Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

MO EX PL. IN SYMBOLuM tuorum habentium testimonium Iesu. Atqui ante Christum incarnatu, non idem audivit Abraham aut Daniel adorans angelum. Quum igitur humanae naturae dignitatem agnoscant angeli, quam indignum est nos eam abiectissimis vitiorum sordibus conspisrcare 3 Quin potius audimus

Petrum hortantqm, per quae maxi ma & praeciosa nobis donavit, ut per haec ericiamur divinae consortes naetturae, fugientes eius quae in mundo. est concupiscentix corruptionem.

Iam qui syncera fide profitetur illum dominum, qua fronte audebit aliquid sui suffuratus largiri Satano qua totus sit illius cui se totum in baptismo dedicavit 3 Q gi se Iesu profitetur

esse, quur aliunde venatur salutem ZQui Christum profitetur regem ac sacerdotem summum, qua fronte ne-fligit illius leges, quo ore patitur illam adorandam victimam pro se frustra oblatam, quam ille voluit omnibus esse silutiferamὶ Dei filius amore tui factus est homo, ut te ex homine faceret Deum, & tu in contemptum

222쪽

ptum illius temetipsum ex homine facis animal, omni pecude abiectius ZQuid porro est tota vita , mors , &resurrectio Christi, nisi clarissimum speculum Euangelicae philosophiae ZNon sine causa magna habet laudem obedientia: ea sine exceptione primum debetur Deo.: ille Patri obedivit usque ad mortem, mortem autem crucas, proxime parentibus : factus est illis subditus , quum ab eis non . intelligeretur, Lucae 2. Debetur autem & nonnulla publico munere fungentibus, etiam si mali fini: ille non1obduxit se iudicio, sed adiuratus a Caipha, respondit, nonnulla respondit & Pilato. Herodem contempsit, quod is non fungeretur illic auctoritate publica, sed tantum animi caua venabatur ab illo miraculum. Satanam tentatorem reiecit in omnibus ,

a spiritibus' immundis ne praedicari quidem sustinuit. Magna virtus est . . humanae gloriae conleptus, ille quum ellet Deus, servi persona gessit in terris , regnum delatum refugit, doctrinae miraculorumque gloriam ad pa

trem

223쪽

A Pos T. ET DE CALOG. 2I3

quibus amicus pro amico semet in vitae discrimen coniecerit : Christicharitas superat omnem humanam charitatem : ignis ille coelestis erat non terrenus, quem Spiritus Sanctus

accendit, non affectus naturae:& non

pudet nos appellari Christianos , qui non solum non impendimus animam amicis servandis, sed pro levi emolumento, fucis mendaciis & periuriis fallimus proximum, violentia spoliamus , calumniis pertrahimus in capitis periculum Z Vulgaris morbus

est divitiarum amor , ut earum contemptus rara praecipuaque virtus est.

At quid illo in hoc mundo nudius, qui non habebIt ubi vel reclinaree caput suum Z qui Caesetis nomisma non agnovit, iuxta homine loquor, cuius etiam vestes, quod solum supererat exuvium, inter milites distributae sunt. Non c dico quod gravis egestas sit accersenda, sed quod turpe sit Christum professo, tam impotenter ferre rei familiaris tenuita-- rem, ut se ter quaterque miserum clamiter, Aur autem te pudeat inopiae,

224쪽

M ExpL. IN SYMBOLuM quam habes communem cum Christo rerum omnium domino 3 Aut quur aliquis minoris aestimat proximum suum ob egestatem, ac non potius veneratur in illo domini similitudinem Tyrannicus affectus est ultionis cupiditas, Duru est bene velle ei qui rem diminuit, aut vitam fama inve impetiit. At id fiet molliussi respietas ad illum agnu omnis e X- pertem maculae, tot conviciis lapidatum , tot insidiis appetitum, denique vinctum, consputum , colaphis caesum . de omni ludibriorum genere vexatum , & inter latrones in cruce si spensum, nullo verbo, nullo nutu ullam provocati animi significationem dantem, nec aliud sonante quam verba flagrantissim et charitatis ac ma- suetudinis. post resurrectionem item discipulis & amicis tantum apparuit, ut illis &'moetorem adimeret, & fidem confirmaret: caeterorum nemini sese ostendit exprobras eis frustratos impiae mentis conatus,dicensque, Hic est ille, quem iniuste condemnastis , cui exprobrastis, quem sic extinctum

225쪽

tinctum voluistis, ut nec ullum honestae memori et vestigium superesset, Vivo invitis vobis, Sed quid ξ Mandavit Apostolis, ut illis ipsis a quibus fuerat indignissime tractatus, praedicarent Euangelii gratiam, hoc est per fidem in Christum gratuita omnium se clerum veniam, & in futuro seculo

vitam aeternam. Haec vita multas sic

cum defert molestias, eas si respectu domini patienter toleramus , simul cum illo patimur : sed multo magis, si ob iusticiam ac pietatem affigamur immerentes. Si hoc quotidie meditemur, ut carnis cupiditates sine rebellione obtemperent spiritui , Christo commori discimus. Si ab hoc mun- do semoti, non tam corpore quam affectu, ad eam perveniemus persectionem, ut in spe resurrectionis coia quiescamus , una cum Christo sepetimur. Si semel per baptismum ab operibus mortuis ut Paulinis utar verbis , omnibus emundati maculis,deinceps in novitate vitae ambulamus, non solum non revoluti in coenum

unde repurgati sumus , verum etiam per

226쪽

2I6 Ex ΡL. IN SYMBOLuri per omnium virtutum gradus properantes ad persectionem , iam cum . Christo resurginuis, qui suscitatus a mortuis no amplius moritur. Quum

his modis in nobis quotidie crescit

rerum terrenarum contemptu S, &accrescit coelestis vitae desiderium, cum illo in coelum ascendimus, cor- poreis pedibus Dementes xerram , cordis affectibus ver tes in coelo,

Uic omnes cogitationes nostras componentes, omnes actiones ita moderantes, quasi coram Deo & in coetu sanctorum omnium agamus, sicuti revera agimus. Iam venimus ad Spiritum Sanctum , qui iuxta Pauli doctrinam hospes est piarum mentium, quas sibi pro templis cosecravit. Hoc qui credit, qui fieri possit ut non vereatur Dei temptu prophanare λ prophanat enim impuris etiam cogitationibus, ut absint facta: ac expulso tam amabili hospite, e templo Dei facere Satanae stabulum' Laudatur Christiana concordia, sine qua nulla est religio, nulla felicitas. Huius absolutum exemplum habes in Patre, Filio,

227쪽

Filio , & Spiritu Sancto. Habes proximum in nomine Ecclesiae, quae tot vinculis connectitur, habens unum Deum , unam fidem , unas leges, tonum baptisma, eadem faeramenta, eundem spiritum, eandem exspectas

haereditatem. In hac ecclesia si quis perseverarit, etiam si quid prolapsus fuerit, habet multos a quibus sublevetur, nec . facile perire poterit, tot

intercessorum millibus pro ipso deprecantibus. Intra ovilis septa sese continentibus minus est a lupis periculi. Quoniam autem hic perpetua

nobis colluctatio est cum advertario, caute ambulandum est, iuxta leges . ab imperatore dominoq, nostro praescriptas: ad quas servandas quoniam imbecillitas nostra nequaquam se L. ficit, assiduis Ne cibus implorandum . est auxilium coeleste: quod omnibus praesto est, si quis ardenter, si quis assidue, si quis cum trementi fiducia postulet. Ad utrumque erimus magis idonei, primum si ad Deum veluti fontem & auctorem omnia nostra referamus. Deinde si consuescamus

228쪽

non ad singulos, sed ad universam sodalitatem liabere respectum. Si prius illud fecerimus, in omnibus, quicquid nobis ex animi sententia successerit, Deo gratias agemus e & si quid molesti aceiderit, dum patienter serimus velut a Deo immissum, vel ad

emendandos, vel ad exercendos nos, externum malum vertetur nobis in verum bonum. Dabo exemplum evidens, Feliciter provenit seges in agris: hic paganus praedicabit indu- sitiam suam, laudabit eius aestatis commodum coelum. At Christianus

perinde qdasi haec omnia de manu Dei acceperit, agit benignoPatri gratias, qui tanta largitate prospicit filiis ac famulis suis. Et si quid boni nobis praestatur per homines, agno- scemus domini bonitatem , qui tali homini dedit ut hoc & vellet & posset. Rursus si quid molestiae accidit nobis per homines , ac de vindicta

cogitantibus subit animum , praestat hanc iniuriam concoquere, ne laces-- situs laedat gravius, poterit amicu Shoc damni multo pensare foenore et humanae

229쪽

A p cis T. E et D E CALOG. humanes prudentiae nonnullam laudem l&rtasse promeremur, pietatis nullam ,sd si cogitaverimus, domi ilus me per huius hominis malitiam flagellat,illius amore feram quicquid hoc est malis hoc pacto & minus indignabimur pro fimo , &'proniores reddemur ad correctione sitae, quam ad ultionem iniuriae: In sutrama, minus habebiit in nobis tyrannidis hu- mahae cupiditates, quarum violentianos ab observatione 4egu divinarum ad maleficia solet abripere. Consuefaciendus igitur est animus ut in Q mnibus, seu laetis seu tristibus. proti nus ad Deum intendat oculos. Proximum huic est, ut ahirno contuea- 'mur universem ecclesiam velut unum corpus, sub uno capite Christo. Hae ratione fiet, ut &. nostra incommoda levius feramus , si ea pro multis eceu multis ferre nos reputaverimuS:

magisque de bonis aliorum gloriabimur, quam de propriis, nec cuiquam invidebimus , si cogitaverimus nostrum esse, quicquid Sonorum habet ecclesiae sodalitas Denique ibentius Κ Σ audiet

230쪽

atio Ex PL. I. N SYMBOL a Maudiet Deus preces nostras, si non . nostrum proprie negotium aininus sed commune commodum petem , ad ipsius gloriam. Charitas enim Deo gratissima est; at ea non quaerit quae

sua sunt, sed quae Iesu Christi. Christi

autem corpus est ecclesia. Isto pacto fiet, ut dominus charitate tua dele-

.ctatus, etiam hoc ipsum quod tibi proprie postulaturus eras, largius donet , quam si tibi uni petisses. Hare

. consideratio si transierit in habitum, dilatabit animum nostrum ut non . quibus ibet offendatur, nec ad minutas offensiunculas resistat, nec officium praestaturus supputet, hic Gallus est, ego Germanus, ille . obscurus est, ego clarus , ille pridem hoc de me dixit, sed alacriter Impertiae beneficium, ut membro Christi. ut Christiano , ut homini. ΚΑ. Si tibi molestum non esset, velim ex te& illud discere, quae sint praecipuae leges ad quas oporter hominem actiones suas velut ad amussim dirigere : & quae sit optima precandi for- , mula. C A. Decalogi praecepta nulli

SEARCH

MENU NAVIGATION