Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Nec sic enitar tragico disserre colori, Ut nihil intersit, Da- ne loquatur, ρο audax Dibias, emuncto lucrata Simone talentum , custos famulusque dei Silenus alumni. Quae quum ita sint , Satyrica nihilominus propius ad Comoediam , quam ad Tragoe .diam accedebat. . Satyri porro tetrametris versibus plurimum utebantur, quod saltationi versus illi apprime convenirent : nam hujusmodi poema fuit omiπι- προν, saltatorium. Neque tamen metrum jambicum trimetrum aspernabantur: quod nihilominus pudentius esset quam comicum : plures enim pedes trisyllabos loco dissyllaborum in uno versu admitistebat , quam tragicum; paucioreS, quam Comicum. Chorus constabat metro proceleu-smatico dimetro catalecticor quod εισπιον Vocabant . Hujus metri exemplum affert

Μarius Victorinus libro a. de Μetris , ite juvenex. - Satyricae poeseos saltatio σ&-ις dicebatur ; a Sicinno quodam homine barbaro , Vel, ut alii; tradunt, Cretensi , primum inventa . Plutarchus & Athenaeus narrant , Satyricam saltationem affectu caruisse. Casaubonus tamen existimat, eos errare: quod sci

362쪽

seilicet illa saltatio contineret

mia, figuras concιratas, multaeque φορῆς, neminpe motionis. φορον Vero esse πάθους ωνος

dis, indicem cujusdam sectionis , laetitiae puta , vel audaciae, agnoscit ipse Plutarchus. De apparatu Satyrici Dramatis haec breviter dicimus. Sileni prodibant in scenam tunica villosa induti, & amiculo ex variis floribus conserto. Satyri gerebant pelles hircinas , humero circumjectas: , erant autem impexo capillo atque horrido . Ut autem pedes exsuccos & graciles capripedum Satyrorum & AEgipanum imitari possent, sumebant grallas, . quas etiam Vocabant. Fuerunt gratiae perticae ligneae unde grail. latores dim . Festus Pompejus de Verborum Significatione, Grallatores, inquit, appellantur pantomimi I qui, ' ut in saltatione imitarentur 2 ipanas , adjectis perticis surculas habentibus , atque in his supersantes , ob semilationem crurum ejus generis, gradiebantur I tique propter dissisultatem insenesi Artemidorus hasce gratias vocat-: unde grallatores , colobathrarii Scenae Satyricae ornabantur arboribus, speluncis, montibus , reliquisque rebus agrestibus , 'quae operis topiarii speciem quamdam referrent. De qui-'bus

363쪽

LIBER DE SAT TRAbus consulendus praecipue Vitruvius Archi. tecturae lib. 3. cap. 8. 1 i . Diximus de Satyrica Graecorum poesi: tria verba subjungamus etiam de Sillis. Fuerunt Silli maledicum poema ; quo sane γνον, σμιαM cum Satyrico Dramate non parum conVeniebant. Nomen , Τ σIRων factum ex Σιληνοὶ rnam Sileni, ut & Satyri, dicaces atque maledici . Differebat nihilominus hoc poematis genus a Satyrico , propterea quod

non esset, verum extra scenam recitaretur .

Quamquam vero hujus carminis origo, ut& aliorum plurium, tribuitur Homero, Xenophanes tamen Colophonius, Anaximandri physici aequalis, in hoc genere excelluit rquod, praeter ceteros, tradit Eustathius ad librum Iliados alterum. Eo poemate reprehendebat Xenophanes in primis Homerum& Hesiodum, quod stulta plurima & απίθανα de diis .immortalibus conscripsissent. Μultis Vero post Xenophanem saeculis exortus est Timon Phliasius, qui Sillis valde mordaci, bus omnes paene philosophorum familias per ,

stringeret. , Utebatur autem , Versu heXame

tro , & . interdum elegiaco . Quamvis &jambico Silli , cynscripti fuerint ab aliis et

364쪽

leberrimi Archilochus & Hipponax, dum

inimicos uterque suos ulcisci studet. Ammianus Μarcellinus libro a a. Historiarum tradit, Didymum cognomine Chalcenterum sex libris peccata quaedam Μ. Tullii insectatum fuisse: videri autem sumsisse exemplum a Sillorum scriptoribus. CAPUT V Ι. Sabra media Romanorum, seu Varroniana, quae fuerit. Satura, vetus vocabulum, quid fiagni et . Historiae per saturam. Varronis pleraeque μνω cur Menippeae dictae . Earum inscriptiones eruditae. L. Senecae σις. Hujus nominis ratio a Daniele misso explicata adversus virorum doctorum sententiam . Petronii, Maniani Capellae , Boethii ιibelli quidam, Varronianae Sadirae non dif- smiles.

QU AE fuerit apud Romanos vetus illa

Satyra, sine ulla meditatione fusa rquae nova item seu Luciliana , quam Horatius postea usurpavit, in superioribus explicatum est . Nunc scire oportet , praeter haec duo Satyrae genera, fuisse medium quoddam

365쪽

6x LIBER DE s A TYRA

dam genus, Videlicet Satyram illam quae ab Ennio prius & Pacuvio, deinde a Μ. Varrone , atque aliis exculta est. Hanc vario metro scripserunt, puta nunc epico, nunc

elegiaco; modo phalaecio , modo jambico ;

modo aliis. Nonnumquam etiam prosam rationem versibus miscebant, praesertim Varro : ut etiamnum ex fragmentis Satyrarum

ejus cognoscere possumus. Diversa etiam &multiplicis eruditionis argumenta in hac Satyra tractabantur . Propterea Gerardus. Joannes Vossius non abs re suspicatur , Varro- 'nianae Satyrae nomen rectius omnino scribi

per i , vel per u , Latinas Vocales, quam per F , Vocalem Graecorum : videri nimirum appellatam ab ea saturae significatione quae designat lancem vario fructuum genere plenam , vel quamdam ciborum commixtionem . Hujus autem originem vocis repetit Uossius a Sabinis, qui regnante Romulo in urbem recepti suere cum Rege suo T. Tatio: &altius etiam a Laconibus, populis Peloponnesi: nemo enim paullo eruditior ignorat, Sabinos fuisse Lacedaemoniorum colonos: quam stirpem duritie quoque ingenii, ac morum severitate satis profitebantur. Praeterea hoc nomen satura significabat legem Varia , capita

366쪽

LAT IN A. CAPUT VI. 63 continentem, Vel ex multarum legum quasi laciniis contextam. Iccirco legimus in Glos. sis Philoxeni: Satura, Nobως πολλὰ ἀΜagistratus enim, ad quos pertinebat ferre seu rogare leges, interdum uno rogatu Varia complectebantur. C. Laelius apud Festum: Quas per saturam sententiis exquistis o nimirum sine ulla distininone, raptim, &consertim. Eodem pacto Pescennius quidam Festus libros historiarum per saturam con

scripsit; hoc est ejusmodi libros, in quibus

nec gentes distinguerentur, nec temporiS Ordo servaretur satis . Hoc appellant Graeci

Quum igitur satura , quod varium est atque . confusum significaret , nihil mirum si hoc nomen poemati quoque multiformi, &ex vario metrorum genere composito tributum fuit.

Varronis porro pleraeque Satyrae, Μenippeae dictae sunt ; quod Varro hujusmodi scriptione imitatus fuerit Μenippum illum

Cynicum philosophum, cujus --πολ-λῆ. Me ἡλωπς plena fuisse, narrat Diogenes Laertius, videlicet ridicula .& jocosa maxime . Satyras hasce memorat ipse Varro apud Ciceronem lib. I. Academicarum Quaestionum

367쪽

stionum . is illis , ait , veteribus noseris , quae , Menippum imitati, non interpretiati , quadam hilaritate conspersmus , multa admixta ex intima philosophia , multa dialectice dicta ἀCicero autem ibidem sic Varronem ali quitur : Ipse varium elegans omni fere

numero poema fecisi e philosopbiamque multis locis inchoasi, ad impellendum satis . ad docendum parum. Eadem prope ratione scripsit Varro libros Logistoricos sive Dialogos, in quibus locos graves e philosophia tractabat, summorumque hominum exemplis ubique illustrabat: quorum etiam nomina singulorum singulis libris imposuit. Similes quoque fuerunt tractandi ratione libri duo Peripli Philosophiae, tum libri duo Promethei, ab emdem Varrone conscripti. Nam ad utrosque solutam & ligatam orationem , varia item genera metrorum adhibuit , quemadmodum

in Satyris . Ex , ipsa porro Satyrarum inscriptione uberem doctrinam atque eruditionem scriptoris conjicere adhuc possumus . Erat enim quae inscriberetur : Ais . Hnς oi γέρον της , Bis pueri senes. Alia: Γνωθι σε υπν ,

Nosce te ipsum . Alia : Nescis quid vesperferus vehat. Alia r Περὶ vi σεων , De secti . Alia: ἐλσμα-ν , De cibis seu de es '

368쪽

L A τ r N CapuT VI. 6, Duris. Alia : Pseudolus Apollo , περι-ἀ- de occursu deorum . quae pauca de plurimis attulisse satis fuerit. Ad exemplar Satyrarum Varronis probabile admodum est, L. Senecam Philosophum scripsisse Ludum illum suum de morte Claudii Caesaris, quem faceto vocabulo ae σκολωκυ ra ψιν dixit: cuJus nominis rationem, ante Danielem Heinsium , qui eum libellum peculiari dissertatione explicavit, .minus intellexerunt viri docti . Ea vox originem

Significat enim vafer ille Hispanus, Claudium , principem insigni stupore ac stoliditate , ut ex historiis notum, postquam evivis excessisset , non deorum numero adscriptum , quod Iulio & Augusto contigerat , sed in cucurbitas relatum: fatui enim atque insulsi cucurbitis comparari solent.

Relationem in deos αποθέω ν dicebant i ad hanc 'propterea sermam ridiculum vocabulum Seneca finxit αποκολοκυνη σιν , quasi relationem in cucurbitas.

Neque dissimile est Varronianae Satyrae T. Petronii Arbitri Satyricon , quod lacerum omnino & decurtatum ad nostram ae- vatem pervenit. In eo, Neronis & aulico-E rum

369쪽

rum ejus flagitia liberiore stilo & nequitiarum pleno, sed fictis nominibus, descri

buntur . Sunt etiam alia scripta quae Sat rae. vocari possint, quamquam . innoxia , Scgravis argumenti. Hujusmodi est opus Μartiani, Capellae de Artibus 'Liberalibus: citem libri. quinque aureoli de Consolatione . Philosophiae, prosa & carmine conscripti a Seiaverino Boethio, insigni doctrina & sancti tale viro. Quod certe opus non est ad ridendum comparatum ; sed ut ea Varietateae stili jucunditate facilius dolori medeatur. CAPUT VII.

In Iuvenalis , Latinae Sabrae Lucilianae script

ris, praenomen , nomen , cognomen a curate imquisitum . Praenominum ratio apud Romanos.

Iunia gens Romae duplex. Iuvenalis, libertii locupletis vel situs , vel Iuvenaliso juvenilis idem fere rini cant. Aquinium , seu Aquinum , Juvenalis patria. His poe-

. ta in adolescentia declamationibus multam op ram declit. Declamatores duo caussarum g nera tractabant, Suasorias Controversas.

DI x i Μ U S de nomine , Origine , processu, natura, , constitutione, differen-

370쪽

LATINA . CAPUT VII. 6

tia Romanae Satyrae, quae dicenda esse judicavimus r nonnulla etiam addidimus de Satyrico Graecorum Dramate : . praeterea de Sillis , carmine maledico & mordaci: quae duo Satyrae Latinorum aliqua saltem ex parte respondent. Nunc accedendum est nobis ad interpretationem Iuvenalis ; eorum scilicet alterum quae, quarto quoque anno scholastico nobis mandantur ab amplissimis Senatoribus Gymnasio Patavino Praefectis. Antequam igitur aggredior ad explicandam Satyram decimam' poetae hujus praeclaram

sane , & lectoribus meis utilissimam futuram ; ne illotis manibus, quod ajunt, id

faciam, pauca quaedam in medium asseram ad ipsum Iuvenalem pertinentia, αἰσι, ' προ. λεγομένων ; ut fieri amat ab omnibus qui veterem aliquem scriptorem exponendum suscipiunt. Dicam igitur, quis fuerit Iuvenalis, quo tempore claruerit, Satyras suas composuerit, recitaverit , ediderit. Hominum deinde eruditorum errorem aperiam qui falso putaverunt scriptumque reliquerunt , eum

Domitiani jussu ab urbe Roma in extremam AEgyptum, per caussam honoris, ablegatum, quod Paridem pantomimum, ipsi Domitiano unice carum, stili acerbitate consedisset. De

SEARCH

MENU NAVIGATION