Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

nimirum pretii consequendi gratia : nam directam in rem non habet, ι. s. s. AlfenM 1. de damn. infect. Adversus eum , qui mala fide transtulit, est etiam actio furti , & condietio furtiva , ut adversus furem, s. uis. ins de Obi. qua ex del. Est & vindicatio , & ad exhibendum , non quasi adversus possidentem , sed quasi qui desierit possidere, I. t. in M. π I. v. de rign. junct. At si quis luam plantam posuerit in alieno, hic eadem obtinebunt,quae diximus de eo, qui ex sua materia in alieno aedificavit. Igitur si possessione excidit, nullam de pretio arboris aut samptibus a se tactis actionem habet: nam nec in factum dari potest i quia haec est de damno alii dato , solum hoc ei relinquitur, ut si bona fide posuit , &adhue in possessione est , aestimationem &sumptus servet per doli mali exceptionem , L si quis I eiens ii. C. de rei vind. t. qua ratione s. in pr. boe tit. Malae autem fidei possessori culpa obiici potest, quod temere plantam posuerit in solo , quod sciebat alienum esse , arg.

in in ejus fundum radicer eger/t Sic nimirum , ut tota jam ex terra Titii alatur : quod aliquando eontingere potest , veluti si veteribus radicibus exarescentibus aut putrescetitibus , novas arbor in vicini fundum projiciat, ita ut iam omne alimentum ex terra vicini dumtaxat trahat. Contulendi hic rei rusticae

studiosi. Illud a mente & verbis Justiniani

plane alienum est, quod quidam scribunt, non veterem arborem , quae in vicino iundo eo sita in Titii fundum radices egerit, Titii neri; quasi impossibile sit, ut ea omnes radices in Titii fundum agat , sue ut tota inde alatur; sed novam , quae sorte ex ramis in terram Titii deprelsis exurgat. Ait enim Justinianus, proprietatem arboris commutari I quod omnino de vetere arbore , quae ante vicini erat, accipiendum est. Et quod sequitur de arbore prope confinium posita , eam communem fieri, si in vicini quoque fundum radices egerit 3 non de alia accipi potest , quam quae antea suerat tota unius. Si etiam in vicini fundum radices egerit, communis fi) Emeit hoc eadem ratio : sed hoc sietemperandum , si ea arbor in vicini fundum

etiam integras aliquot radices egerit 3 nam si extremas tantum radicum partes in vicini fundum porrexerit, quamvis inde nonnihil alimenti capiat, ejus tamen manet, cujus infundo origo eius fuit; eo quod radices magis iuxta arboris truncum spectandae quam partes 3 earum extimae. Et ita Ρomponius in I. s. g. vit. rb. furi. eas cum Caio 3c Justiniano conci-A IT. I. liandus. D. Pae. in anah f. bie. VINN. Immo

diversas fuisse adparet Caji & Pomponii sententias e Caius nec trunci, nec ramorum rationem habet: Pomponius solius trunci. Germani fere ad ramos respiciunt ; ut fructus in tantum sint communes, in quantum in utrius que fundum propendent rami. Jus Prov. Sax. Lib. 2. art. s 2. Simile quid ex statuto Ultraiecti no & moribus observari in provinciis Belgicis, notavit B. Huber. Prael. boe t. f. I.

Communis fit Abusve. Non enim pro indiviso communis fit, sed pro regione cujus que praedii , ι. pro regione L hoe tit. Caeterum eadem arbor eruta communis esse incipit pro indiviso tamquam partibus quae prius certis locis distinguebantur, jam invicem confusis. Eademque ratio est lapidis in confinio nati, &inde postea exempti, I. arbor. Is . eomm. div. I. pen. pro foc. recteque monet D. Cui ac. bie ind. I. pro regione g. boe tit. legendum esse , e sunt pro diυiso communia praedia I non ut in codice Pisano legitur , pro indiviso. Et vero confinium non est nisi in fundis vicinis, qui finibus discreti sunt. TEXTU s.

De Satione.

3 2. Eua ratἰone autem pIanta , qua terra coalescunt , solo eedunt, eadem ratione frumenta

quoque, qua fata sunt, seu cedere inteIliguntur. Caeterum sicut is, qui in alieno solo indificavit, flab eo dominus petat aedificium , defendi potes preexceptionem doli mali, secundum ea quae diximus, ita ejusdem exceptionis auxilio tutus esse potes ir, qui alienum fundum sua impensa bona fide consevit. NOTAE

3 2. Bona fide confeυit Αddendum hoe Gio d. l. s. pr. Nam bonae fidei possessori tantum haec exceptio competit, d. i. II. COMME NTARIUS.

TErtia species accessionis superiori plane

similis est frumentorum , quae in alieno fundo sata sunt: nemo enim unquam dubitavit , quin si in meo fundo tuum frumentum severim , segetes meae fiant; & ex diverso , si tuum fundum meo frumento conseverim, tuae fiant: non enim semen , quod in ieinim solo

est , amplius inspici placuit, sed solum , ita quod injectum est, & corpus unde segetes naia

252쪽

DE RERUΜ DIvIsIONE, ET AcQUIREND. IPSARU Μ DOΜINIO. 2Iscuntur, ι. qui scit et r. in priae. π s. r. de usum. quae & ipsa plerumque pretiosior est solo. Con-Quibus autem modis domino plantae, quae in tra hanc tamen acquirendi rationem disputat aliena terra coaluit, consulitur , iisdem & do- hoc loco D. Hotomannus. Ait, absurdam mino iniecti seminis. Igitur si quis suum sun- esse chartae & soli, aedificii & scripturae corn- dum alieno semine bona fide conseverit, non parationem : non enim sicut area aedium, ita Ioterit dominus seminis alia actione quam in & chartam earminis vel historiae in ea scriptae actum aestimationem consequie adversus eum partem esse. Chartam ex earum rerum nume- autem , qui idem secerit mala fide , est actio ro censendam , quae usu delentur ι nam eam furti & conditio furtiva 3 est & in rem & ad scriptura imposita quodammodo interire &exhibendum , ut adversus eum, qui dolo maia consumi , atque ob id sufficere debere, si dolo desiit possidere. Quod si quis alienum sun- mino aeque bona reddatur , aut solvatur ejus dum suis impensis conseverit, siquidem bona aestimatio. Sane perquam iniquum & absur- fide, is , si in possessione se, poterit per re- dum videri, eum, qui sorte rationes suas aut tentionem impensas a se factas servare, oppo- meditationes in aliena charta scripserit, quas sita doli mali exceptione , si res vindieabitur, plurium eius intersit cum aliis non communi-ι. s. hoetis. Possessione vero amissa , nullam cari , scripturam amittere , easque chartas a impensarum nomine actionem habet, si mala domino vindicari posse. Et quid si inventaside, nec Possidens quidem, vel per retentio- rius sit aliudve instrumentum, in quo fortunae nem quicquam servare potest, Ieg. si qtiis ii. c. alicujus positae Sed verum non est quod Ho- .e rei vind. De. I. qui alienum t4. de donat. tomannus ait, chartam accessione litterarum perire aut consumi: totaque sua disputatione

Τ Ex Tus . nihil aliud essicit, quam quod in proposito, si sorte tales species , qualium ille meminit, De Scriptura' inciderint, ratio hujus juris non praecise servanda sit. Quis autem hoc neget Hodie etiam Litterae quoque Iicet aurea sint , per de totum hoc jus mutatum creditur, ut jam non charria membranisve redunt, ae DIO eeri=e DIene amplius scriptura chartae, sed charta scripturae - , qua inadimantur , aut inseruntur. Ideoque si cedat , chartamque ad se per praevalentiam is Martis membranisve tuis earmen vel bifloriam scriptura trahat, testis post alios Mynsing. bie vel orationem Titius scripserit, bHus corporis non ex nostris Grotius lib. a. manu EI. c. 8. add. Titim , sed ria dominus esse videris. Sed si a Titio Diod. Tuld. bie e. 38. petas tuos libros , tu in membranas , nee impen- Poterit se Titius defendere per excepi. Scrisai scriptura solvere paratus sis, poteria se Titiuι bentis , nisi chartam possideat, scriptura sua defendere per exceptionem doli maIi , utique si perit: nam neque vindicare eam potest. quia earum cbartarum membranarumve possessionem ' totum vendicaret, quod illius non est; nec ad bona me nactus est. exhibendum agere,ut scriptura separetur,quod fieri non potest. In factum quoque actionem COMMENT ARI Us. non habet magis quam caeteri, qui in alieno

Haec quarta species est hujus generis ae- quid posuerunt, quod solo cesserit 3 adeoque cessionis. Ait , litteras Iicet aureas, ipse suo sibi pacto scripturam adimit, dum

chartis membranisve cedere , perinde ac solo chartae adiicit, cujus dominus eam a re sua accedunt quae inaedificantur , aut inseruntur , ut cipit, ut dominus soli a solo accipit aedificata nimirum totius corporis idem se dominus, & sata , ι. A in area de eond. ind. i. Ir. C. qui & chartae aut membranarum fuit, eadem de rei vind. Tantum exceptio doli bona fideratione , qua superiora , quod scilicet velut possidenti relinquitur, ut per retentionem rei in alieno solo positae habeantur, ae necesse si impensam scripturae consequatur , d. l. s. g. l. ei rei eas cedere , sine qua esse non possunt: boc tit. nec aliter tamen , quam s de scriptura quae Pauli ratio est hujus generis accessionum utilis si domino chartae, ut ea recepta locu- omnium communis, Lin rem 23. f. de rei vind. pletior fiat propter scripturam , arg. l. in μα- Qui etiam alibi diserte assirmat, id quod in do 38. de rei vind. Caeterum non ut qui soli charta mea scriptum est, meum esse , I. 3. b. dominus est , alienam materiam aut plantam Hri. ad exhib. Eis igitur litterae aureae sint, ut solo suo iungere potest ; ita & qui dominus hic dicitur, & in I. s. f. i .eod. chartisque lon- est chartae I alienam scripturam chartae suae im-ge pretiosiores , tamen accessionis vice char- ponere. Quamobrem nec omnia, de quibustae cedant necesse est: ut & purpura, licet pre- in superioribus , ad hanc speciem applicaritiosior sit, vestimento cedit, di superficies, possunt. .

253쪽

a Io LIB. II.

De pictura.

3 . Si quis in aIiena tabula pinxerit, quIdam putant tabulam pictura eedere , aliis videtur, picturam qualiscumque sit tabula tedere : sed nobis videtur melitit esse , tabulam picturae cedere. Ridiculum est enim , yicturam Astellis vel Parrba sit in accessionem ullissima tabulae eddere. Unde si is domino tabula imaginem possidente is qui pinxit , eam petat , nee solvat 'retium tabulae; poterit per exceptionem doli mali submmis i. At si is,

qui pinxit, eam possideat, consequens est, ut utilis actio domino tabuIa advertias eum detur: quoeasu si non solvat impensam pictura , poterit per exceditionem doli mali repelii : utique si bona Melpustior fuerit illa , oui pictu am imposuit. Illud enim statam est , quod sive is qui pinxit, surripuit tabulas, Me alius, competit domino tabularum furti actio. N O T AE . 34. Nobis videtur melius Amplectitur sententiam Cati in l. s. s. t. b. t. propter pretium picturae , id est, propter dignitatem & praeia tantiam artis. Igitur ζωγραφiα efficacior est pictura litterarum. Ut pinxit eam petat Recta sive directa vindicatione, quae pictori ut domino competit, d. g. 2. I. s.

Utilis actio) Que etiam non domino quibusdam casibus datur, I. s. g. 3. D. de rei vind. COMMENTARIUS. I cur in pictura a eommuni ratione aequirendi recessum

tae Pictον in aliena tabilia pinxerit 3 auomodo succurratur domino tabula adυersus Pictorem 4 Auid si Pictor ima inem retinere maIis, pretio tabula contra obIato In concursu adversus tertium possessorem uter ρ ferendus

6 Eum qia; sciens in aliena tabula pinxit, ejusdem conditionii videri , e ui qui sciens in alieno solo aedificavit.

Qinta & postrema huius generis species

est pictura , quae & ipsa ex eadem ra- - tione tabulae, cui Imposita est, cedit. Neque quicquam de iure cessionis mittat pretium pictarae : alioqui dicendum esset , nec aedificium areae , nec purpuram Vestimento,

nee litteras aureas chartis cedere debere : naturale enim est, ut adiunctum cedat lubiecto, hoc est, ei rei, sine qua illud esse non potest, licet majoris sit pretii, ut disputat Paulus contra nonnullos veterum, qui de pictura contra sentiebant, ι. in rem 23. S. I. de rei vind. --terum Justinianus hie insuper habita & auctoritate & ratione Pauli, veterum illorum , inter quos & Caius noster fuit, ι. s. g. 2. boetit. lententiam amplectitur , vultque nominatim quod iis placebat , in specie proposita

subjectum cedere ad uncto, tabulam picturae. Rationem si quaeras , scribit Paulus d. loe. eos, qui in pictura a communi acquirendi ratione Irecedendum putabant, ita sensisse propter pretium picturae : quamvis ei haec ratio tanti visa

non sit, ut ob id diversum jus in pictura statui debuerit. Et sane non est, si ea de solo pretio

rei picte accipiatur: verum arbitror, veteres maxime pretium ipsius artis spectasse, cujus scilicet tanta sit dignitas, praestantia atque nobilitas , ut quae ab ea prosecta iunt, ctiam praerogativam aliquam in re , de qua agimus, mereantur. Sane vocis picturae significatio id non impedit quippe qua non minus ars ipsa pingendi, quam res aut tabula picta denotatur , veluti cum dicimus, certare pictura, docere, exercere picturam &c. Plin. lib. s. e. s. Certamen pictura institutum est Corinthi ac DeI-pbis, ex ejusdem lib. e. ro. Hujus Pamphili Macedonis ) auctoritate effectum est Sicνone, ut pueri ingenui picturam in buxo docerentur. Quanto autem haec ars in pretio atque honore fuerit, vel ex eo aestimare licet, quod dignatione liberalium censeretur, & quidem in primo gradu : eamque solos ingenuos &honestos exercere fas esset, interdicto perpetuo , ne servitia docerentur , teste Plin. d. loc. Aliis υidetur, picturam , qualiscumque sit , tabula cedere in Hoc est, picturam , etiam quae maximi pretii si, & nobilissimam, cedere tabulae cui imposita est , licet longe viliori. Inter hos autem & Paulus noster est, d. l. in rem 2 I. g. 3. de rei vina. Cujus sententia cum aliis locis, a quibus commode separari non potuit, in contextum forte irrepsit. Qui negant: Paulum ab aliis dissensisse, eos oportet esse egregios dissidentium opinionum conciliatores.

Picturam Apellis vel PMrbasti Quid ergo, si a non Apelles aliquis, aut Parrhasius, Zeuxisve aut Phidias, sed alius longe inferioris notae Pictor imaginem, in aliena tabula posuerit Andicemus, imaginem, quam ille pinxit, tabulae cedere , quia lustinianus insignium tantum Pictorum mentionem facit Mihi quidem non videtur ea mens esse Imperatoris, cum Caius,cnjus

254쪽

DE RERUM Div Isio NE . ΕΥ Aceu IREND. IPsARU Μ DoΜINIO. 2I cujus sententiam hic sequitur & approbat,smpliciter pronuntiet, placere tabulas picturae cedere, d. ι. s. f. 2. hoe tit. Et sane non satis rationi convenit, ob excellentiam alicuius artificis ius in universum mutari, quod hic factum est. Quamobrem existimo , Justinianum exempli tantum causa insignium horum pictorum meminisse, in universum autem non artificis , sed artis praestantiam cum caeteris spectasse , ita propemodum &D. Tulden. bie e. 38. & Fabrot. ad Theopb. De Apelle, Parrhasio , aliisque primae notae pictoribus antiquis vid. Plin. dd. loe. viNN. Immo veram rationem attigisse videtur Em. Merillius. OU. Lib. 8. ωρ. 18. quod per picturam fiat quaedam specificatio. Eam rationem probare etiam video V. C. Schultingio ad Cai. Inst. 2. I. . p.

Ii qui pinxit eam petat, nee solvat pretium ta

eit ei qui pinxit adversus dominum tabulae reincta vindicatio. Hinc quia domino tabulae etiam

Vice mutua cavendum , ne cum sua re pretium quoque alieno facto amittat 3 placuit, eum , qui pinxit, non aliter in rem efficaciter experiri, quam si pretium tabulae inferat, alioqui nocituram ei doli mali exceptionem,

d. I. s. g. z.

Consequens est , ut utilis actio domἰno tabulae At cui consequens Nihil enim hactenus dicrum , unde hoc consequatur. Immo ex eo, quod tabulam picturae cedere dictum est, eumque qui pinxit dominum tabulae fieri; contra potius colligas, priori tabulae domino omnem omnino vindicationem negari. Verum arbitror , Justinianum hoc significare velle cum omnibus, qui rem suam sine facto suo hoc jure amittunt, actione aliqua succurratur , quas non rem , saltem pretium consequantur; aequissimum esse, ut subveniatur & domino tabulae , qui rem suam similiter amisit; cumque eo nomine variae comparatae sint actiones Pro conditione rerum junctarum , veluti ad exhibendum, si separari possunt, L s. ad exb. si non possunt, actio in factum , d. I. in rem

Σ3. b. item quaecumque s. de rei vind. nonnumquam etiam ex aequo & bono contra severitatem iuris detur utilis in rem , ut in specie, Leg. s. g. de arbore eod. tit. quae prope abesta nostra 3 placere etiam hanc eandem aequitatis rationem domino tabulae accommodari. Et fortassis hoc eo facilius, quia tabula eadem de integra manet, & hoc respectu etiam quodammodo eiusdem; nam & materia , quae aedificio iuncta est, simiIi ratione ejusdem manere dicitur; nec dubito, quin deleta pictura

aut inducta, in pristinam causam tabula redeat,& recte possit a domino vindicari, arg. l. si

habitator s c. de rei vind. I. 2. C. eod. contra quam existimat Cantiuncula.

Nee solvat impensam picturae Quid ergo , si

pictor imaginem retinere malit, pretio tabulae contra oblato eter audiendus Haud dubi hpictor : quippe qui juris auctoritate verus dominus factus etiam directam in rem adversus possessorem dominum tabulae actionem habet, qua scilicet efficaciter experiatur , etiamsi possessor retinere malit, paratus solvere impensam picturq , ut recte post Glossam communiter Interpretes censent: quibus proinde etiam in eo assentior , quod in concursu adversus tertium possessorem, eum qui pinxit do; smino tabulae praeserunt; licet D. Donellus lib.

q. comm. c. 26. contra disputet, neutrumque

alteri velit praeserri, sed occupantis meliorem esse conditionem , in eo errans, quod existimat, utilem in rem actionem in specie proposita ejusdem esse efficaciae, euius est directa, contra mentem Imperatoris Se Jurisconsulti, quos manifestum est , sicut tabulam picturaecedere volunt, ita etiam Pictorem quam dominum tabulae , actionem directam quam uti lem potiorem esse voluisse. Disputatio autem Fabri, quando actio utilis directae praeseratur, huc non pertinet: sed locum habet in actionibus in personam , aut ubi quis a domino jus aliquod dominio proximum habet, ut emphyleuta & superficiarius.

Utique si bona fidei possessor fuerit, ere. Num igitur ei, qui mala fide pinxit, hac parte iuris , nullo modo consultum est Et doli quidem mali exceptio aperte hic possidenti denegatur , licet dominus tabulae tabulam ab eo petat non oblato pretio picturae. Caeterum omissa exceptione doli, poteritne saltem quod wesembecio & Bach ovio placere video excipere de dominio tabulae , atque ita vincere oblata tabulae aestimatione, cum mala fides non impediat, quominus hisce modis per accensionem dominium quaeratur g. si tamen 2 c. sv. eod. Mihi videtur Justinianu, non obscu- εre et , qui sciens in aliena tabula pinxit , eadem ratione exceptionem denegare , qua supra denegavit ei, qui sciens aedificavit in alieno solo 3 nimirum quod hic pictor operam suam & rem , quam contulit, sua voluntate amisisse intelligatur , sicut ille operam & materiam. Quod si possidenti nullam damus exceptionem , multo minus amissa possessione erit ei in rem actio adversus dominum tabulae, quamvis pretium offerat. Ec

255쪽

218 LIR. II.

De fructibus bona fide perceptis.

3 r. st quis a non domIno , quem dominum esse crediderit , bona fide fundum emerit, veι ex donatione aliave qualibet jύ δε eausa aeque bona fide acceperit , naria ali ratione placuit , fructurquor percepit , ejus esse pro cultura in eura: ex ideo si postea dominus supervenerit , in fundum vindicet , de fructibur ab eo eonsumptis agere non potest. Ei vero qtii alienum fundum seiens possederit, non idem concessum est, itaque cum fundo etiam fructus, licet constimpii sint , cogitur resti

tuere.

N o T AE. 3 s. Vel ex donatione. Igitur male distinguit Pac. inter possessorem ex causa onerosa& lucrativa. alia justa causa. Idonea ad transferendum dominium , ut venditio , permutatio, donatio , &c. Placuit fuctus Non industriales tantum,

sed etiam naturales , ἀσπάρτους καi ανηρῆτους , I. 8. D. h. t. I. 78. D. de rei v nd. I. i . quib.

mod. U. am. Nam b. f. possessor fructus iure soli percipit, atque eo jure , quod dominis

praediorum tributum , eive, qui agrum Vectigalem habet, Lx s. f. I. D. de usur. Oh st. l. 4s.

D. d. e. Resp. intelligenda est de possessoribus, qui iustum titulum non habent. Frtictibus consumptis g. h. ins de Us jkd. I.

q. f. a. D.fln. reg. Ex contrario igitur extantes omnes restituere tenetur: quod & traditam I. 22. C. de rei vind.

vi alienum fundum scient Malae fidei possessor cum ipsa re etiam fructus, Iicet consumpti sint, restituere cogitur , d. I. 22. tene turque de extantibus rei vindicatione, de consumptis condictione, l. 3. C. de cond. ex leg.

COMMENTARIUS.

a In persona aequirentis quae spectanda. 3 AEando fructua percepti intelligantur. 4 Peacipaeam er adaequatam hujus aequisitionis

ea am esse stolinoris bonam fidem. 3 Denegari passessori fructuum aequisitionem , ex

qno cognovit rem alienam esse.

c Nihil in proposito interesse , titulo oneroso pose

fide. t quis , an lucrativo. Ostenditiar multis eum rationibus , tum exemplis , qualitatem fructuum nihil de hae aequisitione mutare ε Pomponius cum aliis conciliatur.

tos lucrari , non consumptos restituere.

Io. An bon. . possessor consumptorum fructuum

nomine teneatur , quatenus ex iis locupletior

factus es

II Auid circa praesentem di putationem in praxi

obtineat.

1α Mala fidei possessorem,nullos fructus aut perenpiendo suos facere , aut consumendo Iuerari.

Modos acquirendi jure gentium commO dioris doctrinae gratia ita supra distinximus, quod quaedam eo jure nobis acquirantur facto nostro & occupatione , quaedam so lius rei nostrae beneficio ae potestate : in quibus tamen explicandis ordinem a Compositoribus servatum hic sequi necesse suit: & sereiam hi modi etiam speciatim a nobis expositi sunt, omnes quidem omnino & singuli, quibus sine facto nostro sola rei nostrae vi acquirimus : quibus vero facto nostro , paucis exceptis, scilicet inventione thesauri, & apprehenso ne rerum, quae a dominis vel traduntur, vel pro derelicto habentur : de quibus adhuc postea dicendum. Ad neutrum autem horum modorum videtur referri pose acquisitio s*ctuum ex re aliena bona n de possessa perceptorum. Neque enim fiunt bonae fidei possessoris jure & potestate rei suae, unde non nascumtur neque lolo ipsius facto , ruta cultura, cura , perceptione: nam eadem ratione fierent Ze malae fidei possessoris, atque ab alio percepti , agrove ab alio consito, bonae fidei posse ris non fierent,licet perceptio bona fid. possessori sit causa sine qua non. Denique ulla alia ratione videtur haec forma acquisitioni defendi posse: nam cum inter caetera, quae pΟ- testate rei nostrae iure gentium acquirimus, vel maxime snt fructus , qui ex ea nascuntur, Lqui scit is . in pν. ty f. I. de Hur. I. I. in I. c.,oc tit. I. rt. C. de rei vind. g. item ea I9. fumeod. eiusdem quoque iuris ratione convenire videtur , ut iidem fructus nostri maneant, etiam cum a re, unde extiterunt, separati sunt.

Nam si fructus pendentes pars sunt fundi &eius , qui standi dominus est, I. fructus pendentes 44. de rei vina. necesse est etiam separatos eiusdem manere: id enim est quod dicitur: meum esse , quod ex re mea superest, I. solum s. f. I. d. tit. Et res ita habet. Caeterum haec acquisitio istius regulae quaedam exceptio est; placuitque hic rem ipsam potius, quae acquiratur, & personas acquirentium quam modum formamve acquistionis communem spectari. Tres igitur causae sunt, quae huic aequisitioni locum faciunt, res , quae acquiritur , persona acquirentis, acquirendi ratio & modus. Res, quae

256쪽

DE RERUM DI v IsIONE , ET Ac QUI R. IPSARU Μ DOΜINIO. 2I9 quae acquiritur, sunt fructus. Fructus teste Var- persona acquirentis duo exiguntur , ut possi-rone 4 de ling. a serendo dictus est, ut si omne deat, hoc est , animo & astediu dominantis 21 id, quod res serat. VINN. Haec non reperio apud Varronem , qui lib. . eap. 4. fruges in fructus derivare videtur a fruendo , t picas a spe, culmum a culmine. Caeterum fructus proprie dicuntur , ex ipso corpore obvenientes. Qui rei tantum occasione ad nos redeunt; proprie seu -ctus non sunt, ι. ixa. Τ. de V. S. Interpretatione tamen & haec pro fructibus habentur. Et ita intelligenda quae apud auctorem sequuntur. HEl N. Nostri, cum generalius loquuntur 3 appellatione fructus omnem reditum,

omnem obventionem, omneque commodum,

quod vel ex re nascitur , vel per causam rei Percipitur , complectuntur. Hinc nata fructuum divisio in civiles & naturales. Civiles dicuntur, qui non ex corpore rei nascuntur, sed extrinsecus per occalionem rei iure percipiuntur, cujus generis sunt usurae, mercedes, pensiones, reditus annui: unde nec proprie tructu s sunt, I. Uura iar. de verb. Agn. I. si navis 42. de rei vind. sed in fructu numerantur, qui vicem fructuum obtinent , I. videa-

tio habetur in iudiciis petitoriis, I. ancillarum a T. g. r. in I. seqq. d. tit. d. t. si navis εχ. de rei vini. Caeterum de isto genere hic non quaeritiar. Naturales fructus sunt, quos natura ex re ipsa producit: eorumque duplex item potest esse consideratio ς aut enim natura sola & υπομάτως , sponte magis quam diligentia hominis proveniunt, ut poma, oleae, nuces, lignam , foenum , aut natura quidem adjutrice , caeterum facto magis & industria hominum: quos quia natura non producit, nisi ae-

cruat labor & industria hominis , industriales Vulgus Interp. appellavit, cuiusmodi sunt segetes , legumina , aliaque in agris sata , ι. -ctur 4s. de usu . unde haec distinctio petita. Huc item nonnulli reserunt laetus pecudum, lac , pilum , lanam , arg. i. I. g. non solum s.

absque cura & sumptu possessoris non proveniunt , sed tamen non ideo minus frutius naiaturales censeri oportere contendit Pinet l. in

Leg. 2. C. de res vend. p. v. e. q. num. s 2. & D.

stimarem , nonnihil hic tribuendum esse arbitrio iudicis : quamvis id ad quaestionem pro-Postam parum faciat. Ut ut est, de utroque

hoc genere , sed solo disputatur hoc S. In

rem teneat, L I 3. f. I. de pubi. in rem act. ut

ossideat bona fide, id est, justam cauom ha-

eat, ob quam existimet rem ad se periinere, I. qtii a qtiolibet 17. de eond. e t. l. bona Metro'. de verb/gn. Nodus horum fructuum acquirendorum est perceptio : nec interest, an ipse possessor eos percipiat, an alius suo nomine, non possessoris, Is fructuariu3 II. quib. mod. usus amitt. ι. qui scis et f. I. de Uur. Percepti autem fructus intelliguntur, simul atque a re qua tenebantur separati sunt. In fundo , cum se terra continere deserunt, veluti spicas aut foeno caeso , uva adempta , excussa olea , nucibus & pomis deiectis aut decerptis , licet nondum collecti aut evocii sint,

frumentum nondum tritum, vinum aut oleum

nondum factum, d. I. si fructuarius I . . d. t. qui scit 2 s. g. r. I. si ejus 78. de rei vind. In animalibus, cum foetus editus; lac expressum , lana detonsa est , I. in peetitam Σ8 . de Uur. I. bona 48. in . boe fit. Nonnumquam

tamen verbo percipiendi aliquid amplius designatur quam simplex illa, quam dixi , Du-' ctuum a re separatio; quomodo accipiendum quod Paulus scribit in d. l. bona 48. fructus bonae fidei possessoris fieri et etiam prius quam eos perceperit, nimirum prius quam perceperit plene di persecte , prius quam eos collegerit , avexerit, quam spicam triverit, uvas, olivas expresserit, d. tu. si ejus 8. de rei mmd.Τribuitur igitur haec acquisitio perceptioni. At quo iure, quave ratione Naturali , ut ait Justinianus hic, nimirum proditer culturam & curam tota ris percipientis. Sed enim neque sola haec acquisitionis hujus ratio est , neque praecipua , ut patet ex iis, quae iam disputata sunt: 3c si culturae tantum aut curae ratio hic haberetur, hoc solum possesseri concedendum esset, ut impensam &operam in colendo & curando praestitam imputet , atque ad eum dumtaxat modum fructus deducere vel retinere possit, si aliter ei restitutio non fiat. Principalis veris ratio in 'ersona possessoris quaerenda , ea est bona fies , quippe quae facit, ut possessor pene pro domino haberi debeat, d. i. qui scit 2 s. g. I. de Uur. d. I. bonae fidei 48. boe tit. hinc non tantum fructus , sed di caetera sere omnia , quae dominis tribuuntur , eadem tribuuntur 3c bonae fidei possessoribus : veluti amissa possessione actio in rem Publiciana , in his rebus quae usucapi possimi , s. namque si eui Φ. ins de aes. tot. tit. de Pubι. in rem aes. item quae servi alimni & liberi homines bona fide possessi ex ope- Ee I ris

257쪽

2 et o L I a. II.

xis sitis aut re possessoria acquirunt, g. . versidem placet inst. per quai pers cutis. aeq. In summa , bona fides tantumdem praestat possiden ti, qu4ntum rei veritas, quoties lex impedimento non est, ut ait Juriscons in I. bonafris II 6. de reg. jur. VINN. Non ignotus hic

JCtorum dissensus. Alii Fulturam & curam

statuunt esse hujus adquisitionis causam : alii cum auctore nostro bonam fidem. Hinc illi industriales tantum , hi & naturales fructus b. f. possessori adquiri putant. Res clara videtur. Causa proxima est cultura est cura , id est qualiscumque cura rei impensa. Culturam enim & curam synon ima hic esse , pridem

docuit U. C. Ger. Noodi Prob. II. T. At causa remota est bona fides. Hinc tametsi bonae& malae fidei possessor eamdem curam rei impendant : tamen hic fructus non acquirit, quia ipsi nec color nec jus colendi fuit. Rem eleganti loco ex Terentii Adelph. act. v. scen.

naturales fructus adquirit b. f. possessor Omnino , quia nulla res est , quae si non culturam , saltim curam aliquam exigit. HEi N. I uem dominum esse crediderit In hoc potinsimum versatur bona fides. Nihil autem interest, putaveritne eum dominum esse, qui non erat s an sciverit dominum non esse, &putaverit eum ius alienandi a domino aut lege habere , ruta procuratorem aut tutorem esse , I. bona fidei ros. de verb. Hn, ι. uti. prosmpr. I. i 3. 6. I. cy' ι. seq. de Publ. in rem act. ι. qui a quolibet et . de coni. e . At enim si dominum esse existimet, necesse est, ut simul credat esse eum , cui rerum suarum alienatio non sit interdicta : nam si verbi causa a pupillo , quem dominum putet , rem emerit

fine tutoris auctoritate , non videtur bona fide emisse , d. I. I 3. q. a. de Publie. d. I. quia quolibet a . de tant empl. Si tutorem putet, ut credat etiam se ab eo emere lege non prohibente , d. l. I 3. f. a. I. lex quae 22. C. de adin. tui. Si existimet procuratorem , ut puret, aut esse eum , cui nominatim de re tradenda mandatum sit 3. aut eum , cui libera negotiorum omnium administratio a domino permissa , I. jusjurandum L 7. in . de jurejur. i. s. f. nihil autem 4. hoe tit. Aliave jUa causa Nam cum nunquam nuda traditio dominium transferat, non aliter existimare potest rem in se transferri, quam si justa causa praecedat, propterquam traditio le-

hlic. in rem aes. Justam autem causam appellat justum titulum, ex quo si res a domino; TIT. I.

eoue, qui ius transferendi habet, tradetur, dominium statim in accipientem transiret, cujusmodi causae sunt emptio, donatio , dos, Ipermutatio , legatum , iudicatum , noxae deditio , trans aetio , adiudicatio , ι. 1. seqq.

de Public. in rem act. Nec sufficit putare I titulum intervenisse , si non intervenerit: nam ut falsa existimatio nostra usucapionem non setit , ita nee ad fructuum acquisitionem prodesse debet: nisi forte huic nostrae opinioni

causam dedetit iusta & probabilis facti ignorantia , vid. inf. de usue. f. error. 6.

que bona Me acceperit Neque sufficit, pos- s

sessorem rem ab initio bona fide accepisse,s postea cognoverit rem alienam esse : nam ex eo tempore , ut bonae fidei possessor esse desinit , ita quoque denegatur fructuum acquisitio I. qui bona 23. g. r. hoc tit. licet usucapio ipsius rei adhuc procedat, i. pen. pro

empl. I. un. C. de Utie. transs. quippe in uiu ca-

Iione tantum una acquistio, & ideo in eaufficit, vel initium possessionis justum esse;

in fructibus autem acquirendis , ut multae sunt acquisitiones , ita & in singulis bona fides spectanda , nec unum initium , ut in usucapione , sed singula momenta , d. ι. qui bona

23. g. r. l. bona Mei 48. f. i. hoc tit. Contr

rium tamen videri potest, quod scribit Julian. t. qui scit. et s. g. 1. de Uur. bonae fidei possessorem etiam eum in percipiendis fructibus intelligi , qui postea cognovit rem alienam esse , quamdiu ea evicta non fuerit, nis dicamus cum Glossa & Bart. Julianum nihil aliud significare voluisse , quam hujusmodi possessorem, manere interim in possessi

ne percis iendi fructus, nec in ea percepti ne ab eo , qui se dominum esse intendit, pem dente lite , quamdiu de scientia nondum vere constat, turbari posse: at re evicta , & legitimo judicio ablata , s de restitutione & eia

sectu acquisitionis quaeratur , retroversus malae fidei possessorem intelligi, ex quo res ab

eo petita est, atque exinde fructuum nomine teneri, ut quemvis malae fidei possessorem: & sane hoc probabilius est , quam quod Baroni in hanc g. Copo lib. 2. de fruct. rit. q. e. s. D. Tuldeno biee. 48. videtur, Juiscon Linter se dissensisse. Ait aeceperit : etenim aIiter nec possidet, nec putare potest rem suam esse, licet conventio praecesserit, non enim

nudis pactis, sed traditionibus dominia rerum jure gentium transferuntur, I. traditionibus 1 o. C. de pact. Obiter addo bonam fidem

benigna iuris interpretatione in possessiore praesumi I atque inde esse , quod non ipse possessor de bona sua fide docere cogatur, sed

258쪽

DA RERUM DIVIsIONE . ET ACO UIR. IPSARUΜ DOΜINIO. 22 Ladversarius contrarium ostendere debeat , I.

Fructur, μοι percepit, ejus esse pro cultura σωγa Clim in persona possessoris concurrunt ea , quae diximus , Placet , sola perceptione, adeoque sola separatione a re , qua teneban-ε tui; fructus possessoris fieri. Non interest, quo titulo pol sideat, onerolo , an lucrativo : nam di eum, qui ex causa donationis rem accepit , diter te cum emptore in hac quaestione exaequat Justinianus. Sed neque fructuum conia ditio quicquam de hac acquisitione mutare videtur , & non tantum fructus industriales, sed naturales etiam ad hanc acquisitionis speciem pertinere. Nam generaliter atque indistincte loquitur hic Imperator , & Jurisconfesti in I. bona silet 48. hoc tit. i. fl ejus 78. de

ideo nempe satum pecudum fieri bonae fidei possessioris, quia in fructu est. Ait quidem Iustinianus hic, fructus bonae fidei possessoris

fieri pro cultura & cura I at vix ulla res est, quae sine cultura aut cura aliqua fructum serat : coluntur enim agri, curantur pecora, putantur arbores , plantae, oleae attonderi Nin terradi gaudent, Plin. lib. is. e. i. Sed & si qui fructus sine cultura aut cura proveniant, ut sylvae caeduae, poma , nuces , aliique fructus sylvestres, nihilo tamen minus huc pe tinent. Nam ut non multo ante diximus, praecipua & adaequata acquisitionis fructuum ratio est bona fides possessoris , quae efficit ut tamquam dominus jure loli fructus percipiat:

N eonsequenter etiam eos percipiendo suos facit, in quos neque culturam , neque curam ipse impendit , I. qui scit. as. S. I. de Uur. tantum quia ε ri το πολι accidit, ut fructus si

ne cultra aut cura non proveniat: ratio haec

a Justiniano expressa est. Evincitur hoc quod dico etiam ex eo , quod mox subjicit de fructibus consumptis; ait enim , quos fructus possessor percipiendo suos fecit, de iis consumptis dominum supervenientem & rem suam vindicantem agere non posse , hoc est , pota

sessorem eos consumptos Iucrari: at lucratur consumptos omnes, I. A. f. a. M. reg. l. eis- cum Q. C. de rei vind. f. a. inf. de Us jud. er-

N perceptos interim suos omnes facit. xemplis quoque demonstrari potest, non industriales tantum, sed etiam naturales fructus fieri bonae fidei possessoris , simul atque a solo aut re , qua tenebantur , separati sunt. Non afferam quod de foetu pecudum, lacte, lana scribit Cajus in d. I. in pecudum 18. de us& Paulus , in I. bonae fidei 48. g. ωIt. boe tit. hos fructus statim fieri bonae fidei possessoris: quia video esse, qui se uetus pecudum pro industrialibus in hoc argumento habendo, exi sitimant, propterea quod, ut modo dicebamus ex iis rebus producuntur , in quas possessori sumptus facere necesse sit quamvis Caius non aliam harum rerum acquisitionis rationem reddat , quam quod in fructu sint. Fortassis & uvas iidem ob eamdem causam inter fructus industriales numerabunt, ideoque quod uvam ademptam legimus, statim

bonae fidei postessoris fieri , negabunt huc

pertinere At certe oleam negare non poterunt esse vel maxime fructum naturalem, quippe quae, teste Plinio, lib. I s. cap. I. nullam omnino culturam aut curam desideret, &UIrgilius lib. 2. Georg. v. 42 o. seqq. de oleis

Contra, non uua est oleis eultura, neque illae Procurvam expectant falcem, rustrosque tenaces, Cum semel baserunt arvis.

Duobus autem locis manifeste proditum est, etiam oleam , mox cum percepta sive excussa aut Iecta est, bonae fidei possessoris acquiri, ι. si ructuarius 13. quib. mod. usus am. I. si ejus 78. de rei vind. Foenum quoque opinor nemo negabit fructum esse naturalem : at non minus foenum quam spicam simul atque a solo separatum est, bonae fidei possessoris fieri, traditum est in d. I. i 3. quib. mod. U. am. Postremo omnem dubitationem tollit locus Pauli in d. I. bonae Mei 48. boe tis. in pr. ubi sc scribit: Bona Mei emptor non dubiὸ percipiendo fructus etiam ex aliena re Dos interim facit non tantum eos, qui diligentia σ opera ejus provenerunt , sed omnes : quia quod ad fructus attinet ; loco domini pene est. Nam Glollae ad hune locum interpretatio Se DD. qui eam sequuntur inter quos ex recentioribus etiam est D.

Bach ovius , inconcinna & violenta est. Hi illa Pauli verba sed omnes, ad fructus industiales coarctant, qui alterius quam bonae fidei ponsessoris opera proveniunt. Sed quis non videt , verbum omnea a Paulo non adoperantes,

sed ad fructus ipsos referri, eoque denotari fructus diversae speciei & qualitatis ab iis, quos dixerat opera possessoris provenire Evincit hoc ipsum etiam ratio , quam mox subjicit , quia quod ad fructus attinet, bonae fidei post ejor loco domini pene sit. Ei uimodi item est, quod Julian. scribit, bonae fidei possessi rem fructus iure soli percipere atque eo iure, quod dominis pramiorum , eive qui agrum vectigalem habet, tributum est, d. t. qui scis 21. S. I. de Uur. unde satis manifeste apparet,

259쪽

a 22 LIR. II. ret, praecipuam hujus aequisitionis causam

non esse operam aut indultriam possessoris, sed fructus omnes , qui ex solo nascuntur, etiam ἀπικάνω & ιυνeoos eo pertinere. Et ve-g ro si percipiendo sibi acquirit etiam ab alio

satos , in quos neque culturam , neque curam ullam impendit, cur non etiam naturales,

quos plerumque cura illius facit, si non uenalcantur, saltem ut conserventur Unus iuris locus est , qui Interpp. adegie, ut in hac acquisitione fructus naturales ab industrialibus distinguerent , is est Pomponii, ι. fructus s. de Uur. Quaerit eo loco ae conjuge posseGre rei a conjuge donatae : N ait, coniugem

fructus ex ea re perceptos illos tantum tuos sacere, qui ex operis ejus provenerunt : caeterum si pomum decerplerit, vel sylvam ceciderit , ejus eum fructum non fieri, sicuti nec cujuslibet bonae fidei possessoris : quia nota ex facto eius is fructus nascatur. Hic duris consultum satis aperte sic loqui arbitrantur, ut Ductus naturales at bonae fidei posse rem non Iertinere existimet I quod tamen non ita est. on enim ait, nullius bonae fidei possessoris eum fructum fieri , sed non cuiustibet: quae enuntiatio non est generalis, sed particularis,

ut ostendit nota particularis attributionis, quae hic est negatio universalis. Igitur in hac enuntiatione I Non omnis aut non quilibet bona Mei possesse fructus naturales suos facit , cum consequens non omni antecedenti attriouatur,

sed solummodo eius parti alicui , latis apparet , Pomponium non eodem jure in proposito omnes fidei posse res censere 3 & tacite duo genera talium possetarum facere, unum eorum , qui fructus naturales suos non faciant, alterum , qui faciant. Atque ita est.

Non enim omnis bonae fidei possessor fructus naturales percipiendo suos facit, sed is sollim , ut ante dictum est, qui justo titulo possidet, causamque justam habet, cur existimet rem ad se pertinere : qui autem lino titulo destituitur , quamvis in iure errans se domi num factum putet, naturales fructas tuos non facit, ne cui iuris ignorantia in compendiis Prosit , ι. 4. I. 7. & 8. de jur. in fare. Vn. licet alioqui non malae, sed bonae fidei posse rexistimari debeat, quicumque dolo caret, etsi in iure errat, arg. ι . ubi lex a . i. si fur. 32. f. r. de usue. Ieg. sed etsi x s. g. seire 6. de bar. pet. add. Goedd. ad ι. bon e fidei Ios. de verb.

An. Nec sequitur a iniuste seu titulo iuvalido Possidet, ergo mala fide. Possessor praedii minoris sine decreto aliensi possidet injuste, bona tamen fide possidet, si ignorans rem mi noris esse, aut in iure errans rem emit, stu-ΤIT. I. ctusque industriales propter bonam fidem suos

facit, L α. C. si quis ign. rem . min. Talis etiam est possessor fundi dotalis a marito alienati; item rei litigiosae, & qui a falso tutore emit, ι. I 3. g. ult. de pub. in rem act. Nam ubi lex impedimento est, bona fides in compendiis possessori non prodest, d. ι. 24. de Uucap. Toties autem impedimento est , quoties posse rem vult teneri , in quantum locupletior factus est, ut posse rem haereditatis, ι. 2 s. g.

eonsuluit Ir. de har. pet. item in easu I. 8. C. de don. int. vir. Er ux. 3c denique qui ex ea causa possidet, quae postea ad non causam redacta est, I. 3. de eond. indeb. Atque de hoc genere bonae fidei posse rum locus Pomponii accipiendus est: quippe qui &soli similes suntiis , de quibus illic quaeritur , & in lucris caeterorum bonae fidei posse rum iure non censentur : ita sernae & Mesemb. bis Pinet. ad L

2. C. de resc. vend. pari. 2. e. 4. n. s s. Fac hin.

I. eont . s T. Paul. Bus. d. ι. s. Timaeus Fab. disp. anni-U. I . rbes s. Tuld. c. s o. bie. ViNN. Hunc locum alii aliter interpretantur. Ego ita

censeo. Bonae fidei possessor est , vel qui credit se dominum esse , vel qui & iustam id credendi causam habet, puta justum titulum. De Posterioris generis possessore bonae fidei loquitur Imperator in hoc paragrapho , ut docent verba : Bona Me fundum emerit, vel ex do

natione aliave JUSTA CAUSA aeque bona flde

aereperit. Et huju. modi b. f. posselsor omnes fructas suos facit. At in hac ι. s. ff. de Uuria Pomponius loquitur de marito , cui uxor seudum donaverat. Erat ergo maritus in bona fide leniis priore r putabat enim se dominum. At non lensu posteriore I quia nulla praecesserat iusta cauta. Nam donationes inter virum& uxorem manifesto ex legibus irritae sunt. An itaque & hic omnes fructus suos facit Minime , ted industriales tantum , non naturales. Illos enim donare potuit uxor , quia non fit pauperior , dum vir fructus suis operis & impensis adquirit. Hos donare non potuit. Jam verba Pomponii ita interpretor: Si pomuin δε- erepserit, vel ex silva eaedit e non f ejur , sicut

nee cujuslibet id est ullius bona flabi pus νο-ris, sive justa causa poisi dentis , & tamen se

putantis dominum , qualis hic maritus est , quia non ex facto ejus fructus nasita , adeoque cum uxoris damno lucupletior sit, HEi N. De fructibus ab eo consumptis agere non potest Hoc idem traditur 6. t. ins de Us ud. &Paul in ι.ε. g. 2. M. reg. ait , bonae fidei posse iarem fructus consumptos lucrari. Unde sequitur ex contrario , de non consumptis , hoc est, extantibus adhuc, licet a solo separatis,

260쪽

ng RERUΜ DIVIsIONE, ET Aco UIREND. IPsARU Μ DOΜINI . a a dominum agere posse, eosque bonae fidei possetarem non lucrari: quod & expresse traditum est l. eertum xx. C. de rei vina. quam ob causam Africanus consumptos demum suos facere bonae fidei possessorem scribit, ι. quaesitum o. hoe tit. & Paul. L . f. Iana I'. de usucap. consumptos vel usucaptos : quia his soli re evicta non restituuntur. Dubitandum autem non est , quin ut omnes tam naturales Quam industriales consumptos bonae fidei ponsessor lucratur, ita vice versa omnes tam industriales quam naturales non consumptos toneatur restituere, arg. hujus f. in M. Ioe. Nam quod maritus non restituit fiuctus industriales , licet adhuc extent in specie , ι. βια7us s. de usur. hanc rationem habet, quod maritus eos permittente jure sibi acquisivit ex vo-Iuntve uxoris donatricis. Ergo , inquies, falsum est, quod hactenus probare conati sumus,

sola perceptione fieri fructus bonae fidei possessoris. Et vero salsum esset , si haec eidem

rei attribuerentur ἀσαλια , & eadem ratione.

Sed sciendum est , duplicem esse dominii aequisitionem , unam perpetuam & citra voluntatem aut factum domini irrevocabilem, alteram temporalem , & revocabilem ex causa superve uente, quae dominii causam tollat;

quale ius est maritis in re dotali, quod solutomatrimonio ab eo recedit, & haeredis fiduciarii , quod cedente die fidei commissi in fideicommissarium transit, item haeredis in re sub

coriditione legata, L non ideo σε. de rei vind. ι. generaliter 29. S. I. qui in a quib. man. σrale quoque in proposito ius est bonae fidei possessoris in perceptis necdum consumptis fructibus usque ad evictionem. Nimirum causa huius acquisitionis piaecipua est bona fides: quippe quae efficit, ut possessor perinde quasi clominus jure soli fructus suos faciat, quamdiu de vero domino non constat: at eo superveniente ac rem suam vindicante, iam causa iIIa, di simul ius , quod dixi, cessare incipit , cogiturque possessor fructus omnes , qui modo tempore evictionis extant, officio iudicis restituere e neque enim sublato iure , quod in solo habebat, possessorem defendere potest , ut fructus retineat, sola ratio culturae &curae et sed ad id solum prodesse , ut opposita doli mali exceptione sumptus servet, consequaturque ut dominus aut pretium eius, quod impentum est, solvat, aut si id nolit , patiatur sumptus cum fructibus pro rata pensari, Proque illis partem fluctuum possessorem retinere , arg. d. i. si a domino s 6. 6. MD. de haer. Pet. Ipse Paulus non obscure hoc innuit d. I. bonae Mei 48. boc tit. illis verbis , μοι interim Deis; ne quis credat, sola perceptione seu tus se fieri possessoris,ut numquam postea fine restituendi. Neque vero existimandum est, frustra constitutum esse , ut interim bonae fidei posse r fructus sola perceptione suos faciat: nam di ratio bonae fidei hoc exigit t nec sine

effectu est; prodest enim bonae fidei posse ei ad hoc , ut si fructus ab alio percepti sint &possideantur, eos tamquam suos vindicare possit; tribuitque ei ius fructibus pro arbitrio 1uo utendi, eos pro utilitate aut necessitate samiliae distrahendi aut consumendi: cuius rei hie iterum effectus, ut domino rem suam evincenti consumptorum nomine non teneatur,

quorum alioqui aestimationem restituere deberet. Nonnihil tamen hac in re nobis negotii facit, quod Caius respondet ι. in pecudum 28.

de usur. Ea quae in fructu sunt, statim pleno iure fieri bonae fidei possessoris & fructuarii: nam quod statim pleno iure acquiritur, id non

potest dici consumptione demum irrevocabiis liter acquiri. Ad hoc igitur quid respondemus Nimirum eum ; qui cum de acquirendo agitur , dicit, bonae fidei possessorem fructuum, simul ac percepti sunt, statim dominum fieri

pleno iure aut in solidum , non continuo negare jus illud ex causa esse revocabile: neque de eo laborare debuit Caius in comparatione scit tuum pecudum cum partu ancillae, qui in fructu non est, ideo usucapione demum acquiritur. Sic idem Caius I. generaliter 2 s. g. I. quier a quib. man. scribit, servum sub conditione legatum pendente conditione pleno iure haeredis esse: quem tamen constat deficiente demum conditione fieri haeredis irrevocabiliter. Illud non magni momenti est , quod bonae fidei possessor dieitur idem ius habere, quod

dominis praediorum tributum est,& plus etiam juris quam habet fructuarius , i. qui scit x s. g. de Uur. Nam si hoc simpliciter verum esset, ne naturales quidem fructus extantes restitu ret; & loquitur expresse Jurisconsultus de jure fructus ab initio acquirendi. De consump- Iotis porro quaesitum est , an non saltem bonae fidei possessor ad restitutionem eorum teneatur , quatenus ex iis factus est locupletior. Feverius est eum non teneri. Nam primo textus omnes , qui de consumptis fructibus loquuntur , generaliter & sne ulla distinctione negant , eorum nomine bonae fidei possessorem

teneri , & Imp. in I. certum Q. C. de rei vina aiant, eum teneri nomine extantium dumtaxat, quasi de consumptis inquirendum non sit. Ad haec tantum tribuit bon. fid. possessori consumptio, quantum usucapio , L . g. lanax s. de Uue. at usucaptorum nihil restituitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION