Appiani Alexandrini Hispanica & Annibalica. Latinè nunc primùm edita, ex Francisci Beraldi linguae Graecae professoris doctissimi interpretatione. Huius editionis margini appositae numerorum notae paginis Graeci libri respondent, Henrici Stephani typ

발행: 1560년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tra ar

ad hoste circunueniendu immisisset.Tunc enim Romanoria peditatus, equitibus,quos terror belluaru disiece-rat,nudatus,& multitudine oppressus,metues ne ab hostibus circu cluderetur, haud dubia fuga castra repetiit. Ibi multi pedites ab equitibus intercepti sunt: alii qui flumen petiere, gurgitibus absumpti orti enim solis calore liquescente niue haud parum auctum erat) quum nec stare propter aquae altitudinem , nec nare ob arma possent. Scipio subsequens, militesque cohortans, fere est occisus,acceptoque graui vulnere vix Cremona de- Iatus. Prope Placetiam exiguum castellum fuit,ad quod oppranandum profectus Annibal,quadringentis amisi is, iple vulneratus discesnt. Exinde omnes ad hybernase contulerunt,Scipio Cremoriam & Placentiam, Annibal iuxta Padum. Romani audita hac tertia clade ad Padum accepta nam ante Annibalis aduentum a Boiis superati fuerant nouum ex seipsis exercitum conscripserunt, adeo ut connumeratis iis qui ad Padum erant, tresdecim legiones essent, duplo maiorem sociis imp aarunt. Et iam tum te rio quinque peditum millia & tre-eentos continuit equites. Harum aliquot in Hispaniam, nonnullas in Sardiniam nam &ibi bellu erat) quasdam in Siciliam mitti placuit. Quae restabant maiore numero aduersus Annibalem deduxere Cossae Cn. Servilius & C. Flaminius, qui Scipioni & Sempronio successerant. Seruilius propere ad exercitum profectus,a Scipione traditum imperium accepit.Scipioin Hispaniam Procos. nauigauit. Flaminius triginta peditum millibus, equitum tribus, Italia quae intra Appeninum est, tuebatur, quam solam proprie Italiam dixeris. Appeninus enim ex mediis Alpibus in mare procurrit: ad cuius dextrum .latus ea est quae vere Italia dicitur: a sinistro ad Ionium mare nunc qRidem Italia est nam & Hetruria Italia est sed tamen partem eius circa littus Ionium incolunt Graeci, E.iii.

82쪽

partem Galli, qui quondam Romam bello adorti ince .

derunt. Quos quum Camillus fugientes ad Appenninuusque persequutus fuisset, arbitror superato monte pro sedibus patriis iuxta Ionium cosedisse. Unde nunc quo que partem eius regionis Italiam Gallicam nominant. Hoc pacto Romani diuersis in locis ingentes exercitus eodem tempore habebant. Annibal ubi res ciuit haec, clam omnibus ad prima signa veris in Hetruriam venit, eamque late perpopulatus est. Q vimque urbem versus

procederet, magnus terror Romanos occupauit,exercitu,quem aduenienti Annibali obiicerent, carentes. Ex iis tamen qui supererant ad octo millia conflati erunt: quibus,quia deerat alius magi stratus, praefecerunt Centenium, priuatum quidem, i ed patritia gente virum:&ihVmbriam ad Plestinam paludem,ut qua ad urbe propior est via fauces praeoccuparet,emiserunt. Interea Haminius, qui triginta hominum millibus interiorem Italiam custodiebat, audita Annibalis celeritate, metuens urbi statim castra mouit, nullaque agmini concessare

qύie,vir rei bellicae ignarus, qui fastu& iactatione populari ad imperium lectus fuerat, magnis itineribus ad Annibalem, ut quamprimit m confligeret , properabat. cognita hominis ferocia & imperitia Annibal castra

post montem quedam paludemque locat, leuem armaturam equitatumque in valle abscondit. Mane sub lucis ortu conspicatus hostiu castra Flaminius, paululu ibi,dureficeret exercitu, moratus , vallum insuperiecit. quo facto ,mox in aciem copias educit, nondum a vigiliis ac laboribus recreatas.Sed postquam undique insidi ae eruperunt, tum monte & lacu clausus,& hostibiis circunfu- ussus,occiditur,& cum eo viginti hominum millia. Reliquos decies mille,qui in pagum quendam natura muni tum confugeratai,Maharbal inter Annibalis duces, in

83쪽

gnam & ipse ex re militari laudem eo sequutus, quia vi

expugnare facile non poterat,cum desperatis autem dimicandum non ducebat,persuasit ut arma traderent, fidemque dedit se quo vellet abire permissuru. Armis de- politis nudos ad Annibale deduxit: qui negans iniussu suo potuisse Maharbale quicqua pacisci, quos ex sociis

captiuos reperit,humaniter tractatos sine pretio dimisi t,hac clementia ciuitates ad se alliciens & venans: Romanos omnes in vinculis habuit. Gallorum quoque auxiliis, ut eos quaestu deliniret, praedam distribuit. Post

haec ulterius progredi coepit.Harum rerum fama ad Seruilium Cos iuxta Padum stativa habentem peruenerat: isque iam cum quadraginta millibus in Hetruriam properabat. Ad haec. Centenius octo millibus angustias obsederat. Annibal Plestinam paludem monte que superiectum conspicatus, de Centenium transitum tenetem, diligenter itinerum duces est percunctatus num qua parte mons circuiri posset. Ouum nullos ad transitum calles esse , sed cuncta derupta atque confragosa dicerent, nihilominus Maharbalem cum leui armatura noctii montem circumire iubet, &sub id tempus quo coniectabat eum in montem euasisse, Centenium a fronte adoritur. Dum praelium conseritur,Maharbal strenuε certe in montis vertice sublato clamore sese ostendit. Tum Romanorum fuga stragesque fuit magna : tria millia occisa, capti octingenti: reliqui vix euaserunt. Hac clade audita,qui in urbe erant Romani grauiter timuerunt ne confestim Annibal exercitum ad urbem admoueret. Ouapropter muros telis munierunt, & Ω- 127 nes armarunt,&, quia deerant arma,quaesita aliis bellis& ad decus aSxa templis spolia detraxerunt: quodque etiam in maximo metu fieri solet, Fabium MaximuDictatorem crearui. Sed Annibal, Deo auertente,ad Ionium iter flexit, vastataque maritima regione ingetem E. iiii.

84쪽

praedam egit Seruilius C qt. Annibali sese opponens, AQriminum deuenit,atque,ut Gallos nondum alienatos ira fide contineret,itinere unius diei ab eo exercitum continuit:donec veniens Fabius Maximus Dictator Seruilium,ut qui nec colatatum ullum,creato dictatore, nec

imperium gereret, Romam remisit. IpseAnnibalem per vestigia subsequens, praelio omni abstinebat, quan uisidentidem prouocaretur : satisque ducebat si obseruando insta doque, nequod oppidum obsideret, impe iret. Annibal vastata regione famem sentire coeperat . quaret eandem iterum obeundo, singulis diebus eductis in aciem copiis ad pugnam Fabium elicere conabatur. Verum nullam pugnandi copiam faciebat Dictator, im probante quidem eius factum Magistro equitum Minucio Rufo, qui Romam ad amicos scriptitabat Fabium ignauia & timiditate praelium horrere. Accidit autem It sacrificiorum causa Romam profecto Fabio,

Minucius cum Annib/le collatis stignis dimicaret. Quo praelio quia superior fuisse videbatur, tum ferocius mi tendis ad Senatum literis , Fabium criminari, tanquam Vincere nolentem .senatus reuerso in castra Fabio, Dictatoris ac Magistri equitum ius aequari voluit. Quam obrem copias inter se partiti, prope se inuicem castrametati sunt, ambo in sua opinione haerentes: Fabius, ut Annibalem mora conficiendum ac vexandum duceret, dandamque operam nequid detrimenti ab eo caperet: Minucius, marte quam primum decernendum. Qui paulo post,quum manus eum Alanibale consereret, interea

copias suas Fabius quietas continuit, satis praeuidens Macasum futurum & Minucii militem: in fugam versum recepit,Annibalem autem insequentem repre St: atque hoc modo ab ingenti clade Minucium vindicauit, nihilo illi infensior ob falso sibi imposita crimina. Tum Minucius ultro seipsum damnans inscitiae, deposito imp

85쪽

ANNIBALICA. 73

rto,partem exercitus Fabio tradidit. Cuius rei posteris temporibus saepius meminit Augustus,qui & ipse tardus in praelia erat,& arte uti quam audacia malebat. Fabius non segnius quam antea Annibalem explorabat, atque a populatione prohibebat, ita tamen ut in uniuersae dimicationis casum non veniret,sed siquos palantes offenderet,aggrederetur: haud dubie sciens Annibalem bre-μi omni commeatu defectum iri. Appropinquate autem ad angustias quasdam utroque exercitu, Annibal quidem eas non praevidit: at Fabius praemissis quatuor millibus hominum eas statim occupauit , ac cum reliquis ex altera parte in tumulo quodam firmo castra posuit. Annibal,ut se inter Fabium& fauces a Fabianis obtasessas inclusum sensit, vehementi metu, Vt nuquam an rea , perculsus est: nec enim ullum transitum videbat, sed omnia praerupta Sc inaccessa. Ad haec desperabat Fabium tam firmo loco posse deiici. In hoc aestu atque difficultate quinque millia captiuorum , nequid noui tumultus ab iis impendente periculo excitaretur, iugulam uit. Deinde boum cornibus quotquot in castris erant,

magna copia fuit faces alligari iussit,& proxima nocteacee sis facibus,extinctoque omni per castra igne,ac indicto alto silentio,audacissimis iuuenibus negotium dat ut boues in deuia illa loca quae inter Fabii castra & fauces erant, magna festinatione agant. Tum boues a ducibus extimulati,& ardentis ignis calore exusti, per rupes saxaque magno impetu discurrere, & quu deorsum d

uoluerentur,rursum maiore vi lumma repetentes fere- iis

bantur. Romani qui utrinque erant, in castris Annibalis cum tenebris silentium cospicati, caeterum per montes diuersis in locis varios ignes elucere , plane quid se stud esset,noctu praesertim,intelligere non poterant.Fambius quidem dolum aliquem Annibalis esse suspicabatur. sed quia certi nihil habebat suos munimetis tenuit.

86쪽

satis credens nihil esse noctu tutum . At qui ad insideridas fauces locati erat, Annibalem rati quod etiam ipse peroptabat per superiores montium rupes erumpent Clofugere, loco excessere,& quo micans flamma ducebat, tanquam ibi Annibalem laborantem oppressuri, decurrere. Vix inde pedem mouerant quum Annibal magno silentio,sine lumine,ut facilius lateret, eum expediti si imis accuri it, occupatisq; ac praesidio firmatis faucibus, tuba reliquo exercitui significauit, ad cuius sonitum vieissim totis eastris est acclamatum, ignisque sublatus. Tum Romanis fraus innotuit. Reliquum Annibalis axmen,&qui boves egerant,iam tuto ad fauces deuenere. Sic collectis copiis omnibus Annibal, atque praeter spe& victoria & exercitu incolumi recepto, Vlterius pro gressus,Gerionem Apuliae urbem frumeto plenam per

uenit. qua expugnata in maxima rerum copia tutdh bernabat. Fabius eodem semper animo ac voluntate evestigio subsequutus, decem stadia a Gerione castra locat, interpolito inter utriusque castra Aufido amne. Exi actis vero sex mensibus quod spatium est Dictaturae apud Romanos Coss.Seruilius & Attilius magistratu do nuo ingressi,ad exercitum venere, regre Romam Fa- , bio. Atque hac hyeme leuia quaedam inter utrosque certamina crebro conserebantur: quibus semper dc superior & gloriosior Romanus erat. Quapropter Annibal ad eum usque diem, quoties ad suos scriberet, maximis iueo laudibus sua facta solitus ornare tum rebus coepit dissidere,ac supplementum pecuniasque petere. Sed inimiaci, qui semper eius coepta reprehenderant,tum maximὶ se non intelligere fingebant, quum victores non petore,sed ultro pecunias patriae mittere consueuissent , eci quid Annibal tot victoriis superbus postularet. Quoruuerbis commoti Carthaginienses nec milites nec pecunias misere. Quod deplorans Annibal, ilis ad Asdr

87쪽

balem fratrem in Hispaniam literis mandat ut ineunte aestate cum quam maxima posset militum Scauri copia in Italiam irrumperet,eiusque partem ulteriorem depopularetur, Ut dum tota ureretur, Romani ancipiti bello opprimerentur. Atque hoc in statu erant res Annibalis. Flaminii & Cententi clade Patres grauiter offensi,dc tot simul ac insperatis malis exerceri cotra dignitate suam

efferati, denique in solo ac sedibus suis bellum ferre

Non valentes: nouo delectu habito, cum quatuor legio Des ex vine non sine stomacho, tum sociorum undique magnam vim in Apuliam coegerunt. Adhaec Consules duos crearunt, alterum bellicis laudibus splendentem L. Emylium,qui cum Illyricis bellarat: alterum ex populari factione,Terentium Varronem, ingentibus promissis de more plebis animos demulcentem. Quos qua paludatos ad bestum emitterent, orarunt Ut quamprimum marte confligerent, nec diutius trahendo bellu, ciuitatem tot militiis,tributis , fame exhauriri, neue regionem per ignauiam uri paterentur. Consules,accepto qui in Apulia erat exercitu erat is in uniuersum peditum L X X. M. equitum vi. M. in Cannis Apuliae vico Punicis castris castra opposuerunt. Annibal cum semper puθnae auidus otiique impatiens,lum eo tempore maxime certamen non detrectabat, urgente inopia,metuque ne mercede conductus miles, quia stipencia non persoluebantur, aut transfugeret, aut frumeneadi bratia per agros dissiparetur. Itaque hostes assidue iacessebat. Consulum erant diuersae discordesque senteiae: Amylii,mora de patienti conficiedum Annibalem, Squem raptis in diem commeatibus viventem,non pota se diu reustere constabat: cum tot victoriis, tot praeliis exercitato duce atque exercitu non dimicandum:Τererit qui popularis erat, & populi mandata subinde commemorabat ) quamprimum marte decernendum. Λω

88쪽

que illi, praeter unum Seruilium superioris anni Co&Iem, assentiebatur nemor huic omnes & senatores, &qui ex equestri ordine munere aliquo in castris fungebatur Dum Romani sic perdurant, Annibal frumentandi aut lignandi gratia nonnullos ex iis egressos adortus, primo se victum esse, deinde circa extremam noctis vigiliam motis castris,ueluti patriam repeteret augere simulauit. Quod intuitus Varro, tanquam fugientem imsectaturus aciem eduxit,Vctante ac reclamante maxime

Amylio.Qui ubi se sest nihil proficere, lus,ut Romanis mos est,ad captanda auspici a se contulit:& quia pulli non addixerant, obnuntiari Varroni iam signa eL ferenti iusiit . Cessit ille quidem religioni, sed in castra

reuersus,coram cuncto exercitu capillos vellebat,& inuidentia collegae extortam sibi e manibus victoria clamitabat, at sentiente conquerenteque reliqua turba. Annibal ubi fraudem suam videt parum processisse, protinus in castra rediit,& simulatam fugam detexit.Nec tamen ista omnia Varronem mouere potuerunt ut dei ceps Annibalem suspectum haberet: quin potius in armis praetorium ingressiis,ante ora Senatorum & Centurionum & Tribunorii militum grauiter est in Amyliuinuectus qui praetenta auspiciorum religionisque calu nia , certissima victoria urbem orbasset: siue ignauia&mollitie pugnam extimesceret,siue suae gloriar propter

aemulatiorem inuideret. Haec irato animo vociferatem milites tabernaculum circunstantes aequis auribus au

diebant, & probris Amyliu lacerabat: qui nihilominus n5 destitit etsi frustra inter suos multavi ilia priaecipere. Quum vero omnes uno Seruilio excepto in Varronis sententiam pedibus tuissent,& ipse assentiri coactus, postero die, quo penes eum summa erat imperii cesserat enim Varro ad pugna copias instruebat. Annibal id sensit: sed eo di quia nodum satis instructus erat, in aciem

89쪽

ANNIBALICA. 7

non veni Postridie duces utrinque in eampum descederui: Romani triplici acie, quarum unaquaeque sic inseructa erat ut pedites medium , latera leuis armatura equitatusque cingeret: duces ipsi, mediam pugnam AE-mylius, cornu sinistrum Seruilius, Varro dextrum ten

bat:habebantque singuli circum se mille desectos equites, qui laborantibus,ubi opus esset, subsidio venirent. Sic instructi erant Romani. Annibal non nescius ventu quendam procellosum Vulturnum Vocant) circa meridiem surgentem, regionem illam perflare, ante Omnia, loca occupauit in quibus a tergo ventum esset habit rus. Deinde in monte quodam arboribus vestito,& crebris con vallibus disrupto equites aliquot cum expeditis militibus in insidiis locat: quibus edixerat ut conse to praelio ventoque exorto hostes a tergo adorirentur.

Adhaec quingentis Celtiberis praeter longos gladios,

quibus accincti erant, etiam sicas sub loricis occultas ferre,ac,donec dato signo eorum opera uti vellet, qui tos expectare iussit. Iam vero copiis trifariam diuisis, &equitatu quamextentissime in cornibus locato ad hostem circunueniendum,quum dextro cornu Magonem

fratrem, sinistro A nnonem ex fratre nepotem praefecisset,mediam aciem ipse tenuit, ut Amrtio se opponeret: cuius in re militari virtus summa habebatur. Bis mille selectos equites, praeter alios mille quibus praeerat M. harbal ,discurrere, & ad omnem casum intentos laborantibus subuenire iussit. Atque haec agendo , quo maturius Ventus oriretur, ad horam secudam praelium diς tulit. Postquam satis instructa sunt omnia, duces utrinque ad cohortandos milites progressi: Romani suos,ue

parentum,liberorum,Vxorum &cladis acceptae mem

res, scirent se hoc praelio pro salute dimicaturos: Annibal contra, tot egregia facinora,tot victorias de his hostibus relatas commemorando, turpisiimum esse dice-

90쪽

8 APPIANI

133 bat a toties victis superari. Signo tuba dato, de clamore a peditibus sublato,leuibus primum armis pugna commissa est,inde legiones praelium ineui. Tum magna strages era laborque ingens,quum Vtrinque animose dimi. caretur. interea Annibal equitibus dat signu ut hostiucornua circudarent: quibus Romani equites, tametsi inferiores numero,ianae promotis ordinibus & quam longissime exporrectis,ingentibus animis pugnando se obiiciunt:praesertim ii qui in sinistro cornu ad mare erant. Quapropter Annibal & Maharbal, assumptis quos circa se hadebant equitibus, magno impetu immamque ac barbarico ululatu in Romanos inuecti sunt, tanquam eos perculsuri ac impressione violenta euersuri. Sed Romani hunc impetum fortiter sustinetes, nec territi, nec υ estigio moti sunt.Annibal ubi videt hunc suum cona tum frustra cecidisse, quingentis illic Numidis signum sustulit:qui mox extra aciem egressi ad Romanos irasibant,parmasque, ceu transsugae,& iacula& gladios manifestos tradebant. Collaudatos Seruilius, armis propere ademptis,in solis loricis ut credebat a tergo considere iussit, ut qui in conspectu hostium transfugas in vincula coniici non esse honestum arbitraretur: deinde

quos solis loricis accinctos videbat, nihil sibi ab ii, metuebat . denique tum temporis conserto ex omnibus

partibus praelio parum tempestiuum id videbatur. Iam

aliquot etiam Aphrorum cohortes simulata fuga magno clamore VersisS .motes discurrere, ut hoc signo moniti nam ita conuenerat qui in anfractibus vallium tDtebant , in insequentes conuerterentur. Igitur undi que& leuis armatura & equitatus ex insidiis consurgunt, & eodem tempore vehemens & obsecius ventus

coortus , multo puluere in Ora Romanorum voluendo prospectum adimebat. Cuius aduerso flatu quemas modum Romanorum tela repercusia hebescebant , sic

SEARCH

MENU NAVIGATION