Io. Dieterici Winckleri ... Hypomnemata philologica et critica in diversa Scripturae sacrae tam Veteris quam Novi Testamenti loca. Accedit mantissa gemina similis argumenti dissertationes exhibens

발행: 1745년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tum siue vestitiim suum, et ob comitantem ipsum famulatum. Frequens ergo apud Graecos quoque locutio ista: οι περι sue σε, ita ut, quando de Platone siue eius allectis loquantur, dixerint: οι Πλατωνα. Sic A E L I A N v S tib. II. cap. XIII. των αμφι νον Λνυτον mentionem facit, qui S cratem accusati fuerint. Conf et ΑΡΡIAN v s bella ciuili, lib. III. p. 3I. II E S I O-Dus in Ass. v. I 78. pluraque hac de re e empla, diligenter congesta a beato. e EoLGI O R A Ρ H E LI O, in annotatio)atbm in nouum testamentum ex Polybio et Arriano, pag. .

3ΑΙ. ex quibus, quonam fine vel assectu diuo Paulo apostolo adhaeserint hi comites, ab euangelista Luca commemorati, satis pa- tet; probandi nimirum ipsi et honoris et amoris gratia.

. VII.

IOANN. III. Ι3. phrasis: sinus hominis, qui est in coelo, variis ansam dedit disputationibus de omni-

praesentia Seruatoris circa creaturas, quoad numanam naturam etiam in statu exinanitio-- nis, a Patribus, Lu Tii Esto, aliisque inde asserta. vid. ΤΙΗ EOD. .ΥHvΜAi II 6n ψῶς

controuersiarum, pag. seqq. Conserantur, quae de Socinianorum circa Iocum hunccia

52쪽

PHILOL. ET CRITICA. 3

huncce strophis, breuibus monui in notis 'ad beati genitoris mei Partem III. der uiae se schetoaenm en Gnade Gottes, pag. Id ' saltem iam commemorare iuuat, mentem sanctissimi Seruatoris, si quidem illa eruatur, hic non fitille, ut ostenderet, se in coelo inpraesentiarum esse, adeoque Creaturis omnibus praesentem, sed potius, ut personam sitam describeret, s e nimirum non nominem tantum esse et de coelo descen- disse, sed et Deum, qui in coelo sit, descriptio namque hoc Dei e Psalm.CXV. 3. adeoque' potentem ad rem andum aditum in coelum. Proprie proinde non spectare eo locus laic videtur, ut, probare disertis verbis inde humanae suae naturae omniprae' sentiam voluisse, si dicendus optimus Sem,tor; licet per consequentiam illa omnino inde sequatur. Diserte illud negat beatus

et pag. I 3- το esse in coelo simpliciter per σο es in gloria coelesti et male te diuina exponit, uti ob personalem unionem Dominus de coelo I. Cor. XV. 47. dicitur Seruat tor. Idem itaque hoc: qui es in coelo , si gnificat, ac : qui est verus Deus; quemad- modum de Deitate Christi haec verba etiam

accipit beatus Io. CONRADUS DANI AU

nus in hodosephia, phaenoni. VIII. pag. 697. et 76o. Non ideo ad secundum commmnicationis idiomatiun genus, sed ad primum

C a spectat

53쪽

spectat ista propositio, uti a D A N II A v E R o rcituto loco, pag. 6 9. eo refertur; quia uti a illa propositio: Christis holis es aeternus, b. l

logiae, pag. 2oo. non est idiomatica , sed spersonalis, ita et haec propositio: Filius ho- igninis es in coelo, loco personalis propositio- snis minime stare videtur, et idem est, ac: Filius hominis es Deus male tisin.

VIII.

I. TIMOΤΗ. IV. 2. Verbum κ-ω, uro, tempora sua, excepto imperfecto et aoristo secundo, mUtua- itur ab antiquo ac inusitato καυαι uro, quod ex hebraea radice naz, visit. Descendunt ab isto vocabula καυμα, calor nimius, aestus, et καυτηρ ac καυτηριον, utrumque instrumentum notans, quo inuri stigmata solebant; quam ipsam ustionem significat etiam verbum καυτηρ, a dirio Paulo apostolo hoc nostro loco usurpatum. In aliam qui dem sententiam, circa derivandam vocem latinam cauterium, pedibus it i s I D o R v S Hispalensis in origisadis suis siue et mologiis, exeaveo et uro illam derivans, quoniam caute . urere debeant medici atque Chirurgi, mem'. 'bra. per phlegmonen vel gangraenam inse- amputantes, et post resectionem per li

54쪽

PHILOL. ET CRIΤICA. 3

cauterium cadem, quo occalvescant et durescant magis, sanguisque sistatur, urentes; sed ignorauit graecam linguam ISIDORUS. Quare magis audiendi GER H. IO. UOSSIUS ' in et mologico Iutinae linguae, et M A T T H I A SM A R Τi Niv s in lexiso philologico, a graeco illud deducenteS. Inurebantur tales notae et stigmata, ut paucis saltem pro scopo meo haec tangam ab aliis uberius declarata, olim ob flagitia scruis. Qua de re quando audimuS PLA-ΥΟΝΕΜ lib. IX. de legibin, pag. 92 3. inuri illos propter commillum sacrilegium in fronte vel manu voluit, inurendainque ipsis

esse statuit συ ιφοραν, quae UOX Communiter Calamitatem ac in sortunium notat, quemlubet itidem casum ac euentum Iristem. Notam ergo commissi criminis, seu, quod idem est, casum seruis flagitiosis, qui ista ratione accidebat, inurendum illis esse PLATO vuli,

nempe nomen culpae suae. Cons. GUIDOP A N C IR O L L V s in thesauro variarum lecti

num, lib. II. cap. CCXL L idem, quod scilicet nomen commissi criminis, nimirum pruina eius litera - e. g. furi litera F ) inusta fuerit, aperte docens. Sic calumniatoribus per legem Remmiam Memmiam alii legunt) litera Κ inurebatur, C ICERO NE teste 'in oratione pro Roscio. Amerino. cons et V

55쪽

nobis quidem ignotum hodienum id poenae penus est, quo iures praesertim assici solent, inusta dorso eorum patibuli, vel alia figura Vnde sunt, qui apud p LAvΥvM iurem dici putant, hominem trium merarum , quoniam tres hae literae F. V. R. inustae illis suerint. Cui vero in fronte olim inurerentur notae huiusmodi maleficis, Constantinus imperator, Magni cognomine notus, illud aboleuit, in manibus potius aut brachiis, vel alia Corporis parte fieri id iubens, eo, quod ad coelestis pulchritudinis sermam sit formata facies, teste PANCIROLLO Dc. cit. Legitur haec imperatoris lex in Codice The dosiano, lib. u. tit. XL. de poenis. Caium Caligulam, imperatorem Romanum, Varios ordinis honesti viros, stigmatibus valde deformatos ἰ ad metalla fodienda damnasse,

S V E T O NI v s in vita eius, cap. XXVII. refert. Inurebantur vero stigmata plerumque iis apud Romanos, qui ad metalla damn bantur, quo ab aliis scilicet internoscerentur. Graecis notati ita hominos dicebanturemγματι , quam UOCem C I C E R latine retinuit lib. II. de ostiis, cap. VII. vii et DIOCassius lib. XCVII. eiusmodi hominem στιγματικον Vocat sigmaticum. Sed et literati dicebantur, i. e. literis inusti, reserentibus ' LUDOvICO COELIO RHODIGINO IU VIII. antiquarum lection m , cap. XXXL. CVIDONE PANCIROLLO Dc. cit. FRID ., nico l

56쪽

PHILOL. ET CRITICA. 4r

: . RICO TAUBNI ANNO in commentatio in Plauti Asinariam, pag. 39o. IUSTO LIPSI Ol. BL II. electorum, cap. XV. Frontes titeratas i Commemorant AΡVLEIus tib. IX. de asino

s ' furem p. 222. Et AULUS GELLI Us

i noctium Atticarum, cap. IX. Vulgo etiami, homines insicripti diccbantur, uti lcgimus, apud PLINI vn in historia naturali, lib., XVIII. cap. IV. Qitare inscriptiones frontis .il Commemorat SENECA de ira, fib=o I IL, Cons idem lib. IV. de beneficiis, cap. XXXVII. iis Interdum vero apud veteres integras adeo . voces inustas corpori fuisse, legimus, quem 6 admodum Philippus, i lacedoniae rex, Ale- xandri magni genitor, militi cuidam ergan; - hospitem ingrato, integras has voces in iij iussit: hosses ingratus. vid. Zo NARAs lib.

y III. annalium, T A v B IM A N N v s item et L sest. PSIVS locas asiegatis.

Quo turpius ergo habebatur, tali modo si . . . quiS murebatur, eo sorte mirum magis nobis .c Videbitur, barbaris quibusdam gentibus comtrarium prorsus placuisse, corpuriue notis variis inustum fuisse nobilitatis signum. Narrant illud II ERODo Irus lib. V. cap. ra: et SEX Tvs Empiricus nec non I u COBVS GOTHO FREDus in notis marginalis

57쪽

F96o. hanc tradit: fuisse x xores Thracio rum quasdam, ob commissa 1delera puniendas, stigmatibus inustas, quae probri hanc

ac contumeliae notam ut auerterent, totum

corpus notis istiusmodi inusserint, unde nata dein consuetudo fuerit, ut pro eleganti aut nobili homine haberetur, cuiuS CorpUS istiusmodi punctis et stigmatibus notatum

esset.

Non tamen poenae loco semper et ubique, sed discriminis etiam ergo, recepta Veteribus fuit eiusmodi inustio. Sic namque milites tirones stigmate inurebantur, ab aliis quo dignoscereiatur, nec aufugere Vel subducere se conarciatur. Inprimebatur his principis seu imperatoris, cuius sub auspicio stipendia faciebant, nomen, Vel integrum, vel prima eius litera, uti e. g. Zelio imperator 'nomen suum aquariis inuri iussit. Pri- mis temporibus vel in fronte, vel in manibus accipiebant tales notAs nouitii isti milites; at post latam supra memoratam Coi stantini Magni Jcgem, brachia tantum vel manus inurebantur. Cons de hac inustione militum tironum AE IIVS, A devm Cognominatus, medicus quinto seculo clarus, in opere suo, quod latina ciuitate I 2Α-NUS COR N. RIVS donauit, me Icina e v

teribus contracta inscripto, lib. VIII. cap. XV.FLAVI vS AEGETIVS, Renatus, de re miliatari,

58쪽

PHILOL. ET CRITICA. 63

tari, . lib. I. cap. VIII et lib. II. cap. V. M R-Υi Nivs in textis philologico , voc. sigma. Unde lucem lucrantur loca Scripturae APO-Cal. XIV. 9. Xy. 4. Vbi mentio eorum fit, qui non acceperint charactorem bumae in fronte sua, nec in manibu4. Qilam in rem pluribus conferri poterunt auctores, a beato

Io. CHRISTOPHORO voLFIo allegati, in

curis philologicis et criticis, ad GaI. VI. II. et Apoc. XIII. I S. Hunc interim ad ritum, paucis a me e plicatum, sunt, qui reserunt Pauli iram phra sia, nostro hoc prioris ad Timotheum da-.tae epistolae loco obuiam, ct impostores illos, de quibus sermo est apostolo, salsas comminiscentes doctrinas, ac per easdem Cir Umuenientes alios, hosque a vera fide et religione auertentes , tanquam seruΟS nequam atque igitiuos, Christum Dominum deserentes, illiusque beneficia spernentes, ideo poenae loco cauterio notari dicunt in Conscisntia, a qua malitiae impietatisque . arguantur et spiritualis infamiae Commone- fiant. Vulgatus interpres num ita senserit,

vertenS : cauteriatiam habentium' consitientiam, nescio, cum et haec versio explicari de ea interpretatione queat, cuius statim mentionem faciam. DESIDERIUS ERAS M USaperte istam sitam secit sententiam, verti que: cauteris notatam habentium conscien-

59쪽

tiam, qtiam secuti, praeter L v I HERVM diauum, etiam alii quam plures sunt, e. g. Vin WEns , SAL. GLASSIus m. philologia sacra, lib. V. tract. L. cap. X. p. m. IDI. VICTORINVS STILI GELIus ita hi semiematibus in omnes libros noui testimenti, tom. II. pag. 238.

seq. et, quos ille Citat, alii. Verum enimuero non conuenire tenui videtur illa explicatio, istique praeserenda alia, quam pariter Uocis καυτηριου et oleum ιν non tam permittit, quam praecipit eligere significatio. Generalius scilicet cruterum vocabulum est, omne id, quod urit, denotans. ΡLINIus in historia naturali,

Lib. XXII. cap. XXIII. succo laseris siue laser- itii, quod Meser- Murtet Germani appelant, vim nendi tribuit. Et vocantur succi siue spiritus illi, quos corrosiuos lapides vulgo dicimus, aururendae'ue cami putridae

adhibent chirurgi, cauteria. G A L E N V S se rum illud. candens, quo amburitur, Vt Occalleat, abscissum membrum, Cauterium nominat, idque describit, tanquam Calamum aeneum, in fundo perforatum, per quem demittatur serrum ignitum, ut sic urat istam partem, ubi facta suerat resectio, quo occallescat

60쪽

PHILOL. ET CRITICA. 4ς

lescat illa et stupescat siue indurescat Omni- que 1 ensu priuetur. vid. LUDOVICUS COE- . LIVS RHODIGINVS, ex medico Arabico id reserens, 89. nec non HEID-

si v s in Grecitationibus jacris ad h. l. pag. 3 6O. Et hacc ad medicorum atque chirurgorum cauteria allusisse Paulum apostolum, haud inepta, imo commoda magis, multorum est sententia, licet ipsi, circa moris huius expli-Cationem et applicationem, nondum iriter se

consentiant. Nonnulli namque καυτηρια- ζειν idem esse Volunt, ac cauterio resecare, amput D e; hisque audiunt κεκαυτηριασμιενοι,

nullam qui habent reliquam conscientiam. NitS verbum καυτηριαζειν nihil aliud significat, quam cauterio amburere ; et horum ex . sententia ρι κεκαυτηριασμιενοι habent quidem conscientiam, at talem, quae per adustionem stupida facta sit, callosa atque sensu carens. Ad priorem interpretum classem reserendus I HEODORUS BEZA in comment. h. I. HEINSIVS lo .cit. IVNIVS ac TR

MELLIVS, non solum verba apostoli ve tenteS : quorum conscientia cauterio resecta es, sed in nota ita explicantes: quorum ita obduruit conscientia, Di calium obduxerit, δε-

inde cancrum iEam dicit inuasisse, postremo .

iam esse cauteris amputatam; itemque BENED.ICTUS ARETIUS cor rent. in epistolin Apostolorum, ad h. I. Io. HENR. ALSI EDI

SEARCH

MENU NAVIGATION