장음표시 사용
371쪽
charactere Satyrarum Juvenalis disputabor& quae huic poetae a Criticis vitio vertanis tur , eXponam: caussam etiam pro ipso dicam : illud tamen cavens, quod honestum hominem & philosophum decet, ne a Veri. tate discedam. . V Poeta igitur hic noster, Decimus Iunius
Iuvenalis vocabatur: quorum nominum primum praenomen dicitur ex consuetudine Romanorum ; alterum , proprie nomen, seu
familia; tertium , cognomen. Iamdiu enim est quum Ludovicus Carrio , vir doctus, Emendationum lib. I. cap I. monuit studiosos, hujus auctoris praenomen, Decimum esse, non Decium; quod nonnulli falso putaverant : Decius enim gentile nomen est,
nempe gentis seu familiae, neque praenominis vicem fungi potest . Praenominibus fra tres in eadem familia distinguebantur I exisempli caussa , Publius Cornelius Scipio , & Lucius Cornelius Scipio , . ambo fratres, ex Cornelia gente , & Scipionum familia. gens enim una plerumque in familias plures tribuebatur . Praenomina porro usitata Romanis triginta sere fuerunt, si Varronem audimus . Eorum tamen alia in usu frequentiore erant , alia rarius adhibebantur.
372쪽
Praenomina, in aliquibus Romanis acquisita fuerunt, in aliquibus hereditate quasi accepta . Dici poterant acquisita . in illis qui primi praenomen aliquod in ea familia sortiti fuerant, ob certum eventum , vel saltem ominis gratia : hereditate autem accepta, in iis qui ea sumebant ut memoriam triajorum renovarent, qui olim eodem praenomine vocati fuissent. Ceterum usus praenominis proprius Romanorum fuit; atque a Graecorum consuetudine alienus . Qui Romanum hominem ingenuum & civem alloqueretur , si a praenomine abstinuisset , injuriam ei quodammodo facere censebatur , nisi familiaritate excusaretur: additum enim praenomen, erat quaedam honoris significatio : nam servi &peregrini pramomine carebant. Horatius icis circo Satyra 3. lib. 2. Quinte, puta, aut Publi e gaudent praenomine molles
Servi quoque manumissi , quos libertos appellabant , praenomen sumebant; quo in servitute Caruerant . Locus est insignis A. Persit de hoc more, Sat. s. ubi de vera & falsa disputat libertate. Afferam versus sapientis poetae r
373쪽
- His Dama est non tressis agaso,
Vana , oe lippus , σ in tenui farragine
Venerit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. papae. Marco spondente reincusas Credere tu nummos 8 Marco sub judice palles PMarcus dixit e ita es. ad Gna , Marce, tabellas. Haec mera libertas. hoc nobis pilea donant. Decimus igitur fuit poetae nostri praenomen ; Iunius nomen ; Iuvenalis Cognomen.
Iunia gens Romae in gentibus nobilissimis numerata est . Duplex autem fuit , patricia , & plebeja. Patricia, cui Bruti cognomen adjunctum, L. Iunium Brutum protulit, qui Tarquinios urbe expulit, ac libertatem Romanam instituit: hujus autem filii, quod Τarquiniis faverent, eosque restituere in regnum meditarentur , jussu patris Consulis securi percussi sunt: atque ita gens illa patricia desiit, nullo superstite. Plebeja Vero , multis postea claris viris nobilitata, in plures familias divisa fuit. Leguntur enim apud rerum Romanarum Historicos Iunii Bru
ti , Bubulci , Callaici, Norbani , Penni, Perae, Pulli, Scaevae, & Siliani. Ex familia
374쪽
lia Brutorum prodierunt Decimus Brutus, &Marcus Brutus, insignes viri, C. Iulii Caelatis percutares: qui ex uno quidem stipite, verum ex ramis diversis propagati fuerant . Utinam exstaret commentarius T.
Pomponii Attici de gente Iunia, quem ab eo scriptum testatur Cornelius Nepos in libello de Vita ejus. Neque tamen IuVenalis noster nobilitatem ostentare poterat, si verum est quod tradit Suetonius , vel quisquis est auctor , in poetae Vita, eum liberti locupletis filium fuisse. Pater iccirco Iuvenalis, alicui procerum Romanorum ex Iunia familia servitutem serviverat, postea vero manumissus , nomen patroni adsumserat, ut a libertis fieri solitum: processu vero temporis divitias paraverat. Non tamen βιογραφος ille tradit simpliciter, poetam nostrum liberti filium fuisse , verum dubitat: Incertum, inquit, flius, an alumnus. Juvenalis porro cognomen poeta n ster fortasse accepit a patre , qui eo cognomine in servitute usus fuerit, tamquam nomine proprior quae consuetudo erat seris Vorum . Cognomen hujusmodi a juvenis originem ducit : idem enim est juvenalis ac
juυenilis. Nam & C. Caligula diem adje-E 4 cit
375쪽
cit Saturnalibus , quem Iuvenalem appellavit; & Nero Caesar, quum primum barbam deposuit , in ejus rei memoriam Ju- menales ludos instituit. Verum patria ipsa poetae nostri testatur satis, eum Romanis nobilibus annumeranis dum non esse. Fuit enim Aquinas, ex is, quinio vel Aquino Volscorum oppido. Quod ipse non obscure significat extrema Satyratertia , Umbricium amicum suum ita secum
Roma tuo resci properantem reddet Aquino. . Aquinum Interamnae proximum erat, oppidum populosum, ingens a Silio Italico appellatum libro 8. Punicorum V. 6 3. πο vero ρογάλη a Strabone libro 3. Muniacipium fuit, & stequens quidem, teste Cicerone Philippica a. Fenile vocatur a D. Paullino Nolano Natali 3. Felicis V. 73. Melpis, magnus fluvins, juxta id oppidum fluebat. Μunicipes dicti Aquinates. Primam aetatem in studiis bonarum artium exegit, praesertim rhetoricae , fortasse Μ. Fabio Quinctiliano praeceptore usus , c quod suspicatur Petrus Crinitus libro 4. de Poetis Latinis rhetore iis temporibus celeberri
376쪽
berrimo. Declamavit certe ; nimirum fictas caussas egit, ut amabat fieri sub primis illis Caesaribus; ad mediam usque aetatem, puta quadraginta annorum. Valde senex enim mortuus est, ut postea Videbimus. Animi autem gratia tantum declamavit, non quod scholae, aut sero se praepararet. Erat enim satis locuples. Et sane, locupletes oporteret esse Satyricos: nam si res angusta illis domi fuerit, haud facile emergunt: quum Satyra scribenda patrimonium saepe imminuatur , numquam amplificetur . Μartialis Epigrammate 9 r. libri 7. eum facundum appellat. Ipse autem de se fatetur Satyra I. non ultimum fuisse in declamatorio ludo . Et nos, inquit, Consilium dedimus Sullae , privatus ut altum
Ad hunc locum Iuvenalis intelligendum , scire debent optimi adolescentes, duo fuisse
caussarum genera maxime a declamatoribus tractata, ut stilum atque ingenium exercerent ; nempe quae ad deliberationem, & quae ad judicia pertinerent. Deliberativi generis
Caussas vocabant Suasorias e nam qui sententiam dicunt in concione, vel in curia, ii vel suadent aliquid faciendum, vel ab eo, deterin
377쪽
deterrent seu dissuadent. Iudiciales ea fias dicebant Controversias quae vel ad piaendum & recusandum spectabant , cujusmodi sunt lites civiles inter privatos: vel ad acincusandum & defendendum, quum de criminibus seu delictis ageretur. Si quis ingentem
silvam sententiarum ad utrumque genus eX- ornandum requirit, adire ne gravetur M. Senecam Rhetorem , L. Senecae Philosophi patrem ; cujus exstant Suasoriae & Controverissiae, ex variis declamatoribus eorum temporum collectae. Quum igitur ait Iuvenalis, se consilium dedisse Sullae Dictatori, ut dictatura deposita privatus denuo fieret, si mnoque tandem & quieti indulgeret; quod facere non possunt qui rempublicam administrant, caventque semper ne quid ea detrimenti capiat ; significat, se in ficta ij ο- Θωω lusisse, vires expertum ingenii sui .
Nam alioqui tempora non conveniunt, ut dicamus, L. Cornelio Sullae Iuvenalem rogatum reapse consilium dedisse, eumque adhortatum fuisse ad curam reipublicae deponendam : siquidem tempora Sullae aetatem Iuvenalis nostri longe antecesserunt. C A.
378쪽
Parides duo, Imperatorum liberti potentes . Error Anovmi scriptoris Vitae Iuvenalis, veteris Interpretis Sa rarum ejusdem, notatus. Paris, libertus Domitiani Caesaris , . hiserio excellens. Hunc non viventem , sed mortuum scriptis proscidit Iuvenalis. αν-- hujus poetae, Domitiano occiso compositae. Henrici Dodiselli novum argumentum ad id
o tendendum, a Marii Prisci , Africae Pr
consulis , temporibus petitum. Iuvenalem Romae fuisse imperante Travano , Martialis te- simonio manifesum. Relegatio Juvenalis in ritum non contigit Domitiano regnante . Sidonii Apollinaris vesculi nonnulli a via ris doctis perperam explicati. Duo Consules Iunii aetate Jumenalis. Hadrianus Caesar Juvenalem valde senem cur in AE ptum a
legaverit. Sat a ανέκδοτος in Paridem pantomimum , rudimentum SatFrarum noseri tae . Quo tempore SatFras suas recitaverit atque ediderit . Frontones duo temporibus Iuvenalis. M. Cornelium Frontonem a poeta nostro memoratum Sabra I. argumentis
379쪽
DE tempore autem quo hic poeta ficiis
ruerit , animumque ad scribendas Satyras appulerit, easque recitaverit atque ediderit, miri sunt quod optime animadvertit Henricus Dod V vellus, Criticus diligentissimus . in Annalibus Quintilianeis
quum recentiorum, tum etiam veterum scriptorum errores. Paridem quemdam Caesaris libertum, gratiosum hominem ac potentem , perstrinxit Iuvenalis Satyra 7. Quum autem duo fuerint hoc nomine, Imperatorum liberti potentes ; Anonymus auctor Uitae Iuvenalis, quem plerique Suetonium esse arbitrantur, & Vetus Interpres Satyrarum hujus poetae falso tradiderunt, antiquiorem Paridem , Claudii Neronis libertum, quem patronus ad magnas opes prius evectum postea interfecit , a Iuvenale versibus divexatum I propter quod poeta in exsilium actus fuerit, ubi non ita multo post e vita excessit . Quod si verum esset, Domitiani tempora non potuisset Juvenalis attingere :- quum tamen ex ipsis Satyrarum libris manifestum sit, eum Domitiano imperante vixisse. Ρaris igitur in quem poeta noster calamum
distrinxit, diversus fuit a priore, libertus
380쪽
nempe Domitiani Caesaris : non tamen diis versa sortuna, quum is quoque patrono primum carus fuerit, deinde invisus; ut jussu EJus tandem occideretur. Hic: Paris excellens histrio fuit, quo artificio principis ,& populi Romani gratiam collegit . Statius Papinius , qui Domitiani temporibus magnam carmine gloriam adeptus est , huic histrioni Agaven Tragoediam suam Vendi- dit: cujus rei mentio fit Satyra 7. Iuvenalis , non semel a nobis memorata. Sed , ut postea sum ostensurus, non viventem Paridem, sed olim suo fato functum proscidit
Iuvenalis: quemadmodum & Domitianum de cujus morte postremi versus 4. Satyrae apertissime loquuntur. Iccirco, si Iuvenalis, per caussam honoris, in exsilium revera
missus fuit: quod perhibent: atque in aegypto statim decessit; Domitiano regnante ad contingere non potuit, neque ob Paridem pantomimum liberiore stilo consessum. Iustus Lipsius libro 4. Epistolicarum Quaestionum Epistola 2 o. & Claudius Salmasius in Exercitationibus Plinianis ad Solini P lyhistorem, opere admirandae eruditionis , certissimis argumentis jampridem ostenderunt, Satyras Iuvenalis, caeso jam Domitiano , prin-