장음표시 사용
441쪽
la constantiar ut iccirco Satyrae ipsius, morum auctoris exemplum 3c speculum certissimum haberi debeant. Fluctuavit sane H ratius in philosophia, & se Arcesilae Academici , vel Pyrrhonis discipulum praestitit: qui philosophi nihil affirmabant , assensum sustinebant , de omnibus dubitabant ; non vera , sed tantum similia veri , tamquam vivendi xegulam , sequi se profitebantur. Audiamus Horatium ipsum Epistola l. librix. ubi sic Μaecenatem alloquitur: Ac ne forte roges , quo me duce, quo lare tuter, Nullius addictus jurare in verba metiri, Quo me cumque rapit tempesas , deferor hospes. Nunc agilis fio, oe mersor civilibus undis, Virtutis verae cussos, rigidusque satelles r ne in Arsippi furtim praecepta relabor, o Et mihi res, non me rebus subjungere conor. Haec tamen decretorum & opinionum inconstantia est . Ceterum , quod ad mores
pertinet ', idem Horatius Epistola . libri t. significat satis aperte, vitam suam ora tioni consensisse, atque illa sequi se solitum
quae laudaret. Ejus enim verba sunt: Nec somnum plebis laudo satur altilium . - Hactenus eruditionem, doctrinam , sen tentias, mores, tractandi rationem Horatii, Persit,
442쪽
Persi, ac Iuvenalis contulimus: deinceps rationis genus , dicendi characterem, jocos , numeros , Vitia eorumdem poetarum. inter se comparare incipiemus. CAPUT XII. Horatii germana Latinitas , o quae Latinis
tem comitantur virtutes . Persius in seria. x hendo celer , severus, fruculemus e Iuvenalis magnificus, vebemens , copiosus. Figu-- Horatii Iuvenalis quo disserant. Per. sit ηθοποιἰα. Joci, SatFricis necessarii. min. ratis urbanitas , aulici hominis propria . Persius ad jocandum parum aptus . Plautus
nume6 rum negligens. Horatius numerum D -- risum Heroicum in SatFris . de indu-sria , vitavit . Persi hexametri sonori ac temperati e Iuvenalis, composeri, expoliti, - suaves . . Obscaenitas , obscuritas , declamato-- rius tumor, tria SatFricorum vitia. αν-- rici sagitia docere videntur , dum castigant. obscoenitatem veteres cur in scriptis eriam severioribus adhibuerim. Obscuritatis Per - me caussa triplex. Dictionis tropicae magni-- fcentia. Sine antiquitatis notitia, Latini σ
Graeci scriptores intelligi vim possunt . Isaari
443쪽
x o LIBER DE SATYRAGDubcini, Commentarius in Persum lauda . tus. Petrus Baetius notatus. Persium veteres quanti fecerint . Declamandi consuetu
δε silum Juvenalis vitiavit. TR iu Μvi Ros Latinae Satyrae Ηο- ratium , Persium, Iuvenalem superius
inter se comparavimus, quod attinet ad res ipsas , nimirum . argumenta , & rationem tractandi : . veniemus, nunc ad orationem,
dicendi , jocos, numeros, Vitia denique ipsa ; quibus vel majoribus vel minoribus egregii quoque scriptores non omnino carent. Incipiamus ab Horatio. Venusinus igitur poeta in Satyris suis excellit pura Latinitate , gratia narrationum, suavibus apologis, ἀφελών seu simplicitate, incredibili lepore atque urbanitate. Floruit enim aevo Augusti , quo tempore Latinitas erat zν α α ν , persecta nimirum & consummata: quum paullo ante vixisset Μ. Tul
lius Cicero , qui admirabili & prope divi
na ingenii ubertate, assidua exercitatione &scriptione , Graecorum imitatione , Romanam eloquentiam ad eum finem provexerat quo soluta oratione provehi poterat. Neque multum aetate praecessit c. Iulius Caesar, non litin
444쪽
LATINA . CAPUT XII. I rlitteris minus & purissima Latinitate, quam
militari virtute praeclarus . Sallustius etiam, summus auctor, Historiarum libros ediderat, Thucydideam brevitatem ac robur, in eo genere scribendi, gnaViter aemulatus: qui majorem etiam laudem consecutus fuisset, nisi praepostero quodam studio verba Porcii Catonis, & aliorum veterum historicorum atque oratorum, obsoleta, & recentiorum auribus jam ingrata , revocare, atque idemtidem usurpare voluisset. Floruerant etiam paullo ante cultissimi poetae Lucretius &Catullus: alter sublimis, alter venustus ac tener : quorum praecipue opera Μusae Romanae plane confirmatae, fiduciam sumsere Graecas ipsas provocandi. Temporum igitur selicitas multum contulit ad Horatiani se monis praestantiam . Simplicitas enim , lepos, urbanitas , nativae quaedam Veneres puram& incorruptam Latinitatem , quasi ancillae dominam, furtim subsequuntur. Neque tamen negaverim, Horatium & naturae suae, callidae, leni, moderatae , multum debuisse :cui naturae eam doctrinam, artem, studium experientiam adhibuit , quae tardam etiam
angustamque mentem acuere facile atque excitare potuisset. Persius hac dicendi virtute
445쪽
Horatium quidem non assequitur : vixit eonim temporibus Neronis , quibus Latina lingua non mediocre detrimentum ceperat: secundus tamen ab ipso est. Celerem atque expeditum in scribendo se praestat: ver inrum parsimoniam soliditate sententiarum ,& quasi graviditate compensat: excellit γορ- , nempe truculento & severo stilo, quo ipsum Horatium superare Casaubono videtur; neque injuria. Iuvenalis noster utrique Latinitate cedit : magnificus tamen est atque amplus in sententiis: eminet quin
dictione splendida , vehementi, declamato.
ria , tragica , quae auditorium , coronam, theatrum requirat. Propterea non erraVerit
qui dixerit , stilum Horatii tenuem esse, Persit grandem, Iuvenalis sublimem. Quod pertinet ad figuras quum Verborum tum sententiarum, Horatius & Iuvenalis hoc ornamenti genere abundant. disserunt nihil minus inter se , quod ille jucundis & venustis, hic gravibus & impetum habentibus figuris utatur . Aulicum propterea in Horatio , serensem hominem in Iuvenale facile agnoscas. Tropi Aquinatis poetae audaces plerumque sunt , coacti , & longe petiti , qua
446쪽
qua transserendi ambitione scriptores ejus aetatis mirum in modum sibi placebant, ut admirationi essent , atque a populari consuetudine loquendi quam maxime abirent. Apud Persium . loco figurarum est insignis
tio , & evidentia ; quae lectoris animum incredibiliter delectat & docet. Nihilominus in Satyris hujus poetae Verborum tro. pi , praecipue, frequentissime ocis Currunt e quae non exigua sane obscuritatis caussa est. Virtutes & vitia Persianae orationis Quinctilianus & D. Hieronymus Ο-lim pensitaverant: quorum ille Persium vera laude dignum , hic Satyricum. disertissimum appellavit. Venio nunc ad considerationem jocorum , sine quibus hoc poematis genus omnino consistere non potest. Diximus enim , quuηχSatyrae Latinae naturam & constitutibnem definitione explicaremus , tria in lectoribus suis a Satyrico poeta excitari, odium, indignationem , risum. odium videlicet in scelera & sceleratos , indignationem ob serumnas bonorum , & felicitatem improborum , postremo risum , ut remedium paretur tristibus affectibus, odio & indignationi; atque
447쪽
r 44 Lia ER DE SATYRAque animi lectorum a nimia contentione ac severitate aliquantum relaxentur, & ad hilaritatem traducantur. Docuimus porro, sentes ridiculorum uberrimos esse hominum I. Si orationem atque errores . Enimvero siquis componenda Satyra prodesse tantum
modo velit, neque placere curet ridiculorum admixtione ; is neque placebit, neque sane proderit. Siquidem homines vitio aliquo animi laborantes durum atque agrestem reprehensorem oderunt , lepido ac urbano monitori auscultant & parent . Μalunt e
nim corrigi sponte sua, quam vi & impe rio alterius adigi ad recte faciendum. Quod Terentius aperte significavit notissima illa
sententia: Obsequium amicos, veritas odium parit.
vel , sicut nonnulli codices praeserunt: vera tas odium parat. Iccirco vera loqui non satis est, nisi de austero ac tristi veritatis a spectu blandae orationis mollitie ac jucundi tale aliquid detrahatur . Quantopere autem 'Horatius urbanitate, salibus, facetiis prae
stet in Satyra, noverunt illi qui assidua lectione scriptorem elegantissimum sibi persa
miliarem reddiderunt. At Isaaci Casaubon judicio, Horatii sales τί vi οχλού- ωαγωγίαν se ple-
448쪽
plebejum nescio quid, si diis placet, ac petulantiam de trivio sere sapiunt. Quod non facile concesserim: nam in mentem venit, Horatium vitae instituto aulicum fuisse&Augusti aulicum, principis nimirum eruditi atque ingeniosi: cui poeta Venusinus in deliciis fuit; satis enim se illi probaverat ingenii ac morum dexteritate. Scimus ali qui, consuetudinem aulicorum ab agrestium& vulgarium hominum consuetudine quam longissime abhorrere. Nonne Horatius ipse professus est in Epistola ad Pisones , i se ptime novisse discrimen quo inurbanum, dictum distaret a lepido λ Ita enim de Plauti
Ai uoseri proavi Plautinos m numeros , Laudavere sales , nimium patienter utrumque ,
. Ne dicam sulte, mirati I s modo ego ρο vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto , t Legitimumque sonum digitis calumus aure ιPlauti sales rejicit tamquam & ple bejos: adeo fastidioso judicio fuid. ac, delica to. Non igitur Casaubono de hoc' assentiri possum a Persius non est quidem ad jocandum aptissimus: quamquam enim Satyra I. petulanti splene cachinnonem se ipse appellat, nihilominus ἀπίθανος ω reapse deis N prem
449쪽
prehenditur. Nec mirum et gravis enim aeseverus fuit adolescens, praeterea Stoica d ritie imbutus ab ineunte aetate: quapropter Gratiis raro litat; in scribendo autem Xenocrati quam Μenippo similior est. Iuvenalis joci, elaborati, rhetorici, eruditi, ingeniosi e verum aliquando lucernam ' olent,ac. domo allati videntur; ex quo frigus o. tiri φ esecesse est. Diximus de jocis & salibus: nunc de numeris nonnulla dicamus. Lucilium Horati--us culpaVit, quod negligens numerorum fuisset, quod Versus duros fecisset, atque incomposito : pede currentes: Plautum etiam reprehendit , ut paullo ante audivimus ,
quod versus plusquam comicos insigni licentia effudisset, vix metri legem serVantes , dc prosae orationi quam simillimos. Tetrametri enim ac trimetri Plautini jambis, ceterisque pedibus jambo ἰσοχρόνοις admiscent
nullo certo ordine neque ratione. Ρrbpterea, quum Plauti Comoediae barbaris temporibus non observato versuum discrimine,' in morem solutae orationis a librariis describerentur, quemadmodum & Terentianae fabulae , non parum a
viris doctis & diligentibus laboratum est ut illa
450쪽
LATINA . CAPuT XII. I4 illa confusio tolleretur: impediebantur enima numerorum difficultate ac varietate. Sed nondum res plane consecta est: quum plura supersint mirum in modum ambigua &perplexa , quae accuratiorem operam desiderent. Quamvis igitur poeta Venusinus in antiquioribus notaverit hanc numerorum dissolutionem, videtur nihilominus Isaaco Casaubono , & aliis doctis viris, ab eodem vitio ipse abstinere non potuisse. Verumtamen , quum Horatius eodem loco quo plautum perstringit , se legitimum sonum digitis & aure callere, profiteatur ; dicendum est, eum judicio & data opera, non inscitia vel ingenii tarditate , in Satyrico versu duriusculum aliquando se praestitisse: quod
nimirum cen1eret, hexametros multum elaboratos , concinnos , rotundos heroico quidem poemati convenire, Satyrae . non item:
quae popularem sermonem & genere dicendi humili vel mediocri, & ipss numeris neglectis quodammodo & horridulis imitari debeat. Nam si quum Lyrica scriberet Horatius , adeo luaVis esse potuit ; cur non eamdem 1uavitatem servare potuerit in Satyris & Epistolis, si voluisset, ac rem aptam existimant, nullam certe caussam VLΚ a deo.