장음표시 사용
351쪽
se prodit. Deus ille philosophorum venusta iocandi & suaviter distringendi facultate murifice excellit, quam ex Aristophanis Dramatis , tum e Sophronis Dialogis, quos as. sidua lectione sibi familiarissimos reddiderat, praecipue hausisse existimatur. Quam urbana sunt quae torquet in leves . atque ineptas Sophistarum delicias, ομοι-λc , ceterasque hujusmodi nugas i Perierunt porro Dialogi veterum Socraticorum, qui plane in hoc genere palmam tulerant . aeschinem Socraticum in primis Critici laudant. Verum prae omnibus mordaces fuere Cynici philosophi: quod manifestum est ex jocis Diogenis, de quibus tam multa veteres. Μenippus quoque , canis & ipse appellatus, . qui sesam Diogenis professus est, Satyricis scriptis inis claruit et quae omnia, praeter pauca fragmenta, interciderunt. Apud Latinos Μ. Terentius Varro Μenippi , dicacitatem expresserat, lihellis compositis quos Satyras Μenippeas nominavit. Verum de Terentio Varrone , ejusque Satyra, media inter veterem & no-Vam , copiosius postea sum dicturus. Ex Μenippi sontibus etiam Horatium hausisse - non pauca, putat Daniel minsius. Quoniam vero in superioribus non semel Sat rici
352쪽
49 eici Graecorum Dramatis mentio at nobis facta est, deinceps naturam ejus & constu
CAPUT V. Sauricum Drama Graecorum , ludens Tragoedia . Certamina Tragicorum poetarum. Mismen unde acceperit Sa rica fabula. Gν- rerum Silenorum disserentia . Hiseriones nonnulli, SatFri appellati. SatFrici Drammiis definitio a Casaubono propinta. Mus poematis origo, processus. Personae. Semmo lascisus m procax, qui auctores in periculum adduceret. Tragoedia cum Sat ritaliquando conjuncta. Magnitudo Graecae SAbrae , dictis , metrum , saltatis , apparatus. Silli, maledicum poema, quo disserrent a SatFris. Timon Phliasius , Demetrius Chaiacenterus , alii Siliorum scriptores. Archilo-cbus , Hipponax , ἰαριβογράφοι.
SA T Y R i C U Μ igitur Graecorum, erat illis temporibus accessio quaedam Tragoediae, ac tamquam παρεργον, eXhilarandis animis tam tristi spectaculo afflictis pru- denter adhibitum . . Ludentem Tragoediam
353쪽
vocare posses . Tragici poetae fabulis a se
conscriptis de palma certabant: non autem singulis , verum ternis aut quaternis ; in quibus haec Satyra postremum locum obtinebat . Si ternis inter se dimicarent, voca
jusmodi porro certamina Thespide, qui Tragoediae fuit inventor, jam vita functo celebrari coeperunt. id testatur Plutarchus in Solone. Satyrica poesis hoc nomen accepita Satyris: quos deos induxit loquentes: erant enim maxime idonei ad homines docendos pariter atque delectandos: quae duo praecipua sunt munera poetarum & poemarum . Sciendum est, Veteres tribuisse agrestibus hisce diis occultam quamdam sapientiam, Silenis praeter ceterOS. Haec apta eis rat ad docendum & instituendum: figura ero turpis ac ridicula, morum lascivia &dicacitas, risui movendo comparata fuerunt. Satyros & Silenos Bacchi comites credebant . Hoc autem differunt Satyri & Sileni ; quod Satyri quum senescerent, priore nomine abjecto, Sileni inciperent appellari . Sunt qui tradant, Silenos, utpote majores natu ,. Bacchi educatores & paedagogos fuis. se; Satyros, collusores . Quamobrem Vir
354쪽
LATINA . C A P U T . V. sigilius Ecloga 6. Silenum inducit canentem de natura universi, rerumque principiis, &antiquissimis historiis sive fabulis. Ut auritem a Satyris nomen Satyra sumsit, eodem pacto a Silenis vocati sunt Σίλοι , carmen quoddam censorium , dicax , maledicum quo Graeci utebantur . Neque solum Satyram , vel Satyricum δια/ια hoc genus poematis Vocaverunt , sed etiam plurali nomine Satyros . Porro Satyrorum denominatio, a diis agrestibus, qui colloquebantur in Satyra , translata postea fuit ad significandos etiam histriones , qui in scena Satyros agerent, ἔ-, chorum ducendi,& saltandi peritos . Iccirco Persius Satyras. Bathyllum pantomimum , egregium saltatorem , ac gesticulandi scientissimum, qui Μaecenatis libertus fuit, Satyrum appellat: - - - Nec quum sis cetera fossor,
Tres tantum ad numeros SatFri moveare
Balbili. ob eamdem caussam, qui in triumphis Romanorum salsa dicta , & interdum acerba,
in triumphantes jactarent , σατυρος ad Voca. bantur .
Satyricum ita definiri aut describi
355쪽
Bum , chorum e Sar'ris habens , actionem quamdam exprimens illuserium personarum, paritim seriam, partim jocosam, suo ad hilarismrem facto, exitu plerumque laeto. Haec definitio debetur Isaaco Casaubono libro 1. de Satyrica poesi cap. 3. Hujus Dramatis choro Satyros inesse oportebat : non tamen e solis Satyris chorus constabat. Isiacius TZetetes Protegomenis in Lycophronis Cassandram ut plures alios missos faciam tradit , Satyricam poesim γεωργων ε έ τελων - - πων inventum fuisse : nempe hominum agricolarum, qui facili victu uterentur. Similem prope originem habuit & Tragoedia. Constat porro, Satyram Graecorum Dithyrambis recentiorem esse: prolata enim primum fuit quum iis ἐορτους, diebus nempe festis, Bacchum laudare desivissent: deum autem illum Dithyrambis laudabant )- atque earum laudationum loco Ajaces, Centauros, aliosque vel deos, vel heroas carminibus celebrarent. Unde proverbium illud ortum est: ουδεν α ς Διόνυσον, Nihil ad Bacchum rex quo proVerbio, omnia importuna, & ad
rem de qua ageretur non conducentia, α- α νοσδιουσα dicebantur. Tradit Suidas in Lexico, Pratinam Phliasium primum omnium
356쪽
scripsisse Satyros : qui quum tragicus, esset poeta, fabulas docuit quinquaginta, e quibus Satyricae fuerunt triginta duae. Initio quidem Satyra erat φωνοπροσωπος:unam scilicet personam admittebat, Satyrum qui σικίννία saltaret. Nam diversorum qu rumque Dramatum saltationes quaedam propriae fuerunt. Tragica saltatio vocabatur, comica satyrica σίκιννις. testiis
bus Eustathio in Iliadem Homeri , Iulio Polluce in Onomastico, Ammonio de Vo- cum Differentiis, & Aristophanis Scholiaste
εἰς νεφέλας. Postea chorum accepit; sic tamen ut e solo choro constaret , nullique histriones adderentur . Introductae autem sunt processu temporis personae quinque: Satyrus imberbis, Satyrus barbatus, Satyrus caneicens , Silenus& Pappositenus. Silenus reliquos Satyros aetate superabat: cujus tamen auus erat Pappositenus; ut quidem p tat Gerardus Ioannes Volsius : ego autem existimo vocatum hoc nomine , non quod
esset Sileni ipsius avus, sed quod Satyriscos
nepotes haberet: ad eam scilicet aetatem vivendo processisset qua homines avi fiunt , .vel saltem fieri possunt. Γιάππος Graecis avus est: unde , vox blanditiarum,
357쪽
s4 L1BER D'E SATYRAeujusmodi nomina Graeci appellant υποκοριτικα. Italice diceres nonnetto. Α πάπινος derivata viis
detur Etrusca vox babbo. Dantes Aligherius alicubi dixit: lingua obe chlami mamma, o babbo. nempe lingua infantis . Papposienus inter Satyros vultu erat maxime horribili, impexus omnino, barbaque oris aditum occludente ; ut serae quam homini similior videretur. Neque solum Satyri in scenam inducebantur; Verum etiam & aliae personae ridiculae , Satyrorum similes. Interdum & graviores , puta heroum aliquis; vel deus majorum gentium , aut minorum. Talis est
Ulixes in Cyclope Euripidis ; quod unum
δρῶμα σατυροκον hodie superest. Hinc intelli
gi potest, quid sibi Velint apud Athenaeum
hae Dramatum inscriptiones: Aridamantis Hercules SatFricus, Achaei Eretrienses Alcmaeon diricus, ejusdem poetae Vulcanus Sauricus, Iris Saurica . lSermonem vero adhibebant in hoc poematis genere personis convenientem: lascivum scilicet, ridiculum , mordacem . Toti enim erant in vitiis hominum perstringendis; & era ριμασι,
nempe salsis dicteriis, populo risum excitabant. Propterea Horatius in Epistola ad Pisones:
358쪽
Verum ita risores , ita commendare dicaces Conseniet Saty/ror, ita vertere seria ludo , c. AElianus etiam libro 3. ποιαίλης Βοωας triis huit Satyris παυδιαν δυσάρετον , lusum displicentem atque ingratum. Porro hi joci nonnum. quam poetas in praesens capitis discrimen vocabant. Exemplo fuerit Philoxenus Satyrorum scriptor, qui, Dramate quodam composito, per Cyclopem, Dionysium regem innuere Voluerat; per Galateam, puellam a rege adamatam et neque' regis modo amoreS , Verum etiam naturale quoddam
vitium dictis petiverat: cujus licentiae vita ipsa poenas luit. Simile est quod narrat Suetonius in Domitiano cap. Io. Occidit , inquit, Domitianus Helvidium suum quod, quas scenico exodio, sub persona Pariadis oe Oenones , divonium suum cum uxore tractasset. Nimirum Atellanae Romanorum , quae vocabantur etiam Exodia, ob jocos &dicteria, Satyris Graecorum aliqua ex pa te respondebant . Μulta etiam obscoenitas
in hujusmodi scriptionem paullatim irrepsit. Ac primum quidem, Satyricum solum & seorsum agebatur. Quum vero haec libido conviciandi & maledicendi, Vehementer displicuisset; destiterunt poetae illud se-D 4 para-
359쪽
LiBER D E s a T T st a paratum docere: deinceps Tragoediae interis serentes vel subjicientes; ut severitatem carminis, tragici, rerumque atrocitatem satyricis salibus lenirent aliquantum ac tempera- . rent: quod sane spectatores tristi spectaculo perculios ad hilaritatem traducebat. Audiamus Horatium: . Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum , 2 Mox etiam agreses SatFros nudatat I asper Incolumi gravitate , jocum tentavit, eo quod Illecebris erat, grata novitate morandus
Tandem quum jocorum satietas hominum graviorum animos cepissiet , decreverunt , orchestram ab omni lascivia ,& scurrili dicacitate purgandam esse: propterea Satyricum prorsus a contubernio Tragoedia fuit ablegatum. Atque ita Tragoedia pristinam suam dignitatem recepit: quod ex verbis Aristotelis discere possiamus cap. q.
postquam etiam Satyricum δραμα sejunctum a Tragoedia per se rursus doceri coepit ; veri diligenter oportuit, ne jocorum Obscoenitate & petulantia offenderentur honestiorum aures . Id Horatius testatur in Arte: Silia
360쪽
LATINA . CAPUT V. s nisis deducti caveant, me judice , Fauni , Ne melut innati triviis, ac paene forenses, qui nimium teneris juvenentur versibus timis
Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta . enduntur enim quibus es equus, pa
Me s quid fricti ciceris probet nucis
AEquis accipiunt animis, do inve ona. Quod spectat ad magnitudinem Satyricae fabulae, ea minor erat quam Tragoediae rpauciora enim epistodia comprehendebat, neque seu fortunae commutationem , uel αώαγνωρ σειν sive agnitionem habebat tnec mirum ; quum esset πάρεργον, ac tam quam , additamentum Tragoediae. Ut enim pictorum πάρεργα minora sunt quam ἔργα ἔita Satyrica poesis brevior & simplicior esse debuit quam Tragoedia: Dictio Dramatis hujus grandior fuit comica dictione; humilior tamen tragica; teste Mario Victorino libro a. de Μetris . Atque id etiam praecepit Horatius in Epi