장음표시 사용
281쪽
ita sparsum est pro derelicto habitum, & ideo
apprehendenti cedere jure occupationis rerum nullius. Sed magis est, ut ex voluntate domini traditum sibi accepi sse dicamus t eum in eum finem pecunia sparsa sit , ut statim apprehenderetur , & quantum apprehcnsum esset , fieret apprehendentis , quo animo non est is, qui rem pro derelicto habet. v INN. Immo certissimum est missilia nostra fieri non per traditionem , sed per ocupationem ι quia qui illa spargit,eorum dominio vero sese abdicat, antequam quis ea apprehenderit. Quorum dominio nos abdicavimus, ea sunt derelicta. Res pro derelictis habitae cedunt occupanti. Nec ratio Vinnii aliud suadet. Omnes enim res pro derelictis habita eo fine abiiciuntur, ut apprehendantur , di quantum quisque apprehenderit , fiat adprehendentis. Quo ani
o esse derelinquentem , cur neget auctor noster , equidem non video. HEIN.
Pratores π Consules Desunt haec apud Caium : & vix est, ut reperias , Magistratus polluli Romani , Consules , aut Praetores missita spars sse. Principes id factitasse legimus
apud Sueton. in August. e. 98. in CaliguI. e. I 8. in Neron. cap. Ir. Ut Consules sparserint , EGraecorum consuetudine fluxisse videtur: quam Marcianus non sine causa sustulit, I. a. C. de consul. tr non sparg. pee. I. I 2. revocavit ad certum modum Justinianus. Nov. Io s. cap. 2. S. a. qua constitutione permittitur volentibus
Consulibus missilia spargere , de muneribus honorare populum, dum ne id saepius faciant, uam septies in anno , & in septem procenonibus 3 nec aurum populo spargant, quod soli datur imperio. Haec constitutio iterum abrogatur a Leone , ususque missilium Consulibus in totum interdicitur, Nov. Leo. A. TEx Tus
46. Aua ratione ver ur esse videtur , si rem pro derelicto is domina habitam occupaveris quis, sat m eum dominum efflet. Pro derelicto autem habetur , quod deminus ea mente abjecerit , iat id in numero rerum suarum esse nolit : ideoque flarim dominus ejus esse definit. COM M tNTARI Us. I requirantur , ut res pro dereIicto habita
a Pro derelicto habita flatim nostra esse desinere: alterius autem non fieri , nisi possessio eονι apprehensa fuerit.
REs pro derelicto habita statim nostra esse
desinit, & nullius fit , ideoque secundum ius de rebus nullius occupanti conceditur. Pertinet igitur hic modus acquirendi ad inventionem , ut supra quoque monuimus *item lapilli. 18. eod. Ad traditionem referri
non potest ut species superior et quia qui rem Iro derelicto habet, quamvis intelligatur u uisse eam eius fieri, qui primus eam sustulerit aut occupaverit, leg. s. s. I. pro derel. non tamen ea mente eam abiicit aut deserit , non
laborat ut alius eam accipiat , quod facit is, qui pecuniam spargit. Sparsio species donationis est & liberalitas, qua , qui spargit, y
ulum demereri studet : abiectione autem aueeseitione hoc saltem agitur , ut ne res m
uod dominus ea mente abjeceris Duo exigit three definitio ut res pro derelicto habita censeatur : primum ut quis rem suam amplius suam esse nolit : tum ut quam non vult am plius suam esse , eam abiiciat aut deserat I alterutrum s desit, dominum non amittitur. Facergo rem a domino abiici , aut deseri , non
ea tamen mente , ut eam a se amoveat, aut
amplius suam esse nolit , nihil hic amittitur, g. sequent. Fac e converso nolle amplius suam esse s nisi eam abiiciat , aut si immobilis est, ab ea discedat hoc animo , Ut eam amplius habere nolit , dominus esse non desinit : in quo dominium dissert a possessione , quae solo animo amittitur , Ieg. si quis. II. S. I. δε ες
quir. possessIdeoque flatim dominus esse d/ It Res pro φderelicto habita statim ut abiceta aut deserta est , nostra esse cesinit: quia iisdem modis res
desinunt esse nostrae , quibus nostrae fiunt, ι pro derel. Unde recte a Juliano notatur Procytus, qui putabat dominium rei pro dereli ohabitae tunc demum a nobis abire, cum ab Mi 'occupata esset, I. a. f. i. dict. sis. Sic O fieret , ut si quis eam rem iurandi animo abi tulisset, furtum commisisse intelligeretur, qu 'dest absurdum , leg. fassus. 43. f. s. I 2
Quod si dominus non sit , a quo res derelic est , non fit statim occupantis , sed po ς in qui occupavit eam usu capere , I. 4. pro di Illud constat, pro derelicto habita , ut cxx ra quae nullius sunt, non acquiri ei, qui syi mus ea videre coepit & notare oculis, qui primus possessionem eorum nactus sit. β ς Acanthos Insula deserta adiudicata fuit cha, cidensibus, qui priores intraverant, non As
282쪽
tarch. qu Non. Grae. 29. Quoniam possessionis initium est corporis ad corpus adiunctior qualis circa res mobiles maxime fit manibus: circa res soli , pedibus, D. Grol. mar. lib. Cap. a. Sunt qui pro derelicto habita fisco nunc adscribenda tradunt, D. Cyprian. Regn. cens. Reu. bie post Zypae. notis. jur. Best. tit. de jur. Ase. quibus non assentior per ea , quaeri S ad 6. s. sv. eodem ex Croe nev v. de Π.abrog. ibid.TEx Tus.
De jactis In mare levandae navis causa. Item de his, quae de rheda currente
cadunt. 4 . Alia fanὸ eausa est earum rerum , qua ἰn
Tempestate te a υἱι eausa ejiciuntur 3 bae enim dominorum permanent: quia palam es , earmoa eo animo ejici , quod quis ea habere nolit, sed guo magis cum ipsa navi maris perieulum e giat.
aut de causa , A quis eas fluctibus expulsas , veι
etiam in sese mari nactus lucrandi animo absia rit , Drtum committit. Nee longὸ videmur di cedere ab his, qua de rheda curaente non intellia genιibus dominis cadunt.
. T. Furtum commisit Huius loci interpretem habes Ulp. d. ι. 43. F. pen. ur S. A. cum Miquat seqq. D. desuri.
COMMENTARIus. a ctua lavanda navis gratia ejieiuntur, non eo annma abjici videri , quod quis ea babere nolit. a Eiam qui alienum quid in via jacens , lucri faciendi causa tollit 3 furii obfringi 1 ιkἐν ignoret cuju/ H. x xuid si nemo rem inventam post proclamatio
an praemium indicii boneste peti poseis.s stuid e rea res ejectas aut naufragio perditas hodiemis moνibus obtineat.
EX iis , quae praecedenti f. dicta sunt, intelligi potuit , pro derelicto habendum
non esse , quod dominus non ideo adiecit, quia amplius suum esse non vult , sed alia mente e ac proide id eius , qui abiecit, manere , nec fieri apprehendentis. Id hoc g. declaratur exemplo rerum in tempestate levandae navis causa ejectarum. . Non eo animo effiei , quod quis ea balere nolit iQui oborta tempestate levandae navis gratia res aliquas projiciunt, non hanc mentem habent , ut eas pro derelicto habeant 3 quippe si invenerint , ablaturos , N fi suspicati tuerint , in quem locum ejectae sint, requisituros: sed ut levata nave maris periculum effugiant. Perinde igitur hoc est , ac si quis onere pressus in via rem abiecerit, mox cum aliis reversurus ut eam auferat, leg. 8. ad leg. Rhod. quam ob causam res. ita iactas dominorum Permanere , recte hic concludit Iustinianus cum Caio in ι. s. f. tili. bοe tit & Paulo M. 2. in M. ad Ieg. Rhod. fac. t. si quia merces. T. prodereI. I. interdum. O.' f. de acq. poss L q-- cumque. fg. boe. tit. Cum his tamen Ulpianum committit Hotomannus , existimans, eum a
caeteris omnibus dissensisse, ae putasse, iactum fieri animo derelinquendi i aut saltem credendum esse , plerumque eo animo fieri , & quasi periturum sit, quod jactatur r se enim scribit in ι. fassus ereditor. 43. f. pen. de furt. Reia pondet Wesembecius , Ulpianum eo loco de iactu spontaneo loqui , de eo videlicet qui
simpliciter nec urgente ulla necessitate res aliquas in mare projicit: hunc in hac actione mere voluntaria credibile esse pro derelicto velle habere id, quod videtur ut periturum iactare. Quam responsionem , lichi eam ut ineptam explodat Bachovius , locus ipse non parum juvat, nse ex fine d. f. pen. manifestum
est , Ulpianum distinxisse inter id , quod simpliciter & non simpliciter iactatum sit.
Cum ipsa navis maris periculum erigiat Mercator nunquam mercium suarum jacturam faceret, nisi speraret majus se malum hoe pacto declinaturum , mortem nimirum. Facit igitur
hoc εκων a.κοντι νεθυμῶ ut haec actio mixtast ex spontaneo & invito. Invita est , si causam spectes, quae extrinsecus impellit, ut iactura fiat 3 spontanea , si causam proximam di principium internum , consilium mortis evitandae. Quin etiam plus voluntarii quam inviti huiusmodi actiones habent: ni fi enim voluntate consentiente fierent , in exequendo ministerium non praeberent membra corporis. Consule insor.'etb. I.
LMcrandi anima Secus est, si hoc animo, ut rem salvam faceret & restitueret domino, aut
si putans, simpliciter sive sponte jactatam proderelicto habitam , d. t. fassus ereditor. 4 I. g. pen. π f. sed A. 6. de furt. Bene hoc intellexit Doemones in Rudente Plutina , qui vidu- Ium a servo tuo in mari repertum alienum ense judicat , non suum act. 4. scen. 2.ctua de r.eda currente eadunt Comparantur
283쪽
res in tempestate ejectae eum his , quae iter fa cientibus decidunt de curru , aut quae Imprudentibus excidunt in vias , quas certum est dominorum permanere , eumque qui alienumquid iacens in via luc. i faciendi caula tollit, furti obstringi in tantum , ut nihil intersit, sciverit, aut ignoraverit, cujus essent: nihil enim ad furtum minuendum tacit, quod cuius sit ignoret, d. ι. DIJι I. f. quι alienum. 4. quippe clim omnes icire debeant, quod tuum non est , hoc ad alios modis Omnibus Pertinere , ι. ult. Cod. tinde vi. At si non ut lucretur sustulit, sed redditurus et , cujus id esse ostea apparuerit , furti non tenetur. Proine si neicit cujus sit, recta probeque faciet, si libellum proponat continentem , invenisse se,& redditurum ei, qui tuum id esse demonstraverit ι hoc enim facto palam ostendet, se non tulisse eam rem animo furandi ν d. i. falsum.
3 I. g. sed si T. π seqq. Mid ergo, si poli hujusmodi libellum propositum, aut sicubi consuetudo post insinuationem praeconis vocefactam , nemo sese offerat, qui rem inventam ut suam repetat. Poterit inventor, si pauper est, eam sibi ceu munere Dei collatam retinere t sin dives est , bene & pie secerit, si
in ulus di alimoniam pauperum eam conVeristat , ita Bart. ad d. I. falsus 43. qui alienum 4. Fab. Canti une. Schneid. bie. Canon istae cum Theologis dicerent , non tantum bene de pie,
sed ex iustitiae & conscientiae debito facien- 4 dum. Qui hoe obiter etiam tractant , an is, qui rem alienam invenit & indicavit, si nihil impensae ejus gratia feeit, praemium in dieii honeste petere possit. Et aiunt, non posse, quamvis ultro oblatum honeste accipiatur, quod etiam satis aperte significat Ulp. d. I. fassur 43. f. quid ergo s. ubi pro eo , quod in vulgatis editionibus omnibus , atque in ipso etiam Pilano codice legitur 3 αμid ergo si,
ἐυνετρα , qua dicunt, petat, dec. Budaeus ex vestigiis exilibus antiqui exemplaris, ut ipse ait, restituit , auid ergo , si ea qua dicunt Graei
μηνυτρα, petat, sed nulla necelsitate : nam ἐυρετρον , non minus Graecum est, quam μηνυτρον,
atque ut hoc praemium indicinae, ita illud praemium inventionis significat. Illud non ambigitur , posse , si res nondum reperta est, eius perquirendae nomine & peti honeste indicium& accipi , De. leg. si tibi Φ. de eond. obturp. ea. Hac eadem in causa sunt etiam bona naufragorum , & peculiaris etiam poena in eos, qui quid eorum in littus expulsum surripuerunt , nova lege constituta est publicatio omnium bonorum , autb. navigia C. de furi. quae desumpta est ex constitutionibus Freaerici Secundi de statutis U' eonsuetudin . eontra Ee-elesiae libertatem editis tollendis , coli. Io. De s rebus in tempestate ejectis, aut naufragio perditis , inque littore inventis , aut extractis emari, idem in hac regione antiquitus ius fuit, quod nune Principum saecularium fere omnium maris accolarum commune est , fisco statim ut vindicarentur I adeoque ipsa etiam fragmenta & tabulas quassatarum scopulisque illasarum navium. Caeterum aucta navigatione , inque dies magis magisque increscente; visum est , placitumque ordinibus hujus Pr vinciae, ut suas cuique res ruptas deperditasque repetere liceat 3 modo id faciat intra annum & sex septimanas, impensaeque refundantur , quae forte factae sunt ab harum rerum susceptoribus. Hoc tempore alapso publicantur,& fisco acquisitae esse intelliguntur, Plaeit. de xaeed isten , Phil. a. qui tamen facile patitur eas redimi, Grol. 2. mantidus. q. Gravi
ter in praecipitem illam publicationem rerum ad littus eiectarum, lib. I. de repub. c. I . invehitur Bodinus t Barbarum id quidem , inquie, ' antiquis inusitatum ; ut e us opes ae fortun- naufragio misere perierint , π quem nostris opibur sublevare debeamur, ejur reliquias , quas ad ιit turejectar bona fide restitui oportebat turpe diripi patiamur. Sis tamen , inquit , vivitur , Ni qui
portuι babent , eam erudelitatem tum in eiuretum in peregrinos exaequantur. Itis quart1 Errerjur facit 3 at si non peccatuν errore , sed scientia; sc tui est , quod erroria specie praetenditur. Merasane injuria est , nulla probabili causa praecedente suum alicui auferre : atque ob id antiquis semper religiosum fuit , bona naufragorum fisco addicere. Extat constitutio Constantini in C. Iustin. tit. de nauseag. lib. II. in haec Verba : Si quando naufragio navis expulsa fueris ad littus , vel si quando aIiquam terram attigerit , ad dominos pertineat , cur meus sese non interponat. Ruod enim jus habet Ascus in aliena calamitate , ut de re tam luctuosa eo en i sectetur Bene Euripides in Helena.
Dion. Pruseensis orat. I. de naufragio Iocuis
test etiam huc accommodari locus Cassi odori
lib.4. var. I. ubi sic scribit : Crudelitatis genties , ultra naufragium velle desaevire, iIlos ad dioendia euere , quibus inopem vitam probantur immania Mementa dedisse. add. autb. navigia. C. de furt. Gail. r. obf. 28. Gudelin. lib. s. de jurnov. eap. Io. Christin. I. s. decis 64. Grol. de jur. beli. σ pae. lib. 2. cap. 7. in pr. GrΟ
284쪽
DE RERUM DIVIsIONE. ET ACQUIR. IPSARUΜ DOΜINIO. 247no. de Iegib. abrog. ad i. I. C. de g. σibi allig. Mornac. ad ι. a. in M. I. . f. . l. s. σ ibid. not. nostras ad Pet. Peck. de ι. Mod. Docti T. Salmasius cap. s. de mod. Uur. putat, non Constantinum , sed Antoninum auctorem esse memoratae constitutionis sub tit. C. IUf. de naufrag. id stylum ostendere , di veteres libros testari: nec relatam esse sub eod. tit. in Cod. Theodosianum , quod & D. Contius antea observavit. Ea autem constitutione Antoninum abrogasse legem Rhodiam, qua parte naufragia fisci esse, di ad publicanos ter
tinere sanxerat, τα --για π τε Mων
atque esse hanc constitutionem posteriorem rescripto ejusdem Antonini, quod extat in let. s. de leg. Rbod. quo naufragos ad legem Rhodiam remisi. Ostendit etiam , rencriptum istud multis modis corruptum esse, &in L constitutione pro Vel si quando reliquam terram attigerint, ut omnes libri scripti habent, legendum, Vel A qtiando reliqua terram attigerint. Nec dubium , quin ind. leg. - ιωσιs 9. deleg. Rhod. pro Q π. γ δ νμεσίων, ex eiuldem Salmasii sententia , quam & Grotius probat, re-onendum sit,υπο νως διμισιόνων, id est, publicanis.
DE REBUS CORPORALIBUS ET IN CORPORALIBUS.
minio dicta sunt titulo praecedenti, ea pertinent dumtaxat ad ac- quisitionem rerum corporalium. Sunt autem & res quaedam incorporales , quae N iplae in patrimonio sunt , &1uis quoque modis , prout earum fert natura, tvm jure gentium , tum civili singulis acquiruntur. Non est igitur principalis divisio quae hoc titulo proponitur , sed subdivisio quaedam rerum privatarum , sive earum quae in bonis aut patrimonio sunt. Cajus hanc principili continenter subjecit , ι. I. f. I. de rer. div. unde huc transtulit Justinianus. TEXTUS.
Duadam prater ea res eorporales sunt, quaedam ἰncorporales. Corporales ba sunt, qua sui natura tangi possunt , veluti fundus , hora ο , vestis, urum, argentum , σ denique alia res innumerabiles. Incorporaler autem sunt, qua tangι non possunt, qualia sunt ea , qua injure consistunt, fcut bareditas , usfructus, usus , ex obligatio
nes quoquo modo contracta. Nec ad rem pertinet, quod in haereditate res corporales continentur: nam
in fructui, qui ex fundo percipiuntur , corpora Ies sunt: σ id quod ex aliqua obligatione nobis debetur , plerumque corporale est , veltiti fundus, Bomo , pecunia : nam ipsum jus haereditatis , συθm jus utendi fruendi , ty ipsum jus obligationis νncorporale es. Eodem numero sunt ty jura praediorum urbanorum ex rustisorum , qua etiam se itures vocantur.
N o T AE . Euadam praeterea Totus hic titulus descriptus est ex Cato I. I. g. I. D. de rer. div. Pecunia Hic aperte pecunia inter res cor porales numerantur , ut & apud Caium d. I. r. & nihil notius est , quam nummos aeque ac caetera corpora vindicari posse , I. I de reb. cred. f. tat. inse. quibus ri. Ite. Opponuntur interdum corpori , l. Φε. D. de cona. ind. ι. s. pr. de imp. in rem dot. I. iat. de adm. IV. at tunc non omne corpus simpliciter, sed certum intelligi debet , ι.ε 8. D. M sen. Treb. I. IO. D. accept. M in quo praeter corpus nihil confide
Ipsum Ius hareditatis Caius ipsum jus succese
mnis, a quo & haereditas definitur successio in univeruam jus , quod defunctus habuit, La . de verb. sign. sed haec improprie. Nam succedere non haereditatis est , sed haeredis. Haereditas autem est res acquisitioni subjecta, di quae haeredi per successionem acquiritur.
Jus vero dicitur , quia universitatem denotat, patrimonium defuncti eum oneribus; non res ungulas seorsum , I. II s. I. vo8. d. tit. Haec
2 Ea, quae in jure eo flere dicuntur , non rise
3 AEo sensu haereditas , Uufructus , obligatio, jura dicantur , tr rebus ipsis opponantur 4 Haereditatem propriὸ neque successionem esse.
285쪽
246 L I A . II. neque Ius succedendi , neque rem , quae fue-eeἀit, sed j- , quod per sucessionem acqui
s Iura praediorum quo respectu fervitineι di
I natura tangi possunt Hoc est, quae sub
tactum cadunt , quas , si praetentes sine, corpore di manu apprehendere caeteritiaque sensibus percipere postumus. Ait autem, huiusmodi res esse fundum , hominem , &c. fundum, puta Tusculanum 3 hominem ; Stia cum I res I nimirum singulares de substantias Irimas. Nam iecundae substantiae sive univer- alia a sensibus remota sunt Arist. I. anasti. cap. II. Utrum autem universalia sint merum opus intellectus di figmenta Phantasiae 3 an quid reale essentiam habens , di revera subsistens in rebus singulis ; Philosophorum dii putatio est. v IN M. Sunt haec vere stoica. Quum enim hi philosophi sensus omnes reducerent ad tactum s corpus definiebant, quod tangi possit : Sen. Epist. ios. Πdem corpora sola esse, adfirmabant: corporales res non esse, 1ed in- relligi Cic. Top. cap. s. Illa res vocabant, has D a. Quintilian. IV. V. Io. Et inde facile patet, cur Paullus servitutes nec in bonis, nec extra bona esse dicat. HEIN. Aurum , argentum Non tantum rude , sed I etiam signatum , nummi aurei aut argentei, licet contra dii putet D. Hotomannus illust. quast. I s. Nam oppositum est in opposito, sive contradictio in adjecto , si quis dicat argentum signatum corpus non esse. Spectatur quidem in pecunia maxime valor publicus , Lae eoni. empl. 8c respectu hujus valoris nummus nonnumquam opponitur iis rebus , in quibus praeter corpus nihil consideratur , ut in I. quis haeredis. 46. de condis. ind. Caeterum qui nummos & pecuniam negant aliud esse aut significare quam valorem de quantitatem ipsius , illi vehemenrer falluntur. Utique enim & materialiter pecunia considerari potest , cum materia pecuniae , argentum , aurum , landamentum sit valoris ; de quo belle& docte Salmasius lib. de Uur. pag. 4s s. Et corpora etiam in pecunia cogitari posse, non quantitatem dumtaxat , testis est Papinian. t. si is 64. f. r. Ριur. Quin Justinianus hoc ipso tit. de Caius ι. r. f. I. de rer. div. expresse pecuniam inter res corporales numerat. Denique quid notius est , quam nummos atque ac caetera corpora vindicari posse Nihil me movet, quod apud Pomponium , i. si poenae s. g. a. de eo . ind. legitur : Si falso existi
mans me debere nummos solvere , qui Parin 1 IT. II. tim alieni , partim mei fuerint, eius summae
partem dimidiam , non corporum , me Conis dicere. Nam de si frumentum meum cum alieno commixtum , cui non debebam , Per errorem solvissem , responderet Iurisconsultus, non dimidiam partem corporum, sed quantitatis condicendum: neque tamen ex eo quis quam colligeret, frumentum rem esse incomporalem, sed habet hoc hanc rationem , quia confusim corpora mea & aliena solvi, non ut certa species, sed existimans me debere ce
tam quantitatem. Quid quod eo ipso quod
ait , me non condicere partem corporum , fatetur
corpora esse Nihil etiam quod Ulpian. Iu s. in pr. de imp. in rei dot. icribit, diminutionem dotis per impensas necenarias fieri ipso jure , ubi non sunt corpora, sed pec
ni a. Neque enim corpora pecuniae opyonit ut non corpori , sed eadem ratione, qua eodem loco corpora opponit corpori aestimato; quod utique nemo dixerit rem csse incorporalem: & nimirum , ut res quae in specie restituendae sunt, iis rebus opponuntur, quae in genere functionem recipiunt. Constat enim, pecuniam esse rem iungibilem, cujusmodi res eodem jure ae obligatione in dotem dantur, qualis est in mutuo , ut scilicet soluto quandoque matrimonio , maritus non eadem corpora quae accepit reddat, ted tantumdem, Lrer in dotem 41. de jur. dot. Idem respondendum ad i. ult. de adim. Ieg. Αlibi cautius summa aut numerata pecunia non simpliciter corpori sed certo corpori opponitur , I. A bares
68. pr. ad sen. Treb. LIO. de accept.
Aualia junt, qua in jure consistunt Res omnes , quae tangi aut demonstrari non pollunt, sed animo tantum cerni atque intelligi , incorporales quidem lunt: verum non omnium earum rerum consideratio Iurisconsulti propria est. Nam de Angeli, & spiritus, & Animae res sunt incorporeae. Illa quoque quae a Cicerone in Topie. enumerantur , usit capto, tutela, gens, agnatio : quamvis harum rerum
tractatio ad Juris consultum pertinet, non sunt tamen huius loci , in quo de iis rebus agitur, quae acquiri possunt, & patrimonium nostrum augent. Usucapio autem non est res , quae acquiritur, sed causa & modus acquirendi, uti& gens N agnatio : gente enim & agnatione haereditas obvenit. Tutela onus est de munus publicum. Quid est ergo , quod ait, qua in jure eo Munt Ius est, inquit Hesemb. intelle- Eritat seu recta ratio. Ruae igitur in jure con uns,
ut alia omnia , qua sunt rationis , ea tantum IntellioAtur, inquit, non sunt. Ita loquitur We
286쪽
DE RE Aus coapo RALI RUI ET IN CORPORALI RUς. sistere dicuntur, esse mera entia rationis &intentionalia dumtaxat s quomodo & D. Tu- ningius, qui ea dicit esse notiones & intelligentias, quas Platonici Ideas vocant 3 neque aliud judicium Donelli suit Itb. s. com. I. Sed quaeso , quid tam absurdum est quam dicere, haereditatem , bonorum possessionem , ut um- fructum, servitutes praediorum, pignus, obligationes , actiones, figmenta esse intellectus, natura nihil esse Amabo te, si tibi luculenta haereditas relicta sit, aut opulenti patrimonii usu sfructus, somniumne esse putabis phantasiae, aut ideam Platonicam quamquam sunt
bendum est, res hujusmodi in iure consistere dici , & his corpora opponi: non quia revera & natura non sint, aut extra consideratio-riem iuris non subsistant, sed quia a iure quodammodo existentiam suam , hoc est certam ac definitam formam acceperunt et quippe ius civile harum rerum naturam quasi pro arbitrio formare potest; cui ut modi potestatem in re-hus corporalibus non habet. Atque hoc sensi accipiendum quod Fab. & Αng. tradunt,
ea dici in iure consistere, quae a iure substantiantur , creantur , & nominantur. Habent enim utique & veram suam essentiam, suntque omnino entia realia, sicut & quaevis alia accidentia : ita Oropemodum & D. Bach ovius. 3 Sicut bae esitas , Uurfructur, usus , ex obligationes Haec omnia hactenus quidem recte coniunguntur , quatenus jura sunt, sive res incor- Potales. Caeterum dissimilis harum rerum ratio est quatenus rebus ipsis opponuntur ι ut mox ostendemus. Haereditas universitatem bonorum significat, in quae haeres succedit, &quia appellatione sua universim bona omnia ει iura defuncti, etiam quibus iste aliis tenebatur, comPrehendit, hac consideratione non inepte ius dicitur, I. bie edit. II s. I. pecuniae 178. S. I. I. bonorum 2o8. de verb. sign. Unde Papinian. I. haereditas so. de bar. pet. baereditas, inquit, etiam sine ullo eouore juris intellectum habet, add. l. 3. de bon. poo. Obligatio quatenus a parte debitoris consideratur, ius non est,
sed vinculum iuris, quo ille adstringitur ad dandum aliquid aut faciendum , inse. de obLia pr. A parte autem creditoris , qui debitorem ita adstrictum habet, non male ius dicitur , quod ex contractu acquiratur , & numeretur in bonis. Etenim ius illud non est ius
in re, sed tantum ad rem , tribuens creditori actionem in personam dumtaxat, non rei vindicationem , & ideo tractatio de obligationibus , earumque acquirendarum modis , non
est hujus loci, in quo Justinianum proPosi-
tum eli docere , quibus modis acquirantur iura in rem dominio non absimilia ; sicut ipse aperte significat in s. ult. de tr hab. & de obligationibus demum tractare incipit tit. I 4. I. 3. In usu & usu seu mi , quatenus uterque ut iam constitutus & acquisitus consideratur, plus est. Sunt enim haec iura in re, quae usuario &fructuario pariunt actionem confessbriam, qliae in rem est , 6. 2. ins ἀε aEI. De horum constitutione & acqui lii ione agitur tit. Φ. s. bu Ius libri. Nam ipsum jus bareditatis, tre. Nemo est, qui non intelligat, ulum fructum non esse idem,
quod sunt ipsi fructus , cum sit ius fruendi, id
est, percipiendi fructum rei. Obligationes quoque nemo tam fungus est , qui non videat aliud esse quam res in obligationem deductas. Quis enim putet, rem , quae Veniit, obligationem esse At quo pacto haereditas a rebus singulis haereditariis secernatur, non usque adeo obvium. Quod Justinianus ait, ipsum ius haereditatis incorporale esse, Caius I. 2. g. r. de re . div. dixit, ipsum ius successi nis tale esse , & Africanus I. bonorum 2 8. deverb. An. haereditatis appellatione ius succensionis, non singulares res demonstrari. Quid ergo estne haereditas ius successionis Sin gurate id accipias pro eo iure, quod per successionem acquiritur, aut acquiri potest; concedo esse. Si proprie; nego. Quid enim aliud est ius successionis, quam jus succedendi Atius succedendi ex testamento, aut lege est , idque haeres habet priuiquam haereditatem adeat:
haereditatem autem non ante habet, quam eam adierit , I. delat. is i. de verb. sign. f. tili. dehar. qualis lG. tit. de aeq. bar. Jus succedendi decedens intra annum transmittit ad haeredes suos ; haereditatem vero non transmittit, i. eum
in antiquioribus i s. de jur. deI. Aliud igitur est jus successionis, aliud haereditas. Sed estne haereditas ipsa successio Sane a nostris definitur successio in universum ius , quod defunctus habuit , I. nibli 14. de verb. Hn leg. bared las62. de reg. jur. Verum & hoc improprie diei de haereditate fatendum est : non enim ipsa 'haereditas, sed susceptio haereditatis successio est; quippe succedere non haereditatis, sed haeredis est; unde haeres passim universi iuris sue cessor appellatur. Ad eumdem modum bonorum possessio definitur jus persequendi patrimonii, L 3. f. a. de bon. pus nec tarnent
is id ius est, sed agnita id tribuit bonorum possessori. Hoc ita esse, eum per se liquidum
est , tum confirmatur ex eo , quod de bonorum possessione, quae effectu nihil aliud est, quam haereditas, Ut Plan. d. ι. 3. in tr. scribit,
287쪽
bona accipienda , esse unIversitatis cujusque successionem , qua succeditur in jus demo tui , suscipiturque eius rei commodum & incommodum. In ius demortui succedit& commodum, atque incommodum suscipit non haereditas, aut bonorum possessio , sed haeres, aut bonorum possessor. Atque , ut verbo dicam , haereditas ut res caeterae objectum est ae-; uisitionis , & res, de qua acquirenda agitur; iuccessio modus , per quem illa acquiritur: ius succedendi, jus, quo delata acquiri, & obtineri potest. Quamobrem nec Theophilus recte haereditatem definit esse ius , quod alieni patrimonii me universalem dominum esse it; non enim haereditas id efficit, sed successio, sive haereditatis agnitio. Immo alienum istud patrimonium nihil aliud est simul sumptum, quam ipsa haereditas. Nec Hotomannus iure carpit M. Tullium Ciceronem , quasi non satis intelligenter , nec ad subtilitatem iuris civilis accommodate haereditatem definierit, pe-
evniam , quae morte alicujus ad aliquem pervenit jure , nec ea aut legata testamento , aut possessione retenta sint, cum haereditas , ut ait Holo-
mannus , non pecunia sit, sed Iuι acquirendae pecunia , sive jus succedendi. Quanto enim intelligentius & subtilius Cicero quam Hotomannus , liquet ex iis , quae jam dicta sunt. Neque pecuniae Verbum , quod pro genere Cicero posuit, quemdam ostendere debet, cum etiam nostri testentur, pecuniae appellatione res omnes & tam iura , quam corpora contineri, I. pecunia m. deverb. sign. dediscip. Christi e. c. Totum quicquid homines possident, in terra pecunia vocatur , servus sit, Vel ager , arbor, pecus, quicquid horum est, pecunia dicitur, ut apud Graecos Olympiodor. in Pha
don. Plat. αλλει φαοιν οπι χρήματα καλεῖ ὁ Πλὰτων πιειτα χἀματα. Displicet etiam nunc
mihi D. Donelli opinio , quam aliquando secutus sum , qui ι.ε. eomm. 2. haereditatem esse contendit rem ipsam, quae succedit in univer-Ti T. II. sum ius defuncti; propterea quod haereditas
iacens in quibusdam fingitur vicem personae defuncti & domini sustinere, I. bareditas 3
π I. haereditas si . de acq. reν. dom. Nam illa consideratione haereditas non magis res dici
potest , quae quidem subiecta sit acquisitioni, quam defunctus ipse, cujus personam repraesentare fingitur. Res ipsa loquitur, haereditatem nihil aliud esse quam patrimonium cujusque deiuncti cum oneribus, Eexu Cuerledens, OedeI, ut tribus verbis definit D. GrOt 2. -- nud. II. ita tamen , ut appellatione sua universitatem demonstret , omniaque de iuncti bona, iura, & onera simul comprehendat, non res singulas seorsum , l. bonorum 2O8. de verb.
An. Atque hoc sensu ius dici,corporibusque,
quae in haereditate sunt, opponi arbitror. Eodem numero sunt UT Jura praediorum se se tutes praediorum etiamsi corporibus accedant,
incorporales tamen sunt: quippe ius praedii non pars praedii est, sed qualitas , DI. 24. de
verb. Anim. Quod autem ait, iura praediorum etiam servitutes vocari, non cle intelligi oportet, quasi eadem prorsus sint jura , & iervitutes : nam servitus proprie non jus , sed iuris privatio , & imminutio est , I. s. f. in belle.
. de v. nov. Nunt. verum quod relata inter se
snt , & illa vim habeant agendi, hae patiendi sgnificationem. In eo igitur , cui debetur, eundi puta facultas , ius dicitur 3 in eo , qui debet , servitus est , & juris imminutio. In illo servitus active, in hoc passive. VINN. Sunt itaque servitutes omnino jura praedi rum , puta dominantium , quia praedium praedio servit. Sed non omnia iura praediorum sunt servitutes, quia & plura alia sunt praedi rum jura , ut bonitas, salubritas , amplitudo. I. 86. de V. S. Item jus venandi , coquendicerevisiam , aliaque quae nullam vicino prae dio patiendi vel non faciendi necessitatem
DE SERVITUTIBUS RUSTICORUM ET URBANORUM PMEDIORUM.
I Serωῖtutir , qualem bie intelligimus , definitio ejusque explicatio.
a Species servitutis. Euid sit servItus praedii;
quid ea requirat, de quo tamen latius, num. 4.3 Omnes semiiutra radiorum ρerpetuam cau
sam halere debere , G quid veterra per camsam perpetuam intelligant.
SErvitutis di libertatis nomina etiam re
288쪽
dieuntur in disputatione de statu hominum. Illic suo quaeque domino persona servit : libera est, quae dominum non habet: at res servire dicuntur, non quae domino suo serviunt, sed quae domino suo non omnia ossicia praestare possunt, verum quaedam praestare coguntur alteri , non domino : liberae esse , quae uni& soli domino omnia praestant , quo fae. IV. qui uti. so. de verb. An. Etenim quod ex re
sua percipit dominus, id ei res ipsa ultra praestare videtur, libereque id facere , & cum quadam velut propensione voluntatis , quasi natura ita iam , ut id velit. Cum autem pati cogitur , ut quaedam commoda alius percipiat , iam servire videtur, quasi anxissa priore facultate , quae ei pro libertate aiungebatur. Vitiosa igitur plane est divisio , qua fervitus distribuitur in tres species 3 in mere persona-
Personalis , quae hominum est & sola proprie
servitus una cum reliquis , quae tantum ἀνα-i λόγως id sunt quod dicuntur , eidem generi ut species eiusdem subjici non potest. Igitur stoitus, qualem hic intelligimus , est jus in
re aliena alteri constitutum , quo dominus, quod huic altet i commodum fit aliquid aut pati in suo , aut in suo non facere cogitur. Dicimus, servitutem esse ius, habita scilicet relatione ad eum , cui constituta est : & video in omnibus suis speciebus ita eam a nostris definiri , in itinere , actu , via, a quaeductu,
Ur. Per se autem servitus , & respectu eius,
a quo debetur , non jus est , sed iuris privatio
aut imminutio , ι. s. g. r. ex belle. s. de op.
nov. n-t. Aio , esse ius , quo dominus aliquid pati in suo ; aut in suo non facere cogitur,
ex natura Omnium servitutum , I. quotiens. I s.
s. r. de sero. Pati in suo , puta re sua utentem , fruentem , per fundum suum euntem, agentem, aquamve ducentem, tignum In aedes suas immittentem. Non facere , veluti altius
non aetificare , in suo non ponere , quod luminibus aedium nostrarum , aut prospectui officiat, M. Plane enim ita servitus constitui
non potest , ut quis aliquid cogatur tacere in
suo , puta viridia aut arbores prospectus nostri causa tollere , aut in suo pinae re, quo amoeniorem nobis prospectum praeuet, d. t. I s. q. r. obligatio haec erit , non servitus constituta , & ideo praedio alienato, non sequetur actio novum possessorem, ut fit ubi servitus constituta est, I. eum fundo 3 6. de se .
in eum, qui id facere promisit, haeredemque eius actio in personam dabitur, l. actionem 1 s. de Obl. σ act. in id scilicet, quod interest , si non fiat quod promissum est : ut accidit in omni obligatione faciendi, ι. I 3. in . de rejud. l. stipulationer γα. de vero. Obl. f. ult. inst. eod. Una servitus oneris ferendi a natura reliquarum nonnihil degenerat, de qua dicemus f. i. ins hoc tit. Quod adjeci de commodo, id finem servitutis respicit 3 neque enim ulla est servitus, quae non commodi nostri causa constituatur, aut certe alicujus amoenitatis, d. I. I s. in pr. de serv. I. 3. de aeq. coli. π aesi.
Non autem praecise requiritur , ut praesens stutilitas, sed sum cit, natura tale ius esse , ut aliquando usui esse possit: quo modo cum D. Duareno accipienda l. pen. de serv. Porro spe- εcies harum servitutum duae sunt: quaedam enim sunt rerum, sive praediorum, quibus in usu iuris generis sere nomen simpliciter tribuitur; quaedam personarum. Sic autem distinguuntur non a re, quae servitutem debet, sed ab ea re cui debetur. Praediorum igitur sunt, quae debentur praediis; personarum, quae personis, l. I. de ferv. I. si mihi et o. g. MD. de serv. praed. rusi. . si quis 3 a. de tis r. De servitutibus praediorum agitur hoc tit. de personalibus tit. proximo , & seq. Servitus praedii est , quae praedio alieno imponitur ad vicini praedii utilitatem. Duo igitur hic praedia sint necesse est, quorum unius causa servitus constituatur , alteri imponatur; unum dominetur, alterum serviat, I. I. g. I. eom. pr.ed. g. I. ins hoc tit. Requirimus in his praediis vicinitatem ; neque in rusticis tantum , quod D. Vulteius facit, &Joan. Superior. ad ι. 3. de se . verum etiam in urbanis , d. s. f. I. de serv. praed. rusi. t. si ades 38. tri. seq. de ferv. praed. urb. Etenim vicinitatem non ex praediorum coniunctione aut confinio, sed ex commoditate utendi metimur, ut intermedium praedium aut locus non
ossiciat, si non impediat liberum usum servi
servitutes praediorum, ut veteres definiunt, perpetuam causam habere debent, I. foramen 28. de ferv. praed. urb. Perpetuum illis est , quod- Cumque ex naturali causa oritur , etsi non sit assiduum, ut ecce aqua pluvia ex naturali causa oritur, etsi non assidue pluit, d. l. 28. quod enim naturaliter fit, perpetuum videtur, licet
non fiat assidue, ut defectio Lunae Arist. r.
289쪽
post. 8. Sed & quod ex facto nostro oritur peris petuum habetur, si ex causa praedium aut pars praedii parata est , ut sumi immissio , I. g. g. Arist. s. siserv. vind. Causam servitutis vocant ad , cuius aut arcendi a nostro , aut in nostro habendi gratia servitus constituta est , verbi gratia , in stillicidio di aquaeductu causa , ob
quam hae servitutes comparatae sunt, est aqua: illic , ut ab aedibus nostris avertatur , hic, ut aqua ducatur , & in nostro habeatur , d. ι. 28. I. I. g. 4. de sent. Iterpretes vulgo dum distinguunt inter servitutes continuas & disconti-- nuas, causam confundunt cum possessione. Facile autem ex superiore definitione colligere est , servitutem praedii non intelligi, quae constituta est in praedio quidem alieno, sed ei qui praedium non habet, aut qui non habet
vicinum, I. s. g. i. de serv. praed. rU. I. Melax q. f. uJlim. de alim. Ieg. aut etiam ei, qui habet vicinum , si non sit constituta illius praedii causa, & revera praedio utilis, i. si aedes 38. deferv. praed. urb. ι.ε. in pr. σ g. i. de serv. praed. rust. eoque pertinet quod scribit Paul. I. g. de se iv. Ut pomum decerpere liceat, ut spatiari, tyeoenare in a iano possimur, servitutem imponi
non posse : nimirum quia hoc jus praedii nostri causa non constituitur , nec praedii nostri causam meliorem facit. Si quis igitur in suo tale quid faciendi jus alteri concesserit, id personarum servitutibus adscribendum. Inde quoque est, quod servitus praedii non intelli statur, si in constituendo persona demonstrata sit, cui soli ea praestetur , licet ad utilitatem quoque praedii constituta fit, ι. 4. de serv. prad. rust.
Ita nonnumquam ex accidenti fit , ut natura servitutis alteretur, add. Coras. ad d. l. 8. Don. s. comm. H. Ues. parat. de serv. praed. r . num . . Porro autem ut praedia , vel rustica
sunt, vel urbana , ita quoque & servitutes, quae iis inhaerent, vel rusticae sunt, vel urbanae. Ρraedia rustica sunt loca aedificiis vacua, in urbe area , ruri ager , I. fundi et . de verb. Ern. non enim Ioco , sed materia & genere distinguuntur, ut postea plenius intelligetur. T E x T V s .
Rusticorum praediorum jura sunt bae'. iter, a tus , via , aquaductus. Iter es jus eundi, amb-ιandi , hominis, non etiam jumentum arendi, vellebiculum. Actus est jus agendi jumentum , veι vehicuIum. Itaque qui balet iter , actum non baia
ιερ r sed qui actum barim, F iter habet, eoque ali potest etiam sine ismento. I ia , es jus eundi PIT. III.
in arendi re ambuIandi, iamInis I nam Der eractum via ἰn se continet. Aquaeductus es jus aqua ducenda per fundum alienum. NOTAE.Ambtilaηdi Ire & trans re, sive per alienum pradium in suum recta pergere : ambulare, animi gratia spatiari in secessibus , eamdemque viam ire & redire ; quod tamen hic non ut ius aliquod principale consideratur, sed ut illius iuris accelsio , & ita non Oh stat I. g. deferv.
Non etiam jumentum Jumento vehi potest, jumentum, ι χθι φοιν κτῆνοs, agere nCn potest. Etiam sine jumento Ex tacita voluntate &sententia consi mentis , org. I. 2 I. de reg. fansecus, s contra expresie conVenerit, ι.ε. S. I iasi serv. v nd. Via in se contIner ὐπιωδῶν ut totum partes garg. I. II. g. r. D. de accep. Itaque via per se intelligi non potest siae iure eundi, dec. I. et D. de servit. nihilque mutandum in definitio ne viae, qua una praecedens utraque recte comprehensa est. De di fierentii actus & viae , via
Cujac. 22. obf. s. I. T. I. 8. I. I a. f. I. de S. P.RἀCOMMENTARI Us. I Eum, qui iter babet , rbeda vili non pus, contra Caepollam. a /n spatiari voluptatis aut valetudinis ea a, vel equum manu ducere gestandi gratia pa
3 Ei, qui actum babet , licere tr armenta agere, nee tamen ideo pro jumentnm reponendiam
In definitiane actus male D. Hotomannum pro vel vehiculum reponere non etiam vehiculum. ς An actui infit π iter fine jumento. ε In desinitione viae nihil mutandum ; ex quid inter viam , ετ actum intersit. 7 De aquaeductu quaedam observatu digna. SErvitutes rusticorum praediorum sunt, quae praediis rusticis inhaerent. Sunt autem IO ge plures, quam hic numerantur. D. DOnellus II. com. s. doctrinae causa ad tria genera eas revocat , nam ut eleganter N erudite ontendit, aut eo pertinent, ut per alienum fundum ad nostrum perveniatur , eove quid accedat; aut ut quid ex vicino sumere liceat, quod ad usum praedii nostri aut pecorum , quae praedii causa habentur, transseratur; aut ut praedium nostrum onere , quo intus premitur, exoneretur. Ad primum genus pertinent quatuor
290쪽
DE S gavITur. RUSTI OR. ET URRANOR. M. Is 3 tuor illae, quas hie explicat Justinianus post
Ulp. I. i. de sero. praed. r . secundi generis exempla sunt in s. 2. inst. U' d. I. I. eod. tertii, I. I. g. I. σ α. eod. item exemplum, quod proponitur I. ἐν qui 29. eod. ut aquam aperto sulco educere in fundum vicini liceat. Singula susus explicat Don. d. cap. 6. π 2.seq.
Iter est jus eundi, ambulandi Jure eundi tontinetur & qui lectica aut sella , item qui
equo vehitur, I. I. I. I 2. eod. parum enim rein
serre visum est , suis pedibus quis utatur in 3 eundo , an alienis. Quod autem Caepolla deferv. rust. Prad. eap. I. N. . π s. putat, eum
qui iter habet, etiam rheda aut curru per duos equos vehi posse, modo rebus aliis rheda non oneretur , vereor ut defendi possit. Non enim Par ratio est lecticae, quae a lecticariis gestatur , ω currus, quem iumenta trahunt. Jumenta cum curru agere non est ire, nec ejus, ut iter habet, actum aut viam. Moribus noris tres diversae servitutes sunt, voe adt, γ-
pari, aere , id est, actus. Ambulandi Id est commeandi ultro citroire, eundi ad fundum nostrum & inde redeunt, quoties lubet. An igitur & lpatiandi vo-λ Iuptatis aut valetudinis causa Ita quidem D.
ε. Atqui ut spatiari liceat in alieno animi ca sa, praedii servitus imponi non potest : hoc enim personae voluntatem respicit, non utilitatem praedii , I. 8. de se . unde D. HOt mannus verbo ambulandi nihil aliud hic significaxi existimat, quam commeationem ob res praedio , iisve quibus illic morari necesse est, uti-Ies aut necessarias Puto tamen dici posse, ambulationem istam hic non considerari, ut jus aliquod principale & per se , sed ut illius iuris accessionem. Glossa verbum De releri ad eum , qui vadit solus, Ambulare ad eum , qui it cum socio, quod & Carpolla facit d. cap. l. num. 2. & sequitar Schneid. hic a. ii. Sed si, quod uni concessiim est, ad plures porrigimus, gravior fiet servitus : qua ratione Glossam improbat Porcius hic, quamquam sane is , qui iter habet, cum alio ire prohibendus non est, fi comitatus alterius spectat ad utilitatem lolius predii, cui iter gehetur, ut bene D. Busius ad ι. i. de θρυ. ρνad. rus. v INH. Eodem modo hic iunguntur, ire, ainhulare, quo alias rati frui, do lego , nexus mancipium, sarta tecta, Fura e sa , Utia atictoritas. Non haec synonima , sed plerumque iungitur minori majus, uti exemplo Uus fructua praeclare docuit V. C. Ger. Noodi. de Usust. i. i. Ire est porro Sc ulterius pergere, & tere ad negotia perseque da, ambulare dc auimi, &uultv ego III caula spatiis factis in e ac Mn vestigia reflectere. Auson. Popma de Disser. verb. ιib. I. p. m. Ο. Sensus itaque est , non necessitate finiri servitutem itineris , sed semper ire posse dominum praedii dominantis, sive id negotii causa faciat , sive voluptatis. Solius tamen voluptatis causa sbi stipulari ius ambulandi, omni
Hominis Atqui diximus , eum qui iter habet , etiam jumento ire posse. Nimirum etiam in eo spectamus hominem , qui ministerio jumenti in eundo utitur, ut caulam principalem , non ipsum jumentum per se. Quod si
quaeras , cur hominis hic mentio fiat, cum iter praedii servitus sit, non personae: respondebimus , ut hinc removeantur pecora , quae de ipsa chm aguntur, ire dicuntur et deinde non designari hic quamlibet personam , sed qui praedium habeat, cujus nomine erat. Nam hae Lervitutes non ideo praediorum dicuntur, quia personae non com Petunt, sed Comparatione facta ad jura mere personalia, quia non alii competunt , quam qui praedium habet. Non etiam jumentum ag-ndi Ita & Ulp. i. r. hoerit. Se Paul. I. . eod. Hoc autem haud dubie accipiendum est de iumentis , quae sarcinas portantes aguntur , aut ducuntur. Nam si uis pedes ire malens , in itinere descendae
e equo , eumque manu ducat, cur id ei non liceat aut cur per famulum non possit equulldeduci ad dominum , ut rediturus eum coulcendat, & eque s remeet arg. 1. I 2. eod. Actus est jus agendi jumentum vel vebiculum D. I. I. eod. Jumenti appellatione non contineri boves, identidem relatum & responsum est , i. adiles 3 8. f. jumentorum 4. δ. seqq. de aed. edis . I. legatis ε s. g. antepen. de legat. I. boves 8s. de verb. An. Paul. 3. sent. 6. Columella quoque boves a Jumentis, equis, asinis, mulis, passim segregat, ut lib. I. c. 6. libia 6. e. I s. An igitur ei, qui actum habet, non licebit boves agere , & generaliter armenta Sane vero. Diserte enim a Modestino scriptum est , afttam esse , tibi armenta trajicere liceat, I. I a. de serv. praed. rust. Armentorum autem appellatione vel maxime boves continentur, d I. boves 8 s. de verb. sign. i. servis Iegatis 3I. f. armυε Io 3. de leg. 3. Nec tameta ideo necesse est, ut cum Hotomanno pro iumentnm reponamus armentum contra fidem omnium exemplarium. Nam vel ἐν αλατρο iumenti vox hic accipi potest, ut de boves complectatur , clim & I fidorus boves inter iumerta rescrat, lib. I a. m. r. & ipse Columella etiam bis ex ratione originis nomen jumenti tribu