Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

s 34 L IR. II.

derari debet. Τextus est in I. mortuo bove 49. s. sed Proeulus 3. de Iegat. v. Haec quoque extra dubitationem posita sunt , & usu , uti &superiora , recepta. Grol. 2. manudus . 22. verspen. Quod si legatarius commercium non habeat , traditum est , legatum non valere , dict. I. mortuo bove, g. v. cui simile est , quod is, qui rei commercium non habet, eam inutiliter stipulatur, dict. I. 34. deverb. obl. & quod donari non potest, quod donatario acquiri non

potest, ι. s. θ. uIt. de donat. οιον ανγ-e ποδο α ρετικὼ πρε σοι πω , ut ibi Graeci. Caeterum non est hoc atque expeditum ac praecedentia. Nam primum obstare videtur , quod responsum est, militia servo alieno legata, domino aestimationem deberi modo testator sciens eam servo legaverit, I. I t. f. siferv. I s. elegat. I. Atqui servus militiae capax non est. Respondeo , servis ademptam esse totius iuris civilis communionem. Sed sciendum, testamenti factionem cum servis ex persona dominorum intro lactim , ut proinde si domino militia relinqui potuit, & servo possit, atque in persona servi ipsi domino relicta videa tur , I. non in σαι r. de bar. in 7. Eo fit , ut si testator servo alieno militiam legaverit, legatum utile sit, & aestimatio quae natura legati

militiae continentur , d. l. s. f. I. de legat. z.

debeatur domino , qui militiae commercium habuit. Utique si testator non ignoraverit servum esse : nam si liberum putavit, scriptura est in a. t. ri. g. si βμυ. v c. denegari fideicommissi petitionem, aldita hic ratione, quias se isset servum non reliquisset. Itaque nec dominium quicquam isto casu ex legato aut fidei commisso redire voluit, reperiturque res relicta ei solum , qui commercium ejus non habet. Quod distinctionem nostram confirmat. Secundo refragari putatur ι. Asiliuifam ri4. g. si quid alicui. s. de legat. r. Sed hic locus ipse tibi quod respondeas subministrat. Ait Jurisconsultus , si quid alietii IIcitὸ fuerit

relictum , quod i e quidem propter eorporis sui vitium , vel propter qualitatem relicti, aliam υe probabilem eausam , babere non potest , alius tamen habere potuit aestimationem deberi. Proponitur legatum licite relictum : ergo relictam capaci, non ei, cui commercium rei relictae interdictum est. Nemo enim licet, praedium provinetale licitis legari praesidi , aut mancipium Christianum Judaeo. Proponitur relictum ei, qui casu aliquo de probabili ex causa rem habere non potest , non ei, qui jure capere prohibetur. Finge , surdo , muto ; aut caeco militiam legatam aut per fidei commissum relictam , hoc casu aestimatio debebitur : at non

deberetur, si ea res relicta erat incapaci, ari. d. i. Ir. 6. si se . I s. de legat. 3. Postremo hic obiicitur i. sed si res o. de legat. I. qui locus plus difficultatis habet: scriptum enim illic expresse est , utile esse fidei commissum , Saestimationem deberi etiam eo casu , quo fidei. commissarius jus possidendi non habet. Dω

tinguit inter impedimentum possidendi de in . capacitatem leῆatarii, vultque , aliud esse non habere jus pol sidendi , aliud non habere rei commercium. Vertim ista distinctio locum habet , ubi quaestio est de conditione perstar legatarii, non de capacitate ejus aut incapa citate , ut jam intellectum est. Robertus s. animadvers. II. & alii , interesse putant, sciverit testator legatarium , sive fidei commissarium incapaeem esse an ignoraverit: priore casu aestimationem deberi , posteriore non item. Non displicet , quod Cujacius is d. i. multum. 34 contendit redund a re in d. I. sed freι. o. secundam negationem , eamque do

mendam , ut hic sit sensus , aestimationem deberi , si res, cujus commercium legatarius nosthabet, ab eo per fideicommissum relin lila:Mei, qui commercium eius rei habet. Qiztentia verissima est. Nam persona legatarit is huiusmodi specie quasi subducitur , peὐκ que habetur , ae si fidei commissum iecta haerede relictum esset: estque easus hic θIN 'mus ei, qui proponitur in d. l. mortus bovi, f. pen. de tegat. h. Secunia autem negati οῖς

retenta fit scriptura inepta , de illa abundar ν

cujuι commercium legatarius non babes. . .

enim refert , legatarius , a quo res per i ς commissum relicta est , commercium uis ex habeat, nec ne , si fidei commissarius non hδ beat I aut non habeat lux possidendi ΝΠ placet haec confidentia Cui aeti Duveno in ι ι. sed si res o. Sed cui placere poterit Duas die plicatio , verba illa , eui jui possidenti est , referentis ad legatarium , qui Dd i '' idem est ac ille ,eui per fidei commissum relis qui dicitur Quis non videt, tunc totum it lud , cui possidendi juι non est, abundare Exix timat autem Duarenus , in quaestione propq sita distinguendum esse ex ratione juris vettas βinter legatum & fideicommissum. Legatum rei, cuius legatarius commercium non habet aeo iure inutile esse t fidei commissum , is q:λ'

benignior admittebatur interpretatio , ut iiς atque ex eo aestimationem fidei commissario de beri. Argumento esse , quod in iis locis , up negatur deberi aestimabo , agatur de legat aut in dict. I. mortuo bο-. 4y. de legat. I. p '' contra ubi aestimatio diei tui deberi, de , ς

572쪽

eommisso , ut In d. I. et r. s. si θνvo. I s. de Isgat. σ d. t. sissiussam. ii . si quid alci cui. s. de Iegat. r. Bach ovius etiam , qui idem in hac re quod Duare n. sentit , non inelegantem sibi hujus differentiae rationem reddere videtur , nimirum quia legatum recta transit in legatarium , fidei commissum primo conss-tit in persona ejus, a quo relinquitur. Esto vero non magni haec aestimo. Nam si tam insignis hoc in casu differentia fuisset inter legatati fidei commissa , utique eius meminisset Ulpian. & Caius Db. tit. de Meleamin. ubi harum rerum differentias , si non omnes , saltem plerasque & praecipuas recensent. Quin contra ex Ulpiano didici , legatum damnationis de quo sere hie quaeritur, & fidei commissum ejus.

dem esse hactenus naturae , ut eaedem res, quae per unum reliqui possunt , possit & per alterum , d. tit. de Meleomm. g. 4. Sed nec magis ex legato damnationis dominium recta in legatarium transit, quam ex fidei commisso : ex quo apparet, rationem illam differentiae, quam τ Bach ovius profert, non esse usque adeo elegantem. Quid si seudum legatum sit Hic aentimationem deberi negant Gail. 2. obs Is .

Quorum sententia probabilior videtur Ba-chov. in Treuti. vol. 2. d sput. II. tbef. s. Sed prior apud nos obtinet, si testator de suo seu-oo disposuerit non interveniente domini consensu , D. Grol. a. maniauct. 42. sve de alieno , nisi aliunde liquido constet, testatorem& aestimationem praestari voluisse, ubi supremam apud Mechlinienses Curiam censuisse refert D. Christin. υοι. 6. dee. 28. Si sciebat alienam rem esse Non semper res aliena legata debetur : l ed ut superius diximus , interest , utrum quis rem alienam legans sciverit rem alienam est e , au ignoraverit: si scivit, debebitur , si ignoraverit, non item,

I. cum alienam. Io. C. b. t. t. unum si T. 6.strem 8. eod. 2. quod etiam nunc docet Imperator,

addita huius rei ratione, forsitam enῖm, inquit, s seiviset alienam rem esse , non legasset. Sed unde illu i colligimus, testatorem legaturum non fuisse Ex eo nimirum , quod nemo faciles credendus sit, haeredena tuum onerare voluin se redemptione rei alienae , d. t. unum 6 T. f. si rem R. I. Si ho s. In M. de Mose. Ieg. Atque hinc intelligere licet, distinctionem illam ad rem haeredis legatam non pertinere , sed eam omnino deberi, etiam si testator eam seram existimans legaverit: nempe cui rei legatae do-A T I S. minium apud haeredem est, tam facile eam haeres praestare potest, quam rem ira ae defuncti fuit , d. i. st unum f. si rem. Plane aliquando conjectura voluntatis efficit, ut etiam res aliena legata indistincte debeatur 3 veluti s reliciata sit personae proximae, puta parenti, uxori, alicui ex cognatis , aut amico singulari, aliive tali personae , cui verisimile est testatorem quovis modo legatum fuisse , d. I. Io. C. eod. quod ad legata in piam causam relicta traducunt Tiraq. priv. pia caus. 66. Va'. lib. I. de

Legatarium probare oportere Quia sere in casu legati rei alienae quaestio inter haeredem delegatarium nasci solet, dum ille contendit idinorata defunctum rcm alienam esse , hic contra scivisse; quod porro aliud dubium parit, utri scilicet necessitas incumbit probandi, haeredine ignorasse defunctum, an legatario scivisse: ideo Imperator, quid in hac re iuris esset simul definire voluit. Ait autem ab haerede nullam in proposito probationem exigi, sed legatarium probare oportere , scivisse de-lanctum rem alienam esse adjecta hac ratione ex novissima juris regu Ia , ι. actor 23. C. deprob. I. q. C. de edend. quia necessitas probandi incumbit ei, qui agit: qui hic legatarius esti non haeres. Hoc idem iisdem verbis &Marcianus tradidit I. verius a I. de pria. Acc dit tamen huc etiam alia ratio , eaque fortior, quod haeres praeiumptione iuris adjuvatur,quae, etsi actoris partes haeres sustineret , onus tamen probandi rejiceret in legatarium, ι. 8. ers. eod. tit. Ρlane potest hoc ius ex circumflantiis variari: nam si apud alium rei legatae possessio sit, neque in ea defunctus quicquam juris habuit , aut sibi asseruit, magna causa est praesumendi pro legatario, sciviaee defunctum

rem alienam esse, add. GOmez. I. ref Ιχ. num.

De re pignorata.

r. Sed in si rem obligatam ereditorἰ aliquistigaverit, necesse habet bares eam luere. Et ia boequoque easu idem placet quod in re aliena , ut hademum luere nee esse babeat baeres , si sciebat defunctus rem obligatam esse: π ita divi Severus σAntoninus rescripserunt. Si tamen defunctus -- luerit legatarium tuere, ta' boc evresserit , non debes bares eam luere.

I. I s

573쪽

re est pignus solutione vel satisfactione libe

rare.

Et boe expresserit In testatoris certa & expressa voluntate conjecturis non est locus, ι.

r Doctrinae bujus f. non obstare quod alibi traditur , si res certa legata sit , talem dari debe re , qualii est.2 Interdum etiam tune ciam testator nescivit rem obligatam esse , baeredem eam luere debere , ex quibus casibus.

3 Euid juris sit pignore distracto REs pignori obli ata quodammodo aliena

est , utpote cujus pretium nobis absit, quod pro ea liberanda praestare cogimur, a g. l. Labeo I de verb.sign. unde & pignoris obligatio species quaedam alienationis habetur , LMIt. C. de reb. al. non alien. Atque hinc est,

quod in re pignori obligata idem placet quod

in re aliena, ut quemadmodum haeres rem alienam legatam cogitur redimere, ita di rem pignori obligatam quae legata sit, luere , id est, nexu pignoris liberare, soluta liberare pecunia , boc text. ι. si res s . de legat. I. I. licet as. de dot. prael. I. pr.edia f. C. desidete. Non obstat, quod alibi traditur, si res certa legata est , talem dari debere , qualis est , verbi causa, si fundus , qui legatus est , s ervitutem debe , eum cum servitute recte praestari, I. ser-το 69. f. 3. de legat. I. si servus statu liber legatus est , statu liberum recte dari , I. servum 4. f. pen. π I. seq. f. ult. eod. Nam hoc quod de re testatoris legata dicitur, ad rem alienam aut ex parte alienam non pertinet, qualis meis rito habetur res opposita pignori quoad quantitatem aeris alieni. Eadem ratione rei ponsum est fundo legato , cuius ususfructus alienus est, haeredem hunc usum fruetiim etedimere debere : quoniam scilicet de in ulufructu res aliena legata videtur: nam etsi ulusseucrus non in parte , sed in iure consistit , emo lumentum tamen rei continere , dc ideo instar obtinere portionis, I. Maevius 66. g. Pen. I. cum filius γε. f. dominus a. de legat. 2. Plane fi quis praedium legavit obligatum pro annu redita, hoc casu non esse cogendum haeredem

Iraedium liberare , post Joan. Fab. D. Tulenus bic, cap. II. annotavit, & ita observari

ait: quoniam ejusmodi opera plerumque perpetua sunt, instar servitutis rei inhaerentia, ut proinde non sit praelumendum, tinatorem

cogitasse de liberatione. Decν. cur. Italiis. r I. in M. Ita demum , si sciebat defunctus Si ignota

bat , valet quidem adhuc legatum : caeterea tunc res a legatario luenda est , M. Dc. Duo sunt casus , quibus placet , etiam tunc claignoravit defunctus rem obligatam esse, hra dem pignus luere debere. Unus est, si testor eam rem vel aliam non minoris pnaeque legaturus suisset, si sc i siet, obligata: d. i. si res s 7. de Iegat. i. d. I. praedias. c. Mete. de quo constare poterit, si vel testuo: id aliquando aperte professus sit, aut fi naconjunctae personae legaverit, ut supra ill raliena , arg. l. cum alienam Io. C. de lγAlter casus est , cum debitum exaequat alli

perat pretium rei pro eo obligata: quom noc casu legatarius ipse rem liberans nihil te lli qui habiturus esset, atque inani legato, qust verisimiIe non est defunctum voluisse, ludii caretur, d. ι. si res. s T. M p . ubi ita legendua est , vel nisi non potest aliquid esse super ram Iolato aere alieno : ut editiones Roberti Step, 'ni , Petri Baud orae, & nonnullae alia hab li& in sua notat Jul. Pacius r non ut vulgo te

gitur , veι potest aliquid esse superfixo ,

Nam hae lectione retenta , hie Juriscorta isensus fuerit, ut recte Fac hin. lib. ii quotiel cumque plus est in re legata, εν η

debito , pro quo obligata est , hatum

luere debere, etiam ubi nescivit testat οἶgatam esse : quod & verum esse existima: chin. d. I. & Tulden. hie e. 11. Atqui taῖς regula convertenda erit i quoniam rariti; si ffit , ut creditores pignus accipiant, cuis δ' rimatio non superet quantitatem crediti. PR nelius 8. num. I s. alium sensum vulset citoni affingit, nimirum cum debitum e cc ipretium rei legatae , quam testator oblig/ λφnesciebat, pro ea quidem quantitate, quδyςΤpretio respondeat, legatarium luiturum: terum quod restat adhuc exsolvendum gnus In totum liberetur , id ab haerede tandum : quam interpretationem verba in

F p test esse aliquid stipe suum exsoluto are tminime ferunt. Illud hic monendi sum. , ' Psolum haeredem posse pignus lue o 3 nondum a creditore legitime distraa.m Distracto pignore res in priorem spec/ς alienae legatae incidit, utpote doministris jure in alium transsato , I. non ri '

agat. Proinde hoc casu id superest , R aut redimat, aut si redimere non p. mationem ejus praestet; nis cos - . Oluntas ab haerede ostendatur, f e

574쪽

C. ae Meἰe. VINN. Quum vexatissima sit L s .ff. de leg. I. Stephani autem & Baudogae lectio etsi violenta videtur, nec praesidium in vetustis Codicis MSS. reperiat I omnino videturi Donelli sententia liquidissima. Ponit primo: 1 Ulpianus regulam bimembrem. Si testator sci- it, rem obligatam , tum haeres luit, nisi alio animo fuerit. Sin nescivit testator , tunc luit fidei commissarius. Jam sequuntur exceptiones aliquot ad posterius membrum pertinentes:

t nisi si vel hanc vel aliam rem relicturus fui fiat , si scissee. ι γ vel potes aliquid esse

superfluum exsoluto are alieno , id est, nisi exs Iuto aere alieno nihilominus aliquid superfluum manet, quod solvendum , e. g. usurae diu non sesutae ; tunc id quod solvendum superest, ab haerede solvendum. Ad hunc casum etiam pertinent verba sequentia, in quibus frustra Ant.

Fab. lib. tr. Conj. ev. Io. & Donet t. lib. 8.. cap. I s. pro noluerit legunt voluerit. Qua emen-

datione non opus esse , si versiculus ille ad hunc casum reseratur , iam ostendit OR v. Hillig. Doneti. Enticl. i. Iit. α HEIN. Voluerit legatarium luere , es boe expresserit Ratio manifesta est, quia in certa voluntate testatoris coniecturis non est locus 3 sed sim -- pliciter standum est voluntati defuncti, ι. F. pluribus. II. delegat. I.

De re aliena post testamentum a legatario acqui lita.

s. Si res ariena Iegata fuerit , tr eius rei viva restatore Iegatarius dominus factus fuerit , Mui- em ex causa emptionis , ex testamento actione pretium eonsequi potest a si viro ex causa merativa , veluti ex donatione , vel ex alia simili causa,

gere non notest. Nam traditum est , duas luerativas causas in eumdem hominem σ eamdem rem concμrrere non posse. Hae ratione si ex duobus reselamentis eadem res ei debetur , interest , utrum rem an aestimationem ex testamento consequutus

sit. Nam si rem babet , agere non potest, quia habet eam ex ea a Iucrarisa : si aestimationem agere potess. NOTAE c. Trassitum est duas luerativas , ere. Omnes debitores , qui speetem ex causa lucrativa debent, liberantur , cum ea species ex causa Iucrativa ad creditores pervenit , I. I . de obl.

quia clim creditoris jam res ede coeperit, in

GATIS. s 37 eum casum devenie obligatio , a quo incipere

non potuit, g. Io. inst. eod. g. 2. ins de inut. stip. g. 4. ins de act. Diversa ratio est causae onerosae r quia cui pretium abest rei, adhuc res ipsa abesse videtur , I. 44. de verb. Ru. COMMENTARI Us. x Distinctionem boe f. traditam lociam habere etiam

eum res legata mortuo testatore ad legasMium pervenerit. a Duarum causarum lucrativarum in eamdem rem

x personam eoneursum esse speciem liberatis-nis , in quo ea pertineat

' 3 Auid si eadem res eidem saepius Iegata sit eodem

testamento uid si eadem quantitas eidem legata, vel unius testamento vel duorum s Si duorum testamentis eadem res relicta sit, eum, qui rem nactus est , posse ex altero adhuc a timationem petere et non contra , π cur tam varia λ

SI res legata tempore facti testamenti Iega

tarii fuit, legatum inutile est , ut doceturius. g. sed si rem. r o. Quod si eo tempore aliena est , & legatarius pollea ex alia causa dominium ejus nactus sit, placet, inspiciendum esse, quali ex causa nactus sit, ex onerosa , an lucrativa : Si ex causa onerosa , actione ex testamento eum agere posse , Ze pretium consequi r contra si ex lucrativa, non posse, propter regulam , quae diffinit, duas causas lucrativas in eamdem rem & personam concurrere non posse : quam statim explicabimus. Causa onerosa est , ex qua rem ita accipimus , ut pro ea aliquid vici 1 sim praestemus : quod accidit in emptionibus & permutationibus. Dotis etiam causa onerosa intelligitur , t. ex promi e ne. rs. Θ Obl. π act. Lucrativa causa est, propter quam accipienti nihil abest, quales sunt legatum , fidei commissum , donatio , l.

. s. si quis . et s. de dol. ν I. exc. I. inter. 9 3. g. si rem. 6. de verb. obl. I. in perpetuum. 6 I. desolui. I. nu. f. lucrativus. C. de imp. lucrat. descript.

Si res aliena legata fuerit Ab eo scilicet, qui sciebat, rem alienam esse : alioqui legatum inutile est , nisi singulari coniectura voluntatis sustineatur , ut ostensum supra in explicatione 6. 4.wυo testatore Exempli causa hoc dictum iputant Closs. &DD. Idemque obtinere, quamvis id contigerit testatore mortuo I quibus assentior. Nam etsi haereditatem aditam ponamus ex quo haeres debitor efficitur I idem tamen dicendum esset, nempe haeredem libera-

575쪽

ri, si antequam rem redimere & praestare pos- ι. Nitia. 8 . de ligat. 2. quamvis, si ab eodem, set, ea ex alia causa lucrativa ad legatarium multiplicatio legati non praesumatur, a. I. Apervenerit, iuxta regulam generalem traditam pianὸ. 34. f. 3. Exigit regula, ut ea species

in I. omnes. I . de obl. σ act. Proinde frivolum ad creditorem pervenerit , d. I. omnes. IT. deest, quod obiicit Bach ov. diem legati cedere a obi. Ur act. quae verba eum effectu accipienda morte testatoris. Sed quid fi Iegatarius eamdem sunt , s sic pervenerit, ut si mansura e ali rem iterum vivo testatore alienaverit , an Ie- qui si in ea causa sit, ut avocari possit, aut ea gareis convalescet Negant conran. DD. Sed lege Ierata , ut alteri restituatur , definitio I

ego subsisto propter I. non quoeumque. 82. in cum non habet, I. non quocumque. 82. in pr. f. pr. de tegat. I. qui locus arguere videtur, cum I. de legat. r. l. in perpetvtim. 6 i. de solui. De. Leffectu obligationem in proposito non extin- aliud. TI. de verb. signis

gui , nisi die legati cedente , dominium rei Si ex duobus testamentis eadem res Ait duo- Iadhuc apud legatarium existat. bus, id est , duorum testamentis. Nam si eadem Ex ea a e, ionis σe. pretium eo equἱ ρο- res eidem saepius legetur eodem testamento, test L. planὸ. 34. g. quod si. r. de Iegat. i. add. ampIius quam semel peti non potest , sussi. i. si is substituto. 4s. L hujusmodi. 84. f. quἰ citque,vel rem consequi vel rei aestimationem, servum. s. eod. tit. & quidem si rem totam L pIanE. 34. f. i. de legat. I. Quippe saepius emit, aliove oneroso titulo acquisivit , pre- idem legando non ampliat testator legatum, tium totius 3 si non totam sed partem , pre- ι. fl alii. 4Σ. de Uuse. nec tam legasse saepius ,

tium partis , quam emit, consequetur , d. I. quam saepius locutus ereditur , I. Maevius 66. non quocumque. 82. g. f. eum. s. de legat. 2. I. si tibi 86. g. r . Iegat. Duas causas lucrativas in eumdem bom nem in a. nisi manifeste constet ampliandi legati cau-

eamdem rem Desinitio generalis, cui locus est is saepius legasse, ut in hac specie : Duos quis non taut ina, si ex causa legati aut fidei com- scripsit haeredes, & damnavit unumquemque missi res debeatur, L siservus. Io 8. g. Silebiam. solidum legatario praestare; hic idem esse rese

. de legat. I. I. Maevius. 66. 6. I. de Iegat. 2. ponsum est , atque si duobus testamentis lega-ι. nutu. o. f. i. de legat. 3. sed etiam si ex tum esset, L quid ergo. m. s. z. de Iegat. r. aliis causis similiter lucrativis, d. I. omnes. II. Ait eadem res , id est eadem species , idem de ObI. ex act. I. inter stipulantem. 83. g. si rem. pus 3 nam si eadem quantitas eidem duorum Αε. de verb. ObI. I. in perpetuum. s I. de solui. testamentis relicta sit , puta centum aurei, tu

et Est enim duarum lucrativarum causarum circa lidum legatum est utriusque testamento Ira, eamdem rem & personam concursus species potest : quamvis si in eodem testamento non liberationis, d. I. Omnes. I . de obi. σ act. quae aliter placeat legatum saepius praestandum , ut ego existimo , reserenda est ad eas causas, quam s Iegatarius doceat testatorem multipli- in quibus res incidit in eum casum , unde in- ea re summam voluisse;praesumitur enim potiuscipere non potuit , g. 2. infr. de intit. stip. repetisse legatum , quam voluisse multiplica-Ctim enim res , quae ex lucrativa causa debe- re , d. I. pIanὸ. 34. g. 3. nis forte diversis striditur , ad creditorem pervenit ex alia causa lu- turis Istaverit, puta testamento & eodicillis re rativa , coepit res ejus esse , ut jam amplius tunc enim nisi haeres contrarium ostendat, Ie- ejus fieri non possit, S. sic itaque. ins de Agatum duplicatum praesumitur , I. Iz. de pro-act. Dices , idem contingere , si res ad credi- bat. & ibi Gloss. & comm . DD. Duar. ad a. I. torem pervenit ex causa onerosa : cur igitur plan . , ubi occurrit argumentis rasit hanc di- pariter hoc casu non accidit , ut alius libere- stinctionem impugnantis : aut si varia erit teiatur , qui eamdem rem ex causa lucrativa de- tator modum legandi in quantitate ves quHi-het Nimirum quia cum ex causa onerosa cre- tate , conditione , tempore , loco , Vel cau ditor rem nactus est , licet domini iure non sa : nam & tunc ampliasse legatum creditur,

minus quam si ex causa lucrativa nactus esset, nisi contrarium doceatur , per ι. eum centum. rem habeat 3 emolumento tamen non videtur s. de adi. Ieg. Bald. Castr. Raphael. Jas. in a. habere , eoque nec ad eum pervenisse secan- I. planὸ. g. r. Gom eZ. l. refoI. I 2. n. 38.

dum veterum doctrinam , qui sic definiunt, Utrum rem , an aestimationem Igitur quod 1 rem abesse videri ei, cui pretium abest , t. La- scriptum est in d. I. Han . 34. g. 2. Si duor tambeo. I de verb. An. Porro locus est proposi- testamentis mihi eadem res legata sit , bis Perue regulae , si certa res sit aut species , quae de- tere me posse , ut ex altero testamento rem beatur : nam si certa quantitas aut summa bis, consequar , ex altero aestimationem , id cum

verbi causa , legata sit, non potest dici eam- distinctione accipiendum est , ut si prius aestidem rem deberi, I. FaG. 34. S. I. de legat. t. mationem ex altero consecutus sim , ex Hiero

576쪽

rem adhue petere possim : non autem , ut eossim de aestimatione agere, si rem antea con secutus fuero e eoque jure utimur , Grol. 2.manuduct. 12. Non obstat huie distinctioni I. hujusmodi. 84. g. 2. de Iegat I. ubi per exceptionem repelli dicitur , qui pretium rei Iegatae accepit. Nam in specie d. I. haeres Titius id dumtaxat legasse intelligitur , quod ipse in re lagata habuit, videlicet ius per biennium retinendi, ut eo legato nihil praeter commodum repraesentationis contineatur. Rationem proispositae distinctionis suppeditat ι. tantum. 88. do verb. IVn. ubi docet Jurisconsultus, eum, qui rem habet, & aestimationem habere intelligit contra qui aestimationem habet, non videri hinere rem ipsam : re enim aestimationem contineri , aestimatione rem non contineri:

ut proinde si is, qui rem habet, aestimationem letat , id petere intelligatur , quod jam fra-

et : qui aestimationem adeptus est, si rem petat, id petere, quod non habet. Ad haec etiam agestio ad rem esse potest supra aestimationem, L si in emptionem. 3 s. de minorib. Tax TUS

De his quae non sunt in rerum natura.

I. Ea quoque rer, qua in rerum natura non

est, reera legatur , veluti fructus, qui in iiis fundo

nati eruas; aut quod ex illa ancilia natum erit. COMMENTARIUS, a Parumne sit legatum , de quo bie agitur , aneonditionale tr pleniux num. 2.

Uae in rerum natura non sunt nec actu nec potentia, frustra Se inutiliter leg ur , veluti si hippocentaurus legetur , aut homo , qui mortuus sit; quemadmodum 8e stipulatio harum rerum inutilis est ψ f. r. ins de inut. stip. De. I. θρυus Io 8. f. quiquinque. Io. de Iegat. r. Quod vero in rerum natura nunc quidem non est , sed futurum est, aut futurum speratur , legari potest, licet fieri possit, ut actu in rerum natura nunquam existat: veluti si fructus legentur, qui in fundo Tusculano nascentur, vel quod ex Arescusa natum erit, aut insula in flumine nascitura , I. quod in rerum. 24. in pr. de legat. r. 6. ND. de cond. π dem. Cuiusmodi tamen rerum legatum olim per damnationem tantum

relinqui potuisse docet Caius lib. 1. inst. de Iegat. f. 3. De eo quaeritur, purum ne sit huiusmodi legatum , an conditionale Dicendum A T I S. s 9 est pro puro haberi, quoad transmissionem; pro conditionali, quoad obligationem : cum

n. 24. quoad mox persectius intelligetur. Huctus, qui in illo fundo Ille casus huc non pertinet, quando quis simpliciter legat certam quantitatem frumeibi , vini, aut olei 3 quae omnino praestanda est : sed quando legantur fructus aut certa quantitas fructuum , qui nati erunt in hoc vel illo fundo , puta hoc modo , fructus qui nascentur in fundo Tusculano,

barra dato , vel sic expressa certa quantitate, centum a boras vini ex eo , quod natum erit in fundo Semproniano , baeredem meum dare jubeo, d. t. quod in rerum. 24. de Iegat. I. I. s. de tritis. vin. Ieg. Ex his autem legatis, si nihil na- α tum sit, nihil debetur ; si non tantum , quantum legatum , non amplius debetur , quam quantum natum est, proinde quasi testator per modum taxationis legasset. si hoc vel tantum natum fuerit , d. I. s. de tritie. IN. I. 8.f. 2. de legat. 2. Et hoc est , quod Pomponius

significat , eum ait inesse huiusmodi legatis

conditionem , I. I. g. MIt. de eond. in dem. ex natura nimirum ipsius rei , I. interdum. 73. in pr. de verb. obl. extrinsecus, non ex testamen

to, Venientem. Hujusmodi autem generis conditiones, clim non impediant, quominus dies legati a morte testatoris cedat , mortuoque, licet nondum natis fructibus , legatario , i pes. legati transmittatur ad haeredem , I. eum illud. s . g. ult. iunct. ι. s. g. r. quand. diei leg. in- de dictum est , tales conditiones non facere legata conditionalia, I. conditiones. 9'. de cond. T dem. quia nimirum praecipuus hic est legatorum conditionalium effectus , ut non transmittantur pendente conditione , i. I. s. g. v. quand. dies I . Non obstat l. eum ita. Is . eod. tit. loquitur enim de legato alternativo& tali specie , in qua duplex est dubium , &quid nasciturum , & quid haeres electurus sit,

nondum autem edito partu , electioni locus non est. Utique vero legatum futurorum fructuum, earumque rerum, quae postea nascentur , pro conditionali hactenus habentur , ut nulla eo nomine obligatio aut actio esse intelligatur , antequam res natae sint , & tunc demum actio incipiat , cum per rerum naturam praestari possunt, d. I. interdum. 73. de verb. ObI. Obiter & illud hic monendum est , non pertinere huc legatum certae qua utitatis fructuum , etiamsi fundus adiectus sit, non taxationis, sed demonstrationis causa , eoque caluintegrum legatum deberi, etsi ex fundo adjecto tantum percipi non possit, I. Lucius. 12.

577쪽

De eadem re duobus legata.

8. Si eadem res duobus legata sit, sive eo funerim , sive diijunctim , si ambo perveniunt ad legatum , seinditur inter eos legatum , si alter deflciat,

quia aut spreverit legatum , aut vivo testatore decesserit , vel alio quoquo modo dejecerit , totum ad collegatarium pertinet. Conjunctim autem legatur,

Si plures sint vel coniuncti vel disjuncti, pars

de heiens omnibus accrescit ex aequo. Si permixti coniuncti & disjuncti, eoniuncti in parte coniunctorum caeteris anteferuntur, disjunctorum partes accrescunt omnibus, sic tamen,

ut conjuncti unius personae potestate fungantur, I. 34. eod. I. I. 89. eod. 3. ι. Mn. f. Io. C.

de ead. toll. Conjunctis autem accrescit cum onere, disiunctis sine onere: illis non nisi v lentibus , his etiam invitis , d. I. unic. f. II. Titio tT Sejο hominem Stichum do, lego ) Hi re& verbis coniuncti dicuntur, I. I 2. de verb. signis. Quod si testator adjecerit, aequis partibus, tum verbis conjuncti erunt dumtaxat, d. I. I 2. d. I. 8'. inter quos tamen & ipsos juri accrescendi datur locus, ut evincit d. ι. 89. nam ius praelationis , quod illic eis tribuitur , necessario praesupponit jus accrescendi. Disjunctim Separatim , Pluribus orationibus. Sunt tamen & hi coniuncti respectu rei, ad quam vocantur : unde & re conjuncti dicuntur : triplex enim conjunctio est, d. LI 2.

d. l. 8'. COMMENTARIUS iai Loid sit jus accrescendI

2 In bareditatibus id jus valere ex Meestitate: unde ea necessitas, ετ quis ejus esectus 3 Deficientium haeredum portiones quibuι pro qua

parte aecrescant

4 Valere idem jus tr in legatis, sed ex sela praesumpta voluntate tesatoris: unde disimilia essecta , quae

s Vetus inter genera legatorum circa jus accresecendi disserentia. 6 Iuri accrescendi locum non esse , nisi inter conjunctos : genera eoniunctorum exposita. Eui bie in passim disjuncti dieiantur, eos ex ἰ sos ver/ coniunctos esse , tr n. Io. Ruibur pro quarta parte defecta pars collegat rii acerescat s Inter legatarior diversarum rerum jus accreseeendi non esse. Io Singulos tam eonjunctorum , quam disjunct rum diversa consideratione, rectὸ ex totum babere dici er partes. ii Auid sit partes ab initio facere, notato Goth fredo er Goveano ra Loeus inpiani in I. plane 34. g. si coniunctim s. de legat. r. expositus , rejecta inte pretatione Ant. Fabri. 13 An partem faciat, qui eonjunma tempora testamenti mortuus est , aut incapax a 4 An eonjuncti post obitum testatoris mortui portio eo uncto aecrescat Is An inter verbis eo unctos jus aurescendi Imetim babeat Is inibus argumentis trobari videtur , verbis conjunctos re eo unctos non esse : quibus item

contra

3T Communis sententἰa , quod etiam inter verbis conjunctos jus accrescendi valeat , plenis. madefensio.

alimentorum

T ηgitur bie disputatio de jure accresceuri

di , qua nulla in toto jure nostro creditur esse, vel subtilior, vel perplexior. Jus ac- icrescendi est, quo deficientium haeredum ejusdem haereditatis, aut collegatariorum ejusdem rei portiones adjiciuntur iis , qui suam Portionem agnoverunt. Appellatione haeredum& bonorum possessores intelligimus , L 3. F. υἰι. de bon. pus junct. l. hareditatis 38. de verb. Agn. π ι. a. d. tit. de bon. ροε. N quoque, quibus ex fideicommisso restituta est haereditas,

i. P pin. 43. eum I. seq. f. I. I. antepen. M TU beii. i. si totam 83. de aeq. haer. GOmez I .relol. I. num. I s. Appellatione legatariorum etiam

fideicommissarios singulares & donatarios

let hoc ius in haereditatibus ex necessiitate. Ne- , cessitas nascitur ex duobus iuris principiis: unum hoc est. Neminem bareditaris Hi delat partem semel quaesitam repudiare posse, ι. 4. C. de

rep. bar. Alterum . Neminem ejusdem ba redit tir , qua alium haeredem non babet, partem habere posse , partem repudiare , I. I. π Lx. de acq. haer. ι. qtiidam 2 o. C. de jur. del. I. un. 6. hiι ira I o. C. de ead. toll. Quin nec ipsum testatorem hoc

jus in haeredibus prohibere posse, demonstra Diuilig

578쪽

vimus sup. in 6. baereditar i s. de baν. inst. Si vero non 8rohibuerit, interpretatione juris

etiam quasi ex voluntate ejus inducitur tamquam ex tacita substitutione , I. si Titio st. f. I. de legat. 2. Vid. olvv. Hi v. in not. ad Don. 3 lib. T. cap. m. in as. Ergo qui ex aliqua parte haeres extitit, sive ex testamento sive ab intestato, ei invito etiam de ignoranti deficientium portiones accrescunt, ι. haeredi 3I. l. qui ex duabus f I. I. de aeq. Mered. I. s. de suis σ legit.bar. Se accrescunt semper cum suo onere, atris scilicet alieni & legatorum , d. I. ua. f. his ita Io. C. de cad. toli. Si plures sint , qui portionem sitam agnoverunt, defectae partes accre cunt omnibus, qui agnoverint, si omnes coniuncti aut disiuncti sint: sin promiscue conjunctim disjunctimque instituti , aut ab intestato vocati, deficientis disjuncti, portio omnibus, conjuncti solis coniunctis accreicit ex tacita voluntate testatoris aut legis. Accreicit Vero singulis non ex aequo, ted pro portionibus haereditariis : de in distributione, si permixtim instituti sint disjuncti dc conjuncti, placet, conjunctos unius pota state perlonae lau-gi, ut non plus universi auferant, quam singuli disjuncti, I. planὸ 3 . iin pr. de legat. I. d. ι. Mn. g. bis ita io. Eademque ratio elt haeredum legitimorum , clim alia conjunctim leunomine collectivo , alii separatim vocantur: quod fit, cum quidam in stirpes, alii in capita veniunt, ut filii & nepotes, j. cum situs c. ins de bar. quae ab ira. fratres de fratrum fi lii , Nov. O8. g. 3. Valet idem jus Ac tu legatis inter collegatarios ejusdem rei 3 verum eia sectu nonnihil dissimili: namque in legatis locum habet non ex necessitate aliqua aut dil- positione juris , sed ex sola praesumpta voluntate testatoris eamdem rem pluribus leganti sequi pPe quos singulos partem quidem habere velle intelligitur , & legatum 1 cindi, si cou- currant: si vero non concurrant, iolidum, postposito haerede. Proinde di inter collegatar Iosei dem rei prohiberi accretio potest,& si singulis xes singulae relictae sunt, uno deficiente, Portio ejus non accrescit collegatariis, sed inhaereditate manet , augetque jus haeredis , cui di ab initio relinqui potuisset, ι. hujusmodi 8 .

f. Pera. de tegat. I. Deinde clim deficientis haeredis Portionem cohaeres etiam invitus de cum onere semper accipit, collegatarius ut plurimum nec invitus, nec semper cum Onere sartem accipit deficientis collegatarii. In quo haec distinctio Justiniano probata videtur, ut siquidem coniunctim eadem res duobus legata est , Portio deficiens volenti tantum, sed cumoncrct accrescat, si separatim, invito quidem, GATIS. s4 Ised sine onere , I. tur. 6. MI I r. c. de ead. toll. Ratio est, quia chm conjuncto ex persona deficientis portio desecta deseratur, potest eam non admittere , quoniam deficiens potuit: ea autem admissa , etiam onus ei adjunctum subire debet, arg. l. qui in jus III. de reg. juria Utrumque contra in disjuncto, quia ex sua ipsius persona solidum habet. suumque magis

non diminutum retinet, quam consequitur alienum, ut huic potius non decrescere, quam portio deficientis accrescere videatur; sic enim Justinianus disputat in d. I. un. g. ubi II. vers. M vero, & facit ι. 4. de Iegat. add. Gomea. I.

T in I. re conjuncti 8s. de legat. 3. Duar. de jur. saccrese. II. Jure veteri fuit in hac quaestione

nonnulla in legatis ipsis differentia: nam si conjunctim eadem res per vindicationem legata fuerat, pars deficiens accrescebat; si per damnationem , manebat penes haeredem : at utroque casu post legem Iuliam Papiam fiebat caduca . Si disjunctim , singulis solidum debebatur , sed in legato vindicationis concursu

partes fiebant , dc altero non concurrente totum collegatarius auferebat , sive jure accrescendi sive non decrescendi: in legato damnationis unus rem , alter pretium rei ab haerede percipiebat, ut in hoc genere legati nullo casu locus pateret iuri accrescendi : testes Ulp. tit. χ . Cajus lib. 2. tit. s. atque ex parte Justinianus d. l. tin. g. ubi tr. Haec differentia etsi novo jure una cum caducis sublata est,& jus accrescendi admissum inter omnes , quibus eadem res quocumque genere legati &uocumque modo relicta I ideo tamen notan a fuit, quia passim vestigia eius adhuc apparent in responsis veterum , quae non satis accurate ad normam novi juris a Compilatoribus descripta sunt : quod est maxime , quod hanc quaestionem tam perplexam facit. v INN. Nec tanMn in univer tum per lepem Papiam sublatum jus accrescendi , quod visum Em. Merili. Var. Cfae. lib. I. cap. 39. Noluit enim, fi post apertas tabulas aliquid deficeret: valuit si collegatarius haberet liberos : valuit in us fructu , aliisque casibus , de quibus Jan. a Co. sta ad g. ult. Inst. de Scio tarpbit Sc Jac. Gothois. ad L. Iul. Pap. caduc. c. I9. HEIN. Porro autem cum nrin nisi inter conjunctos

nam Se disiuncti qui dicuntur , ratione rei conjuncti sunt locus sit juri accrescendi, nec

olina etiam fuerit, inde nata quaestio de conjunctis eorumque differentia , quem locum tractat Paul. I. triplici. I 2. de verb. sign. τ I. re conjuncti. 89. de legat. 3. ex cujus disputatione discimus, conjunctos generaliter dici om

579쪽

nes, qui ad eamdem haereditatem aut rem vocantur , sive uno termone sive diversis 3 & in proposito quibus eadem res ab eodem testatore legata est. Caeterum hos solos , non alios, ac proinde nec eos, quibus rei diversae, quamvis una ratione , I. hujusmodi. 8 . f. pen. de legat. I. nec quibus res eadem a diversis testatoribus , ι. sistib eonditione. I 6. quib. mod. r. m. nec quibus separatim partes ejusdem rei legatae sunt , i. i. in M. pr. de Uufr. accres. ius T conjunctionis aut accrescendi habere. Caeterum licet conjuncti omnes conjuncti sint in eamdem rem , ex verborum tamen forma &conceptione dividuntur , d. l. triplici. 142. d. ι. re conjunctῖ. 89. in tres species , ut alii dicantur re conjuncti tantum , quorum scilicet singuli separatim , seu diversis orationibus ad eamdem haereditatem aut rem vocantur, Titius haeres so. Sejus bares esto. Tirio fundum Tusculanum do , ιego : Sejo fundum Tusculanum, am einndem fundum do lego ; alii re & verbis

smul , quos scilicet & nominum & rei complexus jungit , ut, Titim π Sejus haeredes sunto. Titio in Seis fundum Tuscularum do tuo : alii

denique verbis tantum, qui eadem oratione ad eamdem successionem aut rem Vocantur,

additis his verbis , aequis partibvia I veluti , Titius er Sejus baredes sunto aequis partibus. Titio Suo fundum illum aquis partibus do lego. Haec divisio primum eo comparata est , ut intelli*amus in omni specie harum coniunctionum jus accrescendi valere t nam ubi jus coniunctionis , ibi jus est accrescendi , & contra , ι. A

tatio de conjunctis ob alium finem instituta est , quam ut sciremus , inter eos , qui coniuncti sunt jus accrescendi esse, inter alios non esse ν quamvis sint, qui verbis conjunctos excludant , de quo plenius postea. Deinde ex ea quoque discimus, omnes conjunctos non aeque conjunctos esse , sed alios aliis conjunctiores:& nimirum eos, quos etiam oratio conjungit, magis conjunctos , quam quos conjungit res tantum , oratio separat : unde est, quod hi cum illis comparati disjuncti passim appellantur ; illi 1 oli conjuncti , ι. plane. 36. in pr. de

seq. C. de ead. tou. & apud Ulp. & Cai. Estque arctioris hujus conjunctionis effectus insignis In eo , quod utroque modo conjuncti in portione de tacientis potiores habeantur &. ratione te paratos excludant ., d. I. re conjuncti. 89. de Iegat. 3. d. l. baeredes. 63. de har. inst. d. l. Mn. f. hir iIa. IO. vers. En verὸ. ubi etiam hujus rei ratio affertur. Plane si testator plures una Oratione comprehenderit, non eo animo,

ut eos coniungeret, quod plerumque si, sesbrevitatis studio celerius loquens, deque eo constet, tum si quis ex his defecerit, citeri non plus in hujus portione iuris habebunt, quam alii , qui aperte oratione seiuncti sua ι. si quis. 66. 4e bar. inst. Quicquid autem sthic accrescit, nulli accrescit, nisi qui porti=nem suam Nnovit 3 si plures agnoverint, si gulis accrescit pro virilibus & aequis portiori bus , quemadmodum & ab initio omnibus scasum concursus aequae & viriles paries data

intelliguntur , d. l. - . f. tibi autem. II. Lot gata. Is . b. ult. I. servum. 67. f. I. deligae. I.

Si conjuncti & disjuncti commixti sunt, cor juncti in divisione unius personae vicem nent . nihilo plus ut accipiant omnes, unus ex disjunctis , ι. plane. 34. in pr. ὀ tit d. ι. un. f. iis ita. io. Exempla iam sibi qui que une negotio sormare poterit. In accre tione ususseuetus quaedam sunt petuliaria, qta a nobis notata sunt sub g. ult. sv. δεψU

Attigi strictim pleraque omnia , quae in lucmateria visa sunt cognitu maxime necessit, quibusque perceptis res tota utcumque istis

ligi, di de plerisque controversis iudicati terit, nonnulla etiam latius declarabo istis'm , Eadem res Quod obiter antea tetigi me rolixius explicandum est , nimirume jus accrescendi, nisi ad eamdem reas, Vocati sint, aut, quemadmodtim lik nisi eadem res pluribus legata se ; intes sarum rerum legatarios non ess-, ρ,eἐvili legetur separatim, puta hoc modo, Tius xiiii do lego: Maevio Pamphilum do Ieto Gue etiam Ry ratione conjunctim, ut, Titio, σguloi fervor do ισο , I. bujusmodi s f de legat I. Sed etsi singulis partes eistia τ' legatas proponas hoe pacto : M vias ιiu partem dimidiam , Sejo parum rimit ' tego , non intelligitur res eadem legata, ἰς .in tera atque altera , & diversae singulis; λς Πρ inde celsat jus acerescendi , unoque ὀζας ςRNPδrs ejus non ad collegatarium , sed, by dem pertinet, I. in M. ρν. de usust. μπ'ς Rim quia partes istae indivisae sunt & in ζt 'confusae, eo minus sunt divisae, quarum usta unius, altera alterius, I. s. defl0. 'V obstat, quod ex duobu, haeredibus, qu' unus Institutus sit ex parte dimidia , aiις ltera dimidia , uno deficiente pars ei. λς. crescit alteri , qui ex sua parte lixi: quoniam conditio haereditatis non patitur

qui solus sit haeres , ejusdem hiredit*Π pin

xςm habere possit , partem no i haberes i. I. de aeq. har. I. un. f. bis ita. IO. i

oi. At nihil prohibet, ejusdem undi

580쪽

, dimidiam alie ui legari , ut altera dimidia rei maneat apud hastedem. Illud frustra objicitur, quod nemini concessum est ejusdem rei sibi Ie a gatae partem velle , partem nolle , I. q. de Ie-g.u. 2. Nam in proposito cum pars tantum singulis legata sit, qui partem tuam agnoicit, IO- tum quod sibi legatum est , agnoicit : quod si partem tantum partis suae amplecti vellet, &- reliquum repudiare , hic ei obstaret iuris istan ratio. Sed etsi duobus res eadem di solida co iunctim legata sit, potest nihilominus deficientis portio repudiari, d. ι. un. f. ubi autem Iris Hoc igitur ratum sit, necesse esse , ut iis, inter quos jus accre Icendi esse volumus , una atque

eadem res legara sit, di quidem tolida singu-Lis hoc enim est, quod Ulpianus ex Celli tententiae reseri, toties jus esse accreicendi, quoties ex duobus , qui in iolidum habuerunt,

concursu res diversa est,t. I. in pr. de Uus accr.

Sive conjunctim sitie disjunctim Conjunctim

Iegari dicitur , quando una oratione una eademque res pluribus legatur et disjunctim seu separatium , quando singulis orationibus siu- guli ad eamdem rem vocantur: ut hic sunt plures enuntiationes, illic una copulata ,αι. un. f. hi ita, IO. T 6. seq. I. i. g. . de Uufr. accr. i. si pluribur. H. de legat. t. indeque est, quod alii

3 oconjuncti, alii disjuncti passim dicuntur. Caeterum conjunctio haec de disjunctio ex verbis

Potius quam ex re aestimatar , cujus rei pecta omnes conjuncti sunt, quibus res eadem legata , Iicet disjunctim i di hi siqnt, qui in lPeciere conjuncti appellantur, ι. tripIici. I a. deverb. I. re eo uncti. 8s de legat. 3. quod di supra notatum est,& simul observatae nonnullae inter

haec genera differentiae , cum de onere partis accrescentis quaeritur, itemque de praerogativa M pa tibus iaciendis, cum permixti sunt. Seindituν inter eos Iegatum Hoc alibi se dicitur , concursu partes faciunt, aut concursu par res babent , ι. 3. de Uufr. acer. ι. plane. 3Φ. f. I A to. de Iegat. r. ι. conjunctim. 8o. de I gar. I. I. I. C. de Iegat. Estque hoc certilsimum argumentum , in utroque hoc genere legati,

hoc est, sive coniunctim , sive disjunctim eadem res duobus legata sit , non partes ab initio factas, sed solidum singulis relictum intel- Iigi. Quod tamen cum dicimus , non hoc significamus . singulos simpliciter habere solidum , aut unumquemque solidum petere Posse , non expectato calu , quo alter deficiat ; aut alterum rem , alterum aestimatione in consequi ; quos olim in una specie legati per damnationem inter disjunctos obtinebat, hodie non obtinet , nisi manifestissimum sit ex scriptura , testatorem solidum GATIS. s 43 ad utrumque pervenire voluisse , I. un. g. ubi

autem. II. C. de ead. tol. I. si pluribus. 3 3. delegat. I. quo in loco valde conspicua sunt emblemata Triboniani: sed habere solidum, considerato eventu alterius deficientis : idque ex voluntate testatoris. Omnino enim credibile est, testatorem ad hunc eventum respexisse, atque ideo re conjunxisse singulos , seu singulis eamdem rem legasse , ut altero deficiente alter in solidum eam haberet, ctim absque e foret , ut pars deficientis rediret ad haeredem. Contrario autem respectu , si nimirum consideramus casum utrisque concurrentis , partes habere recte dicuntur : easque etiam in hunc eventum habent ex voluntate testatoris , quae hic manifesta est , cum utroque concurrente, quod utrique futurum speravit testator , totum singuli habere non possint. Licet autem diversa consideratione & totum & partes sinsuli habere videantur ἔ non totum habere pansuri dicuntur ad differentiam eorum , qui sim-liciter εc omnimodo partes habent, nec eas emum concursu faciunt; quales sunt, quibus partes tantum ab initio assignatae. Caeterum

quod tam conjunctos , quam disjunctos solidum ab initio habere dicimus , id non caret omni scrupulo. Nam contra Ulpianus d. Lpianὸ. I . A conjunctim. s. de Iegat. I. expresse scribit, si conjunctim res legetur , partes ab initio fieri: nec sollim partem facere eos , in quorum Periona consistit legatum, verum eos quoque , quorum in persona non constitit. Hunc locum obstare nota putant, qui non in- stelligunt quid si partem ab initio facere. Quod tamen minime obscurum est. D. Gothostedus in notis ad d. s. si conjunctim. s. scribit , par tem facere , non quorum persona in divisione partem accipiunt , sed eum ejus , qui desciat, austincapax es, pars eonjuncto accrescis, contra manifestam d. f. sententiam & perpetuum usum juris auctorum , quibus partem facere est facere , ut quis partem tantum habeat in eo, quod totum habiturus esset; si solus esset, aut impedire , ne totum ad alterum pertineat, ut constat ex ι. 8. f. quoniam. s. l. qui repudiantiι. 7 . de in o f. test. I. 7. de reb. dus. ι. hujusmodi. 84. 6. fl Mitio. 8. M legat r. mm ii. Et igitur perspicue etiam errat Goveanus , qui ιib. de jur. acer. n. s. σ T. scribit, eos qui partes faciunt ab initio , paries non habere. Ut autem jus accreicendi excludatur , necesse esse partes ab initio habere legatarios. Facere autem ab initio partes eos dici , non quia pro parte ab utroque legatum vindicetur, sed quia

utroque solidum vidi cante res inter eos scin ditur. Tot errores, de errores conspicui, quot

SEARCH

MENU NAVIGATION