장음표시 사용
51쪽
Deo genuit. Sed, ut rhodo dictum
est , in omni collatione, quae a rebus conditis transfertur ad Deum, plurima discrepant. Nec enim Pater substantiae suae Patrem transfudit in Filium , sed eandem substantiam totam Filio communicavit: nec gignens &genitus constituunt duos Deo S, quCadmodum Pater homo & filius homo faciunt duos homines: nec gignens tempore prior est genito, sed
eadem est utriusque aeternitas. Omitto recensere caetera, quae numero carent. Κ Α. Homo quum hominem adoptat in Flium, non vere gignit et quum ex uxore sustulit Filium vere genuisse dicitur, quia secundum naturam. Quod si Pater tot modis dis similiter gignit Filium, quomodo dicitur vere gignere Θ C A. Imo hoc verius gignit quod dissimiliter, hoc est
persectius gignit. Humana enim generatio ad illam ineffabilem collata umbra modo quaedam est generationis. Si apud nos vera dicitur generatio, quia secundum humanam natura est, multo iustitis vera dicitur illa quae
52쪽
Apos T. ET DE CALOG. Πquae est secundum natura divinam. Nisi forte negabis vere Deu codidisse mundum, quia multo aliter eum condidit, quam homo condit urbem aut domum. Nec ideo Deus non dicitur vere lux, vita, sapientia, virtus, mens , quod hae voces aliter de illo praedicentur quam de rebus conditis: sed ideo imperfectius de creaturis praedicantur, quod secus praedicantur quam de Deo. K Α. Estne fas
Deum appellare substantiam 3 C A. si per substantiam significes personam subsistentem, non est impium unam profiteri essentiam in tribus substantiis: quanquam ab his vocibus , quibus olim pii quidam sunt usi, vel ob novitatem praestat abstinere. Si substantiam accipis, cui inhaerent accidentia, impium est hoc nomen Deo tribuere , qui simplicissimus est, nec ex materia & forma co- positus, nec accidentibus admixtus,
sed quicquid in illo est, una simplexque substantia est. Quod si quid huiusmodi vocabulorum attribuitur in sacris literis Deo, velut, irasci, pla-C 3 ' cari,
53쪽
14 Ex . IN SYMBOLubs cari , poenitere, oblivisci, recordari. scito scripturam ad nostros sensus attemperare linguam suam, quemad- . modum mater balbutit cum infantulo. Porro si substantiam appellas rem solide per se subsistentem, nihil est in quod rectius quadret substantiae vocabulum quam in Deum : per illum enim est , quicquid vere est: perfe-
stillime autem sit oportet, quod Onanibus dat ut sint. Κλ. Haec quide abs te pie dilucideque mihi videntur disserta. Caeterum quum multa elo-fia competant in Deum , sapientiae, onitatis, aeternitatis, incommutabilitatis, veritatis, iustitiae, misericordiae, aliaque innumera , quur hic tantum exprimitur omnipotens Z CA. . Tu quidem sapienter interrogas. Quisquis enim vere profitetur Deu , eadem opera profitetur omnia qua divinae naturae congruunt. Sed quoniam hic rudibus credenda proponu tur magis quam discutienda, & non solum in orbe condito, verum etiam in redempto & consummando plurima sunt quae sensui humano viden-
54쪽
ΑΡos T. ET DE CALOG. Istut impossibilia, ad excludendas o- .mnes istiusmodi ratiocinationes ad ditur hic omnipotentis cognomen.
Aristoteli insolubilibus argumentis probanti mundum hune fuisse ab aeterno , quod ex nihilo nihil possit giagni, Respondetur, omnipotens est, qui mundum quum non esset condidit. Negant a privatione recursum ad habitum , eoque nec Christum
natum ex virgine, nec a mortuis re
surrexisse: responiletur, omnipotens est Deus , qui haec operatur. Iudaei negant hominem ex homine nasci citra virilem operam, respondetur,
Deu esse qui hoc fieri voluit, Deum esse qui natus est,Peum esse qui prς- paravit virginis uterum. Ad confirmandam igitur fidem imbecillium,
praecipue facit omnipotentis cognomen. Cum enim infinita sit & inco-prehensibilis Dei potentia, stultum est disquirere , quomodo hoc aut illud secerit,sed cum fideli Psalmographo dicendum est : Omnia quaecunque voluit dominus fecit in coelo Min terra, in mari&iu omnibus abyssis. C S A. Crea-
55쪽
E x P L. i N.s Y MB o L u MK A. Creatorem coeli & terrae. Qitur uni patri tribuitur mundi creatio C A. Est: quidem omnibus personis mundi creatio communis. Siquidem pater universam creaturam condidit per Filium , cooperante Spiritu Sancto, sic tamen ut hic nec instrumentum imagineris nec ministrum. Sed conveniebat, ut exordium Euangelicae professionis cosonaret cum initio veteris testamenti , quo Vel hinc intelligamus utriusque legis unum esse principem&auctorem. Sicorditur Genesis: In principio creavit Deus coelum & terra. Iudaeis autem,
de vulgo loquor, ignotus erat Filius& Spiritus Sanctus, solum Patrem agnoscebant, non quod genuisset Filium Deum , sed quod conditor enset & gubernator humani generis, &universae creaturae fons. Pater enim
originis verbum est , & constat perfectissimam originis rationem esse in patre, quod hic solus, ut ait Cyprianus , sine auctore sit, qui solus auctor
omnium est: citra exceptionem. ΚΛ.
nur quod hic dicit conditorem, a- . lius
56쪽
. Α Ρos T. ET DE CALOG. s7 lius vocat creatorem, alius factore ZC A. Graecis unica vox est marta, communis ad auctorem, creatorem,& quomodocunque factore, tametsi factoris vocabulum refudiat lingua
Latina. Quidam distinguendi gratia
docuerunt eum creare qui de nihilo
producit aliquid, quod est solius Dei:
eum facere, qui ex materia fabricatur aliquid, quemadmodum natura ex grano gignit arborem arti sex ex argento facit pateram. venit igitur in diiquisitione an Deus creasset coelum & terram, quum prius videatur futile chaos, hoc est materia informis. Non igitur ex nihilo creavit: quanqKam recte dicitur ex nihilo ereasse, qui hoc ipsum creavit, unde
facta sunt omnia. Hanc argutationem ut excluderent, quidam maluerunt conditoris uti vocabulo. Κ A. Qitur maluit appellare conditorem coaIi & terrae, quam conditorem univeris creaturae 3 CA. Q aia, ut modo dixi, maluit Geneseos verba referre. Coelum universa complectitur, circum terram volvuntur elementa cae-
57쪽
18 Ex PL. IN SYMBOLu M.tera , hae duae mundi partes nostris sensibus maxime sunt expositae. Et ad sensus,humanos, ut iam admonui, frequenter scriptura sermonem suum attemperat. Qui condidit coelum S terram, utiq; condidit omnia quae his continentur. Κ A. At Nicenum si ve Constantinopolitanum Symbo- Inm addit, visibilium omnium & invisibilium. CA. Idem dixit, sed explanatius, nequis putaret angelose,
aut animas hominum a Deo non est econditas. Quod hic tecte dictum est, exerte pronunciat Apostolus Colos. 3. Quoniam per ipsum condita sunt universa in coelis, & in terra, visibilia & invisibilia, sive throni, sive d minationes, sive principatus, sive potestates , omnia per ipsum & in ipso creata sunt. Quicquid nunquam esse coepit Deus est, sed angeli sunt ministri Dei, quem ut conditorem ac
dominum indesinenter cum trem c
re glorificant & adorant. Quicquid autem esse coepit ab uno Deo .duxit originem, qui solus nec principium
novit, nec finem, nec loco tenetur,
58쪽
ΑPos T. ET DE CALOG. 1 nec tempore movetur. ΚA. Quid iam superest, nisi ut ad secundum articulum transeamus C A. Satius arbitror nonnihil etiam circa hunc articulum immorari. ΚΑ. Sequor. CA. Primus igitur ad salutem gradus est,
credere Deum esse. Secundus credere Deo, hoc est fidem habere verbis illius. Tertius , omnem solicitudinem plena fiducia in illum coniicere. Qui non credit esse Deum, profitetur nihil usquam esse, quum ab illo sint quae sunt. dii credit Deo, profitetur illum esse veracem in omnibus. Qibi totam fiduciam in .eo collocat, profitetur ab illo gubernari universa, nec quicquam illo esse vel melius vel sapientius. Quisquis de posterioribus ambigit, nec primum
illud vere credit. Non enim vere credit esse Deum, qui alium fingit quam est. Imo turpius errant: qui quum
profiteantur esse Deum, tamen ne gant illum omnipotentem aut omniscium , aut negant ab eo conditum
yriindum. Et si conditus est , negant ab eo gubernari. Quemadmodum
59쪽
go E .. IN SYMBOLuM tu, ni fallor. , levius indignareris illi , qui putaret te non esse natum, quam qui crederet, tibi non esse sensus, aut mentem humanam, aliaque sine quiabus homo cognomen hominis a mi tit. ΚΑ. Prolicto sic est. CA. Qui regem nominat, multas egregias res unica voce complectitur. Qui Deum nominat, infinitam omnium bonorum lummam complectitur. Plurimi sonant ore, Credo in Deum, sed qui Christiano pectore dicit, Credo in Deum , primum execratur paganos quosdam Cyclopicos, qui non creduntu Ilum esse Deum, Nec minus istos qui numerant nobis multos ac multiplices Deos, quum eadem bia pera fateantur nullum esse Deum. Si enim plures sunt, est quo alius ab alio differat: id si bonum est, non est Deus qui caret aliquo bono : Si malum , in Deum nihil cadit mali. Si militer & eos qui nihil omnino esse credunt praeterea quae corporis sensibus percipiunt. A qu ibus non procul absuntAnthropomorphitet, qui quura inscripturis legerant oculos, faciem,
60쪽
rum & pectus Dei, putarunt Deum esse corporeum, humana forma, humanisque membris compositum,
quum nihil longius absit ab omni materia sensibili quam Deus , & Ioannes scribat, Deus spiritus est. Dein Epicureos, qui sic concedunt esse Deum aut Deos esse , ut negent illis
curae esse res mortalium. Hi Deum vel impotentem faciunti vel stultum,
qui non valeat regere quod condidit, vel malevolum qui nolit, vel so eor-dem & ebrium, qui negligat. 'Haec in hominem monarcham dicta blasphemiae plena sunt, quanto magis fidicantur in Deum. Atqui dominus in Evangelio clamat, ne passerculum
quidem cadere in terram absque Voluntate Patris , ac discipulorum et iam capillos omnes esse numeratos Deo, ut nec pilus pereat, nisi illo volente. Et magistro accinit discipulus Petrus, Omnem solicitudinem coniicientes in eum , quoniam ipsi cura. est de vobis. Detestatur & Iudaeorum blasphemiam, Deum unum profitentium,