Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

x8 LIBER DE 'S. ATTRA

dam. Ea vero species ignorationis ut ridiocula esse possit, nihil tamen peccat in. scientiam, Vel artem: quum homines κατ απο φασιν ignorantes, numquam existiment aut

profiteantur se scire quod nesciunt. Quare Plato in Alcibiade priore vocat illam ανα- μαρ πν : neque enim ea ignoratio fallitur, nec fallit. Quonam enim pacto fallatur, aut fallat, quae principia omnino ignorat scit etiam , si diis placet, se ignorare λ Conistra ignoratio κατ ἔξιν seu , convinci aut notari non potest nisi a doctissimis . Vulgus enim hominum 4Lδοφιλοσόφους &cognoscere non solet : ac si interis dum, quasi per caliginem, cognoscat & deprehendat , reprehendere tamen & confutare non valet. Ingenio siquidem, judicio , doctrina, exercitatione opus est, ut quis

παραλογισμής errantium, aptis validisque argumentis dissolvat & labefactet. Additur in definitione Satyrae: Tum quae ex his caussis nimirum ex vitiis, ignorantia , erroribus oriri solent. Ex vitiis consequuntur aerumnae, calamitates, poenae: ex ignorantia & erroribus ἁδ α vel ἀπεμ φανοντα:Latine dicas, . ea quae fieri nullo modo possunt, dc praeterea. absurda. Exemplum in. fortunii

332쪽

sortunii seu calamitatis fuerit Fabius in adia ulterio deprehensus. Exemplum poenae, Galba , qui aliena uxore corrupta, caudam salacem sub cultro relinquit : Vilius etiam, qui pugnis ac ferro' caeditur. Hic autem animadvertere lina studiosos, poenam quarpoena est, Satyrae materiam esse non posse: nam poena homini facinoroso inflicta neque odium, neque indignationem, neque risummovet, sed commiserationem , potius quamdam : humanum enim est, etiam peccantium,& justas poenas dantium misereri ; quam, quam id Stoicis non placet. Verum ideo

risus interdum i excitatur ' poena commemo randa, quoniam ea facit in mentem veniis re commissi delim , cui περιτασεις quaedam

ridiculae conjunctae sunt. Hujusmodi porro delictum est adulterium, benigna' semper &uberrima seges ridiculorum : de quibus viadendus Horatius Satyra a. libri I. Exemplum ἁδ αυα αν & απεμ νανόνων , . impossibi ni scilicet atque, hoc i fuerit e Si

quis ex proposita Epicuri doctrina colligat .

hunc vel illum cibum: ad bene beateque vi vendum conferre plurimuini: aut ei Zenonis Stoicorum parentis pronuntiatis, eodem lo

co habendum 'qui gallum gallinaceum, &'

333쪽

qui patrem suum occidat : quae profecto sunt ἀωπα δc ἀπίθανα , quum rectae rationi& communi sensui adversentur. t. Definitioni addimus t In singulis hominiabus. Enimvero Satyricorum reprehensiones omnibus eodρm vitii genere laborantibus universe accommodari quidem possunt: nam quod in Euclionem avarum belle convenit, in Omnes peraeque avaros convenire potest rverum in singulos torquentur. Et Satyrahoc proprium habet , qua Satyra est. Hanc

autem reprehensionem singulorum accepit Romana Satyra a vetere Graecorum Comoe dia. - Νam in ea olim summos etiam in republica viros poetae nominatim tangebant rquod quum lex postea lata severe interdixisset, ut huic legi impune fraudem facerent , eo confugerunt maledici poetae, ut, nominibus omissis, personas seu larvas i duerent illorum simillimas quos . in scena traducere , & populo irridendos proponere voluissent . id porro appellabant. Unde lites, controversiae, inimicitiae ingentes . oriebantur, saepe cum auctorum pernicie Haec autem sumtio personarum seu larvarum aliena est a Satyra: n ique enim Satyra choragium habet, vel ap-

334쪽

La FIMA. C A P u T. III. 31 paratum, sicuti habent . Dramata. Personae autem seu larvae . pertinent ad &apparatum. Superest igitur verbis rem agat , vellicetque improbos homines non eΘολου, sive universe, sed κα' ἔγ-τον, nempe , singillatim. . Propterea Daniel Heinsius , vir interioribus litteris instructissimus, librox. de Satyra Horatiana ,- jure, ac merito Persium , auctorem alioqui . doctissimum &moribus utilem, notat, quod se φιλοκαΘολοι

praestet in Satyra : paucissimos enim συγχρ ν- , nempe aetatis suae homines , perstringit: sed plerumque Θεοκοῖ. utitur nominibus, cur jusmodi nomina sunt apud veteres Iurisconsultos Titius Sejus :: apud , Aristotelem saepe Socrates: quae . scilicet doctrinae atque exempli causs i inducuntur. aedam etiam a Persio iusurpata nomina, e Satyris Horatii sumta sunt. Existimat igitur Heinsius,

Persianam Satyram totam, poesin esse umbraticam, i imbellem, edentulam, utpote ad pompam . magis & ostentationem, quam . ad Veram pugnam comparatam . i. Fortasse a tem adolescens φίλοσοφού σοι exercendi stili gratia id opus. elaboraverat, cui morte prohibitus manum ultimam imponere non pintuit . . Eamdem rationem servavit sere Iis, venalis,

335쪽

L r a x x o Ea s a et v x .a 'venalis, qui a superioribus aetatibus non semel nomina mutuatur. Hoc sane & ipse fatetur in calce Satyrae primae: Experiar, inquit, quid concedattur in

. lssuorum Flaminia regitur cinis atque Latina Pollicetur, se dicturum de vita iunctis potius quam de viventibus: Viventes enim cerbis carminibus laedere , praesertim si rerum potiantur, ingenti periculo non caret. Sed prosecto veris nominibus parcere, umbram redolet ac scholam, in primis autem declamandi consuetudinem. Iuvenalis porro, ex declamatore factum se poetam repente , Satyra r. testatur; ubi etiam' caussas mutati propositi diligenter exponit. Horatius conistra , quum rebus ipsis contentus esse posset, maluit nomina ponere: Πῖ inter Tanaim quiddam , socerumque Via

Poterat autem commodiim, herni vi universe, ac spadonis mentionem facere, nec Viventium cuiquam ruborem incutere . Hoc

vero Satyricum est. is

Sequitur in definitione ' Partim ' dramatia 'genere dicendi. Hoc genere, Horatii Satyrae sere omnes conscriptae sunt; sed prae t cipue

336쪽

cipue quae altero libro continentur : Persii& Iuvenalis paucissimae. Damasippus prosecto, Catius, Tiresias, Davus, & Nasidienus, Satyrae libri a. utuntur diverbio, tamquam in Comoedia . Priapus Vero , nempe Satyra 8. libri . r. est , hoc est personae unius; quae tamen persona non est poeta, sed Deus hortorum ipse, quem Satyricus ideo loquentem inducit , ut de ineptissima suorum temporum religione sibi ludos faciat; clam tamen, & per ambages.

Additur in definitione: Panim semplici dicendi genere. Simplex dicendi genus in Satyra est illud quo poeta ipse loquitur ex

persona sua, nemine praeterea introducto adloquendum, vel ad colloquendum . Apud Horatium , Satyra prima , secunda , te

ita libri primi sunt hujusmodi: aliae praeterea . Pertinent ad hoc genus multae quoque Iuvenalis. 1 Dicimus deinde: Partim mixto genere dicendi. Leguntur enim Satyrae quaedam ubi

poeta incipit quidem ipse loqui, sed mox

alium inducit verba facientem aut secum, aut cum quolibet. Atque hoc genere utentes poetae Satyrici, similes fiunt quodammodo Epicorum , qui quum ipsi narrationem

337쪽

34 LIBER DE SATYRa

exorsi fuerint, subinde aliarum personarum verba referunt: quod videre est apud Homerum , Virgilium, ceteros heroici poema. tis auctores quum Graecos , tum Latinos. Ad hoc mixtum dicendi genus pertinent pleraeque Satyrae Iuvenalis , nonnullae item Auli Persit.

Satyra porro occulte ut plurimum, vitiosos atque errantes perstringit : nimirum, per ambages , & cum quadam dissimulatione . Hoc autem praecipue Horatius excellit , ωνώαν illam Socraticam imitatus. Omne v er vitium ridenti Flaccus amica Tangit, admissus circum praecordia ludit ,

Callidus excusso populum suspendere naso. Verba sunt Persit; qui optime quidem calliditatem Horatianam & animadvertit, & ,

ut aequum erat, admiratuS est; non tamen

illi exprimendae par fuit. Nimiam enim morum severitatem hauserat , partim i a tura, partim ab educatione , & disciplina Stoicorum. Lucilius contra in Satyris, ut Iuvenalis testatur, saepius in homines improbos ensem stringebat , eosque acerbius insectabatur. Cujus fidelem' imitatorem se

praestat idemtidem Juvenalis ipse , qui declamationum Oblivisci nequit, saepius capit

arma Duiligod by Coos

338쪽

arma facundiae; . irascitur, debacchatur, tonat', fulminat, 'neque omnino novit dissia

mulare.

Addimus, figurate, sive , ut Graeci loquuntur , . Orationis vero si. guratae genera sunt plura. Qui figuris u. tuntur tu dicendo , Vertunt quodammodo sermonis faciem Propterea Graeci Vocant Maγων nempe involutos sermones atque inversos: & qui hoc modo loaquendi utuntur, eos dicunt o φε2 M. Sueto nius alicubi figuram appellat occultum atque ambiguum orationis genus I Τempore quo tyranni regnabant, hanc orationem msurpaverunt meticulosi scriptores velum praetendentes dicacitati suae , & aliud scri. bentes, aliud intelligi volentes: haec scilicet oratio inversa & involuta, Satyrici mucronis , ut ita dixerim , vagina erat. Non tamen hoc praesidio tuti' semper fuerunt a malorum principum crudelitate . . Hermoge nes Tarsensis , i propter quasdam in ' Historia

figuras, a Domitiano . imperatore ' saevissimo, de medio sublatus est , librariis ipsis qui descripserant, in cruce suffxis ε quod Suetonius narrat. Hujusmodi figuratum ser monem viri doctissimi nonnulli agnoscere

C et sibi

339쪽

sibi videntur in illa magnifica

qua Lucanus , poeta ingeniosissimus , libro 1. Pharsaliae, Neronem, bipedum taeterrimum, alloquitur. Sic enim illum extollit laudibus , ut interea έρωνι ἐς traducat, odiumque lectoris in ipsum concitet . Nimirum iis temporibus hae solum reliquiae supererant veteris libertatis: ea tamen conditione, ut si deprehensi scriptores fuissent, capite poenas darent. Quod & Lucano tandem conis

tigit. Hujusmodi tectis jocis Μimi praecipue

atque Atellanae abundabant. Sermonem dubium atque ambiguum adhibentes, Graece dicebantur ἐποψι νοσερ ζειν . EXemplum insigne hujus δελογίοις observat saepe laudatus Daniel Hein-sus in versibus Lucani de quibus paullo ante mentionem fecimus. Quum enim Nero strabo esset, nempe oculis perversis atque distortis, callide admodum & vafre Lucanus dicit: inuis tuam videas obliquo sedere Romam.

Obliquum illud sedus figurate designare videtur vitium oculorum in principe . Dialogi ab aeschine Socratico olim conscripti, quos injuria temporum amisimus, his dicendi figuris & ambagibus pleni erant. Iam de vario stili Satyrici charactere , & de multuplici Satyrarum effectu dicendum est.

340쪽

CAPUT IV. Sermo humilis o familiaris convenit SatFrae . Horatii situs m Iuvenalis, in SatFra, inter se discrepant . Argutiae declamatorum . Persi Mecram σεις, audaces . Horatius saepe dicax , raro acer . Urbanitas , quid. Hora- tii propria. Scurra dissert ab urbano . G-dium , indignatio, risus a Sa ricis excitantur . Indignatio, duplex . Ridiculum , gnationis remedium. Venusi ridiculi natura plane diversa. SatFri Graecorum, Co-- mmdia vetus , Romana Sat ra, poematania fuere. Homerus origo ultima αν-- ei sui omnium κώ- ρων. Plato dicacitatem urbanitatem unde

hauserit. Menippi , nisi philosophi , M.

VE Ni o jam ad ea verba definitionis

Romanae Satyrae : Constans humili σfamiliari sermone. Hic sermo qualis esse debeat , monstravit nobis Horatius & praeceptis& exemplo suo. Fatetur siquidem ipse de se, humilem stilum in Satyris suis adhibuisse rquapropter, poetam quoque se esse negat. . C 3 --

SEARCH

MENU NAVIGATION