Acta pacis Olivensis inedita In quo diaria Svevicum Danicum curonicum e tabulariis ac bibliothecis nunc primum prolata continentur

발행: 1766년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

machinationibus et ambitiosiarum Conisederationum doloribus se per reflorcscentem sentiet Quam primum vero pax cum uecta erit, Polonia sat virium ad repellendum Moscum habebit Ab Austriacis, bello Suecico impeditis, eorumque machinationibus nihil timendum restabit. id essiciendam animorum, Polonos inter et Colacos, no- uam coalitionem S. R. . Sueciae fidum et sollicitum amicum, indu bitato bono successu, se praebere poterit Brandeburgicum ineuitabilis suus interitus ad sana et honesta consilia cito compelle Commercia, omnes rerum gerendarum neruos consor tantia, alutari cum Poloniae respiratione libera refloresconi. Et si Polonia opibus, armentis et si vellectilibus spoliata, rem bene capit, ex nullis terrarum oris, mediante sorsim fida confoederatione Suecica, haec omnia facilius et commodius illi refundentur, quam ex Moscoula, ohemia, Silesia et orauia. Vno quasi verbo, ut sons sine scaturigine non existit, ita sine pacis Suecicae prodromo Poloniae restitutio, concordia et tra quillitas nullo modo speranda sed ut Regnum amplum est, ita perniciosissimarum molitionum ossicina, Barbarorum campus proelii, tragicorum exemplorum theatrum, et tandem gentium ac praeda, spolium et

In hoc scripto multa iam Sic rerum accelerantur vicissitudines f

. . . . .

552쪽

DLitterae credenti dies Regiae ad Sirent fimum Regem Poloniae d. 23 Mart.

Fcidericus III. D. G. Daniae, Nomegiae etc. Rex etc. Screnissimo Principi, Domino Iohanni Calimiro, Poloniae etc. Quamuis ex mutuo inter os amicitiae et foederum vinculo certo certius Nobis persuaserimus, nihil irini inter Serenitatem Vestram Regnique Sumciae epulatos in tractatibus pacis actum ore, sine mutua praeuiaque communicatione Nobiscum, et admissione Nostri Deputati Extraordinarii ad haec instructi, Christophori inberg, Hereditarii in Iernit praeter omnem tamen exspectationem Nobis relatum, ac in propatulo est, praedictos tractatus stibita nimis festinantique expeditione ad finem sere peruenisse, nulla Nostri Regnorumque Nostrorum in illis habita ratione. Vt vero securitati Nostrae Regnorumque Nostrorum ante conclusionem in hisce tractatibus simul prospiciatur, praedicto inputato Nostro Extraordinario mandauimus, ut haec Nostra desideria Serenitati Veserae pluribus exponat. Cui ut Serenitas Vestra integram fidem in ius adhibeat, ac petitis hisce Nostris pro communi iecuritate annuat, amice petimus. Eamque diuinae protectioni fideliter conamcndamus. Halaiae d. 23 Martii, Anno 66α

553쪽

ACTA PVBLI A

EEx em suum Litterarum S. R. Mai satis, ad Serani yimum o Ioniae Regem, de demittendo

eum venia no eputato. Fridericus II l. tit. Serenissimo Principi titi Vixit hactenus in

Aula Serenitatis Vestrae inputatus Noster Extraordinarius, bilis et fideliter Nobis dilectus cir sophorus a Parabem, Hereditarius in Iernit, sussicientibus a Nobis mandatis iKstructus, ut Pacis tractati. bus inter Serenitatem Vestram et Regnum Sueciae institutis interesset operamque daret, ut Nostri Regnorumque Nostrorum et prouinciais rum atque sibditorum talis haberetur inibi respectus atque ratio, qualem mutuae confoederationis Leges, arctioris amicitiae nexus, totque litterarum publicarum munimentis confirmata fides requirebat. Quum autem pro certo Nobis iam relatum sit, pacem illam inter Serenitatem Vestram Regnumque supradietum nunc coaluisse, consultumquem bis visum fuerit, praelatum Nostrum inputatum Extraordinarium d super coram audire, idcirco Eamdem staterne et amice rogamus, v lit huic Nostro Deputato liberam ad Nos regrediendi facultatem comeedere. Hisce Serenitatem Vestram Deo ter optimo Maximo commendamus. Dabantur Halaiae d. et Martii, Anno 166o. Fridericus.

554쪽

MELCHIORIS FEL KERSAM II

CANCELLARII CURONICI

T AD TRACTATVS LIVENSE AB LEGATI

DANTIS CANUM

LATIN EX GERMANIc VERTIT

556쪽

MELCHIORIS FEL ΚΕRSAM IIDIARIUM DANTIS CANUM

PACIFICATIONE LIVENS I

n prima visitatione Legati Gallici, ad quam obeundam hora mihi decima per agistrum Cerimoniarum dicta erat, Legatus ipse

naemet ad portam aedium excepit, atque in conclave perduxit. Defunctus ego salutatione, ac solita in auspiciis noui anni gratulatione, dixi me, qui iam otii binis Lubecensibus Pacificationis conuentibus intersuissem publica auctoritate ' atque etiam huc a Rege Poloniae arcessitus essem ad res Celsissimi Principis ac Domini mei procurandas, minime dubitare, quin has easdem Galliarum Rex, ficu illic Cha-nuto, ita nunc quoque ipsi commendasset. Itaque rogare me vehementer, vellet ante omnia id operam dare, ut Curoniae Dux dimitteretur e custodia atque in integrum restitueretur deinde prouideret, ne quid in hac Paciflaatione res nostra detrimenti pateretur. Illo vero, gratiis super hac tali visitatione et gratulatione humanissime aestis, dolere se ait vices Celsissimi Principis verum, quia facta insecta fieri non possent, id utique agendum, ut ille pristinae libertati et dignitati restitueretur. Hoc sibi curae cordique esse, et esse debere Nam ita velle et Regem suum, et Magarinum Cardinalem, ut ipse, quantum posset, Ducis res adiuuaret. Sed quia Sueci sint duriores, iam se animo ac cogitatione praecipere, restitutionem Ducis Yyy a dene-

557쪽

DIARIUM CUR NICVM

denegaturos illos duplici ex caussa, quod in Curon am dominium habeant, et direchim et utile. Etenim Curonia quum s. nexu clientulari adstricta Litioniae, Litioniaque ipsa ad Succos pertineat sane ad eos quoque dominium directum in Curoniam pertinere. De utili autem,'inimiam Curoniam teneant, ne dubium quidem stiperusc. Ad haec et talia ego Primum, quod ad dominium directum, Curoniam olim cum Livonia paruisse viai domino, Magistro ordinis Lmonici postea Uiuoniam certis pactionibus deditionem fecisse Reipublicae Polonae; Curoniam vero et Semgalliam sibi tamquam Ducatum eruasse Magi- strum ordinis, egique Polonia fidem eo nomine clientelarem iurasse. His ita a tam longo tempore constitutis, cam non amplius Livoniae seudum, sed Poloniae suisse neque Polonos iure umquamsito cessuros. Quod ad dominium utiIe repotui: Suecos iam eiectos Curonia et Semgallia, nihil praeter Mitauiam et Baustum possidere, neque ex amissis quidquam iure sibi posse adserere Litioniae quoque partem praecipuam a Moscis occupatam csse. Quibus adquieuit Legatus, adfirmans, Curonicis rebus non modo Commissarios Polo . nos, sed Regem ipsum Reginamque Poloniae diligenter consulturos. Ceterum ut certiorem se sit per caussa Ducillae ' facerem, petiit.

Qtiippe de ea Suecos, in Manifesto quodam multa ac grauia conquestos esse '' Respondi, me illud nondum vidisse coniectura autem facile adsequi, uisdem haec farinae esse, cuius illa, quae Duglassius olim ad Ducem ipsum detulisset, iam tum quidem reprehensa ac resutata. Quodsi1 in manus meas perueniat, me quoque criminationes et iniurias tales velle curatius diluere. Tum Legatus Pacem inter

Galliae et Hispaniae Reges csse consectam eos nunc ad pacandum uniuersum orbem Christianum considia et studia sua collaturos. Ita abii, reductus ab eo usque ad portam.

Ludontea Chariotta, Georgii uiI de rebus Caroli Gustaui Lib. VI. g. G. p. helmi Tectoris Brandetiburgici filia. s Quia aptiuitas Curiandia Ducis gi apud multos, inprimis ivdem co- ο Manifesti nomino significari video gnatos, inu iam creabat, matriceio tur seriptum Suecorum id, de quo me Georgio riderico scipium super ea morat VFENDOR FIus comment causa tradebatur, quod Cassiis et alibi

558쪽

MENS IANVA RIV τ

Thesaurario, accessi. Rex in conclave mihi ingress obuiam iuit aliquot passus, detectoque capite manum porrexit Ego, ut in auspicio anni votis ac gratulationibus rite factis, Regia in Maiestatem supplex obtestatus sum, ut instituti super pace ineunda congrcssibus, ante omnia Ducem Curoniae in libertatem restituendum curaret, imperaretque Legatis suis, ne quid in Pacis tractatu contrarium Chironiae rationibus a commodis admittereturi ex vero omnia polliceri. Sueci quidem, inquit ille, negant se ulli cuiquam Curoniam cessuri ros. Verum ego eam nec mihi eripi sinam, nec illis umquam con- secedam Haec ad Ducem scribas, meoque nomine securum esse, iubeas. Ceterum Palatinum resinaniensem, item Supremos Regni et Cancellarium et areschallum, qui essent Ducis studiosissimi, n minabat, quibuscum agerem de rebus nostri soDic X. - Lescinium, Palatinum Possianiensem, atque inter Legatos principem, adii, eique Ducis restitutionem nostraque omnia enixe commendaui. Is sibi ea imisque collegi satis ab Rege commendata esse rospondit, operamque et studium liberaliter promisit. Die XL Vrbis Gedanensis Syndicus memet, Amplissimi Senatus nomine, accessit sialutauitque, ac singularem, erga Ducem, reuerentiam lucuaenter testatus est

utrimque salutationes, dixit sactum a me esse audacter, nec male tamen, quod absque Saluo Conductu huc venissem. Multas stipe eo disticultates a Commissariis Sueeicis motas suilla, contendentibus, esse illum non a te, ted a Rege impetrandum. Quibus respondisse e Nunc opus non esse Saluo Conductu, me quippe iam praesente. ad quod

eommunicare iubebatur. In eo Inter alia et se uicohortem innomum marito suo relatum de Duelsis Uxorem Iacobi haud praeuatituras, qui viam norit sis Ducis Regium Montem missam tibi Au trans aquas inter rupes suas compelle Irriaci, omnisi ae Danielasgati age dis Tale Manifestum aliud, An. 1631. pant intc quos issam aeriter in Suecos publieatum exstat apud LoNDURPI invictam, morbιdas Meeorum copiolas, Μ ΑωPubi T. Vin p. 4 3 sq.

559쪽

5 2 DIARIUM CURONICUMSchlippenbachio vix credibile visum Magnum Gardium vero dixisse: Bonum factum Nec enim is, si domino sitio consultum volet, pacem se impediet, aut dissuadebit. Gardius sane Ahahiae visius cit in uniuersum bene cupere Duci hunc quippe grauiora, quam pro Regis voluntate, passum fuisse iuglassio. Ceterum Lahia liberationem ac restitutionem Ducis hoc Pacis tractatu inter cetera, expediendam putabat. Quodsi pergerem male sedulus esse, moram tractatu haud dubie iniectum iri. Sed ego Ducem contendebam ante omnia restituendum. Ad cum enim nihil pertinere pacificationem nullum ius in eum esse Regi Sueciae nullum huic ab eo lytrum, quum iniuria captus sit, et prouincia tot exactionibus adtrita, exigendum nullam esse, quam Sueci habent, peni adipiscendi retinendique Ducatus. Extrema omnia experiri Chironos malle, quam se Suecis permittere. Praeterea sic in pacificatione Vuestsalica actum quippe ante tractatus Eleetori Treuirensi redditam libertatem. Nec, si Suecis fixum constitutumque sit pacem pangere, moram timendam. Quibus expositis rogaui Legatum, ut ne desideriis votisque nostris deesset. Inter haec etiam de Manifesto isto, aliisque, quae referre nihil adtinet, dictum. In distessu eum comitatus sitim usque ante portam aedium. Post meridiem contuli me ad Legatum Danicum, a quo et ip ante aedium portam exceptus, et in triclinium deductus sum. Is, practer cetera, hoc ab Domino sitio sibi datum negotii narrabat, ut Ducis restitutionem omni studio promoueret. Super ea se iam egisse cum Rege Reginaque Poloniae, nec desperare de selici silccessit, addicente praesertim Legato Gallico. Posthaec de Daniae statu ac conditione disserens, inter alia, Pacem, inquit, peculiarem cum Sue-- cis Rex meus nequaquam inibit modo Poloni communem caussam

se ne deserunt.

Die XIV. - Ad Prasinouium, Supremum Regni Cancellarium, accessi, nec apud etundem destiti Ducis restitutionem urgere. Hanc

omnia. v v FEND. loc comm. p. 8 sq. um directum in Sueciam transferendum Curiandiam esse Uuoniae partem, quam a Regem aliqua sibi conditiones stipula uisa cedere iam Polanicis Legatis su turum, quas praesar Duci onerosum sit

udasisfuerit datum. Statem domist fu rum. Igitur satius fore, I uel alia

560쪽

omnibus Regni Senatoribus, dicebat ille, in votis esse hanc Regi Reginaeque hanc Commissarios, simulac Praeliminaria prouenerint, enixe prosequuturos. - Ad res craniae delatus, eam a Cosacis miserum in modum lacerari reserebat. Quibus auxilio diuitio adi sequium redactis, sessitan et Liu iam seruari Polonis posse. Cur niam vero a Polonia diuelli, numquam se passuros nec pacem eo glutinaturos, nisi Duce retauto. Die XV. Cn. Lisolam, Legatum Caesareum, inuisi petiique, ut, quemadmodum olim promisisset Regionaonti rebus Curonicis opitularetur, et inprimis restitutionem Ducis iuuare Quod ille memor amici iae, mecum olim contractae, practerea Ducissae, quam tum ei contigerat primum videre ac venerari, addictus, sic se pollicitus est sacturum, quasi ad ipsius Imperatoris, Domini sui, utilit te et salutem pertineret quamuis superuacanea videretur opera sua in tanto Regis Reginaeque, Commissariorum, Senatorum Poloniae erga Ducem Duore ac studio. Adhaec commemorabat, Regi ex Belgio heri litteras adlatas, easque in publico consessu perlectas,

quibus Batavos cognosset pacem libenter promoturos inter Septentruon is Reges a vero Suecum, praeter pactionis Roschildensis durissumas leges, adhuc pecuniae vim magnam a Dano exposcere id quod

Mediatoribus visum esset iniquissimum Porro illum iactitare, senumquam destiturum esse a Curonia, tamquam parte Livoniae, sibi vindicanda soluturum tamen Duci e pecunia, qua esset Prussa Pol nis redimenda, centena millia nummum, unde terras sibi in Viteriore Pomerania comparare ' At Regem Poloniae pacem, quantumuis optatam sibi ac necessariam, potius nolle, quam haec talia Suecis adnuere. Interim ventum esse ad traelatus ac mox Propositioues utrimque exhibitum iri. Post meridiem, ex Palatino Possianiensi, principe Legationis ac patrono meo optimo, ista omnia de praesenti tractatuum condition ει satis elaι in Samogitia, Litsivant, eradat eum dignatio Irisuipis Imperiri

burgie in Samogitia, aut Lithua App. p. 7 sq. uia satisfieri patiatur, ac Due Mindam

SEARCH

MENU NAVIGATION