장음표시 사용
261쪽
Et postremo , quod bene notandum est , dicitur bonae fidei post stor fructus contumptos
lucrari , ι. . f. z. M. Q. quod utique talium esset, si eos, quatenus locupletatus esset , teneretur restituere e nemo enim sine lucro locupletatur. Non obstat, quoa in iudicio p titionis haereditatis bonae fidei possessor teneatur in quantum locupletior facius est , ι. sed σsi x s. g. eon uiui I t. t. illud 4 o. g. r. de hae .pet. I. I. C. eod. Non enim eadem in proposito iudicii universalis Se rerum singularum petitionis ratio est. Nam petitio haereditatis non tantum in rem est, sed etiam praestitiones personales habet , i. T. C. de pet . haer. ι. 2 s. f. I 8.eod. atque ut mitius cum possessore agitur in
petitione haereditatis , quam in rei singularis vindicatione , quippe Senatus ita posse ripro haerede consuluit, ut si quid dilapidaverit aut perdiderit, dum sua se re abuti putat, non teneatur ita vicissim aequum est , ut praestet, si quid lucri ex haereditate consecutus sie: eique sufficere debet, si damno non afficiatur,
d. l. x s. consuluit. Ad haec nec titulum habet posse tar haereditatis, & fructus ab eo percepti statim in numerum rerum haereditariarum recipiuntur , ipsamque augent haereditatem , ut nec ab initio quicquam hic suum faciat , aut consumptum postea lucretur I unde fit, ut eodem jure quo ipsa corpora haereditaria & fructus , petantur, atque in restitutionem haereditatis veniant, ι. item veniunt 2Ο. f. 3. I. post senatusconsuli. 28. I. illud 4o. g. Ιἀde bar. pet. l. i. σ ι. r. c. eod. In particularibus autem iudiciis non solet res in locum pretii aut contra succedere , l. 7. in M. qui pol. in pign. Nec multum absimilis est ratio conditionis indebiti solliti, in quam fructus veniunt jure obligationis: & hoc quatenus is , qui accepit , ex his locupletior factus est, ι. indebi-
ri seq. Quod ad praxim attinet testis est Pinet. in
C. de rese. vend. p. a. c. . n. εο. ita nunc
ubique in iudiciis usu i ervari, ut possetarbonae fidei in universum a fructibus ante inchoatum iudicium perceptis absolvatur , neque de consumptis unquam quaeratur , locupletior ex iis faetiis sit. necne. Sed de numquam inquiridet iis qui similiter ante rem in iudicium deductam percepti sunt, utrum bonae fidei ponsessor eos consumpserit, an vero adhuc extent , tantumque servari formam ι. certum 22.
C. de rei vind. in fructibus perceptis post litis contestationem: quod & rationem habet, sci- Τετ. I. licet ut litium ambages vitentur ; & placet D.
Nic. Tuldeno in annot. ad prax. re . civ. Dam h Dud. c. io . num. I 3. Idem quoque sentire Videtur D. Gr t. 2. mantidus. s. cum scribit,
bonae fidei possessorem in perceptione seu tuum similem esse fructuario, add. Groen evV.
de ll. abro . ad leg. 22. C. de rei vind.
Ei vero qui alienum fundum sciens Fructuum Itiure loli acquisitio non tribuitur cuivis pos fetari, sed possessori bonae fidei dumtaxat: nam malae fidei possessbr, ut nullum in solo habet,
ita nec ullos fructus aut percipiendo interim suos facit, aut consumendo lucratur; sed cogitor cum rpsa re etiam fructus, licet consumi ii sint, restituere , ut bie in d. l. Q. C. de rei vind. Sed neque per retentionem , opposita doli mali exceptione sumptus a se factos servare poterit, si res uiudicabitur , arg. eorum , quae tradimus sup . ad 6. ex diverso Io. σaliquot seq. eod. exceptis sumptibus fatiis fructuum quaerendorum gratia, ι. 3 6. in M. ty l.seq. de bar. petit. Nec illud refert, ab initio quis mala fide possederit, an postea possidere coeperit : Nam & hic ex eo tempore , quo cognovit rem alienam esse , fructus suos facere desinit, L qui bona 23. g. r. l. bona Mei 48.
s. i. hoc tit. Postremo huc pertinent possessores omnes post litem contestatam, f. 2. ins de Us jud. d. ι. eertum 12. C. de rei vind. l. 2. C. de seMy. ty lit. exp. I. . f. et . . reg. quoniam post motam controversiam possessores omnes
in causa fructuum pares sunt, & quasi praedones tenentur, IJed fl et s. g. si ante T. de baer.
de & si fructus a bonae fidei possessore ante judicium percepti sunt, sed post litem demum
contestatam consumpti, nihilominus eo nomine condemnabitur : quia id omne restituendum est , quod habiturus esset petitor, si tempore judicii accepti restitutio facta fuisset, I.
praterea Eo. de rei υἰnd. I. v. de Uur. I. aedilea 2 s. g. antepen. de ad I. edict. In summa possessores malae fidei, quales item habentur post
litem inchoatam omnes, fructus omnes cum ipsa restituere debent , d. I. certum 22. C. de rei vind. tenenturque eo nomine de extantibus rei vindicatione, de consumptis condictione , scilicet ad aestimationem , quae vice rei fungitur , I. C. de eo . ex leg. I. 4. g. 2. M. reg. l. . C. de erim. eviI. M . Tenentur vero non tantum de perceptis, verum de iis quoque, qui non percepti honeste percipi potuerunt: in quo persona non possessis ris, sed petitoris spectatur; neque hic posse ri patrocinari debet, quod titulo possideat: quippe titulus a dolo non excusat; negligentia au-
262쪽
DA RERUΜ DIVIsIONE, ET ACQUIREND. I PIARUM DOΜINIO.tem possessoris dolosi domino nocere non debet , quominus consequatur , quod consequi
potuisset, si ipsi licuisset rem possidere, vid.
A fluctuario & colono perceptis.
3s. Is vero , ad quem uiuifexctus fundi pretἰ-net , non aliter fructuum dominus eoicitur, quam si ipse eos perceperit. Et ideo licet maturis fracti bus, nondum tamen pereeptis deeelserit , ad baredes ejus non Aertinent, sed domino proprietatir ac quiruntur. Eadem fere ex de colono dicuntur. N o T AE 3 s. Si ipse pereeperit Vel alius eius nomine, ι. II. qu b. mod. .am. I. 2 s. g. r. de Uur. Quod si sponte deciderint , aut alius eos tuo nomine separaverit, non ante ejus fiunt quam possessionem eorum nactus sit, ι. r2. f. ulti de
ad baredes ejur non pertinent Hoc consequens est superiori, & aperte traditum in I.
ratque Cujac. haeredi fructus tribuens pro rata temporis , quo usus fructus stetit. Eadem fere de colono Fere non παρέλκετα , ut putat Th. Nam haeres eo loni in condictionem succedit, g. reli. ins de locat. l. Io. C. eod. At in eo conveniunt, quod colonus quoque non aliter fructus su os faciat, quam si ipse eos perceperit, I. so. g. s. D. de Ineat. I. cr. 6. g. D. de furt. Non obstat, quod furti actionem habet, L 2 s. f. h. d. t. Nam & fructuarius habet , i. rL. f. uti. de usust. & omnes, quorum interest furtum factum non esse , licet domini non fint, j. m. ins de obl. quae ex deI. Igitur male Accurs. Muns. Ρac. plus hic colono tribuunt , quam fructuario. COMMENTARIUS. 1 Fructus , qui sponte dee derunt , aut quor aIius suo nomine a re separavit, fructuarii demum fleri , cum possessionem eorum n.rctus est. - Iur pelvipiendi fructus ad haeredem fructuarii
non transire , licet majore parte anni usi
fructui steterit , in fructuariui maturii jam
22sfructibus decesserit: tr eur non idem in semctibus rei dotatis. 3 auid juris eirca pensioner, si res fructuaria iocata sit In quo eolonus er fructuarius discrepent, auc
DIsputatio de fructibus a bonae fidei pon
sessore perceptis occasionem Justiniano dedit, ut de jure , quod hic fructuarius & co-Ionus habent , obiter aliquid subjiceret. Hi in eo a bonae fidei possessore differunt, quod fructus percipiunt ex voluntate domini , Ductuarius iure servitutis fibi constitutae , colonus ex conventione: unde nec perceptorum
fructuum quicquam restituunt. Quia autem ius in toto non habent, nec possident, sed alieno
tantum nomine rem tenent, s. de iis autem 4. vers fructuarius per quas pers cuique ae. f. possidere f. ins de in te d. l. Io. i. I 2. de acq. possnon ut bonae fidei possessores fructus acquirunt iure quasi dominii aut soli, sed suo ipsorum dumtaxat facto & perceptione: quamquam haec distinctio nostrorum morum simplicitati non convenit, ut notat D. Cyprian. Regn. eens Best.
Auim si ipse eos perceperit Fiunt quidem
fructuarii etiam sola perceptione, hoc est, statim atque a solo , aut re qua tenebantur, separati sunt, puta spica aut foeno caeso , uva adempta , excussa olea , lana detonsa , lacte mulso. Caeterum non aliter quam si ipse eos, vel alius ejus nomine separavit, i. si fructuarius I 3. quib. mod. Q. am. i. qui scit 2 s. g. r.
de usur. Quod si sponte deciderit , aut alius eos suo nomine separaverit , non prius sevctuarii fiunt, quam eorum possessionem nactus sit: unde si fur maturos fructus decerpserit, et aut desecuerit, domino iandi condictione tenetur, non fructuario, licet is actionem furti habeat , I. arborib. ιι. g. ult. de us r. quae aliter se habent in bonae fidei possessore , ut docuimus s. prae. Ρlane in foetu animaelium eadem fructuarii & bonae fidei possessoris hic ratio est , statimque ut editus est , fructuarii fit, I. in pecudum 28. de Uur. quippe frustra expectes, ut separatur, quod invita natura separari non potest : iubente ea satis separatur sine cui ut quam facto. Lie t maturis fructibus, σe. Hoc item consequens est ei, quod dixit. Nam si fructuarii non aliter fructus fiunt, quam si eos perce ἀperit ipse vel alius ejus nomine, laaeredi suo, quos non percepit, relinquere non potest: nec ius percipiendi fructus ad haeredem transit, quia morte fructuarii, ut omnia quae personae
263쪽
n. quod iterum contra est in bonae fidei po sessore , qui jus, quod in solo habet, ad haeredem transmittit, d. . qui scit 2 s. g. i. de ur. At ex contrario percepti omnes etiam immaturi pleno iure fructuarii fiunt, & ad haeredem ejus transeunt, i. fl absente 48. f. i. de usus. I.
pen. de usus tu. Ait , maturis fructibus , non dum tamen perceptis. Eadem sententia est d. t. si fructuariu3 13. quib. mod. usam. I. 8. de ann.ug. Quamvis igitur maxima parte anni usuia a fructus steterit , & fructuarius suis impensis fundum fructuarium conseverit 3 si is messe nondum facta , licet segete messi iam matura decesserit 3 nihil in eo , quod terra tenetur, haeres eius iuris habet, d. l. si fructuarius I I. sed tantum deducet impensas fiuctuum quaerendorum gratia factas ν quia fructus non intelligitur, nisi quod deductis impensis superest,
L . folui. mate. Pech. lib. s. de testam. conjug. c. 1 . n. ult. Nec iniquum videri debet, quod
dominus fundi ad lucrum fructuarii labore &sumptu partum vocetur e quippe cum contra fiuctuario, quamvis minima parte primi aut postremi anni steterit usus fructus, in solidum tribuantur fructus percepti, etiam pro ea parte, quas usus fiuctus non coeperat, aut postea finitus est , I. si pendentes 2 . de usus nec aliud usus horum temporum servat, contra quam censet D. Cyprian. ubi supra. Non obstat exemplum mariti in fructibus rei dotalis, quos placet soluto matrimonio dividi inter maritum ut ejus haeredes, & uxorem pro rata temporis, qao matrimonium stetit, sive fructus amarito sint percepti, sive non sint, i. T. f. I. T seq. soL mair. I. Mn. f. cumque s. C. de reivx. aa. Etenim fructus dotis non ideo marito cedunt , quia eos percepit, sed propter onera matrimonii, quae sustinere cogitur , ι. . in pr. de jur. dot. I. pro oneribus et O. C. eod. Et igitur licet non perceperit,pro modo tamen temporis , quo matrimonium stetit, fructus dotis maritum sequi debent: quoniam tamdiu sustinuit onera matrimonii. Contra vero pro reliquo tempore , cujus onera non sustinuit, nihil ferre debet, licet fructus perceperit D. Paul. Bus. ad d. l. 7. f. I. U seq. fol. m. atrimis De penso ne rei fructuariae locata quaefitum,3 an fi forte usus fructus aliqua tantum parte anni steterit, eam nihilominus integram fructuarius haeresve eius percipere debeat; an pro rara tempor is dividi cum proprietario. Et reseri , utium res fiuctuario locata talis sit, unde singulis annis semel fructus nascitur, &percipitur , puta landus; an talis, cujus seu-
etus non in alio consistit, quam in eius rei usu,
sive commoditate, quae ex eo usu quotidie percipitur , cuiusmodi res sunt aedes, quarum fructus in eo est, ut in habitentur 3 item servi , quorum fructus in operis. Fundo Iocato, si colonus fructus perceperit, merces totius anni. debetur fructuario ejusve haeredi, etiamsi ususseuctus finitus sit multo ante tempore, quam ea merces ex locatione pendi debebat, I. de ncta s8. de tis r. In aliis vero rebus a fructuario locatis, quarum seuctus in solo earum usu consistit, si intra tempora locationis usu fructus interierit; non maiore ex parte pensio ad fructuεrior haeredemve eius pertinet quam pro rata temporis, quo ususfructus mansit: quod superest, pertinet ad protrietarium 3 ut responsum est locatis operis tervi, ι. si operas et s. d. tit. Cur tam varie Nimibrum quia seu arius nec minus nec plus per
conductorem consequi debet, quam si ipse refructuaria usus esset. Igitur sicut fructuarius si fundum non locasset, ipse fructus percepisset, suosque omnes secisset; ita pro fructibus, quos colonus qui causam percipiendi ab eo habet, integros percepit, integra pensio ei debetur, quam & integram ad haeredem transmittit,etsi nondum finito tempore locationis decesserit. Et convenienter si fructuarius decesserit, fructibus per colonum nondum perceptis, haeredi eius nihil ex pensione debebitur. Quod si decesserit parte fructuum percepta, parte nondum collecta , solutio pensionis fieri debet haeredibus fructuarii pro rata perceptorum: proprietario pro rata eorum , qui percepti non erant. Ubi vero pensio pro quotidiano rei usu debetur , non potest deberi Iongius, quam is usus praecesserit , nec longius is usus praecessisse dici, quam steterit ususseuctus t &alioqui plus consequeretur fructuaris per inquilinum , quam si ipse re usus esset; quod est
absurdum : eleganter D. Don. IO. eomm. s.
estque haec communis & usu recepta sententia. Vid. Joan. de Castillo tr. de Uufr. II. Er seqq. Diod. Tuld. ad tit. de usus. - . e. T. Paul. Bus ad d. t. s s. de usus Christin. υοι. a. de
Eadem fere in de colono dicuntur Duo de fructuario dicta sunt, eum non aliter dominum fructuum fieri, quam si ipse eos perceperit, non alius, item mortuo fructuario Ductus pendentes quamlumvis maturos non ad haeredem fiuctuarii pertinere , sed acquiri domino proprietatis. Nunc ait, quae de Ductuario dicta sunt, ea fere & de colono dicenda esse. Nfere non παρ --τα , ut putat Theophilus, sed
264쪽
DE RERUM DI visIONE, ET ACQUIREND. IPSARUM DOΜINIO.Earcaute adiectum est, ne quis putet, eandem utriusque per omnia in proposito rationem esse. Nam certe longe alis causa est haeredis V coloni, atque fructuarii. Non enim sicut moriste fructuarii finitur us fructus, ita morte C loni finitur conductio; sed mortuo intra tem ora conductionis colono , haeres ejus in eamuccedit, g. viIt. ins de loeat. I o. c. eod. Et cum fundus conducatur mercede annua constituta pro modo fructuum, qui singulis in eo annis nasci solent, insignis iniuria colonoriusve haeredi fieret, si locator pensionem simul & fructus perciperet: atque hinc etiam est, quod in praediis rusticis , ii tempore non expresso locatio facta sit, in annum facta intelli natur , Per ι. et 3. f. DIt. Iocat. Si quid igitur nic est, quod tam de colono quam de fructuario diei pol sit, illud sit neceste est, quod colonus similiter ut fructuarius non aliter fructus suos faciat, quam si ipse eos perceperit:
sin autem aIlus eos suo nomine a terra separa VCrit, non colono , sed domino fundi aeqviruntur , cui etiam ob id soli conditio competat; quod & verum est, aperteque traditum
re colligitur ex t. st servus s r. f. toeavi 8. defret. Non est contrarium quod Paulus respondet, L si aper x s. f. r. d. tit. desuri. Colonum cum eo, qui fructus stantes surripuit, furti agere posse. Nam & fructuarius potest, L 1. f. iat. de usust. quippe surti actio omnibus Competit, quorum interest furtum tactum non esse , licet rei surreptae domini non sint, s.furti I 3. ἐκθ. de ObI. qtia ex del. 1. eum qui I . s. qualis I . de furt. Nec alio pertinet ratio Pauli, quam his verbis exprimit, quia ut primum decerptus eset , ejur esse coepisset, quam ut ostendat, ideo actionem furti colono dari, quia citis intersit fructum ab alio decerptum non esse, eo quod coloni esse coepisset, ut primum ab ipso esset decerptus. Fallitur igitur Accursius , qui etiam hoc casu plus iuris tribuit colono, quam fructuario, colonique fructus fieri existimat, quocumque modo a solo separati sint; traxitque in eumdem errorem Myns. Scheneid. & Ρatium in not. ma g. sed hic se corrigit in Analysi. Miud sane ex parte dicendum videtur de colono partiario, qui instar socii est , I. si mereer 2 s. g. vis major. s. Ioeat. & proinde pro parte sua instar domini: idque innuere videtur Paulus d. I. 2ς. f. I. cum dicit colonum , qui nummis colatri quod scilicet colonus partiarius fructibus a fure desectis aut decerptis non modo actionem surti, ut is qui
nummis colit, sed surti etiam condictionem pro parte sua habeat. T E x T v s.
3 7. In peeudum fructu etiam foetur est, 'Miἰιμ, pilus , π lana 3 itaque agni, haedi, in vitu-ia , Ur e utili in furculi, statim naturali jure δε- minii fructuarii sunt. Partus vero anciua in fructu non est 3 ita vi ad dominum proprietatis per
inet. Absurdiam enim videbamν , hominem infructu esse: quum omner fructur rerum naturagraria hominis comparaverit.
no jure fiunt bona mei possessoris π fructuarii. pleno jure, id est, plena α solida proprietate.
Partus in friactu non est D. 1.2 8. f. i. d. l. 6 8. de u θ. sed in fructu hominis operae sunt, L3. σ 4. de op. sem. 'rdum videbatur D. I. 2 8. g. I. d. l. 6 8. eadem quoque Stoicorum sententia fuit,a quibus Auctores nostri fere imbuti. Lucret. Aliam rationem affert UIp. I. 2 T. D. bar. pet. quia ancillae non ad hoc comparantur, ut pariant , sed ut serviant. Meminit hujus quaentionis Cic. I. de M. cap. 6. COMMENTARIUS.I Rarἰo C i , evr non pIaeeat partum anellia in fructu esse , examinata , ex toneinnior
Qua ratione & modo fructus suos faciat
tum bonae fidei possessor, tum fructua- rius , ostensum est 66. proxime praecedentib. exemplo fructuum , qui in sun dis aut agris nascuntur. Quoniam vero etiam hominum & pecudum suus fructus est, quem & ip sum bonae fidei possessori & fructuario eadem
ratione acquiri iure naturali conveniens est, ideo ne quid hic dubii relinqueretur, εν παρόδ ostendere voluit, quaenam in hominum N pecudum fructu habenda sint, quae non sint, Scait , in pecudum fructu non tantum esse lac, pilum & lanam, sed Metum etiam : atque ob id agnos , haedos, vitulos , equulos & succulos statim ut editi sunt, naturali iure fructuarii fieri, addit Caius, &bonae fidei possessoris , I. in pecudiam 28. de Uur. est enim utriunque hic eadem ratio. In hominum autem seu -
265쪽
2 28 LIR. II. minum proprietatis pertinet , sicut & Caius
d. I. 28. 6. I. Nimirum uterque hoc significare voluit, non ut foetus in fructii pecudum est, ita & partum ancillae in hominis fructu ponendum; in. hominum fructu ea dumtaxat esse, quae ex operis eorum percipiuntur, I. 4. de op. δενυ. aut si quid acquirant ex re fructuarii,
ejusve qui eos bona fide possidet, g. 4. σθε.
inst. per quas pers cuiq. aeq. ac proinde etiam haec sola ut fructus fructitario & bon. fid. yoia sessori acquiri: partum non acquiri, seu Guario nunquam, bonae fidei possessori non aliter, quam si eum usuceperit, d. g. q. ty seq. i. 46. si ante i a. de usurp. tr usucast. Ab furaium etiam videbatur γ Vetus fuit quaeiatio an partus ad fructuarium pertineret: cuius meminit Cic. i. de Mib. e. 6. ubi ait, princies civitatis P. Scaevolam &M. Manilium exi-imasse, hominem in fructu esse, Brutum dissensisse : cuius sententia obtinuit, reste Ulp. in l. vetus 68. de Uust. Cur autem non placuerit , partum in fructu esse, eius rei hanc rationem reddit Caius d. I. et 8. 6. I. de Disr. ScImp. hoc loco, quod absurdum vitum sit, hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura gratia hominis comparaverit; quae ratio ducta est ex contrariis r quas dicant, natura non potest eadem res & fructus este, &id quod fruitur : relata haec sunt; reIatorum ianum numquam potest esse alterum. Etenim ut verum fatear, numquam haec mihi ratio satis solida visa fuit. Cur enim magis absurdum , hominem in fructu hominis esse, quam hominem homini servire Aut clim servos pecudibus Romanae leges exaequent, I. 2. g. 2. ad leg. Aquil. cur cum in fructu pecudum laetus sit, assurdum est in fructu ancillarum partum esse Nec est in his ulla , Fructui bomin s causa eo arati sunt, re bimo est insuesti hominis. Non enim hic idem eidem lubjecto attribuitur , sed diversis. Quamobrem melior est , certe huic loco magis convenit,
illa Ulpiani ratio sumpta a fine & usu, quia
arcillae non ad hoc comparantur, ut pariant, sed ut serviant, I. ancillarum a T. de bar. pet.
Id autem solum in fluctu alicujus rei esse intelligitur , & ad fructuarium sertinere , quod
percipitur ex eo usu , ad quem res parata est , vel natura , veI patrisfam. instituto, ι. s. f. s. σ seq. I. IO. I. II. I. I 2. in pr. I. I 3. f. q. σ seq. I. I s. de κώθ. Quapropter, eis nihil interesset, partus in fructu sit, necne; ad proprietarium pertineat an ad fructuarium; uti neque ancillae, quae utique servire cogitur: ratio tamen habeno a suit honesti ac decori,
vero ancillas laeturae gratia habere , quin tu pe & probrosum sit, nemo negare potest. terum nihil amplius efficit haec ratio, quam ut ne partus fructuario aut bonae fidei possetasori acquiri debeat: in caeteris enim partibus iuris, in fructu sive reditu aut caula etiam
partus computatur , I. g. I. I . de Uur. I. I-cidiae 24. g. I. ad I. Frie. I. quasitum II. S. MDω de leg. I.
3 8. Sed si gregis usu ructum quis habeat, is
Deum de mortuorum evitum ex foetu fructuaritia
vinearum demortuarum vel arborum loctim alias
38. Ex foetu submittere Ex laetura gregem
supplere, & sufficere prolem , d. l. 68. f. MI . cum a. u. seq. de tis r. fiuntque capita substituta domini, ea quibus substituuntur, fructu rit , d. l. 63. Basil. I 6. tit. I. in M.
I Inter onera, qua fructuario incumbunt , unum esse , ut rem fructuariam teneatur , Ur quid ea tuitio desideret.
Longius is via degreditur Imperator 3 se
quendum tamen , quocumque trahi Mum fructus omnes , sive ex re nalcantur, Gue per causam rei jure percipiantur , fructua rii lucro cedant, aequum est , ut is vicissimonera rei fructuariae adjuncta agnoscat, juxta regulam naturae, ι. Io. de reg. jur. Inter one ra autem, quae fructuario incumbunt , hoc unum est , ut rem fructuariam tueatur , ι. fructuarius 4 . de Uust. Haec autem tuitio cum exigat, ut rem quam accepit, integram di in suo statu conservet, quantum cura & reparatione fieri potest : ideo & curam ac diligentiam rei servandae adversus imminentia pericula adhibere debet; di quidem talem , qualem diligens pateriam. suis rebus adhibere s Iet, I. sed cum ε s. eod. I. I. in M. i. seqv. Ur. quem eaυ. & suo sumptu sarcire ac reparare, quae vitii aliquid contraxerunt , aut discess runt a priori integritate: puta si quid reficiendum est, saris tecta praestare , animalia aegrota
266쪽
aegrota curare , gregem ea in tu supplere , in
Iocum arborum demortuarum alias lustituere: in summa recte colere, atque ut lon s pater-fam. uti, I. . f. t. ex I. I. 13. f. a. I. agri 18. I. sicut 4 s. I. sed cum ε s. t. vetus 68. in M. σ1. u. seqq. de ref r. I. T. C. eod.
Gregia usumfructum P Ait grum, nam si non gregis aut universitatis usu sfructus nomine collectivo legatus fit, sed fingulorim capitum , veluti centum ovium , nihil supplere cogitur fructuarius , ι. quid ergo o. f. 3. de Ur. quippe in his quae numero certa sunt di designata , non est augmento locus : & tot
sunt nunc usu sfructus , quot sunt capita fiuctuaria , quorum uno m ortuo uiusfructus isse extinguitur. Demowtuorum capitum Ait demortuorum. Ul-viari. d. ι. vetus ει. in M. de r. hoc ideo, quia si vi externa capita aliqua ex grege serierint , incendio puta , aut ruina stabuli, aut praedonum impetu , hos casus fi uctuat ius prae-llare non debet, nec in locum amissorum alia substituere , arg. l. arbores sy. de usust.
foetu submittere Αit ex foetu. Neque enim de tuo gregem suppIere fructuarius cogitur, sed ex agnatis capitibus hoc est , natis ex e dem grege , d. ι. 68. in M. defunct. Proinde fiex grege nondum ulla nata sint prioribus demortuis , aut si oves abortierunt, aut foetus Ierierunt, priuiquam submitti possent ι nihil upplere debebit fructuarius. In locum qu que eorum capitum , quae vel senio, vel vitio corporis inutilia facta iunt, alia ex foetu tu
mittenda , I. vel inutilium sy. eod.
Subiniture debet Submissionis effectus hic, ut substituta capita statim domini fiant, sicuti post substitutionem Priora sive demortua uel inutilia & vitiosa, fiunt fructuarii. Haec enim ex natura fructus desinunt esse Proprietarii,
d. I. vel taratilium ε s. de usus . Vinea um demortuarum πιι arborum Ait hic item demortuarum , sicuc Paulus I. 'νi I 8. eod. nimirum ideo, quia in locum arborum vi tempestatis eversarum alias lubstituere αon tenetur , I. arbores s s. eod. tis. quippe us fructuarius omnia quidem , etiam quae fine culpa ejus contingunt, sed sola rei & interna in commoda ac detrimenta sustinet: quae autem vi contingunt externa , nec a re ipsa profici iacuntur , placet ad onus fructuarii nonipertinere , ex regula & iure com ni de casibus
sviris c. C. de pign. act. Ulpianus in I. I. 6.iat. de us r. scribit, fructuarium cogi adserere arbores : quod Graecis est αυτ γε, id est, fora
re medullam arboris sterilis, di in eam so
Ac QUIRIND. Ips Apum Do III Id. 'mycundae calamum immittere 3 infitionis species rogenere. Qua sorma Papinianus dixit ad serere prolem pro adoptare, scut scilicet inseratione surculus truncum adoptat, Cuiae. II. e f. I 6. VINN. Elegans est haec conte tura cuiacii: sed ex mea sententia non admodum solida. Adserere enim prolem , Papiniano est adoptare , non quia sic adoptans filium quas inserat similiat, sed quod adoptans vetere ritu filium adoptivum adserebat, id est, vi dicabat sol mula illa nota: HUNC EGO HO
MINF M EX JLRE CLIRITILM MEUM FSSE A IO. EN ENIM MIHI EMTUS HOC AERE HAC AENEAQUE LIBRA.
Recte enta e olere Non satis officio suo sungi videri debet ususfiuctuarius , si fundum utcumque colat, nisi eum ita colat, uine deterior fiat causa ususfructus, omniaque faciat, quae faceret in re sua , scut cautione usu fru
Nesauror, μοι quis in Ioco Do isv nerit , Divus Adrianus naturalem aequitatem sequutus ei eoncessit, qui eor invenerit. Idemq- flatuit , A quis in sacro aut religiose Ioeo fertiato easu invenerit. Aut si quis in alieno loco, non data ad Me opera , sed fortuῖro invenerit, dimidium domino soli concessis , π dimidium inventori. Et eonvenienter , si qMis i. Caesaris loco invenerit , dimidiam inventoris, est dimidium esse
Sed fortuito Ut puta si quis eoiendi agri
causa fodiens humum , aurum desossum inveniat , nullo adhibito perscrutandi studio, quod sine permissu domini merito vetitum,
Dim dium Nei De variis moribus legibusque circa thesauros , vide eruditissimum Groti . de jur. be . Peregrin. 4. de jur. Asc. c. a.
267쪽
et Nesauri appellatione significari qua is opes
remsitas: tum etiam ipsum locum, ἐκ quo a servantur , σ ratio nominis.
α In quaestione proposita quid eo verbo res ei intelligant, . qua re erenda hae aequisitio. I Loeum proprium his intelligi etiam eum , iaquo alius usu infructum habet et secus p jMe bibe os am feriai. 4 A Divii fratribus nibis mutatum. esse ex eo jure , quod de thesauro in loco sacro aut religiose reperto Drmur Adriantis constituit. s Cur caeterae res hujus generis etiam in alieno quaesita occupantium flant I thesauriar non
c Cur tbesaurus non totus cedat inventori ut res caetera , qua nullius sunt.
Districtio rerum Casarii , Asci , publicarum
g Summa juris de ibesauris consituri, in quid
P rtes propositae tractationis , quae a Iusti
niano passim sparsae sunt, commodioris doctrinae causa ad duo summa capita revocari posse . ad occupationem sciIicet, & rei nostrae potestatem , lupra diximus in explicatione, s. βε ulor. II. eod. N progressi ostendimus,snsul a , in quae indicimus , ad alterutrum horum capitum pertinere. Nihil quod nobis p testate rei nostrae quaeratur superest : ad factum& occupationem nostram pertinent inventio thesauri , apprehensio rerum , quae a dominis vel traduntur , vel pro derelicto habentur r in quibus porro explicandis hic titulus cons
esauros Τhesaurus Graecis & Latinis idem est , quod Persis Gavi, nimirum quaelibet divitiae , quas in usum futurum aste Gavimus. x Nam & pecunia nuper deposita , & cuius dominus non ignoratur , passim thesauriis appel- Iatur etiam apud nostros , ut in ι. item Labeolla. fam. ere. I. tbesaurus Is . exbib. I. peregre. 4. M aeq. pus ac de tali quoque thesauro aciscipiendo ι. 3. f. Neratius I. d. xit. de aeq, possut recte existimat Gothostedus , injuria notatus a Bachov. vid. Duar. ad d. g. Neratius 3. Locus quoque , in quo opes observantur .. γαζοφυλάκιον, thesaurus appellatur. Plutarch.
νων, Hinc per transsationem Cic. I. de orat. e. s. memoriam dicit esse rerum omnium thesaurum. Atque haec significatio etiam rationi nominis convenit. Quamvis enim Con. 3. comm. q. & Don. 4. comm. 1 thesaurum
TIT. I. inde dici putant , quod εις au ριον, In erastinuis,
se repositus , ut sit . σις ias αυν ον, proprius ta men vero est, vocem esse conjunctam ἐκ γῆς. ηκης aec ait e , ut sit Conditorium pecuniae. a Hoc enim nomine veteres Graeci pecuniam vocabant , qua qui abundabat, ο ν as dicebatur, teste Heli chio. Caeterum in quaestione de ac uirendo rerum dominio, cum agitur de the- auro occupatione acquirendo , Iurisconsulti
thesaurum appellant eam dumtaxat pecuniam, quae olim condita , nunc cum reperitur a quo condita aut cujus sit, ignoratur , ι. numquam
3 I. g. I. Me t. t. un. C. deibes lib. I . l. a tutore s . de rei vind. Convenienter nimirum ar-
sumento , quod tractant: cum non alius thesaurus sit idoneus , qui hoc modo acquiratur, quam qui dominum non habeat: nec repugnat communis N popularis loquendi conietudo. Igitur in quaestione proposita thesaurus definitore Paulo in d. I. 3r. est vetus quaedam depositio pecuniae , cujus non extat memoria, ut jam dominum non habeat. Cuius descriptioin similis est illa Leonis in d. f. un. thesaurum interpretantis, condita ab ignotis dominis tempore vetustiore mobilia r & Cassiodori ιib. s. var. e. 8. definientis depositivam pecuniam , quae longa vetustate competentes dominos amisit. Atque hinc iam etiam liquet, thesaurum quoque pertinere ad regulam iuris gentium de rebus nullius: quamquam non per omnia in thesauro occupando & nostro faciendo idem servatur , quod in caeteris rebus, quae nullius sunt. Nam caeterae hujus generis res quovis loco occupatae totae fiunt occupantis , thesaurus autem extra locum proprium repertus pro parte tantum dimidia. Sed & res caeterae, quae nullius sunt, fiunt occupantis, etiamsi data opera quaesitae sint in alieno 3 thesaurus in alieno quaestus nullo modo. Quod quamobrem tam varie placitum , intelligetur non ita multo post. ξροον quiι in suo loco inυenerio Sive data opera quaesitos , sive sorte fortuna : tantum magicae artes ad thesaurum in suo inveniendum prohibentur, quas & ubique excipi oportet, λ. ι. aen. c. de tbef. Ait in tore suo. Proprium locum accipere debemus etiam eum , in quo alius usu nitructum habet, arg. pr. inst. de haer.
inst. Proinde si in eo loco proprietarius the- nurum invenerit, in suo invenisse intelligi debet & totum sibi quaesisse. Si alius, pars dimidia inventoris , pars altera proprietarii erit. Idemque dicendum est , si usu fructuarius invenerit : quoniam thesaurus in fructu non computatur , ι. si ii qui Metit. Unde etiam est, quod thesaurus a uarito in praedio
268쪽
DE RERuΜ DIvIs Ios E , ET AC UI . IPSARU Μdotali inventus, pro parte dimidia tantum mariti lucro cedat, pro altera dimidia sit retastituendus , quasi in alieno inventus, LI. β
autem vectigalis sive emphyleuticus mas is est, ut emphyleutae proprius existimetur , eiusque, qui dominium utile, quam qui directum habet. Nam ad emphyleutam pertinet plenissima rei utilitas, & pari iure quo dominus rem tenet ac possidet i adeoque adversus ipsum etiam directum dominum utilem in rem actionem habet, leg. sciendum i s. f. I. qui sat d. I. I. g. r. si ag. vcff. i. qui sit a s. s. r. in fn. de Uiar. Longe igitur distat emphyleuta a fructuario et emphyleuta ius habet in corpore &substantia rei; fructuarius non item. Hinc est, quod fructuarius in edicto et aui satisdare cog. v xo possessore non habetur: emphyleuta con trλ , d. i. is. F. I. qui satis. cu. quod arbores vi ventorum deiectae ad emphyleutam pertinent, non ad fructuarium , ι. IE. de Uus. Si
quid servo, in quo quis usu sfructus, legatum aut donatum sit, id non fructuario , sed domino proprietatis acquiritur , g. 4. inst. per quas pers cuique acq. si servo emphyleutae, ipsi emphyleutae. Quam ob causam dubitandum non est , quin ii ipse quoque emphyleuta in praedio in emphyleusim sibi concesso thesaurum similiter invenerit, totum eum sibi soIi recte vindicet: eademque plane ratio est Uacilli , qui thesaurum reperit in fundo seu dati,
Adrianus naturalem aequitatem secutus Hoc est , secutus regulam iuris naturae sue gentium de rebus, quae nullius sunt, occupanti concedendis, s. fera I x. sv. eod. Nimirum cum etiam thesaurus numeretur inter ea, quae nullius sunt, aequum esse censuit Adrianus, etiam in thesauro occupato reguIam istam servari,M quidem per omnia , ii quis invenisset amico Hercule in suo : quippe qui & alia ratione ita repertum vindicare posse videatur, vel tamquam beneficium & commodum rei suae, vel quod simile vero fit, eum a maioribus suis conditum esse : haec enim ratio facit, ut in
alieno reperti dimidium concedatur domino soli. Idemque statuis, A quis in saero aut religisse' Quod hic Adrianum constituisse refert Justinianus, id a fratribus Principibus civili ratione mutatum esse existimant Accurs. Ang. Porc. Fab. Schneid. bie Duar. de aeq. reri dom. c. q.
Don. corn. I . Sic enim scripsit Callistrat. t. . f. pen. de jur. Asci. Si in totis Nealibur, veι publicis , religio is, aut monumentis thesauri reperti fuerint, Divi fratres constituerunt, ut di midia pars siseo vindiearet . Quam sententiam veram quidem esse fatetur Couar. in c. peccasum de reg. jur. in s. p. 3. resia. f. L. n. 3. sed ille constitutionem divorum fratrum a Justiniano iterum abrogatam contendit, qua parte illa derogaverat edicto divi Adriani. Neu- trum probabile mihi videtur. Nam si edictum εAdriani rescripto Antonini & Veri sublatum
suisset, utique non quid ille , sed quid hi de
thesauris in loco sacro religiosove inventis constituitant, Justinianus commemorasset: &cum simpliciter reserat edictum Adriani, non facta mentione rescripti fratrum Imterat rum , vix est , ut dici possit, hic aliquid novi
juris ab eo constitutum esse. Arbitror , commoda explicatione d. I. 3. f. en. cum hoc n
stro f. conciliari posse: quamvis id neget Anti Matth. Constituit Adrianus, thesaurum ei esse , qui eum invenisset in loco suo: addidit, idem esse, etiamsi in loco sacro aut religioso repertus sit; nimirum eius itidem esse, cuius est fundus, in quo Ioca icta sunt, perinde quas in suo adhue repetisset. Nam etsi loca sacra & religiosa nullius vere in bonis finit eius tamen aliquatenus sunt, cujus in usu &fundo sunt, & quodammodo juris privari, argis L s. in seq. de νelu. I. sacrilegi s. f. r. ad IJul.
pee. I. in modicis et . de contri e t. Neque Fotest fine injuria vel in Deos ipsos Deorum beneficio privari, qui vel ip s , veI quorum majores partem landi sui divinis us bus dicaverunt. Quid Divi fratres in d. I. 3. 6.pen. de jure fisci λ Constituerunt, inquit Callistratus, ut the lauti in locis fiscalibus vel publicis reli- tofisve aut monumentis reperti, pro parte imidia fisco vindicarentur. Titulus ipse &rerum conjunctio ostendunt, loqui Imp. de locis religiosis smi Ithus publicis , in quibus scilicet ficus. ius habet, aut qui fisci quodammodo sunt, puta quod ad fiscum sorte pervenerunt, juxta Ieg. 6. eod. titi vel quae publice civium funeribus destinata sunt, cuiusmodi tenuiorum tumulos in suburbanis su isse auctor est Aggen . Urbicus. In his locis eodem iure uti fiscum volunt, quo utitur in rebus publicis iuris profani, aut quo utuntur privati in loco suo , sive profano, sive religioso. Et vero ob loci religionem aut sanctitatem nihil novi iuris hic constitutum suisse argumento est , quod Leo Imp. in d. I. M. C. de TML simpliciter distinguit, an quis in suo loc repererit , an in non suo , nulla facta mentione sacri aut profani, quasi hoc nihil ad rem sa-
269쪽
232 LIB. LI.ciat. Idque ex .Elio Spartiano m Had . eap. rgo
etiam certius colligas, qui itidem sine ulla re rum distinctione refert, Adrianum de Thesauris ita cavisse , ut si quis in suo reperisset, ipse potiretuν: si quis in alieno , dimidium domino daret: si quis in publico, cum Asco aequaliter pamtiretur. Nulla igitur est pugna inter d. ι. 3. g. Pen. & hunc f. nostrum , quem de loco religioso privato accipi oportet, suadente id ipsum quoque rerum in eo conjunctione & dil- cretione e manifesteque labitur Bach ovius, qui ob coniunctionem loci religiosi & sacri negat hanc interpretationem admitti posse, eo quod nulla loca aut aedes sacrae privatae dici possint; hoc enim falsum esse, & sacella pri-Vata propriasque suas Miculas veteres habuisse , vel unus Paulus eum docere poterat in I. sacrilegi s. f. r. ad let. Iul. pee. ita propemodum&Conn. 3. Com. 4. Charond: I. veris . 2I. Robert. ree. Dct. s. Canti unc. &wesemb. hie. UiNN. Addendus hic omnino' Jac. Gothosred. ad I. r. C. Theod. de ibesaur. Ubi tota
huius legissationis historia erudite exponitur.
Fortuito easti Τhesaurus, quem inveni in loco meo , sive fortuitum sive quaesitum, meus est: sin ille locus meus sacer est vel religiosus, non alias meus erit, quam si fortunae quasi munere mihi oblatus fuerit, nullo adhibito perscrutandi studio : quod proculdubio ideo placuit, ne detur occasio violandorum sepulchrorum & aperiendi urnas desunctorum , si etiam studiose quaesitum inventumque suum quis quo faciat, sibique habeat. At si qui, in aIieno ) Caeterae res, quae nullius s sunt, occupantium fiunt, etiamsi data opera in alieno quaesita sint, ut de seris bestiis in fundo alieno investigatis & captis diximus e thesaurus in alieno quaesitus & inventus ne Pro parte quidem sit inventoris, sed totus domino reddi iubetur, d. I. un. C. de tbesaur. Ratio diversi iuris haec est; quod qui feram in alieno capit, aut rem puta pro derelicto habitam tollit , nihil fundo aut tandi domino nocet; ad thesaurum verb perveniri non potest sine effo- sonibus & manifesto damno tandi, in cujus visceribus thesaurus abditus jacet. Aliena autem effodere sine permissu domini, inque iis
latentes rimari opes merito vetitum , & poena , non praemio dignum , d. ι. - . l. 2. C. eod. de thesaur.
Dimidium domina DIἰ Thesaurus in alieno ioco casu inventus , dum quiς arat , aut quid aliud in eo operis facit, pro dimidio inventoris fit, pars altera dimidia conceditur domino soIi , t. si is 63. 6.pen. ult. boc tit. d.
I IT. I. I. un. C. de ρbes. Cur verbi, inquis, non fo- ctus cedit inventori, scuti caeterae eiusdem generis res occupantis totae fiunt loco quocumque occupatae, ut ferae bestiae, res pro derelicto habitae , gemmae 8e lapilli inventi in littoribus Nimirum quia illae ferae nullius sunt,
thesaurus non est: quippe quem nemo eo animo abscondit, ut eum in numero rerum suarum esse nolit , sed ut tutiore loco custodiat; tantum ideo nullius esse dicitur, quia cujus sit non apparet: nam etsi dominum per rerum naturam habeat, haeredem scilicet eius , qui eum defodit, quamvis per longissimam successionem primo domino succedentem apud nos tamen non habet, quia a nobis dominus ignoratur: ob quam incertitudinem itum est ad hanc partitionem , ut pars una inVentori, pars altera domino loci adiudicaretur. Tametsi enim pro inventore dici poterat, thesaurum ut rem nullius totum et , qui invenit, tribui oportere, propterea quod de his, quae non
apparent, perinde judicandum sit, quasi non
essent, ι. in leg. 77. de eont . empl. dominum
tamen loci & sua & par ratio defendit, qui contra sibi thesaurum vindicans dicere potest, nihil esse verisimilius , quam quod a maioribus suis prosectus sit: in proprio enim, quia
tutius, non in alieno thesauro condi. Ad haee fundi, in quo tanto tempore asservatus est, uodammodo beneficium esse : quam ob cauam cum Imp. Gratianus , Valentinian. Se Theod. partem quartam dumtaxat domino loci assignassent, l. 2. C. Neia. deibes merito Imp. Leo , abrogata eorum constitutione, adaequalitatem partitionis & veterum constitutionum normim rem revocavit. v INN. Videtur ratio hujus divisionis inde repetenda, quod veteres disputarent, accessionisne jure an inventionis vel occupationis adquiratur thesaurus. Prius placuit illis, quos hic sequitur Imperator e posterius Paullo ι. 3 i. g. I. 1. de aeq. rer. dom. Qui prius admittebant principium, totum thesaurum vindicabant domino iandi: qui posterius, inventori. Hadrianus utrumque coniunxit, & dimidium domino addixit, jure accessionis, dimidium inventori, iure occupationis rei pro derelicta habitae. HEi M. In Caesaris loco , tre. Distinguit Imp. loca 3 Caesaris a locis fiscalibus , & haec a publicis,ublica a locis civitatis. Res Caesaris dicunturona Principis eatrimonialia. Res fisci sunt, veluti bona proscriptorum , vectigalia, Commissa , bona caduca, quae quidem & ipsa quasi propria & privata sunt Principis, ι. 2. g. . ne quid in Ioe. pubi. sed ut Principis & ratione imperii. Publica loca appellat, quae in iuu
270쪽
DA RERυΜ DIVIsIONE, ET publico sunt populi Romani , vel uti areae,
insulae, agri, viae iiii aeraque publica , d. i. v. f. 3. Loca civitatis, quae usibus civium in municipiis & singulis civitatibus delerviunt, . uniυestatis s. βρ. eod. Qgae a publicis eodem sensu hic separat, quo Ulp. bona civitatis ab iis, quae populi Romani sunt,uer s. deverb. Agn. Spartianus in vide. e. I 8. omnia ista loca designavit uno verbo Publici. Haec obiter in praesentia , subtilius rerum Caesaris, fiscalium, & publicarum discrimen exquire
Dimidium Asel οει civitatis Sive in loco alieno privati alicujus, sive in loco Caesaris, aut publico fisci vel civitatis thesaurus repertus sit, medietatem aumtaxat inventor consequitur , pars altera vepertorum ad eum per inet , qui loci dominus est, aut jus impe-ziumve in eo habet. Et quot diximus de loco priVato , non aliter partem in eo reperti inventoris fieri, quam si fortuito & aliud agens invenerit, alioqai totum restituendum esse ei, cuius est locus 3 hoc non minus obtinere debet in locis publicis , ut in his etiam consulta opera quaesitus & inventus similiter totus pertinet ad Principem vel civitatem. Non enim magis fas esse credendum est, publica loca effodere & scrutari, qutin privata aliena, facit constitutio Frederici lib. 2. Hud. t. s 6. qua sint regat. in βα. Quod si inventor partem thesauri ad fiscum pertinentem luppresserit,
totum cum altero tanto cogitur solvete. Deferre autem se nemo cogitur , si pars fisco non debeatur , L 3. g. iat. de jur. c. Summa iuris de thesauris edicto D. Adriani constituti haec est, ut si quis thesaurum in suo reperisset , sive quaesitum , sive nihil tale cogi rans , totum sibi haberet: si quis in alieno, non data ad hoc opera , dimidium domino daret, partem alteram dumtaxat ipse conse
rueretur: si quis in loco publico, itidem nonata opera , cum Principe aut civitate aequaliter Partiretur. Si quis autem scrutatus in alieno sive privato sive publico thesaurum invenisset ι is totum hunc domino loci, sive ad cuius curam vel immerium locus pertinet, redindere cogeretur. Ab hoc iure clim procedente tempore recessum esset , ut constat ex tit. Cod. od. de ibesau. reductum illud est a Leone Ne Pore, I. aen. C. Iustin. eod. iterumque vigore suo privatum , restitutum a Leone Philoso-Pho Nov. Leon. st . a Frederico nihil mutatum , tit. qua sint ree. At nune in pleri sque locis thesauros , ut & alia pleraque ἀγέαποτα,
Principes sibi vindicant, & quidem in solidum, quocumque in loco reperti suerint: est-
ACQUIREND. IPSARU Μ, α c. auque id nunc ius commune & quasi gentium. Nam de in Germania , & Gallia , & Anglia,& Hispania , & Dania id observatur , teste
as. Theodoricus quoque Rex thesauros quocumque loco repertos publico vindicari junsit : Sine damno enim , inquit, invent i perdit qui propria uon amittit: Cassiodorus 4. v.m des 8. Apud nos tamen jus hoc incertum esse dicitur: nam patronos quidem fisci contendere , thesauros quocumque in loco inventos ad fiscum pertinere , ut in plerisque aliis regionibus nunc obtinere diximus; caeterum alios contra putare , sequendam nobis esse in hoe negotio constitutionem iuris Romani: propterea quod neque quicquam de eo cautum reperiatur legibus propriis a neque doceri possit, Romani iuris vigorem apud nos desuetudine usuque contrario enervatum , Grol. 2-manud. adIMI'. Bal. e. 4. Itaque in hoc dubio contra fiscum facile responderim , arg. I. non puto io. de ju . Ase. add. Groenev v. de II. abrog. bis.
De traditione. I . Regula ejusque Ratio.
o. Per traditionem quoque jure naturali res nobis aequIruntur: nihil enim tam eonveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini υρ- lentia rem ruam ia ritum transferre , raram ba-
herii ty ideo cujuscumque generis sit corporaliι rera, tradi ροrs , in is domino tradita Hienatur. Itaque stipendiaria quoque eν tributaria 'adia eo dem modo alienantur. Vocantiar autem stipendi -νia in tributaria praedia, qua in Provinetis sunt; inter quae,nee n=n ex Italiea praedia ex nostra con- si tutione nulla est si ferentia: sed siquid m ex eati. sa donationiι, aut dotir, aut quolibet alia ex caninsa tradant , Ma dubio transferuntur. NOTAE 4o. Pere traditionem Ex Caio I. s. g. b. t. Sola autem conventione dominium non transissertur, veluti fi inter nos convenerit, ut mea
res esset tua, licet ex iusta causa , puta , quia eam tibi vendidi, Lao. C. de pact. Nostra constitutione D. i. . C. de usucap. transfubi tollitur vetus rerum & dominiorum distinctio. Etsi autem Provinciales pleno iure domini non erant, habebant tamen jus ali