장음표시 사용
551쪽
modum etiam hic de extraneis haeredibus proposita est ex Florentino, ι. si alienum, s. g. I. de bar. inst. Quam recte dicatur , & quam rationem habeat , quod tria tempora hic observentur , tempus facti testamenti , mortis tetatatoris , & haereditatis adeundae, ex progressu liquebit. Sive ii qui in potestate eorum sunt Cum extranei haeredes alias capaces sint, alias incapaces, re eorum qui sunt capaces , non minus servi,
quam illi ipsi haeredes institui possint , quaeri
poterat, an quibus temporibus capacitas eorum spectatur, cum ipsi haeredes influuti sunt, iisdem etiam eadem i pectetur , cum instituti sunt eorum servi Ait autem Imp. hic post Florent, d. IJ alienum. 49. g. r. nihil in proposito interesse, utrum ipsi domini haeredes instituti sint, an servi eorum. Et recte e nam climservorum, qui ipsi per se incapaces sunt, in Dtitutio sustineatur ex persona domini, quorum testamenti factio est , I. non minus, 3 i. de ha-red. instit. I. II. f. a. de Iegat. I. consequens
omnino est, testamenti factionem iisdem temporibus cum domino esse oportere, servo eius haerede instituto , quibus oportere, si ipse hae. res institutus esset : proinde & facti testamenti tempore & mortis testatoris. Huic tamen patri contradicere videtur Terentius Clemens, I. servus. 82. de aeq. bar. Ait enim , servum ejus, qui capere non potest, εἰ haeredem institui posse , & eum iptum , si , antequam iussu
domini valeat, manumissus sit , ad haereditatem admitti. Uerum ut totus iste locus & loci inscriptio ostendunt , non loquitur Clemens de servo eius, qui omnino non est capax, aut
eum quo simpliciter non est testamenti factio, qualis est peregrinus aut deportatus : nam &hune nihil prohibet servum habere , ι. 7. de lagat. 3. sed de servo ejus , cum quo quidem ut cive Romano testamenti factio est , sed qui
capere non potest ex ejus testamento, qui servam instituisse proponebatur. Erant enim inter cives , qui ex quorumdam testamentis aut nihil aut partem tantum capere poterant , ut coelibes, orbi , vid. fustr. pr. de ba . inst. Aliter respondet Cujac. add. i. si alienum. s.f. I. debar. inst. Duobus temporibus, testamenti facti , in mortis satoris Mox tamen adjicit & tertium tempus , scilicet quo adeunda haereditas, uti &Jurisconsultus d. l. si alienum, s. r. De duobus temporibus testamenti & mortis testatoris, res ex oedita est. Nam testamenti tempus ideo necessari o inspiciendum est , ut consistat institutio , nimirum propter regulam Catonianam,
qui initium spectari vult, nec patitur , insti-T I T. XIX.
tutionem, quae ab initio non valuit, ex dufacto convalescere, tot. tit. de reg. calon. Mot
tis vero ideo , ut effectum habeat instituti ο; hoc est , ut dies eius utiliter cedat. Quod si,s quis sit eo tempore, eui tareditas militer deseratur, quique eam adeundo sibi acquirere ipossit, ι. non oportet. s et . de iegat. s 2. Quia vero duobus istis temporibus Imp. & Jurisconsuli. d. I. si aIienum, ς. r. tertium adjungupt, tempus scilicet adeundae haereditatis, eoque tempore non minus quam superioribus, at et ut distinctio a tempore mortis capacitatemhPredis inspiciendam aiunt, idque sive sub coa ditione institurus sit, satisne subtiliter aut coll- siderate ab iis dicatur, merito dubitaveri Mihi enim , ut dicam quod sentio, Juri lcod sultus , cuius verba descripsit Tribonianus,
non satis caute eo loco locutus videtur: lle que id temere a me dissimi mox fatebere. lme amplius er eum adit baereditatem, trc. M
pM e , sive sub eonditione institius fi) Ita quo'que Jurisconsultus in d. i. si alienum, g. l. si mirum ergo Imp.& Jurisconsultus hoc ajuat,
praeter priora duo tempora , testamenti lc. mortis testatoris, etiam adeundae haerediuintempus circa capacitatem haeredis spectini
ve turE , sive sub conditione instituti. di
vero hoc inconsideratius dictum videtur, 'pura sit institutio, sive conditionalis , it pi' adeun dae haereditatis in consideranda opintate haeredis non bene constitui termipum . tinctum a tempore mortis aut condiuσβexistentis. Primum enim ubi pura instita: 'est, nego plura tempora in proposto syc piquam duo illa, testamenti facti, & mortis tu
vatoris: tempus autem adeundae haereditati, , tempore mortis aio distingui non opori Quod sic demonstro. Hae res pure inserui aut incapax tempore mortis invenitur, V capax. Si incapax , frustra quaeritur di loca pacitate tempore aditionis haereditati , qui capax non est tempore mortis, S ttea capax fiat, haereditatem acquirere possit: quod ipsum etiam hoc loco & ι. rώlienum, 69. g. r. aperte sgnificatur, cu*hoc ut effectum habeat institutio , requisitu iut institutus capax sit tempore mortis i ncqὴς ratio iuris aliud patitur, secundum quam cosi xat, tempus aditionis eum tempore mox Issconjungi , ι. hares. s4. de aeq. haerea. I. Nηm '3. de reg. jur. Si est capax , & deinde bxit ditate nondum adita incapax famis, post δμ quando in pristinam causam restitutus sit, hi quidem temporis adeundae haereditatis tam quam tertii extremi ratio aliqua haberi potς rat 3 caeterum non haberi, ac ne se quid M
552쪽
DR HAEREDUΜ QUALITATE ET DIFFERENTIA. e Ita reditatem institut o aequiri posse , ex eo evincitur , quod in pura institutione unum tantum 'empus intermedium est , quo haeredimutatio iuris non noceat , tempus scilicet, : quod intercedit inter factum testamentum &mortem testatoris; ex quo porro hoc sequitur, in pura institutione duo tantum esse extrema, quae circa capacitatem haeredis considerentur, tempus testamenti conditi , & mortis testatoris : per hunc text. vers modio autem, tF d. t. si alienum, β. I. vers. eod. Denique certum est, non tantum mortuo haerede institutio , sede etiam eo deportato aut servo tacto ante adi-: tam haereditatem , statim locum fieri substitu- tis aut haeredibus ab intestato, ι. GaIlus , 29. S. quid. s. de ι. ex post. I. 3. 6. I. de bis qua: pro non seripi. Sed nec in conditionali institu-- tione recte dicitur, circa capacitatem haeredis, inspici tempus aditionis; sed praeter duo prio- ra inspicitur etiam tempus existentis conditio.: nis , ita ut tria quidem hie sint extrema , sed
. Praeter tempus testamenti & mortis, tum inspicitur existentia conclitionis, non etiam temus adeundae haereditatis; alioqui enim dicenum foret, quod inauditum est, in conditionali institutione quatuor tempora distinctε
consideranda esse , testamenti, mortis , con-
ditionis existentis, Se quo aditur haereditas e siquidem conditio existens haeredem scriptum jure haeredem non facit; sed tantlim institutionem purificat , ut ad acquirendam extraneo haereditatem nihilominus adhuc opus sit aditione. Quid quod nee Imperator ipse aut Jurisconsultus dict. IOe. plura tempora in conditionali institutione agnoscunt, quam tria ista, quae diximus Αjunt enim , medio tempore inter factum testamentum & mortem testato-xis , vel conditionem institutionis existentem, mutationem iuris non nocere haeredi. Quod si tempus adeundae haereditatis quoque eodem modo spectaretur addere debebant, aeque medio tempore inter conditionem existentem &aditionem haereditatis mutationem iuris haeredi non obelis. Effectum igitur est, tempus aditionis haereditatis neque in pura institutione
constituere terminum tertium , neque in conditionali quartum; ac proinde parum considerate tempus illud hoc loco cosertur cum prioribus. Et omnino existimo, eo quod hic traditur de inspicienda capacitate haeredis etiam quo tempore de adeunda haereditate agitur,nihil aliud fgnificari, quam eum, qui isto tempore Capax non est, licet caeteris temporibus ca- Pax fuerit, haereditatem adeundo acquirere non
Posse : & quamvis nec monitio pene inepta videatur, cum contradictoria sint, incapacem esse , & posse acquirere haereditatem , tamen non alium illorum verborum sensum esse patet ex eo , quod cum de extremis agitur & intermediis , quae non nocent, temporibus, tempus adeundae haereditatis inter ea extrema non
agnoscitur , utpote quo capacem esse haeredi nihil prosit, si aliquando aut post mortem teiata toris aut post conditionis existentiam inc pax fuerit.
Medio tempore inteν factum testamentum σmortem testatoris, vel eonditionem Hic ex prensa habemus tempora omnia , & quae considerantur ut extrema , & quae insuper habentur ut intermedia. In pura institutione extrema duo sunt , testamenti , & mortis testatoris; medium unum , quod inter duo ista interjectum est. In institutione conditionali extrema tria ς nam tertium in ea facit existentia conditionis : media, quae non nocent, duo. Quippe secundum medium in ea est, quod intercedit inter mortem testatoris & conditionem institutionis existentem. Praeter haec neque aliud
extremum , neque intermedium numeratur.
Unde apparet, verba , quae sequuntur, quia, ut diximus , tria tempora inspici debent, eadem, quae supra , inconsiderantia prolata esse , de vel non attento tempore conditionis existentis, vel duobus temporibus , mortis , & existentis conditionis , pro uno computatis , forte quod posterius retrotrahitur , & conjungitur cum priore. Illud nullam rationem habet, quod Jo. Faber contendit , in conditionali institutione non esse necesse , ut haeres capax si tempore mortis testatoris. Nam si tempore testamenti facti id exigitur , fortiori ratione idem exigetur tempore mortis , quod , quoniam morte testamentum confirmatur , magis
principale habendum est ι & iam dictum est,
tempus conditionis existentis retro trahi ad tempus mortis & eum eo coniungi , uti &tempus aditae haereditatis 3 atqui hoc fieri non Iotest, si tempore mortis cum haerede non uerit testamenti factio. Itaque nullius momenti est argumentum Fabri, quod tantum facit in conditionali institutione tempus existentis conditionis, quantum in pura tempus mortis. Nam etsi ex conditionali institutione non desertur haereditas tempore mortis , sed demum existente conditione 3 quam ob causam etiam in capacitate haeredis inspicienda illius temporis ratio habetur : nihilominus tamen& tempus mortis in eodem negotio spectandum est i quia existente conditione ad id tempus statim re urritur , & perinde habetur, ac
si purε institutio facta esset: nec vero ob aliam causam institutio conditionalis sustinetur,
553쪽
quam quod , conditione quandoque existente,
eventus ejus ad tempus mortis retro trahitur,
di pro eo res habetur , ac si pure haereditas relicta st. De quo ex professo Dp. f. barer s. de bar. inst. Sed & aperte satis hoc ipsum fgnificat Justinianus, cum ait, tria tempora in Dpici debere : hoc enim tam de conaitionali, quam pura institutione dici palam est. At ex
tribus istis temporibus unum est tempus mortis : refert enim se ad tria illa, quae antea enumeraverat ἔ ut vero extrema habilia sint necesse est. Haec plerisque aut ignota, aut intacta, ut Vigilo, Myns. Hotoman. Mesem-
tione duplex ius continetur, faciendi testamentum, & ex testamento capiendi. Hinc vulgo DD. testamenti factionem dividunt in activam N passivam. Quamvis enim proprie is solus testamenti factionem habere dicatur, cui testamenti faciendi ius est; videmus tamen nostros aliquando pinguius ita loqui, ut eos quoque dicant testamenti factionem habere , qui tantum capere ex testamento possunt, ι. Ulusefam. I s. qui test. De. t. vlt. pro hared. cum quihus esse testamenti factio rectius dicitur & usitatius , ut alibi ostendimus. Furiosus Marcellus d. I. UIussam. I s. s. I. ui test. De. scribit, furiosum ideo testamenti factionem habere, quia potest sibi acquirere legatum vel fideicommissum. Non addit, haereditatem I quoniam eam haeres scriptus, donec resipiscat, nec sibi nec alii acquirere Potest, extra quam si patri necessarius haeres existat, ι. furiosus 63. de aeq. bar. Plane curator furios bonorum possessionem ejus nomine agnoscere potest , I. ult. f. si autem I. C. dam . fur. ι. I. de bon. p . fur. infant. σα Tax TUS.
De jure deliberandi, & de beneficio
. Extranei, autem haeredibas desiberandἱ ρο- restas est de adeunda haereditate , vel non adeunda.
Sed sive is, cui abstinendi potestas est , immiscuerit se bonis haereditatis 3 flve extraneus, eui de adeunda bareditate deIiberare licet, adierit, postea relinquenda bareditatis facultatem non baber, nisi minor sit XXV. annis. Nam bujusmodi atatis hominibus , sicut in eateris omnibus causis , derep-ris , ita tr si temere damnosam baereditatem fusce Perint, prator succurrit. Sciendum est tamen, divum Hadrianum etiam majori XXV. anniι veniam
.sse , cum pos aditam hareditarem orande Malienum , quod adita baresitatis tempore ut bat, emersisset. Sed boe quidem divus marianus crudam speciali beneficio praestitit. Diυuι artem 6π-dianus postea militibus tantummodo hoc concessis. Sed nostra benevolantia commune omnibus μεθα-tis imperio nostro hoe beneflcium praestitit; tr α stitutionem tam aequissimam , quam nisi listimae scripsit , cujus tenorem si observiaverint bomiatii
licet eis adire haereditatem , ex in tantum icturi, quantum valere bona hareditatis contingit: in tabae causa neque deliberationis auxilium sit eii a
cessarium , nisi omisa obsematione nostra est 1 tutionis in deliberandum existimaverint, tr fit tueteri gravamini aditionis supponere maluerint. N O T a. as. Extraneis haeredibus Ex Florent. I. 43. I. I. de bar. ins. Ait, extraneis, quia deliberatio extraneorum haeredum propria est. O-terum postquam suis haeredibus a praetore coa cessa faculias abstinendi, etiam delibetandi eis data, 8. π seq. de Iur. deI. ι. I s. c. eod. Deliberandi potestas Si creditores legatarii, dic. non urgeant, potest haeres vel intra φλannos adire: si instent, aut statim adire tibi aut tempus ad deliberandum petere, eod. ut interim instrumenta haereditaris 3 tiones defuncti inspiciat , I. s. D. eod. ις'
aeq. bar. a Principe annus conceditur, dicibus novem menses, ι. DIt. b. I 3. c. ι 'olim id fuit arbitrarium, I. I. f. 1. P. LImmiscuerit se Sui non dicuntur adire, ρῖρ'
Ve haerede gerere , aut repudiare, qua iis se lis conveniunt, quibus haereditas tantum odi
Iata est 3 sed immiscere , aut abstinere, q* proprie dicuntur de rebus partis & jam ορ
Nisi minor et s. annis L. r. de mim generali nimirum illo edicto , propter is qutultam huius aetatis facilitatem. Damnosam haereditatem Et ex contrario, lucrosam tempore repudiaverint, I. r. c. f
COM MENTARI Usa 1 Heredem tam in onera, quam in commoda M'νeditaria succedere.
554쪽
DE HIC REDUM QUALITATE ET DIFFERENTIA. sI4. Post aditionem aut linmixtionem bareditatem derelinqui non posse , nisi a minore 1 s. annis per restitutionem in integrum. Majoribus ex elausula generali vix esse ut bie
a Beneficium inventari . I cti a neglecti hujus benefici; poena. 1 Ius bodiernum eirca adeundam sub beneflcIo inventarii haereditatem.
Haeres suscepta haereditate in ius & locum
defuncti succedit, eumque in omnibus, quae personae non cohaerent, repraesentat, ι. res. 3 T. de aeq. bar. I. nibiI. 1 . de verb. sing. l. haereditas. 61. de reg. J-. junct. ι. 8. S. 3. de 1 lib. Ieg. Hoc autem cum dicimus, intelligimus, haeredem succedere non tantum in jus , quod deiunctus habuit adversus alios , verum etiam
in id ius , quo defunctus aliis tenebatur et in
summa, haeredem tam onerum & incomm dorum successorem esse , quam commodorum
haereditariorum i ae proinde obligari eum etiam aeri alieno defuncti, eoque nomine ac reditoribus haereditariis conveniri posse,conventum iis respondere , eorumque actiones, quae ex contractibus defuncti descendunt, suscipere cogi , etiamsi haereditas solvendo non
Oct. Quae cum ita sint, periculotum sane atque anceps est , haereditatem aut adire statim, aut statim repudiare I illud, ob periculum aeris alieni, quod initio latere potest; hoc, ne temere repudiando lucrosam haereditatem amittamus. Caeterum adversus huiusmodi periculum duo remedia haeredibus cunctantibus comparata sunt, sive ex testamento sive ab intestato ad haereditatem vocatis; ac proposita non extraneis tantum de adeundo aut repudiando,
sed etiam suis haeredibus de immiscendo aut abstinendo cogitantibus. Unum vetus est , jus deliberandi, de quo in pr. hujus s. alterum novum a Justiniano primum introductum, beneficium scilicet inventarii, quod indicatur vers. Sed nostra. Quod attinet ad ius deliberandi , sciendum est , id non tantum haeredis
a gratia Comparatum esse : sed eorum quoque, quorum interest haereditatem statim aut adiri aut repudiari, puta creditorum , substitutorum , eorumve, qui ab intestato venire possunt. Quin etiam hoc remedio , si nemo isto. rum sit , qui urgeat, non admodum haeredi opus est : quippe cui liberum, tamdiu haereditatem amplecti , quamdiu cam non recusaverit , I. s. C. de jur. det. neque enim tempus ullum adeundae haereditati Iegibus Praestitutum est a & si aliquo tempore , sollim longissimo,
id est , praescriptione 3 o. annorum, ius haeredis excluditur, DD. comm . per I. I. C. de praescript. 3 o. ann. Jas in I. 8. C. de jur. deI. Coras. 6. misc. 2I. Caeterum si sint qui urgeant, hic praedictum remedium haeredi necessarium est, nisi paratus se statim aut haereditatem suscipe re , aut possessionem bonorum pati, aut aliorum successionem , I. si quis 23. f. t. de bar. inst. I. quamdiu εν. de aeq. bar. Haec enim tunc ei optio datur, ut aut statim respondeat, ha res necne esse velit, aut tempus ad deliberandum petat, i. s. C. de jur. deI. Tempus hoc
olim positum erat in potestate jus dicentis, ut pro arbitrio suo deliberationem petentilem praestituebat, I. in fn. d. tit. non utique ex libidine sua id faceret, sed ut pro prudentia sua statueret tempus moderatum,d. I. s. c. eod. quantum scilicet sufficere videretur ad cognoscendas facultates defuncti: nec paucio res daret, quam centum dies , ι. a. eod. tit.
Iustinianus summum tempus, si a Principe deliberatio petatur , annum esse voluit , si 1 iudicibus, novem menses, ι. ult. f. fl quidem r3. c. eod. Impetrato tempore ad deliberandum , licet haeredi interea explorare vires patrimonii deiuncti, petere ut rationum defuncti & instrumentorum haereditariorum in tapiciendorum sibi copia fiat; ut instruere se possit, atque apud se constituere, expediat nec ne agnoscere haereditatem, I. s. eod. I. Aristot. 18. de aeq. har. Quod si intra diem praetati tutum haereditatem non agnoverit, respectu substituti aut haeredis legitimi haereditas prorepudiata habeatur, I. quamdiu ε s. de aeq. r. Creditoribus autem obligat perinde ac si adtinset, d. I. vlt. g. pen. C. de jur. deI. nimirum prout utile ei est , ad cujus instantiam tempus est praefixum , ita silentium deliberantis pro aditione aut repudiatione haberi debuit. ΑJustiniano hoc etiam haeredibus tributum , ut intra annum ex quo haereditatem sibi delatam esse cognoverint, decedentes , cum ipsi eam nee addi issent nec repudiassent, jus deliberandi atque adeundi intra tempus quod ex eo an no reliquum est, in quosvis haeredes transmittant, ι. eum in antiquioribus Is . C. d. tit. eoque iure etiam nunc utimur. Grol. lib. 2. --
Extraneis haeredibus Jus deliberandi de
adeunda vel repudianda haereditate extraneorum & voluntariorum haeredum proprium estia
Nam in suis haeredibus, s jus civile spectamus, quo etiam sunt necessarii, locus esse deliberationi non potest : quippe cum sine ullo
suo facto, ipso jure statim haeredes existant,
555쪽
nec potestatem habeant haereditatem ita quae-3 sitam derelinquendi. Caeterum postquam praetor suos ad instar voluntariorum redegit; dato beneficio abstinendi, consequens fuit, ut etiam jus deliberandi elidaret exemplo extraneorum haeredum voluntariorum e ut quemadmodum extraneis jus est deliberandi, utrum adeant, an repudient, ita suis deliberandi jussit, utrum immiscere se paternae haereditati,
an ea abstinere, consultius putent, I. s. σι. seq. de jur. deiib. I. eum iu antiquioribus I f. C.
Postea relinquendae haereditatis facultatem non
habet, nisi minor sit Tempus deliberandi ab haerede prius petendum est , quam haereditatem adeat, aut se immisceat. Regula enim iuris est , neminem posse haereditatem semel sibi quaesitam , sive per aditionem sive per immixtionem, relinquere aut repudiare, i. 4. C. de repud. bar. ι. I. . c. de juν. delib. Neque
Φ praetor cuiquam post aditionem aut immixtionem subvenit per in integrum restitutionem, nisi minor sit et s. annis. qui temere & inconsulta faeilitate lapsus damnosam haereditatem addisse aut appetiisse proponatur: quippe cuius aetatis hominibus praetor ex generali edicto, quod est de minoribus, succurrit, ut etiam post agnitam haereditatem se possint abstine re , t. r. f. sed ty si s. de minoribus. I. necessariit s . s. r. de aeq. ba . quemadmodum ex contrario quoque, si quis iuvenili levitate ductus omiserit aut repudiaverit haereditatem aut bonorum posset sionem , aliquando a praetore restituitur , ut eamdem agnoscere liceat, videlicet si omnia snt in integro , i. quod si mi
bar. Liberis impuberibus hoc amplius concensum , ut omnimodo se abstinere possint, id est nec ad iro praetore , sue se immiscuerint sive non immiscuerint, i. ii. d. ι. necessariis de
Veniam dedisse Quod ius elim singulare fuerit, uni ex singulari gratia a Principe concensum , ut mox sequitur, ad consequent as pros diici non debuit. Et ideo existimo, contra quam Wesemb. & Bach ov. nec praetorem in proposito maioribus 2 s. annis subvenire solitum ex
clausula generali edicti, Item A qua alia mihi Iusta eauta esse videbitiar. Merito namque his obiicietur, quod cum possent, spatium ad
deliberandum non petierint. Aut enim contempserunt beneficium iuris , & indigni sunt auxilio , aut stultε omiserunt, id est , in iure
errantes , quibus succurri non solere constat, ι. pen. in ρ . Ur g. ult. de jur. Ur DA. ign. Plane si nihil sit, quod haeredi imputari queat, TIT. XIX.
non negaverim, causa cognita auli estiea veluti si emerserit postea aes alienum, Psi toto tempore deliberationis latuerat, nec ici ri ab haerede , quamvis omnia diligenter ei plorante , potuit, per d. I. g. de jαν. M. St. que enim simplex facti ignorantia cuiquamdΦcere debet.
Gordianus postea militibus in De jure , qui Gordianus militibus concelsisse dicitur , i scribit Justinianus I. iat. C. de jur. delib. stir
veterum constitutionem non lanoramus, qua'
Gordianus ad PIasonem scripsit de militibat,
per ignorantiam haereditatem adierunι, lux pro bis tantummodo rebus eonveniantur,
haereditate defuncti invenerint ; ipserum βαβbona d creditoribus haereditariis non inquistat
Et hoc ius constitutionemque Gordiani polia
f. ult. 6 d. I. confirmat, hoc addito , propterea a se introductum , ut etsi milites in et tarium non fecerint, non ampliore tam summa teneantur , quam in haereditate id tonerint. Sed nostra benevolentia eommune omni nos
beneflcium, ine. Poterat tam paucis tis iruam quibus benevolentiam suam comaeζr at, ipsum beneficium explicare. Est aa sillud, quod vulgo appellatur beneficiar it Ventarii 3 propterea quod confecto κατηrerum haereditariarum inventario beneficium consequitur. Summa sen- tutionis Justiniani, quae extat in Iur. dei. haec est, ut haeres intra so. δαις quo sibi delatam esse haereditatem sciet, ipropinquae sint: intra annum, si longio nnt, inventarium rerum omnium brredi Priarum, praesentibus tabulariis ae testibus ηρβminus tribus , caeterisque , qui ad huissim consectionem necessarii sunt, puta credi φ ribus, legatariis , eorumve procus tondio Nov. I. eap. 2. conficiat, ipse sua m pyiubscribat , aut a tabulario testibus piri si bus subscribendum curet. Quo ita lepG Consediso, consequitur beneficium Ju i*W ut ne ultra vires haereditarias teneatur, Iactiones , quas ipse contra desunctum hab* aditione confundantur ι sed ut possit nda *l nus quod sibi debebatur retinere , quam cydditores extranei suum exigere: quorum erum haeredi tribuebatur jure veteri, i cq. bar. ι.sicut T s. de solui. ι. . de ρμ' sebum ab haerede fiduciario inventarium so haeredi fidei commissario cedi, cessum quo prodesse , aut si haeres non secerit, i plutri phifidei commissarium recte facere , post Bδ
qua ratione I . f. quod viago s. numer. '. σi'
556쪽
DE HIERE DUΜ QUALITATE ET DIFFERENTIA. s I9s. sed quia r. Ἀθ. de Meleommus haered. Nisi Omissa observatione nostra eonst. deliberan dum existimaverint Etsi Justiniano visum est, post introductum a se beneficium inventarii antiquum jus deliberandi penitus esse supervacuum 3 tamen , ut ipse testatur, motus plero
rumque supplicationibus, veteri remedio adhuc uti cupientium, ius illud liberum reliquit,
d. l. iat. g. in haec quidem I . Cod. de jur. δει. Et vero cur relinqueret, magna causa fuit. Habet enim consectio inventarii hoc incommodum , quod necesse est detegi deiuncti facultates 3 quod plerique omnes, si liceat, minime volunt. Deliberationem autem ita admisit, ut eam petentibus, & intra praefinitum tempus haereditatem adeuntibus, haec duo onexa imposuerit , tamquam poenam contempti beneficii sui: primum , ut creditoribus in so- Iidum tenerentur , quamvis inventarium cum omni subtilitate , ut ipse loquitur, secerint: alterum, ut si non secerint inventarium, etiam beneficio Falcidiae privarentur , d. I. ultim. g. pen. Novissime hoc in luper cavit, ut haeres inventarium non conficiens legata prae- stet, etsi vires patrimonii ' cedant, Nov. I. cap. 2. Plura ad inventarium pertinentia qui nosse desiderat, adeat DD. in d. I. ult. Clar.
g. testamentum, quaest. 46. Grassi lib. 2. art. in ventarium, per est. Apud Burgundiones , ω ina universa Gallia , item in hilae regionibus invaluit , ut jus pro haerede gerendi cum beneficio inventarii oro speciali gratia habeatur, ac propterea id a Ρrincipe impetrandum sit, aut a Curiis ultimae iurisdictionis, quemadmodum apud nos, art. instr. eur. Dp. 23. Impetrato autem beneficio tenetur haeres per apparitorem aliosve ad hoc publice constitutos, praesentibus duobus testibus, intra dies 4 o. in eritarium omnium bonorum haereditariorum conficere; dein curare, ut res mobiles aestimentur, ac tunc demum praestita cautione reddendarum rationum, possessio administratioque bonorum ei permittitur, uti cautum uberius constitutione Caroli Quinti , edita anno a s 44. Sande lib. 4. tit. ix. de'. r. Sed & ita demum hoc beneficium conceditur , si non alius de cognatione defuncti pure & simplieiter omissoque beneficio haereditatem adire paratus sit: quod & diplomati sive mandato inseri solet. Hoc autem procul dubio institutum est , partim propter utilitatem creditorum , ut ab eo , qui simpliciter adit, solidum consequantur. partim ut honori defuncti consulatur ; qui si nemo sine cautione inventarii bona eius suscivere velit, vulgo creditur solvendo non fuisse. Qua de re adeundi GaIL
jur. nov. lib. 2. cap. g. Grol. 2. mania. cap. 2I.
Christin. ves. 4. decis 21. Plane extranei idem offerentes non audiuntur, ac ne maritus quidem aut uxor, dec. supremi apud nos Senatus T.
s. Item extraneus haerer testamento lassiturus, aut ab intes ars ad legitimam bareditatem voca μι , potes aut pro haerede gerendo, aut etiam nuda voluntate suscipienda hareditatis , b res feri. Pro barede autem gerere quIs videtur, fl rebus ba reditariis tamquam haeres utatur, vel vendendo res haereditarias, vel praedia eolenda , Iocandove : σquoquo modo voluntatem suam declaret, vel re, vel verbo, de Meunda haereditatem dummodo sciat,
eum, in eujus bonis pro barede gerit , testarum intestatumis obiisse, in se ei baredem esse. Pro bare e enim gerere est pro domino gerere. Veteres enim haeredes pro dominis appellabant. Stetit autem nuda voluntas extraneus hares sit: ita contraria destinatione statim ab haereditate repellitur. Eum , qui surdus HI mutus natus , vel postea factui est , nihil probibet pro barede gerere , tr acquirere sibi bareditarem I si tamen intelligit quod
c. Tamquam bares utatur Potest enim quis res attingere haereditarias , ut tamen id non
faciat quasi haeres: puta si quid pietatis aut custodiae causa secerit, aut si suum putavit, i.
Vendendo res haereditarias, ere. Nisi eontra doceat , se nihil horum quasi haeredem fecisse , d. I. 2 o. f. I. I. r. C. de rep. har. I. I. C. de jur. del. Quaedam etiam sunt, quae citra nomen & ius haeredis nemo sacere potest. Exemplum in d. I. 2 o. g. . l. 2. f. 2. eod. Dummodo scias Uid. I. I9. I. 22. I. 32. S.
In eujus bonis pro haerede gerit Hic verbum pro harede gerere latius videtur accipi, quam in pr. g. Nam horum verborum pro b rede gerere,& adire, etiam generalis significatio est , alterumque pro altero , & unum pro utroque interdum usurpatur, I. . de inter. in jur. I. 88.
Contraria destinatione Sic tamen , ut declaret se haeredem esse nolle vel verbis, vel scrip-
557쪽
to nutuve , t. 9s. eod. aut re aliqua & facto, unde ea voluntas colligatur. Exempl. in I. 1 T. f. r. I. T T. eod. ι. 2I. f. I. de inoff. tes . COMMENTARIUS.r m Dinam bujus s. propriὸ pertinere ad baredes
α Duo dumtaxat esse , distincta tamen inter se, genera aequirenda bareditatis , aditionem, σpro haerede geritionem . . 3 Rui plura genera flatuunt, eos egregiὸ imponere
studiosi, disciplina juris. 4 Cret onem nihil aliud fuisse , quam solemnem
quamdam aditionem, contra quamJoseph. Sca-ιuersa in euν nulla bla eretionis mentio.s Auibus ex rebus in eo , quia geritur , auimus pro barede gerendi deprebendatur. 6 Poret , Angeli, in Baebovit opinio de nuda animi destiuatione notata. I in quis adeundo aut pro barede gerendo bares
flat, quarum rerum eum gnarum esse oporteat. 8 Varia circa etymologiam baeredis opiniones.s In repudiante haeredisatem eadem ex contrario, qua in admittente requiri.
ro Etiam surdos σ mutos pro rurede gerere posse.
ii Auid si bareditas delata sit furiose , impuberi,
ΗIe f. ad suos haeredes non pertinet, sed
ad extraneos dumtaxat. Explicatur enim hic rationes proximae seu modi, quibus haereditas acquiritur, aut eius acquirendae jus amittitur : quorum neutrum in tuis haeredibus locum habet, quippe clim in hos dominium rerum paternarum quod jam ante habebant, morte patris continuetur , dici non possunt aut acquirere haereditatem , aut jure acquirendi excidere. Sane postquam praetor his abstinendi facultatem dedit, desierunt quidem jure honorario esse necessarii a sui tamen haeredes patri esse non desierunt, & ipso momento mortis paternae haeredes apparere , ut superius demonstravimus , & arguunt nomina , quibus in Proposito praetor & prudentes utuntur. Sui enim non dicuntur adire,cernere haereditatem, aut pro haerede gerere , haereditatemve repudiare ; quae iis solis conveniunt, quibus res sive haereditas tantiim oblata est : sed haereditatem retinere , immiscere se , aut abstinere, derelinquere 3 quae non dicuntur nisi de rebus partis &jam nostris , ι. I . f. plerique. 8. de
relig. l. 7. de jur. deI. I. o. g. ult. de bon. liberi. I. II. l. necessarias. s T. ι. si servum. Ti. g. siquis. I. eum bonis. 8T. de aeq. haer. σ passim eod. fit. Nam cum haec , quod raro fit, nostri
eonfundunt, ut in I. ult. de fuereg. M. l. 4.
f. i. de Mete. ιib. t. a I. f. tili. de jur. ρεν-. in M. ι. r. f. io. ad Tertia. t. s. C. de legit. bar. minus accurate loquuntur. Non plures autessi
modi , quibus extraneis acquiritur haeredita, hic proponuntur quam duo , aditio , & pr haerede gestio sive geritio : sic enim appellania Iurisconsulto in d. I. I . f. plerique. t. . relig. Utrum autem hi modi, ut nominibus, ita & te ipsa inter se distincti sint, necne item an non plures sint, quam hi duo , viti bimus in exegesi textus.
Aut pro barede gerendo, aut etiam nuda mi
tate. γ omnis haereditas , sive testamento del. ta , sive ab intestato , haeredi extraneo ac ei ritur sola voluntate & animo, ut quisque tua voluntatem de suscipienda haereditate declan
verit. Declaratur autem haec voluntas vel ver
bis , vel re aliqua , & facto : quorum plikiqui facit, adire , qui posterius , pro haeres gerere in usu iuris dicitur. Unde duo genet acquirendae haereditatis , aditio & pro haeres gestio, t. si quis mihi. 1 f. s.sed quid. 7. i.
C. de jur. del. crustati in Iocis observare litat, genera haec sic appellationibus distingui , neque qui adit dicatur pro haerede gerere, inque qui pro haerede gerit dicatur adire in admodum etiam hoc loco ut divesui' idistinguuntur, pro haerede gerere , voluntate haereditatem suscipere : ut minime assentiendum sit wesembreio assim ii, nihil inter haec duo intereste. Equide* lλ' reor nihil obstare verborum significatiοpςηi quominus qui pro haerede gerit dicatur λdi ζ re qui adit pro haerede se gerere: ut haec: λη postea confundere videtur Justinianus, θ' ristoli fultus in I. ia. de inter . in jur. stinctionis causa usus veterum haec ita tri in diverso genere ponerentur , & adiit retur qui nuda testatione haeredem sep ρretur 3 pro haerede gerere , qui facto k
eamdem voluntatem declararet. Νcqvς negat Ulp. ι. pro barede. xo. de aeq. . 'ait, pro haerede gerere non tam facti ci inci et, animi. Hoc enim solum significat, ut q*- uhaerede gessisse videatur in eo non tam Suctum sit, quam quo animo factum iit 3 r. ctandum esse , ut locus i ple ostendit, F, Paulus id negare videri potest , I. gerat ''acq. baer. ubi definit, eum pro haeredς qui animo agnoscit suecessionem , i ςς attingat haereditatium. Sed apparet Jμ T. sultum verbum attingendi stri Wi ς'.
net domum pignori obligatam a vi
558쪽
DE HKRgnu Μ usALITATE ET DIFFERENTI R. ea Iriam ἶ quem tamen revera attingere constet; eoque tamquam facto aliquo , non nudis Verbis , voluntatem declarari. Hoc ita constituto , videamus an non plura sint genera ac-
e quirendae haereditatis quam duo illa , de quibus diximus , & quae sola hic ab Imperato-23 re Proponuntur. Et plura non esse omnino, statuendum est , cavendumque ab iis, quii scribunt haereditatem acquiri quinque modis, cretione , aditione, pro haerede geritione, im- u. mixtione , & agnitione, egregie studiosis hu-im disciplinae imponentes. Nam primum im- ά mixtio tota hinc aliena est : quoniam sui haere-- des, quorum propria est, hoc facto nihil novie acqui unt, quod antea non habuerint, sed quaesitum iam ab inito attingentes id se retine- Te velle declarant, ut supra abunde probatum est. Agnitionem vero statuere modum acquire niuae haereditatis diversum ab aditione, magnae lincitiae est. Quid enim est aliud agnoscere haereditatem, quam declarare, se velle haeredem
esse & hoc quid aliud, quam adire λ Quod si
tot species acquirendae haereditatis facere licet, quot diversis verbis in hac re veteres utuntur,' iam non modo quinque , sed vel octo aut plures etiam erunt. Non enim tantum agnoscere
haereditatem a veteribus dici legimus , sed etiam haereditatem amplecti , suscipere, admittere , I. s. s. t. quaesitum. o. in M. i. cum bonis. 87. de aeq. bared. Sed plura scilicet haec . Verba sunt, res ubique una & eadem, Cretio quoque olim nihil aliud fuit, quam solemnis quaedam aditio 3 idque ostendit formula cretionis relata apud Ulpian. tit. 22. f. cretio. his erbis : Ctim me Luetus Titius haeredem instituerit , eam ba. editatem adeo cernoque. Et Festus,
Crevi , inquit, modo signimat hareditatem adii, in quem locum quod Jolephus Scaliger notat, erevi non propriὸ signimare reditatem adii, erro rem esse convincit praedicta sormula , & quod Festus dicit , erevi, haereditatem adii, id Vlpianus A. t. f. a I. Urg. is. sic exprimit, eernendo
At bares. Varro lib. r. de ling. Lat. Cernito in te6 menro , id est , facito videant te esse .aeredem. vid. Pet. Fab. a. semese. Q. Hic autem consulto mentio cretionis omissa, quia sublata so- Iemnitate , quam olim desiderabat , I. eratiomem. IT. C. de jur. del. haereditas etiam cum
Cretione delata acquiri posse coepit, aut aditione simplici, id est, quavis aperta testatione voluntatis de suscipienda haereditate, aut etiam pro haerede geritione: quod olim secutus erat, Ulp. d. loe. Atque hoc illud est , quod paulo post lustinianus ait, Et quoquo modo voluntarem suam declaret , vel re , vel verbo. Sed quid laboramus non tantum loci omnes, in quiram. I.
bus ex professo de modis acquirendae haereditatis agitur , uti in L quamdiu. s s. de acq. bar. I. I . f. plerique. 8. de relu. t. eum in antiquioribus. I s. C. de jur. deI. ostendunt , pluribus
quam duobus distinctis modis haereditatem non acquiri 3 sed etiam res ipsa evincit, non posse pluribus modis acquiri. Illud enim palam cst, voluntatem suscipiendae haereditatis hic totum facere 1 tantum relinqui , ut illa declaretur. Atqui pluribus modis declarari non potest, quam his duobus, aperta testatione, aut aliquo facto : illud autem veteres aditionem, hoc pro haerede gestionem sue geritionem appellant. De cretionibus antiquitatis amantes plura invenient apud Brisson. I. T. de formul.
Si rebus bareditariis tamquam haeres utatur γDiximus, haereditatem extraneis haeredibus non acquiri, nisi voluntate & destinatione animi reum autem animum qui aperta testatione declarat , dici adire; qui facto aliquo, dici pro
haerede gerere. Adire cum si apertae testatio- snis, nemo dubitare potest , quid hac testatione haeres voluerit. At si quid haeres voluerit, ambigi potest, quo gesserit animo et quoniam facta non loquuntur , & exerceri pollunt alio animo, quam pro haerede gerendi. Potest enim quis attingere res haereditatis, ut tamen id non faciat quasi haeres , ι. pro haerede xo. in pr. ta f. r. de aeq. bar. Quibus igitur ex rebus in eo, quod ab haerede geritur , animus pro haeredegerendi deprehenditur Ex multis sane. Finge , haeredem quid fecisse , quod citra nomen & jus haeredis facere non potuit, veluti si conditionis implendae causa quid asceperit ex judicio testatoris , d. l. pro haerede. ΣΟ. S. Papinianus. 4. aut gessisse aliquid , quod non nisi haeres utiliter & cum effectu gerere potuit, puta servos haereditarios manumisisse,
I. Iulianus. 42. g. 2. eod. tit. eum qui haec facie . perspicuum est quasi haeredem sacere, eoque & pro haerede gerere videri. Quid si rebus
haereditariis usus sit, aedes inhabitaverit , agros coluerit, aut locaverit, servis cibaria praebuerit, pecora, iumenta paverit, aes alienum solverit , res quasdam haereditarias distraxerit FCreditur, suo potius nomine , quam alieno
haec secisse, & in bis omnibus gessisse pro haerede , nisi contra doceat, se nihil horum quasi haeredem secisse; sed vel ut custodiat, aut quia sua putavit, aut quia quid fecit , dum deliberaret , ut res salvae essent : ideoque in huiusmodi factis consultum est, initio haeredem tentari , se quod hactenus est , non iacturum ut
haeres esse velit, d. l. pro barede. b. I. I. I. C.
559쪽
ri repus. hae . I. E. C. de D . del. Plane si defunctum lane ravit, ex eo solo non videbitur
pro haerede gessisse : quia id officiosum humanitatis jure cuivis praestari potest. Maioris tamen ea utionis est , si hic quoque Protestetur,
ι. I . g. pIerique. g. de relig. Et quoquo modo MIuntatem declaret , vel re,
vel verbo Aut pro oratione disjunctiva haec accipienda sunt , in qua repeti intelligatur quod prius dictum est , haereditatem acquiri vel pro haerede gerendo, quod nunc dicatur revoluntatem declarando : vel nuda voluntate, quod nunc dicatur verbo voluntatem declarando : aut fatendum est quod supra dixi, Juntinianum verbum pro haerede gerere hic latius accipere , quam in pr. f. eoque comprehendere utrumque acquirendi modum , tam verbis , quam re. Utcumque sit voluntas amplectendae haereditatis aut facto aliquo, aut aperte verbis declaranda est : siquidem , ut vulgo dieitur, propositum in mente retentum nihil operatur. Ideoque quod Accursus in ι. 2. de intere. In Iur. ait, haereditatis aditionem conssitere in occulta voluntate, non sic accipiendum
est , eum , qui nude destinaverit & apud se constituit haereditatem adire, hac destinatione haereditati obligari r sed ita neminem obligari ut haeredem, nisi qui ea mente quid gessisse
aut protulisse probetur, ut haeres fieret. Id autem in occulto positum esse, ac proinde probatu difficillimum. Neque vero etiam Porciore Angelo assentior, qui existimant, nuda animi destinatione haeredem aliquem fieri & obligari in foro conscientiae, quo etiam inclinare videtur D. Bach ovius: nam, ut recte Bariolus in I. gerit. 88. de aeq. bar. nemo velle videri debet, quod non aliquo modo declaraverita Ee prudentissimus simul ac doctissimus Uiglius hie , Varia, inquit, sunt bumana mentia melia.
nationes , ut nune ad adeundum , nune ad repudiandum propendeant : tr tunc demum velie aIia quid videmur , eum animum nostrum exteriore
aliquo signo confirmavimur. Alioqui quid es bu-mania cogitationibus veI inconstantius vel mutab - ius Nee Deum , inquit, velle arbitror, tit bus modi indisereta voluntate illaqueemar. Illud in transitu moneo , pure haereditatem adeundam esse , non sub conditione: nam si quis, verbi eausa , dixerit ; Si folvendo baereditas est , eam adeo , nulla aditio est , L eum qui. t . s. vit. de aeq. bar. quo iure etiam hodie utimur. Dummodo seiat, testatum intestatumve obiisse, σ fe et baeredem esse Duo requirit Imp. ut quis adeundo aut pro haerede gerendo haeres fiat: unum est, ut sciat , defunctum aut testatum aut intestatum decessisse. Et prius igitur est, ut certus sit, tum decessisse r neque eniae His
ventis ulla est haereditas, I. qui bareditatem. I . I. nemιnem. 2I. ι. b eres. 3 α. i. qui superstitia. P . de aeq. bar. Ponamus ergo , agnatum pro
ximum, cum ignoraret, se haereὸem scriptum, haereditatem tanquam lege sibi delatam esse, prove domino bona administrasse , haeres nullerit: nam ut pro haerede gerendo se quis obstringat haereditati, scire debet , qua ex caeli haereditas ad eum pertineat , auctore Paulo sis. 22. eod. Alterum est, ut sciat, se haeredea esse , id est , haereditatem aut testamento raab intestato sibi delatam di & proinde elim certus esse debet de conditione testatoris, pPters aut filiustam. sit, de generaliter, testame ti factionem habuerit, necne I. bares. II. LMIt. eod. Ad haec etsi sciat, se haeredem institi:- tum , sed utrum pure, an sub conditione, istnoret , non poterit adire haereditatem, Li.
Veteres haeredea pro domInis appellabant) Sic etiam Festus , Hares, inquit, apud antisin ldomino ponebasur , quod & Plauti eoaimat auctoritas , apud quem Menaechmus per ri nus de palla sic loquitur, Menaecb. act. I. II. M
Prandi, potavi , seortum areisai, ab omne, jus haeres numquam erit post bracm
Atque hinc est, quod pro haerededi pro domino gerere, haereditas an tum a nostris promiscue usurpetur, i '22. de acl. har. I. 2. s. nIt. de Mn. ρή ' Quae res eos iuvare videtur , qui hetae&ν verbo berus dictum existimant; licet ratio pti inris syllabae repugnare videatur , quδ iocorripitur , in herer producta est : quam οφ causam Viglius & Hotomannus potius ab M reo deduci putant, ut haeres dieatur, 'M rem, eo quod proximus defuncto in bood sum dominio haereat. Sed hie obstat, quia& Mνeditas sine diphthongo se tibi in M. Tν 'lii libris annotavit P. Vicior , & in Pas Florentinis Cujacius. Atque ideo Holo*n' num existimo maluisse derivare hanc dct ab hara, quod terram significat, unde fορο redium , Varroni agellus, qui haeredem st ῆς batur. Caeterum non sunt haec magni mo β' ri : nec quantitas syllabae semper in derivm retinetur , Quod vel pueri in scholis ici Mixi.. docet Gellius lib. xx. e. 3. quamqu/m exemplis ad id demonstrandum parum δῖ i
Contraria destinatioue flatim ab Dreditate petiitur Eadem autem omnia in repudiante Irequiruntur , quae in haereditatem admitten γut Voluntatem declaret aut aperte vestu, pR
560쪽
DR HIRREDUΜ QUALITATE ET DIFFERENTIA.ut dieat, se haeredem esse nolle; scriptove aut
nutu id testetur , I. recusari s s. de aeq. bar. aut re aliqua & facto, unde ea voluntas colligatur:
cujusmodi est , si haeres institutus idemque legitimus de testamentaria haereditate nihil ape te statuens legitimam aut adierit aut repudiaverit : creditur enim , qui hoc fecit , eodem momento testamentariam repudiasse, L ne is qui. I T. f. I. i. illud 77. eod. tit. Item si praeteritus aut exhaeredatus ab haerede instituto, elim
se iret eum haeredem esse , emit aliquid , aut praedia conduxit , vel ei solvit quod testatori debeat. His enim iactis & iudicium defuncti agnoscere intelligitur, & ius suum repudiare, ι. si ponat. 2 3. g. 1. de inus res. Scire item debet qui repudiat, vivat is , de cujus haereditate agitur , nec ne ; testatus an intestatus decesserit 3 haeres necne ei sit 3 pure an sub conditione sit haeres institutus. Postremo de sua quoque de defuncti conditione certus esse debet: alioqui uti adeundo ita repudiando ni
Aut surdus vel mutus natus veι postea factur roMutus , nec non surdus, etiam ita nati , pro haered. gerere & obligari haereditati possunt, ι. s. I. pater. 93. in M. d. tit. Diserte autem dicitur, pro haerede gerere 3 quia hi volunt tem verbis declarare nequeunt. Et pertinet hoc utique etiam ad surdos , qui natura tales sunt, quos loqui non posse constat. Enim vero si quis casu aliquo surdus factus sit, quin, ut loquendo , ita & verbis voluntatem declarando , haeres fieri possit, non est ambigendum. Sed & qui mutus non natus , sed factus est, licet verbis voluntatem declarare non pos. sit, poterit tamen vel scripto , vel alio indicio eam significare , arg. ι. recusari. 's. eod.
Quod si haereditas delata sit ei, cujus nulla vo-rrIuntas est, qualis est furiosus , curatori tradetur haereditas administranda ea lege , ut si furiosus postea ad se redierit, ipse de ea suscipienda aut omittenda statuat: & omissa ad eos revertetur, ad quos remoto furioso perventura fuisset, uti etiam si in surore decesserit, I. ult.
s. 3. seqq. C. de eur. fur. Quid si impubes sit, cui delata haereditasγQuod hujus judicio deest,
supplebit tutoris auctoritas , I. pupillum. 4'.
de aeq. bar. I. s. g. 3. de ain. tui. ι. s. C. de
Iur. del. In infante novum jus a Theodoso constitutum est , ut ipse tutor nomine infantis haereditatem adire possit, ι. si infanti. it. C. d. tit. Quod si impubes in potestate sit, hie auctore patre secte adibit, I. s. g. vir. de aeq.har. neque obstat quod impubes , qui in potestate parentis est , ne auctore quidem patre obligatur , f. pupillus. s. in M. ins de inut. stip. ι. MIt. f. a. de verb. oblig. quia in proposito non obligatur ipse impubes , sed pater, cui haereditatem acquirit. Caeterum in adventitia haereditate dicendum est , ab illa regula recessiim esse iuniorum Principum constituti nibus , d. ι. si infanti. rg. 6. MD. C. de jur. des.
ι. ult. f. tibi autem f. C. de bon. qua lib. Don. ad d. I. uis. s. 2. n. 7. de verb. Iig.
g. Lib. 3ο. 3I. 32. C. Lib. 6. 37.
Ratio ordinis eum summa eorum , qua bis explicatur. Cognixa ratione deserendae haereditatis
ex testamento, recta procedendum videbatur ad partem alteram, quae docet, quomodo deseratur haereditas ab intestato,ae sine flexu iter institutum continuam dum , donec omnes per universitatem acquisitiones percursae forent. Eo enim nos ipse rerum ordo & dispositio partium deinceps tractandarum , facta f. ult. super quas pers. cuiq. aeq. vasi manu ducit. Sed Imp. hic aliquantum a coepto deflectit propter legata & fidei commissa 1 neque absque ratione. Nam ctim Iegata ia fideicommissa non minus testamento relinquantur , quam haereditas , & vIx ullum testamentum condatur, in quo non aliquis legato aut fideicommisso honoretur : haec causae communio , simul quod legara sunt partes, hoc est, accessiones & appendices testamenti, exigit, ut hoc loco maxime de his disputetur, atque ob hanc etiam causam in hunc locum collatum est , d. g. MIt. cum alioqui legata &fidei commissa sint modi , in quibus non uni versitas , sed res singulae acquiruntur. Hoc titulo disputatur de legatis 3 atque ordine haec docentur , quid sit legatum , quot uplex olim fuerit , & quae nunc natura atque effectus om-