Polymathia seu ad multiplicem scientiarum notitiam brevis methodus, & accurata quam illustrissimo, & reverendissimo domino Victori Giovardo ... in obsequentissimi animi Monumentum Franciscus Roberti ... Pars 1.pars 3. Pars 3

발행: 1784년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

turalium Auctor , idemque Supremus universs , Rector haec nobis imposuerit: totum ergo fundamentum observantiae ossiciorum socialitatis est in exi stentia , & potestate, cultu reverentia, & honore debito Summo Rectori iubenti ossiciorum obligationem : Haec itaque ex iure naturae statuenda prius, dein, ad ulteriora procedendum erit: quoniam si ex iure naturae non constat de Numinis Existentia , &Potestate erga homines , nec constabit, inquiet dialecticus quod a Supremo universi Rectore ad ossicia . socialitatis servanda obligantur: Si non obligantur, Speciosa Fatuitasse, suaque alterius bono posthabere.. Urget iterum Leibnitius cr): Nullius, inquiens roboris esse in Pumendorfiana naturali Iege , quae ad actus internos non se extendit, Iusiurandum, cui tota vis, ab internis actibus

inest: Pumendorfio stubscribens Barbayracius ab Leibnitii dissicultate illum vindicat: Salvam rem esse , inquiens, si opere compleatur, quod iureiurando promissum fuerit, licet animus desit: quippe , subdit, animus in abdito ess, nec hominibus patet: Opus tantummodo cognoscere illi valent: quod ad vim iurisiuran

82쪽

At Iusiurandum sine interna urgente obligatione nullius prorsus ponderis est: non enim deerit tergiversatio, qua promissiim non exe' quamur: atque tunc ubi fidelitas in promissis t& quum cuique id liberum sit, ubique is inspicio, animique perturbatio, & metus: ubi ergo Socialitas Tranquilla Z. - Rursus superfluum omnino, & ridiculum esset Iusiurandum: quippe si naturam, atque . iurisiurandi vim introspiciamus probe novi mus, promissis ideo superaddi, ut alios de nostra fide reddamus tutos, testemque voca mus Supremum Numen, quod veluti testis firmet, ita nos interius sentire, ut spopondimus verbis, atque haec de iureiurando est gentium omnium sententia, quarum unaquaeque suos Deos testes adhibet: unde Tullius a

Est iusiurandum a matio religiose: quod a tem a mate, quasi Deo tese, promiseris , id

tenendam es. Hinc apud Romanos Religio Iudicum, Religio Testium, Religio Militum

Sine iureiurando nec Iu dices sententiam 1 rebant , nec Testes sine iureiurando depon bant , nec a Iudice interrogabantur, & Sacramento Milites rogabantur; atque hinc Tublius idem et Nullum vinculum ad adprive

83쪽

dum fidem Maiores nostri iureiurando armur esse voluerunt I): hinc formula Iurisiurandi erat ex Barnaba Brissonio Σ : Ex animὸ uisententia : quasi dicamus, Testis est Deus. cui ob summam reverentiam mentiri mihi fas no 3 est, quod quae promisi, habeo animum exequendi at si nulla interna ex iureiurando obligatio . ut quid Numinis invocatio λ Idem sane esset ac si idipsum quod . spopondi, iterum simpliciter sponderem. Potiori iure perturbata Tranquillitas erit. 'isi ea adiiciantur, quae Avictor ipse iubdit ca); Quod sermo non solum sit inventus propter alios, sed & propter nos ipsos: ideo ubi aliqua mea in eo versatur utilitas, neque Cu lusiquam alterius ius laeditur, licet mihi sedimonem ita formare, ut diversum ab eo, quod in . animo volvo, exprimat. Atque hanc tu tard ab omni insulto opinionem dicit Pulfen. dortiani Systematis Patronus Barbayracius Quae sane sententia a communi abhorret gentium opinione, quae vel ex communi ta-sito consensu, ex contractu scilicet innumiri

na I

84쪽

PARS TERTIA. 7ι

nato . ut censent aliqui Do veritatem , ut pr. sei fidem , obligatio inducta putatur in utro. que, in altero scilicet exprimendi verbis, quod in mente est, in altero praestandi fidem ditas. Vel, ut docent alii, natura dictante: Religione uterque ducitur, & dicendi, quod interius tenet, & sentit, & credendi, quod auditur: atque id ut servetur in republica α tranquillitas, simplicitas videlicet in dictis, fi-οῦ, des in contractibus, sinceritas in negotiis pera- gendis: quod si haec locum non habeant, qui tutus erot timor undique, suspicio, anxietas. Neque illud sufficit, quod in eo casu tantum mihi aliter loqui fas erit, quum damnum alteri non inseram: redit enim quod siu. pra diximus, si nulla vi urgeor, nullaque cogor obligatione ad aperiendum, quod V

re intus sentiam, cur bonum meum alterius bono praeferam cur cum bonorum meorum iactura, non reipublicae, non Communitatis , sed alterius mei similis , rem aperire t

Nullo vero modo illi suffragatur quod subdit f. VII. quod confunderetur Ius natu : rae cum Morali Theologia : Neuogiae Mormia, inquit, non susscit exteriores bomINII mo

p re1 utcumque ad decui composuisse, Ied in eo

85쪽

maxime laborat , ut anιmorum motus inter

ni ad placitum Numinis fingantur , ct illar

ipsas actiones improbat, quae extrinsecus πλdein rectae δε videntur habere, ab animo tamen impuro promanant: Quippe , ut recte Leibnitius I : Ad Philosophum moralem, atque ad Naturalem Theologum spectat etiam Cura internorum, quod & ipse fatetur Pu Gsendorfius a cuius verba perpendenda pr pono : Euicumque librum meum de iure naturae , mntium non solo calumniandi animo inspexit, scite deprebendit, mihi praecipue ρην tum sisse , Ocia hominum erga se i

vicem tradere, ct quid iuris inter homines muruo exerceatur : est fini nullum commodius principium assumi, quam socialitatem poseis aprico es; ct eam ob rem caput de Re- Iigione naturali in eo libro nusiam extat: Θsic quippe, consectarium es Doctrinae naturalis de Deo, quam alii ad philosophiam primam referunt, alii peculiari disiplinae is vocabulo Theologiae naturalis adornaut , eosse nativam veluti sedem in dis lina iuris na-

oralis non sortitur; sed quum posea in udium

ci Epist. Cens Num. II. a In Specim. Contr. cap. V. q. a D

86쪽

PARs T E R T I A . 3 ventutis Oficia hominis , ct civis is aera Iegem naturalem in compendium redigenda forent, caput de religione naturali ex illa , flve theo-

Dgia naturali, sive philosophia prima mutuo sumpsi , ct in eum libellum transuli.

Haec , quam ex Pussendorfio modo retulimus responsionem , ex Leibnitii apta, sapientique animadversione cadit, refelliturque prudenter a) dum ob oculos ponit: ood inscientia iuris a divina iusilia tamquam fonte humanam , us plena fit derivari eomvenit f. Notio certe iusti non minus , quam veri , ac boni etiam ad Deum pertinet: immo ad Deum magis tamquam mesuram ecterorum: commenesque regulae utrique in scientiam eadunt; ct in iuri rudentia universiali tradi debent, cuius praeceptis etiam Theologio naturalis ute-

CANON U. Illud itidem est animadvertendum: Num Principium statutum Universale sit; hoc est, num ex praeiacto Principio cterae pleno fluant alveo inde deducte illa-L tio.

uὶ Habes hine Christiani Thomassii quoque re. lectum systema , qui Iuris naturalis fundamenta iuxta hypothetes Puffendorsianas se iecisse scribit.

87쪽

. POLYMATHIAE tiones, ne a lignis pendeant, ac sint longe

petitae .

CAHON VI. Nec minus attendatur oportet num id, quod ut iuris sundamentum statuitur adaequatum sit, atque u Itimum , quo caetera innitantur, nec ipsum alio , cui innitatur, , indigeat . Utroque canone hoc Cumberlandi M & Hei nec ii, Systemata ab eruditis reiiciuntur, quamvis videantur prima

fronte satisfacere. .

In mutua mortalium erga se Benevolentia

suum

ca) Londini a salutiferae Incarnationis anno I 622. humili genere natus est Richardus Cumberlandus . Cantabrigiae philosophicis, & mathematicis diiciplinis operam dedit non sine Doctorum illorum plausu. Scripsit de numis , ponderibus , ct mensuris Iu daeorum, contra quod opus Eduardus Bernarii tra. ictatum de mensuris , & ponderibus antiquis steliciori successu edidit. Vulgavit quoque Cumberlan dus h litoriam Phoeniciae, & opus de origine aninquissima Gentium . Summo in honore habita fuit ab universo litter torum coetu Disertatio de Legibus naturae , in qua elementa Philosophiae Hobbesianae refellenda suscepit: in lucem opus hoc dedit Londini in Anglia i67 a. . quo anno Londini sanorum in svecta Samuel Puffendorsus facultatem de iure naturae publice docebat, qui Cumberlandi Disquitationem maximi habuit , & in pluribus ab ipso non recessit. Barbayracius eam gallico idiomate an. Dοι . cudit.

88쪽

ibndamentum iacit Cumberiandus, ex eo d9eius, quod nullus sit, qui Amorem huius. modi non experiatur; at illam dicimus ali. suius rei caussam, qua posita habetur eise. Aus, qua ablat4 effectus non existit, si bu-iusmodi mutua intellecta benevolentia humana scelicitas consurgit, illa non intellecta corruit ; humanam stelicitatem in huiusmodi benevolentia mutua sitam oportere eo concludit, At praeterquamquod suspecta mihi semper suerit illa, qua Cumberlandus hoc Ioco ut latur argumentandi methodus, quam fuse reiecimus in nostris Di siquisitionibus Critico- philosophicis ci anno I 8 I. aeditis, Guum ex ea inferri non possit fiundamentum potius ςsse, an conditiovem necessariam ad rei alicinius existentiam,si ad mutuam ipsam Benevolemtiam , qua de ipsi sermo est, animum adibciamus, nec ipsa ultimum Iuris naturae sumdamentum eriI; Etenim Benevolenti na, quam

quisque in corde persentiscit ad sensile est:& si hoc duce agendum sit, alter bonis, honoribus , stelicitatibus, ut his ipse ditescat,&fruatur alterum exuat: necesse erit: alitiam

itaque erit de regulis iusti, & honesti i quum ad

i) q. V. Ea est Vera alicuius effectas caussa σc. p. 34

89쪽

ris POLYMATHIAE

ad delectabilia magis, quam ad honesta rapiam r. At cupiditates hasce, inquiens, immod ratas extra iusti, honestique leges excurrentes Lex naturae corrigit, ac moderatur. Sapienter quidem et & ego assentior: Verum aliis legibus, non mutua statuta benevolentia dirigetur Natura. Benevolentiam mutuam, mutuamque erga homines charitatem, quam Deus

praecipit, necessaria omnino est , ut stelicitas haberi possit, at non unicum ipsius sundamentum , nec sub experimento in omnium saltem animo cadit, sed Deo iubente , & quia ipse iubet, in ea exercemur, aliosque diligimus . Quod si demus hanc naturae legis sundamentum esse, ea sane nec unicum, nec primum erit: ante ipsam praeeat oportet charitas erga Deum: indidisse oportuit Deum amo-Tem prius erga se , dein mutuam erga alios aequales henevolentiam. Non absimili fiundamento Heinecianum de iure naturae nititur Systema: Deum lege naturae ad Amorem nos obligare, eumque amorem principium iuris naturae, & veluti com. pendium esse, statuit Heinecius. Dissicultati vero contra Cumberlandum modo expositae, quae , c tu ipsum militat, occur-

90쪽

rens Heinecius, Iuris, inquit a j, sundamen

tum , amorem esse, quo Deum amore Devoetionis: Nos amore Amicitiae: Alios quoque , ut pote aequales Amicitiae itidem amore esse diligendCs: Perbelle sane, atque utinam triplici hoc amore dirigamur. Nihil sane sine amore a mortalibus fit: at num ex inordinato amore fiant, hoc opus, hic labor 1est, ut explicemus. A pravis concupiscentiis illectus mortalium animus , atque cupiditatibus abstructus ad sensilia tendens a Deo recedit, atque ab honesto ut plurimum, ut placentia, atque sibi utilia sequatur , quae ut coerceantur, at que ad recti , iustique normam dirigantur addidisse debuerat Hei nectus, in mortalium mentibus , Veri , .Rectique ideas, quibus ocu Ios claudere etiam volens homo non valet, itemque inclinationem quandam ad Bonum amplexandum Deum impressisse : ex quo man cum a nonnullis huiusmodi Systema habetur . Neque ab . huiusmodi vitio sese expedit. Christianus Wolmus, ut ut ingeniose nodum studeat enucleare. Ipsius namque Iuris primcipium est: Quae te, statumque tuum perse

ctiorem essiciunt, facito Σ : Quum igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION