Stephanorum historia, vitas ipsorum ac libros complectens ..

발행: 1709년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

nitionem perveniri posse. Nil autem pensi hab, tur, quam Latine & Graecε peritus sit praeceptor, modo GallicE. Nec vero male audire velim, ubsi quicquam debitae laudis detraham ingratus limguae, quam ego primam hausi: sed interea nollen Anglam inter Anglos exolescere ; utrique sua rivneat gratia; . si Gallice , Gallice loquamur; ii Angli ,Αnglice ; nec utramque tam ridicule misceamus, ut neutra loqui videamur. Mire proseda comparatum est, ut Angli ab inimica gente & y: itium habitum & linguam Utinam & nunqzaz legesi ) accipiant. Sic olim Alexander velis Macedonicam Persica mutavit ; Sic Romana Graec8 omnia loqni solitos Iuvenalis Conquesit sit.

Henrico nostro alia erat mens, qui nullam 2 a arripiebat occasionem reliquis omnibus suam 3ζ. naculam praeferendi. Ille ' Poetas Graecos aliquot ex iis , quos diagrandibus literis excuderat, minutis edere statuerit

a Bucolicis sumpsit exordium, & anno I s79. ά Cal. Octob. Posthio Medico Theocritum ' pisuum Cyclopem Niciae etiam medico inscripserat Moschum, Bionem, Simmiam dicavit, cum suis i

in Uit. Putean. ann. I 632. pag. 33. notat testis operis lenocinio eloquentiae legitimae gratiam frangi, vires dis litari---maxImos oratores, Graecos sive Latinos, actioni, litis nihil unquam sermonis lexotici miscuisse Epist. ει

Posth. Lege Albetti Fabricii Bibliothecam de Nicia T,. 3 cipi

de Theocrit

Theocritea

432쪽

Theocritum emendationibus locorum, qui in ediatione Poetarum Heroicorum praetermissi sunt. In prole menis agit de discrimine inter carmina Theocriti & Virgilii Bucolica ; In fine, Virgilianas & Nasonianas Theocriti imitationes observat,& fere ubique suam locorum versionem & Eobani

Hessi quam nimis liberam putat inserit. Huic editioni adjecit Moschi & Bionis Idyllia Latinis

versibus a Politiano, Laurentio Gambara, Eobano Heta, & a se reddita ; item Poematia variorum Poetarum Graecorum s Ausonii etiam de Vita humana Idyllium a Federico Iamotio Graece eleganter expressum s ac secundam Propertii ex lib. a. elegiam cum sua Graeca interpretatione, qualis Venetiis & postea Brugis edita fuerat. Renatus Rapinus cedit. t 6 a. p. I 89. I9o. in sua de carmine Pastorali dissertatione Theocritum a Virgilio superatum tam fidenter amrmare non audet, quam Iulius Scaliger, quem in judicando ut plu- rimum nimis praecipitem merito censent eru- diti: scribitque de utroque multo magis pruden- ter judicasse Henricum Stephanum, qui neutri palmam concedere posse existimabat, quin de' alterutro male mereretur et in quo scilicet erat relligiosor, quam res ferre videbatur: existi- mabat tamen simplicitatem Theocriti longe eta rusticiorem quam Virgilii, illumque tribuere ple- raque pastoribus suis, quae Romanos pastores V decere minime potuissent. Henrici Stephani

verba

433쪽

verba in suis ad Theocritum protegomenis sunt laee. Neque Theocritus gloriam ex suis bucolicis car- minibus reportasset, iis, quas inducit, personis Virgilianos sermones tribuendo ; Neque Vir - lius ex suis, si illis, quos inducit, sermones

Theocriteos tribuisset: Neuter enim decorum servasset. Anno Is 8o. tertia prodiit Novi Testamenti Graci in forma minore editio , cum veteri & nova interpretatione. Huic editioni pauca a Ioanne Cher-Puntio excerpta accesserunt, praeter ea, quae, cum

dini, anno as 3. 6. Cal. Nov. Loselerius Villefitis Gallus & Religionis causa exul partim ex Maioribus Begae partim ex Ioachimi Camerarii

Notis addita Comiti Huntindoniae dedicaverat. Hae editio nomen Henrici Stephani praefixum non gerit, uti nec Tertia nec Quarta majori volumine illa Is 8a. ao. Febr. haec Is 88. Cal. Sext. excuse nam secundam nondum vidi in in quarum singulis, quid praecedentibus additum fuerit, Begae epistola lectorem monet, in qua se multum debere Ioanni Drusio & Piscatori fatetur. Anno etiam Is So. Stephanus testatus est, quam, uti in aliis, ita in Iure peritus fuerit, ex Iuris Civilis Fontibus RRivis ac Mosaicarum Romanarumque legum Collatione ab ipso editis.

434쪽

Anno 16 8 I. Iacobo sexto Scotorum Regi ferundam dedicavit Xenophontis editionem , irriui laudat summa doctrina summoque praeditosudicio viros Camerarium Padiae & aliorum quo- undam librorum, & Levuen hiatum omnium inter retem; quorum hic Stephani emendationes ap- robatas suae interpretationis margini apposuit. Ynnotationes suas a multis jam annis editas vale locupletavit Henricus, examinatis editionibuIon tantum Aldina ' quae a Germanis Xenophons Typographis & ' ab ipso ' Levuenklavio igno- ibatur) & Florentina , sed & ' Germanicis trias, quarum una est Brylingeri, in qua Germai cujuspiam correctoris ridiculam conjecturanetirpit: Nec ipsi quidem parcit Levuenklavio, qui par pari retulit in fias ad suam Xenophontiss9 . quam Ant. Steph. Parisiis 16 ah expressit itionem notis. 7 Leunclavius Xenophontem se-mdo a se recensitum ante annos I 8. 1 13 9 . tro numerandos) anno Is 6 recudendum derat ; quem justo diutius pressum cum vi iaret, tertio repetitum emissurus erat Leunclavi

nisti mors aian. 1s9;. praevenisset. De-1chi tamen labores perire vetuit cura Sylburgii Io Is 94. Leunclavius in suis glossis & appen-

Ad Iector. y Annot. p. 68. P. I 7. ' p. 34. Hac tamen sem scribit Leunctav. in Append. p. io 27. A p. 38. Epistol. urg. R Append. Leunc. p. lo23. ' Ricciol. Chron.

435쪽

dice Xenophontea in Henricum Stephanum paEa severe animadvertit, ' damnatque ingenium hominis, qui jam ab aliis indicata, quum aliter i h

omnino sibi vindicare non auderet, vetustis ill libris se reperisse fingit, in quibus tamen illa ada invenerat, quum editionem primam formaret ' Quandoquidem vero in iis haec ausius elt facete, quae jam publicata fuerant, quid eum non tenta rum fuisse dicemus in non editis ad Xenophontea lucubrationibus meis asservandis, quas ut pilli caret, a me gratis quidem accepta, annos totos 18 apud se habuit Θ Haec Leunclavius: qui passinia sua Xenophontea Appendice severe Henricum res arguit , hunc vocat primi nominis opinione sei criticum, ' Gcrmanomastigem, qui ins hiemili in Germanos invehitur , quos ipse ex alto dehi

φορῶν scribit, ac versiones hypocausticas confices: Leunclavius natus est anno I, s. nam scribit leannos 24 vel numerare, quum Camerari

qui anno Is 74. suae aetatis ' obiit) esset s* tuagenarius. Suar nationis Germanicae cuj c hypocausticas versiones & nescio quae is mordacibus dicteriis incessere volupe ha Henr. Stephantiso amor impulit, ut Henrico seniori barbam velleret, cui tamen in sua de Spinophontis vita narratione itudiosos literarum isti

436쪽

mines debere plurimum fatetur. Henricus certe apud nonnullos male audiebat, quod liberius in multos inveheretur ; neque ab ejus censura tutum sua Budarum praestitit authoritas ; cui ostendit tanto in linguae Graecae cognitione viro qua Π-' tui fortassis extitit eo saeculo nemoὰ accidisse, ut bonam scripturam pro mala habuerit; & in- de consulit Lectori, ut non cautus tantummodo sed modo non relligiosus in tractandis veterum scriptorurn suspectis locis esse discat. Ex Stephani ossicina una cum Xenophonte prodiit editio Imrodiani, ex qua in Xenophontea 3 quosdam lo- in numero paginae omisso, ' aliquando addito citavit. Herodiani Historias libris Tosimi duobus tunc primum Graece oditis auctas Philippo .Sidneo inscripsit, cum suis ad marginem interiorem annOtatiuncul & ad exteriorem partim supplemento p/rtim examine interpretationis Politiani, cujus Ilatinus sermo in locis plerisque cum Graeco Herodiani certat; qui tamen quaedam elegantius quam Melius interpretatus est. Hujus anni rg. Cabost publicavit Paralipomena Grammaticarum Graecae linguae Institutionum; item Animadversiones in quasdam Grammaticorum Graecorum traditiones : Hoc vero opus usque ad Pronomina ta perduxit: In paginarum numeris remisit le-storem ad Enoci Grammaticam : labores fui

' Not. ad Xenoph. p. 37. ' Xenoph. Not. P. 38. ' P. Τή 7. p. I. 3Praef

D D parentis

437쪽

parentis effert literarios, suosque forsan magi, quam decuit virum modestum Ostentat, dicticipi se in suo Thesauro viam errantibus monstrati; timidus, ne a se ipso degenerare eum dicant, qdiscripta ipsius vel a limine salutarunt. Et certe Bemo saepius de suis operibus tam ineditis quam ei tis lectorem monet.Ιn his Paralipomenis vehementeI invehitur in Scapulam, qui Thesauri Graeci epito men Lexicon Graeco-latinum novum inscripsit; Ain eum, qui Lexicon quoddam adjecit ad calcen Bibliorum, ' quae Antverpiae edita fuerunt tribu Linguis Hebraica Graeca Latina; omnia enissifere illa vocabula, quae in sui Thesauri proteginmenis ex errore & foeda ignorantia nata esst Ostenderat, ideoque procul amandarat, Partima hoc partim ab illo revocata sunt. Potrum Ant: signanum vocat antesignanum eorum, qui maj0n audacia vel potius temeritate quam Graecae linger

cognitione instructi ad scribendam Grammaticea a cesserunt. Id exemplis probat passim, sed pra cipue in Notis, qu4s dedit de Nominum Genes, hus. Notat Friderico Sylburgio magnam habea dam gratiam tam bene Graecae linguae cognitios: initructo, ut nullo magis discipulo nec ipse ne fortassis alius posset gloriari ; eum tamen sive festi

nanter sive quod unus omnia nequeat animadFes' tere, plures Antesignani errores inemendatos ta Lege diaI. de instituend. ad lect. p. a.

438쪽

squisse. Nec quidem id dissimiavit in suis ad M-tesignanum Notis ' Sylburgius, cui visum est qua

dam ex his Paralipomenis excerpta suarum notarum calci attexere, &tyrones doctissimi sui Magistri verbis, quo etiam tunc praeceptore delectabatur, erudire. Henricus Stephanus merito quilem Clenardum & Antesignanum reprehendit,luod β Vita, & . Ita pronuncient. Eum tamennterim miror Deux Dialogues &c. p. q6o. θ cripsisse theosevela pro Graeco Θεο βεια. Hoc anno Cal. Mai. Genevae Literas a Ianne Sambuco proxime sequentes accepit. 0an. Sambucus V. Cl. Henrico Stephano ν

Genevam. ἰAsidiculum ad me missum, quod Indlatum plenum amoris

interpretor, accepi. Xenophontis editio ita valde mihi ac-pta venit, nil ut cupidius exspectatim. Zosimi mutila sunr, suis partibus mutila, graviter assecta plurima. Sed quilas i Μelioribus id malum scriptoribus evenit. Graecum speram fore integrius, totque locis minus ad sanitatem impedi-m. Nil editionem Dioscoridis moretur, oro, cuiusquam nova

H. S. in spici leg ad Xiphilinum. praef. Ad Sylburgium quod

inet, si eum laudare non ausim , quoniam cum ejus laude a coniuncta esse, atque adeo in me, quem habuit novo quom more dominum simul & praeceptorem, quod ille beneficii pro sua ingenuitate agnoscit redundare videtur &c. Rhota man. Poetis Christ. Praef. Neand -- Henr. Stephanum meiss in remp. literariam per Europam celeberrimum, & discipu-n ejus F. Sylburgium. ' Goldast, Cent. Epist. Philol. D d 3 versio.

439쪽

versio. Mitto tibi επι τρον non contemnendum. Si sintdimn pollicita non urger, aut deseruit, adde Ruellii interpenti onem ; quam meae obser Uationes meliorem multis partibus Q sient. De Platone variae voces , eiusque versione & scholiis Sunt, qui, si non falluntur indicio, Picinum longe praeferant& Saracenum hunc Grammaticum tantum non Philosophaei aiant, rhetori rare & --αeuωας scholastica interim adhibete

Sed fortasse odio tui , & qui isthic destitis, uti solent Itali, Equidam carpendi morbo suffusi, ἔκ ἀ η ς pronunciare. ξιleum Episcopio de meo Aristotele imprimendo. Sed is tertiis.1 ur. Alloquitor eum sodes, forth persuadebis. Palladii ἀτιμσι- in VI εm Ais mφum edit Perna ex interpretatione tacti utinam tibi commisissem l Ιἐρω , atque Saracenum V. C. Emagnum λατρὸν a me saluta, quem omni praeconio dignum cia seo. 3. Cal. Mai. I 38 Viennae.

Circa hujus anni finem aut sequentis initient ΙΙenricus Plinii secundi epistolas cum Varior Panegyricis primum publicavit, quod licet ea editio nullum anni, Typographi, locive Characterem gerat conjicio ex Francisci Modii diplius Novantiquis Lectionibus 79- epistola. Franc. Modius Henrico Stephano S.

MLinii secundi epistolas a te nuper editas, vir clarissime, mi minus avide quam diligenter evolvi, cum summa ad tione ingenii tui tam diffusi & varii, ut, cum propria quaeis habeat studia, & plan. sua . in aliis tamen etiam non minus incedar, & ubique quasi in sua palaestra exerceri videatur.

quaeris 3 effecisti ut & ipse Plinium, si qua possem, adjuvandrati emaculandum mihi exemplo tuo existimarem et Collam laeam rem cum vestrI editione scripto codiee Pliniano, Rodotri Agricolae manu olim , ut titulus loquebatur, exarato a qua G

440쪽

Contentione quid prosecerim, alias iudicii tui & totius collegii

Musis faciam. Nunc te arbitrari velim de pauculis notis in panegyricos, quos Plinio tuo subjunxisti , quae mihi inter legendum sub mami natae sunt. Leves illae quidem, & quas tu. si tile luisses, aut non potius operae tibi, ut fit, saepe minus paruissent, longe & acutius pervidisses, & melius fortasse constiguisses; sed tamen quas non omnino silentio praeteriti eorum maximὲ interesse existimo, qui loquendi genus hoc peculiare, suo usi de industria, aut quia sic illa tempora ferebant, panegy iciorum auctores videntur, etiam si nihil in se habeat vitii, viae amen sic quoque assequuntur. Lat. Pac. Drepanus in panegyri-:o, quem Theodosio Aug. dixit, inter caetera ita ait: Puturi ille pretiosum putabat aurum, quod de montium venis aut de flaminum glareis quaesitor Bessus, scrutator Calla cus eruisset. it Iad purius splendidiusque credebat, quod dedissent dolentes, quod hominum lacrymae non animum aequi abluissent, nec δterrenis specubus egestum, sed e cervicibus iugulisque eaesorum esse etassiam. In quibus quid est quod ait; quod hominum Iacrymae non animum aeque abluissent 3 annon aenig-

i. hoe p planissimε. Sed bene quod sphyngem & q uidem

fortensiana illa meliorem domi habemus. Scribendum hauda Disi: quod hominum lacrymae, non amnium aquae ablui sinnae. Elegantissim1 & maxime perspicui lectione. Statim a η De virorum mortibus loquor cum descensum recorder ad 1αnguinem sceminarum & in sexum cui bella parcunt non orared saevitum y Nihil mihi posthac, Henrice, credas velim, si scripserat Pacatus : ct in sexum cui bella parcunt pace saevisum pax nimirum ab oscitante librario, qui modo parcunt exaraveis parce pro pace scriptum ; quod cum contra mentem Pacatie viderent Correctores, ad negativam ut ad sacram anchoram dita gerunt. Sed monendi hi mihi sunt, etiam atque etiamasideraridum Iocum, & ante, omnia tentandum, quam ebscendatur, ut aliquid bonis scriptoribus de nostro assuamus.' Prim. edit. H. Steph. P. I 24. ' pag. l2I

SEARCH

MENU NAVIGATION