장음표시 사용
341쪽
- - Neque, ait, s qui scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Quod tamen aut modestiae ipsius tribuendum , facultatem suam extenuantis: Vel poetae nomen eo loco ita accipiendum est, ut
intelligamus poetam sublimis & generosi spiritus, cujusmodi sunt Lyrici & Epici: quasignificatione Homerus γωτ appellatur saepius a Graecis ὀ ποιητής . Raro autem Iuvenalis , auctor ceteroqui egregius, tenuem
hunc stilum adhibuit in Satyris r vel quia
earum argumenta elegit copiola & magnifica , adeo ut Satyrae modum excedant; vel propter declamandi usum, cui ab adolescentia innutritus fuerat . Declamatores enimos valde diducebant, nec tenuia & quotidiana serre ullo pacto poterant. Acuta solum sectabantur, quae a naturali sermone absunt quam longissime. Prosecto enim qui sponte loquitur, atque ut natura sert, acuta dicta non inculcat ; quae affectationem scilices atque artem requirunt. Sermo est indicium & argumentum . animi : animus porro ως εχει, utque affectus est, talem sermonem exprimit . Celebris est Aristotelis doctrina, enthymemata in sermone affectibus nocere: iccirco Demosthenes, qui mi
342쪽
L A T I N AH CAPUT IV. Istrum in modum D 3κημα cos est, non adeo
felix deprehenditur in concitandis affectibus γpraeterea exquisitis argutiiS παθητι δυ oratio. nem omnino corrumpi. Tollunt videlicet
primam dicendi virtutem, Veritatem puta cum . simplicitate conjunctam . , Quod minus cavit Iuvenalis: ingenio enim ubique indulget, acutisque sententiis nimium delectatur. Sed & alia cauta est quamobrem a tenui stilo & familiari plerumque abhorreat Iuvenalis: nimirum propter Versuum rotunditatem , qui non serpunt humi, sicut Comicorum & Horatii ; sed exquisite facti sunt, atque ad Epicorum magnitudinem proximo accedunt. Persii porro liber altius etiam asis surgit quam scripta Iuvenalis. Cujus trans lationes & κα--σως, ut Danieli Heinsio videtur, audaces valde sunt, neque solum humilis orationis fines, verum & poeticae
Sequitur in desinitione , Nonnumquam eri dicari. Acri quidem, in quo regnat Juvenalis; non enim vellicat, sed confodit:& plerumque ingenti verborum pondere ob
jurgat. Horatius perquam raro acrem sermonem usurpat; neque tamen omnino ex
cludit, quum ipse profiteatur: --
343쪽
Et sermone opus es modo trissi, sepe iocoso.
ita tamen ut ridiculo primas deserat: --- Ridiculum acri Fortius m melius, magnas plerumque secat res.
Deinde dicaci. Teste Quinctiliano Instit. Oratoriae lib. 6. cap. 3. Dicacitas a dicendo, quod es omni generi commune ducta esse pri prie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenem urbanum fuisse
dicunt, dicacem negant. Hoc sermonis genere Horatium excelluisse, res omnibus manifesta. Reliqui Satyrici non assequuntur. Etiam quum aliud agit, παρα προοσδοκίαν suis
bito dicax est: quod multis exemplis facile ostendere possem, nisi ad alia properarem. Iuvenalis quibus locis dicacitatem Horatii voluit imitari voluit autem paucis ) assectationem & o ζηλία, haud effugit. Pergamus in definitione explicanda: Nonnumquam urbano jocoso. Prima virtus ingenui & elegantis est urbanitas. Qui hac praestant, noverunt cum hominibus versari quomodo oportet: illos enim oblectant potius quam laedunt. μειο ιυ propterea siVeumanitatem in virtutibus ομιλ--ς numerat
summus magister Aristoteles, nempe in iis quae ad coetum & congressum pertinent . Eam
344쪽
LATINA . CAPuT IU. 43Eam appellat etiam hoc est demteritatem.' nam urbanus homo nihil αλαμον vel ατοπον efferre solet: sed omnia personis, locis, temporibus convenientia. Hanc porro sibi legem in jocando ponit, ut totidem audire ab eo in quem jocatur, libentissime sit paratus. Itaque si quid Horatio apud
Μaecenatem lepide atque urbane dictum excidit , aequo animo id tulit Μaecenas: nam& ipse urbanus fuit, atque urbanis delectabatur. Si quis Vero in joco modum excedit , non ας-ος Vel urbanus appellandus est,
verum , & Latine scurra: quem Hotatius ipse ita describit Satyra 4. libri I.
- Dummodo risum Excutiat sibi , non hic cuiquam parcet amico Et quodcumque semel chartis illaverit, omnes Gesiet a furno redeuntes scire, lacuque.
Quis porro. Venusinum poetam jocis & urbanitate non dico superet, verum adaequeti Certe Persius & Iuvenalis citra ejus lepores longissime subsistunt . Id autem sciunt studiosi, qui umquam inter hos tres poetaScomparationem instituerunt.
Concluditur demum Latinae Satyrae definitio his verbis: Quibus rebus odium, india gnatio, vel risus excitatur. Aristoteles Tragoediae
345쪽
42 LIBER DE SATYRAgoediae tribuit metum & misericordiam . tamquam proprios affectus : nos Romanae Satyrae, odium, indignationem, risum. Primo quidem odium. Nonnumquam odio singulos prosequitur qui Satyram legit , puta Caelium ac Byrrhum latrones , Sulcium MCaprium delatores. Cum telo enim ambulare , viatores aggredi, spoliare, percutere , occidere: item calumniari bonos, iisque praesens capitis periculum creare , odiosum omnino est . Nonnumquam odit improbos universe , quum scilicet nemo singillatim vel nominatim perstringitur, sed vitium ipsum exagitatur. Indignatio duplex est . Una quam Ariastoteles νέμεσιν vocat : quum dolemus, indignis bene esse. haec autem affectio hominibus generosae mentis valde familiaris. Iuvenalis , exempli caussa, fatetur, se ad scribendam Satyram sola fere indignatione compulsum. Hujus indignationis caussas ita exinponit :Patricios omnes apibus quum prois et unuF,
Quo tondente gravis juυeni mihi barba δε-
Quum pars Niliacae plebis , quum verna Canopi
346쪽
Crispinus , Tyrias humero revocante lacernas . Guillet Uivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat mavoris pondera gemmae , Dissicile es SatFram non scribere - Et . merito sane. Vix enim alium affectum
invenias quem ita dissicile reprimere & concoquere possis. Cives enim boni & aman tes patriae cum improbis & facinorosis hominibus aperte inimicitias gerunt , vitamque sibi acerbam putant si quemquam eorum ad opes, ad potentiam, ad reipublicae administrationem iniquo suffragio evectum viderint. Hujusmodi se profitetur Μ. Tullius Epistola 6. libri a. Nosei, inquit, non modo Romachi mei , cujus tu smilem quondam habebas, sed etiam oculorum, in hominum inis solentium dignitate fasidium. Nonne Demo
critus ille Abderites physicus philosophus,
vir maximo ingenio, Ct eum conseituit contra exortum sperionis , Oculos odere ut posset splendore Meo ZIta radiis Solis aciem effodit luminis , Malis bene esse ne Uideret civibus.
nisi mendax fuit , vel nimis credulus Laberius , qui hanc rem tradit apud. A. Gellium lib. 1 o. cap. I . ob eamdem Causiniam nonnulli mortem ipsi sibi consciuerunt.
347쪽
44 Exempla exstant apud Ciceronem in oratione pro Sextio, & Philippica a. item apud Tacitum Annalium libro 6. Apte igitur indignationem Horatius vocavit liberrimam Epodo q. quod carmen scripsit in Pompejum Μenam, Pompeji Μagni libe tum, hominem subito divitem, atque adeo
superbum & contumeliosum. Videsne sacram metiente te viam Cum bis ter ulnarum toga, in ora vertat huc huc euntium Liberrima indignatio 'Alteram indignationem Graeci vocant αγανάκτησιν : is . autem affectus essicit , ut vitia, &, propter ipsa quidem , aegro animo aversemur quod a Satyra non est alienum . Postremo videndum est nobis de risu, quem diximus lectione Satyrae excitari. Ein
. Aut prodesse volant, aut delectare poetae , Aut simul jucunda , m idonea dicere vitae . Qui Nasidienum Horatii legit, a risu temperare non potest. In ea certe Satyra Horatius antiquam Comoediam expressit. Nam in vetere illa Comoedia μεθόδους duas Critici agnoscunt, alteram amari , alteram ri diculi . Animadvertunt porro , quemadmo , dum
348쪽
dum amara 3c acria mores castigent atque
emendent', indignatione scilicet excitanda illa ridiculum adhiberi tamquam solatium& remedium indignationis . A mera enim tristitia Sc acerbitate humanum ingenium abis horret . Propterea jucundis immixtis detinendi sunt fastidiosi lectores . Fontes ridiculorum ' plures omnino sunt . De his ex. stat disputatio L. Caesaris ' apud Ciceronem libro a. de Oratore; at, quod magnopere dolendum, subinde abstrusa. Utinam exstarent quae de hoc argumento summus phil sophus & rhetor Aristoteles monumentis litterarum mandaverat . Μale nonnulli confundunt venusta cum ridiculis: quum uir
rumque natura plane sit diversa. Hujus rei argumentum esse potest ipsa Tragoedia , quae plurima quidem admittit, seu
gratiarum plena et respuit autem γελοῖα, rudicula. Nam Τragoediae nihil inimicius risu . Quem si veteres Tragici movere Voluissent, ejus poematis naturam penitus corinrupissent : ex Tragoedia enim Satyri facti essent, poema petulans & dicacitate insigne. Praeterea Terentius venustus est,& morum quos. exprimit suavitate insignis; ridiculus non item. , Ex
349쪽
- . Ex historia quam de origine ac proce su Romanae Satyrae attulimus , clarius auistem ex ejus definitione , quaenam proprie fit ipsius materia, quae item forma , satis apparere existimo. Porro . ea quae forma in ter se plurimum conVeniunt, quemadmodum similia sunt, ita & , dicuntur. Hujus. modi fuerunt Satyri Graecorum , Comoedia vetus, Romana Satyra Quorum poematum aliud ex alio vel ortum est , . Vel incremen tum accepit . Tolle fabulam &. actionem ex antiqua Comoedia , quae res magnitudinem ipsi conciliant, ejusque' naturam constituunt, cum Horatii Satyra plane conve niet . Eodem enim instrumento haec Satyra imitatur, puta sermone & metro : reviliqua enim ad scenae apparatum solum pertinebant . Imitatur etiam plane eosdem: dea 'teriores . videlicet. Nonnumquam etiam e dem modo : agendo nimirum , seu δ αμ eva i, ut superius ostendimus. Praeterea mo-
res , & sententias, & dictionem quasi eam4 idem & affectus habet: quae omnia pertinent lad formam. A qua serma : Persius & Juvea lnalis haud raro discedunt Diucianus autem
in Dialogis & .aliis libellis , Iulianus Impera
tor in Μisopogone, seu Barbae osore, tum in
350쪽
Caesaribus, L. Seneca in Apocolocyntosi propius 8c selicius ad eam accedunt. Salsi enim sunt omnes, ac sestive mordaces: neque stilo confodiunt, sed leviter pungunt: quam praecipuam esse laudem Aristophanis & Ηoratii , facile animadverti potest. Neque hoc loco dissimulaverim, ejus e
iam formae originem ultimam Homerum esse, poetarum parentem ac principem . Urbanitas enim & dicacitas in Homeri carminibus passim occurrit . Quum Diomedes c ut hoc potissimum exemplo utar ingens Veneri vulnus inflixisset, Μinerva cavillata in eam 1epidissime jocatur; siquidem ait,
Graecae mulieris fibula , inter demulcendum , id factum . Iocus porro Venustior accidit quoniam Venus Trojanis favebat , Graecosque omnes impense oderat . Iccirco recte Aristoteles existimavit , in Homeri mente prope divina scriptorum omnium χαρακτηρας delituita: quos paullatim posteri Expresserunt , quum, ex illo semina suinsissent . Ridiculi serma & idea non solum in vetere Comoedia & Satyris, verum etiam in omni genere auctorum sparsa & disseminata erat . . Quamobrem saepius in Platone , accurato veteris Comoediae lectore , se