Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

qui magnum poema condere non possent Ad quem locum vatis Cyrenaei tradunt eruo

diti quidam viri, Jub nomine Invidiae Iaiarere Apollonium Rhodium , ex discipulo aemulum Callimachi, qui scripsit hexametroversu 'quatuor A gonauticon libros . Hic nempe facultatem suam extollere, ac de se magnifice admodum sentire solitus erat , quod magna volumina elucubraret : Calli. machum Vero ,- tamquam pusillo hominem ingenio ac jejuno superbe contemnebat , qui parva tantum & brevia carmina ede. ret . Sic itaque Apollo calumniantem Invidiam retundit: Assyrii fluminis Euphratismidelicet copiosus .est fluXus: Verumtamen lutum, quisquilias', faecem , purgamenta secum trahit Cereri autem non' ex omni fluvio . libant Μelissae: erant hae Cereris sacerdotes at ex eo tantum, latice qui e fonte sacro scaturiens, parvus quidem serpit , sed purus , & nulla sorde insectus tquem propterea eximium aquarum florem Vocare quis possit. Huic fabellae Callimachi adolescens quisque ingeniosus ipse addere potest. Ceterum ad hunc Graeci poetae locum respexit Horatius, aut ego fallor. quum dixit, Lucilium fuere lutulentum. Quod

quam

412쪽

LATINA . CAPUT X. Iost

quamquam' ita est , nihilominus optandum ret, Lucilii Satyras exstare ; ingentem prin. secto, Veteris atque incorruptae Latinitatis thesaurum': quarum hodie pauca tantum , fragmenta supersunt . Eas carminum reliquias Franciscus Dousa Iani filius ex variis antiquorum voluminibus diligenter collectas, concinne , disposuit , & doctis . Annotationibus illustravit . . Quum vero hi Dousae labores in tabernis librariis vix amplius occurrerent, ego & frater meus Cajetanus ante hos quinque . annos in Typographia Co-.miniana . utile opus recudi curavimus . Lucilius profecto magnus vir fuit : qui duritiem Versuum , & alia vitia quae illi Horatius objectat, eruditione , lepore , Virtutibus commendandis, peccatis reprehendendis , abunde compensaverat. Quapropter insigni utilitate non careret, ejus poesin salvam &integram evolvere nos possie. Verum fata ,& superioris aevi negligentia hoc damno lit

teras mactarunt .

Durum e sed levius fit patientia Quicquid corrigere es nefas. Ut igitur unde tantisper digressa est, eo re- Vertatur oratio; si Iuvenalis noster Lucilium sibi ad imitandum proponere voluisset, non'

413쪽

tam bonos & molliter euntes' hexametros

condidisset, quales condidit: scaber & ipse fuisset atque impolitus: humi repsisset: plebeculae verba usurpavisset: nec sublimitatem illam spiraret quam in ejus carmine multi non immerito admirantur . Sed neque Ho. ratii Sermones Iuvenali exemplum sublimi. ratis vel rotunditatis in carmine suppedita. re poterant. Horatius enim & ipse molles versuum juncturas in Satyra vel assequi non potuit, vel certe de industria & data opera repudiaVit, credo, ut popularem "idianam orationem ad verum magis eX-primeret . Quapropter Vetus ille Gramma. ticus qui Commentarios in Horatium conascripsit , a multis Porphyrion appellatus , dixit, Satνram Horatii inter Lucilii Sabramo Iumenalis esse mediam. Habere enim eam, asperitatem qualem Lucilius, O' Daυitatem , qualem Iuvenalis. Quod omnino intelligendum est de numeris, & constructione ver. suum , non de sententiis , & sententiarum figuris. Nam si versum Iuvenalis compares cum Horatiano, Iuvenalem quidem suavi rem judicabis , Horatium duriorem & asperiorem: si sermonis genus ab utroque adhibitum , & praeterea sententias, figuras ,

a colori

414쪽

LATINA . CAPUT X. III

colores, certe IuVenalis acerbior, amarior, vehementior: Horatius lenior, jucundior , venustior sanis hominibus videbitur. Latinae etiam linguae proprietate Horatius Iuvenali multis millibus antistat; verum haec saeculi quo floruit Horatius , nimirum Augustaei , praecipua laus fuit: ea enim aetate nondum colluvies peregrinorum, prave & inquinate loquentium, in urbem confluxerat r quod accidit post vulgatam a Caesaribus senatoriam dignitatem, & aditum ad honores peregrinis patefactum. Ex illo enim candor, &genius Latinae linguae detrimentum cepit.

Iulius Scaliger, acutissimo vir ingenio , ampla 3c recondita doctrina , sed judicio plerumque non adeo felici, libro VI. Poetices , quem librum Hypercriticum inscripsit,

cap. VI. pronuntiavit, Iuvenalem candidum esse, ac Satvrorum facile principem . Gus stis longe meliores esse quam Horatianos, sententias amores, phrasin apertiorem. Hoc Scaligeri judicium, quod multa continet falsa,

nos pro munere docendi nostro examinare

debemus . Juvenalis igitur candidus est. In verbisne, an in sententiis λ Verba &, locutiones quidem harbarae non sunt: sed ab aurea illa & minime iueata Latinitate , qua

415쪽

aevo superiore utebantur, saepius aliquantiundiscedunt . Nisi velimus Latinum appellare quod obscoenuin est, ac rem puram putam aperte significat sine circuitione : quod nimirum σιὼ σκαφίω σκάφὼν λεγει, ut Graecorum

proverbio sertur. Nam & id vocabant .Latine isqui I ut.. Priapejorum carminum &Μartialis testimonio. satis constat. Si Latinitatem hoc pacto accipimus , valde Latinus & candidus fuerit Iuvenalis: qui saepe

abjecto pudore, flagitia & libidines propriis

& significantibus verbis ob oculos ponere non dubitat. In quo tamen genere poet3 noster ipsi Μartiali concedat necesse est ;qui Catullum in Epigrammate secutus quod spectat ad licentiam loquendi, obscoenae scriptionis palmam serre visus est. Si vero candorem sententiarum Iuvenalis nostri laudare Scaliger voluit, haud aegre illi hac in parte subscripserim. Sunt enim sententiae IuVenalis quum ad vitam utiles & moratae, tum mire perspicuae, bonoque in lumine collocatae : nisi quod interdum acutae nimis &exquisitae videri possunt. Pergit porro Sca liger , & Iuvenalem Satyrographorum pria cipem facit. Quo jure, ipse viderit. Nam si vera sunt quae attulimus quum Satyr e

416쪽

LATINA . CAPUT X. II 3

Latinae definitionem, ducibus viris doctissimis, explicaremus, in Satyra non est declamandum, sed potius jocorum urbanitate,& cavillatione utendum. DeclamaVit autem saepissime Iuvenalis in Satyra . Non igitur princeps dicendus est Satyricorum, qui legem potissimam condendae Satyrae adeo seris

Vare non curaVerit, ut perpetuo etiam Vio

laverit. Itaque principatus hujusmodi non est a justo possessore Horatio ad Iuvenalem

iniquo judicio transserendus . Quum Vero Scaliger confidenter pronuntiat, versus Iuvenalis longe meliores esse quam Horatianos , distinguere accurate oportet, qua ratione id Verum, aut falsum esse possit. Nam si collocatio Verborum suavis, neque ullo modo

contorta, si molles juncturae, si vocalium sonus , si cetera quae pueri etiam ipsi statim probant in Versu, considerentur; melio res prosecto Iuvenalis versus erunt quam Horatiani. Sed si spectare voluerimus, quem versum sibi poscat hoc poematis genus, utrum humilem ac solutae orationi proximum, an vero sublimem & magnificum; Horatiani prosecto versus , quamvis duriusculi. &salebris impediti , rotundis ac tornatis Iuvenalis longe praeserendi erunt, utpote ra-H tioni-

417쪽

xI4 LIBER DE s A TYRAtioni propositi operis magis apti & convenientes . Iam quod sententias Aquinatis poetae acriores judicaverit Scaliger quam sententias Venusini ; nos quoque calculum addimus : quod Vero phrasn apertiorem; id etiam

damus non gravate. Dicimus tamen, in Satyra scribenda non tam apertam, quam subobscuram phrasin laudari : & iccirco fieri ut majorem laudem promeritus fuerit Horatius , qui oblique ' & per ambages vitia& errores hominum perstringere potius ac vellicare adamavit, quam Iuvenalis, qui larva deposita, & flagello sumto, in improbos & nebulones debacchatur.

Alio loco idem Julius Scaliger de Satyra Horatiana hanc sententiam protulit: -- ratium in ea irrisorem esse, ob id Sem num titulo contentum fuisse, qui modo sententiae lacertos expressos Uendat sermone vulgaro , sed lecto tamen , parum curat numeros oedenique, modo pure diceret, nihil pensi habuit. Sed , o bone, ista quae tu Horatio tribuis, non vitio verti debent, sed prorsus laudanda sunt, tamquam Satyrici carminis virtutes . In Juvenale, inquit, omnia contra. Ille ardet, insat, aperte jugulat. MFlus valde a ridet, in quo cum Romana punitate junctura

molis

418쪽

LATINA . CAPUT X. II

molles felici dime consecutus es. Animadverto hic obiter, puritatem Vocem esse a nullo optimorum scriptorum adhibitam in scriptis quae exstant. Ceterum, ardere , instare , aperte jugulare , quum de peccantium moria his emendandis agitur, omnino inutile est. Suavibus prosecto & lenibus remediis, non asperis & irritantibus morbi animorum cumrandi sunt: nam si contraria medendi via ineatur, ita exacerbantur , & in dies glia scunt , ut nulla spes sanitatis reliqua sutura sit. Propterea urbanitate Horatiana feri& indomiti affectus, qui homines transversos agunt , & a recto rationis tramite secum abripiunt, cicures fiunt, &- quasi 'frenis injectis, in gyrum .prudentiae compelluntur . Quam urbanitatem Scaliger Horatio voluit eripere, & Iuvenali adjudicare. Sed facilius ab Herculis manu clavam extorseris. Concludit iccirco : Neque argumentorum varietate , neque dexteritate tractandi, neque Mertate inυentionis, neque crebritate sententiarum , neque acrimonia reprehensionis, 1ieque facetiis oeurbanitate , si diis placet, Horatium. Iuvenali parem esse . Quid isti homini, quaeso, faciamus nisi oculis tam lippientibus collyrium precemur. Pittamusne, . Iulium Scali-H a gerum

419쪽

gerum novisse, aut saltem meminisse, quid urbanitas & dexteritas effet 8 Sane, si novisset, vel, ut cautius loquamur, si meminisset, eum valde puduisset Juvenalem H ratio in urbanitate praeponere et quum sit urbani hominis, ab iracundia & verborum

acerbitate abstinere: iracundiorem porro atque acerbiorem Iuvenale poetam meminime legisse neminem. Ceterum, Horatius ipse Satyra 4. libri t. sibi poetae nomen denegat, humilemque scribendi rationem se

secutum esse in Sermonibus, ingenue profitetur ; vel modestiae consulens , vel ipsius nomini detrahentium ora obstruere Volens,& simul atrones docere , quo pacto Satyram scribere oporteat. Versus ejus afferam: Primum ego me illorum dederim quibus esse poetis,

Excerpam numero e neque enim concludere versum

Dixeris esse satis I neques qui scribat, uti nos ,

Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui si, cui mens divinior , atque os Magna sonaturum , des nominis hujus honorem. Sed, ut sunt ingenia hominum inter se diversa, nullo tempore sui amatores Iuvenali desuerunt: quemadmodum & Horatius suos

420쪽

suos semper habuit . Lenes nimirum animos, callidos, & usu rerum subactos, mirum in modum capit urbanitas illa Horatiana : generosis & acribus, qui dissimulationem atque ironiam ignorant, praesertim si stimulis indignationis impellantur, placet Iuvenalis . Profecto hi duo poetae pariter grassantur ad gloriam, quamquam non eo

dem itinere. Neque displicet judicium Isaaci Casauboni Protegomenis in Persium , existimantis videlicet, sales Horatii populare aliquid fere sapere: Iuvenalis jocos ita salsos esse ac mordaces, ut acumen saepe atque eruditionem prae se serant, ingenium longa declamandi constietudine exercitatum. De Iuvenale igitur, mea quidem lententia, sic censendum est: Quamquam ad illum Satyrae Latinae principatus non est deserendus, in qua sane regnat HoratiuS: operam tamen quae in eo legendo atque illustrando a studiosis adolescentibus, doctissimisque Criticis ponitur, non perire : sumtus enim, ut ita dixerim, fructu satis toleratur . Hic poeta sententias plurimas exhibet βιοφελῶς, nempe ad vitam regendam, & mores sormandos apprime utiles: acerrimus est ma lorum hostis, uni virtuti aequus, atque e-

SEARCH

MENU NAVIGATION