & infamiae perieulum. Mihi e contrario raro id eontingere posse. videtur. Nam multae eaussae sunt quae accessum ad communionem impediunt, ut alias dictum est. Quodnam sta datum , vel infamia , quod hae aut illa die Christianus, sive Sacerdos , sive lai-eus, indignum se reputet aut eelebratione , aut communione t Christus dicit: si fers munust tuum ad astare, on recordatust ibi fueris quod frater tuus babet aliis

quid adversum te ; relinque ibi munus tuum ante altare, θ' vade prius reconciliari fratri tuo, o, tune veniens offeret munus tuum. An ignoramus, nos esse pec eatores An tribunal poenitentiae non adimus omnes t Praetermittenda ne eonsessio est, ne vulgus suspiretur nos gravatos esse criminibus id Gnsessio non solum de mortalibus est, sed etiam de venialibus. Verum habet. Sed utrum haeceonsessio sit de mortali, aut veniali, ignorant homines : nec propterea quod mines suspicari valeant esse de mortali, consessionem omittimus. Ergo celebrare , communicare , non praemissa consessione peceati mortalis ad evitandum scandalum, vel infamiam, perquam raro accidit absque sacrilegio. Tot Sacerdotes, &tot Christiani, de Christianae frequentissime scandalum ingerunt, infamiamque subeunt propter quotidianas celebrationes, di communiones, ex quibus nullum percipiunt fructum, nullamque morum reformationem, nullum prosectum praeserunt; sed e contrario se mundi amatores, & earnalium appetitionum sectatores exhibent. Hoe est scandalum declinandum, haee infamia sormidanda. Quibus praemisesis, laxae nonnullorum Casu istarum opiniones reiiciuntur.

XX. La a est opinio Leandrἱ , qui disp. vir. quaes. κου I. cum pluribus Aliis d cet, Sacerdotem posse persequi Missam, si post introitum recordetur peccati mo

369쪽

3 ι LIB. III. DE EUCHARISTI A.

talis, etiamsi valeat absque nota, aut scandalo desistere : quia non decet Missam interrumpere. Sed multo minus decet Missam celebrare absque consessione gravis culpae, euius memoria suppetit post introitum . Nulla enim tunc necelsitas urget; cum, latente Leandro, nullum occurrat scandalum. XXI. Laxior est altera opinio quam cum aliis docet idem Leander quaest. xvrti videlicet non obstringi Sacerdotem praemittere consessionem peccati mortalis euius recordatur existens in altari , antequam Missam inchoet ; etiamsi nullum sit scandali periculum. Quae necessitas tum urget Scandalum, di infamiae nota a sunt. Cur ergo reconciliari prius non debet Regi summo media consessione, a te quam eiusdem. convivio assideat, & sacrificium celebret XXII. Nimis laxa quoque est opinio Tamburini de Method. comm. cap. I. num. cf. & Leandri quaeli. xv III. qui docent , posse laicum assidentem cum aliis sca mno, seu mensae communionis , Eucharistiam suscipere , non praemissa consessione Ietalis culpae cuius recordatur, etiamsi absque scandalo recedere valeat : quia, i quit Leander, cum quodammodo inoboata sit actio sacra, non debet ob reverentiam Euebari rise recedere a divina ilia mensa. Pulchra ratio . Inchoatam oblationem ante altare abrumpere nos Christus imperat , ut fratri reconciliemur : ct postea probabit sumptionem sui sacratissimi corporis antequam sum ipso reconciliemur Sed quid laxam opinationem refello XXIII. Alii docent, posse talem Christianum se communicare , quando recedere nequit absque infamiae nota, vel scandalo. Verum, ut iam dixi, chimaericum communiter est scandalum istud, ct commentitia infamia . Homines hypocritae i& peccatorum pleni hoc scandalum , ct infamiam iactant, quique lacrilega sacramentoriim sequentia vellent apparere in publico conspectu Christiani benem irati, honestique, ut suas rationes, ct negotia promoverent . in nam scandalum, qua se, quaenana infamia, quod assilientes suspicentur, te recordari alicuisius peccati gravis non consessi Quid quod ob aliquam peccati dubitationem , vel ob memoriam violati ieiunii, vel ob aliam rationem, ab omni nota infamiae

immunem, te recedere a communione iudicate valenti Mulieres procaces, impudentes, initti Odeitas, vanae, ambitiosae, scandalorum plenissimae , insana iam mi-vi me verentur, dum theatris, ludis, choreis, ceteris que mundi oblectamentis intersunt. Solum , cum sancta sancte tractanda sunt, scandalum, dc infamiam obtrudunt, & i ertimescunt vitam honestam, & vere christianam agant : dc tum haec imaginatia scandala flocci facient. An aliquando scandalum re ipsa occurrere valeat nec ne . prudentum iudicio relinquo. Solum assero, raro id contingere ι immo ex recessu a communione communiter prudentes inserunt delicatam conscientia ri, ci pei sonam bene moratam esse et quia mali homines parum curant

reverentiam, di obsequium debitum tanto sacramento.

370쪽

DISSERTATIO I. 34s

XXIV. Qui antequam ad altare accedat, post peractam consessionem recordatur alicuius peccati mortalis non manifestati in consessione , tenetur illud confiateri ; ut coni uniter docent vel ipsi benigniores Casuillae eum Leandro quaest.κκt. ubi pro contraria opinione , Omnino improbabili & laxa , refert P. Reginaldum

Tem. II. Lib. XXIX. cop. V r. quis. IV. sest. I. Corneo, & alios.

XXv. P. Claudius La Croix cum Lugo, Dicastillo. & Gobae docet , eum qui

non potest recedere aiacamno communicantium, si recordetur mortalis culpae non

conseilae, sed coni missae ante ultimam contritionem , vel absolutionem, pro qua dolorem universalem habuerat , posse communicare fine novo dolore , qu est ingratia; & tantum tenebitur suo tempore peccatum illud subiicere clavibus. Felices huiusmodi holriines , qui & contritionem, & statum gratiae tam facile in promptu habent . Recordatur quis peccati mortalis non consessi; & nee novum ex eitare, eum possit, dolorem debet Certus ne iste est aut de contritione , ne cessaria habita ad absolutionem , aut de remisso crimine Certus ne est se esse

in statu gratiae 3 Et sacratissimum Christi corpus suscipere poterit , quin novum dolorem de hoc peccato, quod certo se perpetrasse cognoscit, edat Nemini ego talem doctrinam suaderem. XXVI. Sussiciens ne est necessitas celebrandi sine praemissa consessione peccati mortalis simplici Sacerdoti iter agenti, deficiente copia Consessarii, si praecepto audiendae Missae cum aliis sociis satisfacere ille nequeat, nisi celebret Adfirmant Leander, Dicastillo, Henriquee, Viva, & alii . Negant SuareΣ , Bonacina, Lu go, Layman . Quia, inquiunt hi, praeceptum praemittendi consessionem mortalium communioni probabilius eth esse divinum, cui cedere praeceptum ecclesiasticum debet . Mihi aqua haeret, dum inter duo praecepta serenda sententia est . Seeunda tamen videtur praeserenda sententia. Disputant quoque in utramque partem, dum servalidum est praeceptum communionis paschalis , quod divinum esse probabilius est, cum Ecclesia tempus dumtaxat determinaverit . Quare communior est sententia quae docet, posse simplicem Sacerdotem celebrare absque praevia consessione ob desectum Consessarii, ut ipse, vel alii' huic paschalis communionis praecepto satisfaciant . An haec opinio sit probabilior , ignoro e propterea doctiorum iudicio rem subiicio . Sed raro haec accidunt . Tempus enim paschalis communionis dividuum est. pluresque dies comprehendit. Vix contingere potestrat in toto intervallo copia desit Conseisarii. XXVII. Disputant recentiores, n im onus latisfaciendi eapeaeaniae sit necessitas sufficiens celebrandi , non praemissa cons isone mortalis peccati Adfirmant aliqui apud Bonacinam dy, iv. quae . vi. num. 23. si non possit ather satisfacere , aut s indigeat eleemosyna . Verum inquit P. Dominicus Viva in Curi theolog. qtiaest. Iri y lic. 7. num. . id non admistisvr communiter , nisi quando is gentia

SEARCH

MENU NAVIGATION