Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

U LIBER DE SAT Y R A

principe crudelissimo, conscriptas fuisse . Quia bus argumentis Henricus Dodvvellus, Criticus , & miro acumine ingenii, addidit novum; quod hujusmodi est. Satyra 1. Iuvenalis leguntur hi Versus: l

- - - Et bic damnatus inani

Iudicis quid enim salvis infamia nummis 8 Exsul ab octam Marius bibit , fruitur diis, Datis ' at tu vi Irix provincia ploras. Et hi praeterea Satyra 8. Quanta. autem inde feres tam . dirae praemia

QNum tenues nuper Marius discinxerit Afros 'Μarium Priscum Proconsulem utroque loco signiacat, qui quum Africam provinciam spoliavisset, Afrosque pecuniis .. emunctos ad incitas redegisset, ab iisdem in judicium adductus jubente Cornuto, septingenta millia nummorum quae provincialibus eripuerat , aerario intulit, seu fisco principis potius, i damnatuS repetundarum: cui postea urbe Roma δc tota praeterea Italia interdictum est. Hic tamen, multas opes adhuc retinens, in exsilio, curis omnibus rerum graviorum se positis, tranquillus atque otiosus , infamia contemta, Voluptati operam dabat, conV . Via tempestiva agitabat , medium unguem

382쪽

LATINA . CAPUT VIII.

fortunae. ostendebat, diisque iratis fruebatur: melius enim & commodius ipsi exsuli erat, quam olim Romae degenti, aut proconsuli. Africa vero provincia, etsi victrix a judicio discesserat, plorabat nihilominus, tamquam si ipsa, non Μarius, causa cecidisset: nihil enim de tantis pecuniis amissis ad ipsam redibat , neque ullum propterea victoriae fructum ea capiebat. Quamobrem Iuvenalis, vocat hoc iudicium inanee quum scilicet damnato Μario nulla facta esset Afris levatio miseriarum. Hanc ipsam Afrorum caussam oravit Plinius junior coram Trajano Imperatore, tertium Consule, mense Januario anni Christiani centesimi ; ut ipse indicat in Panegyrico ad Trajanum cap. 6. & libro Epistolarum altero Epistola II.& ra. Quum igitur haec de Μario Prisco scribat Juvenalis Satyra I. quae reliquas plerasque non ordine solum, sed etiam tempore antecedere videtur, liquido constat, Saty-xas plures hujus poetae post Domitiani tyrannidem conscriptas fuisse. AEnimvero si Sa-xyra xv. nostri poetae foetus est: de quo nonnulli eruditorum dubitant; fuerit Iuvenalis exsul in aegypto , non tamen , Domitiano regnante. Immo Μartialis, cui summa cum

383쪽

Iuvenale amicitia intercedebat, Epigramma. te I 8. libri ra. quem librum scripsit im. perante Trajano, meminit nostri poetae, ut

Romae Viventis. Dum tu forsitan inquietus erras, Clamosa, Iuvenalis, in Subura, Aut collem dominae teris Dianae . Dum per limina te potentiorum Sudatrix toga ventilat, vagωmque

Majον Caelius m minor fatigant rue multos repetita post Decembres. Accepit mea , russicumque fecit , . . Auro Bilbilis superba ferro. 'Μorabatur scilicet Μartialis eo tempore

Bilbili oppido Hispaniae, ubi natus fuerat.

Nugatur igitur omnino auctor m/ώνυμος VLiae Iuvenalis, quum ait , Domitiani jussu poetam in aegyptum exsulem abiisse, atque in ea regione paullo post , ob angorem a. nimi , & molestiam exsilii , fato functum

suisse. Numquam enim, si haec vera essent, Romam redire potuisset. Dicat hic aliquis, argumentum e Μartialis versiculis modo me. moratis petitum haud satis virium habere , quum poeta Hispanus dixerit, forsitan, atque iccirco non affirmet, Iuvenalem Romae versari; potuit enim longe absens ignorare ubi-

384쪽

LATINA . CA. PUT VIII. 8t ubinam gentium amicus commoraretur, eum.

que exsilio ab Imperatore mulctatum. Veis rum es forsitan, eo loco Μartialis, non indicat, eum dubitare utrum Iuvenalis Romae sit necne et sed tantum , quum certe sit

Romae, utrum ea faciat , menteque agitet quae illis versiculis memorantur . Praeterea

credibile non est, casus viri illustris Μartiali omnino ignotos esse potuisse , quamquam absenti et qui enim absunt a loco uisbi diutius commorati fuerunt , de rebus quae ibidem geruntur certiores plerumque fieri volunt. Deinde, quando Μartialis E

pigramma illud scripsit, jam Trajanus im

perabat, annique septem vel octo jam effluxerant a caede Domitiani. Henricus Dod-vvellus recte animadvertit, etiamsi diceremus , Iuvenalem a Domitiano in exsilium adhum fuisse, fieri tamen vix potuisse quin redierit Nerva principe exsuleS revocante, siquidem Domitiano poeta noster superstes fuit : maxime quum id Nervae propositum esset, omnia Domitiani acta rescindere. Pugnant igitur omnia , quominus vera esse possit recepta illa sententia. Non est autem silentio praetereundum capitale illud: Si Iuvenalis noster Domitianum, vel ex Domi-

F tiani

385쪽

tiani amicis aliquem liberiore stilo perstrinxisset, idque principi innotuisset; qua erat

tyrannus ille crudelitate , vel immanitate potius , suturum fuisse ut poetam non in AEgyptum relegaret per speciem honoris,

quod levissimum fuisset supplicii genus

verum omnino occideret.

Sed hi eruditorum hominum errores de Iuvenalis exsilio, originem ducere videntura quodam Sidonii Apollinaris testimonio in Carmine ad Μagnum Felicem: quod testimonium perperam acceperunt atque interpretati sunt. Est autem hujusmodi: - ... Non qui tempore Caesaris secundi

AEterno incoluit Tomos reatu.

Nec qui consemili deinde casu, Ad Dulgi tenuem strepentis auram, Irati suis biserio-s exsul. Sidonius in hisce versiculis , duorum p-tarum mentionem facit r Ovidii primum, qui ab Augusto Caesare Tomos relegatus fuit, quod Juliam Caesaris filiam, mulierem impudicam, surtim amaret, ac sub Corinnae nomine versibus celebraret; praeterea liabros Artis Amatoriae conscripsisset, ipsique Augusto arcanum aliquid facienti importunus arbiter atque interpellator occurrisset et dein

386쪽

deinde Iuvenalis , qui similes poenas dede. rit, quod histrionem quemdam principi ca- eum dictis liberioribus offendisset. Μale autem crediderunt Interpretes Satyrarum Iuvenalis, aliique docti viri , histrionem illum a poeta nostro perstrictum , fuisse Paridem pantomimum , Domitiani delicias . Nam Iuvenalis exsul erat quum Satyram scriberet XV. Quod confirmat Scholiastes Vetus in versum XXVII. ejusdem Satyrae. Ait enim, Iuvenalem de se loqui , quia in AE pto militem tenuit, promittit se relaturum quae ipse vidit . Iccirco rixae illius oculatus testis fuit inter Ombitas & Ten. tyritas, R gypti populos, quam ipse describit . Tempus autem quo rixa illa contio git, accurate notaVit ac memoriae prodidit. Versus ipsos recitabo:

Nos miranda quidem , sed nuper Consule Iunis Gesa, super calidae referemus maenia Copti. Duos porro Consules Iunios praeserunt fastitemporum Iuvenalis : priorem , Domitiani in X. consulatu collegam, Appium Iunium Sabinum, anno CHRIsTI LXXXIV; posteriorem , Hadriani collegam in III. ejus principis consulatu , Q. Iunium Rusticum. 'De priore Iunio versus Iuvenalis certe non F a l.

387쪽

84 . LIBER DE SATYRa

loquitur: obstant enim plurima quae in hujus poetae Satyris occurrunt , Domitiani temporibus recentiora. Necesse igitur est ut posteriorem Iunium significaverit, cujus consulatus incidit in annum aerae vulgaris Christianae CXIX. Hoc ergo anno in exsilio erat Iuvenalis, testis earum quas deridet rixarum . Enimvero dicere non possumus , eum a Trajano Roma excedere jussum rTrajanus enim ab anno CHRisT1 CXILRomae non fuit , absens videlicet reipublicae caussa : neque ab Hadriano , Trajani successore, ante annum CHRIsTI CXVIII. quo anno Hadrianus Romam venit Imperator. Romae enim prosecto nactus est poeta noster exsilii caussam ; quod Romae Satyras recitaverit, Romae plausibus exceptus sit: Romae praeterea princeps ille, quicumque esset , ingeniis faverit ; ac magistratibus , ossiciisque militaribus poetas remunerari solitus fuerit; & impetrantibus quidem amicis , aut libertis , qui apud principem

eo loco erant quo Paris pantomimus apud Domitianum olim fuerat. Ιccirco, quae Iuvenalis in Paridis multo ante vita sunm opprobrium conscripserat, ea princeps tam

quam in se. dicta & amicos suos , vel in

388쪽

L A T I N A. C A v v et V I I Ι. 8s contumeliam temporum suorum , accepit .

Leve igitur & joculare delictum par poena

secuta est: quod animadvertit etiam Auctor vetus Vitae nostri poetae, sive ille Suetonius Tranquillus fuit, sive alius. Nempe Iuvenalis Satyra 7. Paridi exprobrat, quod se inestres militias , seu tribunatus poetis Vendidisset: ita ut Pelopeja praefectos faceret tribunos Philomela . Erant autem Pelopeja dc Philomela nomina Tragoediarum . Ηadrianus propterea , princeps ingenio miti, atque ad jocandum propenso , Iuvenalem cohortis praefectura donavit , quasi praemio Satyrarum : eumque , per speciem honoris, urbe amovit , & in aegyptum ablegavit. Haec scilicet antiquorum consuetudo fuit non solum sub . Principibus , verum etiam libera republica. Μ. Tullius id testatur Oratione pro Domo sua . M. Cato , ait, invia sus , quasi per beneficium , C rum relegarur.

Diciuntur duo, quos improbi videre non pol .rant 2 . alter per honorem turpissimum , alter per honestismam calamitatem . Ita Cn. Piso si adolescenti, ob suspicionem urbanae conjura tionis , provincia Hispania ultro extra ordinem data es, ut refert Suetonius in Iulio cap., 9. Re autem ipsa foedum hominem a repu-

389쪽

blica procul abesse volebat senatus; teste Sallustio in Conjuratione Catilinae cap. I9. Ita Salvius Otho, imperante Nerone , diducto matrimonio, seposerus es per causam legationis iis Lusitaniam ς si Tranquillo credimus in

Othone cap. 3. Eo pacto, ante anni CXVIII. a CHRISTo nato finem, vel CXIX. ini. xium, mitti vix potuit in exsilium Iuvenalis. Quo tempore annos Octoginta natus eis eat : ut ideo natalis ejus incidere debuerit in finem anni XXXVIII. a CUR Isaeo nato, vel initium XXXIX. ut recte rati nem subducit Dodvvellus. Tradit vetus ille βιογράφος , a IuVenale, postquam is declamationibus inclaruisset , paucorum , Versirum Satyram non absurde compositam in Paridem pantomimum: quum

vero sibi ea scriptione auctor placuisset, eum animos deinde sumsisse ad id genus poematis

excolendum . Propterea Dodvvellus existia mat, primam illam Satyram, tamquam rudimentum suturi operis , & exercitationem quamdam , in scriniis poetae ανεκδο- deliaeuisse e ut ne coram amicis quidem domi eam recitare auderet et quod Auctor Vitae non obscure significavit. Et tamen , inquit , dis ne modico quidem auditorio evisquam com

mittere

390쪽

mittere es ausus. Ipse porro Iuvenalis inutio earum quae hodie exstant Satyrarum , sibi succenset, quod tamdiu recitantium poetarum auditor Iantum ad eam diem. fuisset, neque illos contra ad aliquid suum a diendum vocavisset. Quamobrem ea Satyrapaucorum versuum quam in Paridem pantomimum effuderat Iuvenalis, histrionem illum irritare non poterat , quum neque dita in vulgus, neque recitata umquam suis set: si tamen illam poeta, scripsit vivo Paride: , quod veri simile non existimat Dod-

Post mediam igitur aetatem, ex declama tore scriptor Satyrarum Iuvenalis repente factus 'est.. Ea vero quae prima fecerat sunt verba Veteris βιογραφου novis scriptis , infe cimis Non dubitaverim Dodvvelli sente

tiae subscribere , qui , ' probabili conjectura

ductus , arbitratur , . recitavisse Iuvenalem sua omnia, & deinceps edidisse anno Christiano CXVIII. postquam Romam, venisset Hadrianus: quem: ille Principem , a ben volo ejus. in haec studia animo, dignis la dibus effert Satyra, 7. in qua occurrunt verba illa de ParIde pantomimo. Hanc au . teri Dodvvelli conjesturam ingens ' ille . reo F 4 citam

SEARCH

MENU NAVIGATION