장음표시 사용
241쪽
manos licet ethnicos, iussisse flagris castigari eos , qui iurassent per genium principis. Apud Iudaeos vero
tanta erat veneratio divini nominis,ut mysticum illud nomen quod tetragrammaton appellant, scriberent litteris non esserendis: verum sit hoc datum crassis Iudaeorum mentibus: nam Deus tam est innominabilis ,
qua est inimaginabilis & invisibilis,
euangelicae pietatis est , nunquam nominare Deum, aut Christum, aut Spiritum Sanctum temere, seu irre-Ver enter , ne voces transeant in affectus, affectus in actiones. Illud animadverrendum , quod non dixit non nominabis Deum, sed non assi1 mes nomen Dei. Assumitur enim quod ad aliquem usum adhibetur: in vanum si ve frustra ac temere assumitur , quod ad usum prophanum ac vulgare assumitur: velut quum quis per Deum iurat in negotio parvi momenti. Nam qui iurant, ut facilius fallant, aut per temulentiam, iracsidiam ve, aut animi gratia, blasphemiae proximi sunt. Saltem hoc tribuamus.
242쪽
232 Ex PL. IV SY M o LuMbuamus omnium principi Deo, quod
Galli tribuunt regi suo , qui regem
non nominant, nisi adiectis verbis boni ominis, &attacto pileo. Nos itaq; Deum seu Christum nominantes aut flectamus genua , aut aperiamus caput, aut si neutrum licet, modi ea capitis inflexione & vultu, reverentiam prae nobis seramus. ΚA. Ex
isto sermone quatuor scrupuli pungunt animum meum, primus est,
quod hoc praeceptum videtur ad proximi dilectionem pertinere , du Brohibemur,per hoc nomen fallere Eroximum. secdndus quod hoc secundo prςcepto permitti videtur, quod primo vetitum est: nomen enim Dei ' res est creata, & simulacro simile. Terrius, quod idem videtur hoc prς-cepto vetari quod primo. Nullus enim sciens peierat per Deum, qui bene de illo sentiat. Aut enim sentit illum ignorare. mentes hominum aut
non offendi malis. Quartus quod qui hodie iurant, magna ex parte, Videntur violare hoc praeceptum,siquidem iuxta sermonem Ecclesiastae, in rebus
243쪽
A POST, ET DE CAL G. rebus humanis vanitas vanitatu est.& omnia vanitas. In his igitur nunquam fas esset iurare. CA. ut ad singula tribus verbis respondeam. Tria prima prςcepta quodammodo unum lunt, ac praecipue pertinent ad latriam quὰ est summa veneratio, quae uni Deo debetur, tanquam omnium optimo ,& cuius sublimitas non reincipit vilius creaturae consortium. Sed quatenus illius cotemptus redundat
. in proximi malum, hactenus hoc 'praeceptum & ad proximi dilectionem attinet quemadmodum & Omnis in troximum iniuria pertinet ad Dei contumeliam , Deum is enim quod .in ipso est laedit , qui contempto illius praecepto, laedit proximum , sed blasphemiae. propior est , qui per Dei nomen iurans fallit proximum., quam qui
simplicibus verbis. Abutitur enim ad suam cupiditatem, & divino no minis honore, & proximi religione, qui adhibito Dei nomine eredit iurato, non crediturus iniurato. Ad se- .cundum ita reseondebo;Nomen Dei. ab ho -
244쪽
Ex PL. IN SYMBOLuM ab homine prolatum est res creata, .
nec illi voci flectitur genu, sed ei que
vox indicat. De simulacro vero non est simile, Nullum enim est pericatum ne . vox hominis adoretur: sed
in simulacris periculum est, quod philosophi quidam docuerint, sicut
in corpus apte compositum a natura
immigrat anima, ita in statuam scite effictam immigrare daemones. Et necesse est Deum aliquo signo declarari. Ad quem usum praecipue instituta est hominis oratio. Ad tertia hoc. haberesponsum, iuxta quidem meam sententiam et eos qui temulenti aut irati iurant, aut studio fallendi nocendive scientes peierast, primi praecepti violatores esse verius quam se cundi. Tales enim, ut tu fateris, aut non credui esse Deum, aut stupidum esse credunt, ut ignoret quid agant
homines , aut somnolentum ut non curet, aut malum ut faveat, aut iniustum ut non puniat. Sed qui vel co- suetudine, vel sine gravi causa sponte . iurant, adversus hoc praeceptum pec- cant. Ne vero nihil d quartum re,
245쪽
A P o s T D E C A LO G. 2 3sspondeam,Dominus inter perfectionis hortamenta, ponit & illud, ut in totum abstineamus ab omni iureiurando. Idem visum est quibusdam proba is ecclesiae docto ibus .. Oeterum quo colore possit excusari consuettudo nunc passim iurantium in s anni pene negotio viderint alii, mihi videtur iusiuradum vix excurari posse, nisi aut necessitate , aut negotii gravitate. Crebro iurando p ierare discimus. Nescio an quisquam ben*ivret qui Molens iurat. Iurat Paulus, i d non propenula aut *re, seid p. gloria Euangelii. Haud tamen dixerim omnem iurandi consuetudine Maut temetitatem esse crimen lethale,
sed certe crimini amnis est,& huic
pipae non bene creditur. Tutius est
igitur Domini ac Iacobi consilium
consequi . . Tertium praeceptum Varxios b bet ruspqistus. Spectat enim ad cultum mi , praescribens septimum quenque diem, quo totus homo Vacet operibus latriae ; hoc est hymnis, precationibus , sacrae doctrinae , sacrificiis, &eleemosynis, aliisque eX
246쪽
236 Ε x M. 1 N s Y M a o iercitamentis quae fide & chari ratem erga Deum excitant, ne quis excusare possit sibi per necessarias occupationes non esse ocium colligendi animum ad ea quae sint pietatis. Spe'ctat &ad humanitatem 'essia proximum. Tanta si quidem fuit olim Iudaeorum, & hodie proh dolor nonnullorum Christianorum tum inclementia tum avaritia ut nullam relaxationem darent servis , ancillis i ac
mercenatiis advenis. Neohanc cauosam dissimulat Iex, quum addit Deu teronomii s. Memento quod & ipse servieris in Aegypto, de eduxerit te inde dominus Deus tuus: ut divinae mansuetudinis memoria, exemplum esset humanitatis ergμ ploximum. simili de causa institutum Iubileum, id est annus libertatis, septimo quoque anno. Quod autem Deuteron mii qninto, additur de bove & asino vel oppositum est quorun am inex
plebili cupiditati, qui quum ipsis n5
liceat.exercere opus servile , tamen iumeta sua sabbatho aliis ad quaestu locant: vel excessus. est additus, quo longius
247쪽
APosae. ET DE CALOG. 23 Tlongius submoveam uir ah inhumanitate erga homines, quum iubeamur& iumetitis parcer . Siquidem in ii cinclementia, gradus est ad inclementiam erga nobis sibiectos homines. Nam & iumenta nobis serviunt. Porro quod Paulus ait: NunqWid de bubus cura est Deo non lentit Deo nullam esse curam boum, quum in Evangelio testante domino, ne passerculus quidem sine illo cadat in teris ram: sed solam & praecipuam esse negat. Quemadmodum enim iumenta creavit propter hominem ita & curat .
illa in hominis gratiam. Κ A. Quid est
opus servile Z CA. Omne opus exter
numi quod quaestus gratia solet exer- ,eri , velut avari:, fabricari, negotiari. ΚΑ. Quur prohibetur quod sanctum estὶ CA. Non vetatur quasi vitiosum, sed ut quod per se bonum est, cedat ei quod est optimum, ei cuius gratia
praecipue conditu est homo, videlicet , ut cognoscat , veneretur, colat, ametq; Deum super omnia. Κλ.Noa
potest is coli nisi per quietem corporist o A. Et potest A debet etiam in
248쪽
test animum, ut par est in Deum ae- tollere , nisi liber ab his laboribus, qui & tempus absumunt, & magnam animi partem sibi vendicant, & a decore publici coventus avocant.Infirmi igitur & crassχ metis hominibus
hcc lex potissimu data est, quo per ex-.xernu octu discerent,& animia haberea tumultuosis cupiditatibus feriatu, videlicet ab odio, ab ira, ab ambitione, a libidine caeterisq; carnis assecti
bus. Itaque qui sabbatis ita quiescebat,
ut eos dies vel somno, vel tabulis, vel inertiae darent, nequaqua servabant hoc praeceptu, non praestantes hoc,
cuius gratia praeceptum est proditsi. Eoque lex ita loquitur Memento ut sanctifices sebbathi die. Sanctificare enim est sactis operibus trafigere, nec ullis Deo indignis actionibus prophanare. ΚΑ. Quur ad id designatus est dies septimusΤCA.Lex ipsa causam expressit: septimo die sabbathu domini Dei tui est, Sabbathu aute Hebraeis sonat requie . Id explanatius di- . ctum est Exodi trigesimoprimo. Sex' diebus
249쪽
diebus fecit Dominus coetu & terra,& in septimo ab omni opere cessavit. Ne mihi hic imagineris fabricam sex dieru opera absoluta, deinde sexto die lassu architectu septimo die recreasse lassitudinem ocio. Tota Geneseos
scriptura mystica illud voluit. Iud os meminisse, quod hic mundus a Deo conditus sit, non ut in his qus huius
mundi sunt conquiesceremus , sed ut ex his quae codita sunt agnosceteS c Ο-ditore, ad illius exemptu requiesceremus ab amore reru visibiliu, ac perfide vitaeq; innocentiam, quae vera a nimi pax est, ad illa qternam requiem properaremus. Audis hic tria quoda-
modo Sabbatha.Primu fuit solius Dei sine nobis. Secundu est nostru per illius beneficentiam, sed imperfectum in hac vita. Tertiu est absolutu in futuro seculo: Pr terea voluit populum ingratum dc obliviosum meminisse misericordiae divinae per qua fuisset edutissima servitute Pharaonis liberatus. Qui typus & nos admonet, ut meminerimus nos per agni immaculati satauinem a foedissima tyrannide
250쪽
x o Ex PL. IN SYMBOLuM Satanae redemptos, ne per ingratitu- 'dinem revolvamur in maiorem servitutem. Κ A. Dicebas Mosaica legeni quod ad ceremonias attinet, abrogatam esse. Sed hoc praeceptum maxima ex parte videtur ad ceremonia rugenus pertinere. CA. Dixi quasdam Ceremonias abrogatas non omnes: Ne
que enim abrogatu est flexis genibus orare Deu, neq; ieiunium, aut cociones et quasda immutatas & ad Euan gelica pietate accomodatas. Quorude numero est Sabbathi observatio. x A. ur igitur septimus dies versus est nobis in octavii Z c A. Id quide credibile est Apostoloru auctoritate factum esse mutatus est dies, ne in hoc convenientes cum Iudetis, videremur& in reliquis consentire: quemadmodus Chrysostomus, nec is tamen solus, miro studio deterret Christianos . ne iisdem diebus ieiunarent, quibus Iudaei lenniter ieiunabant. ΚΑ. Ergo non sine gravi cosilio, mutatus est io octavum septimus, potius qua in decim v, qui duodecim v. c A. Recte dicis.Deus enim quodammodo bri co- . . . didie