Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

briculosa eruditio , non facile est divinare . Nam plerumque Scaliger mysteria loquitur, ejusque sententiae , tamquam Oraculorum , conjectore atque interprete opus habent: ut in id vitium quod tantopere in Persio reprehendit , saepius ipse incidere videatur . Hoc tamen Scaligeri judicium de tanto poeta , durum prosecto & inhumanum, studia nostrorum juvenum retardare non debet , neque illos a legendo Persio & pro meritis aestimando vel tantillum deterrere: qui scilicet noverint, Iulium Scaligerum magnum

esse haud raro bonarum rerum contemt rem: summum etiam & immodicum laudatorem scriptorum quoS amare coeperit; Ο -

rem contra pertinacem illorum qui semel ipsi displicuerint. Credamus potius Μ. Fabio Quinctiliano scribenti: multum verae guis iriae, quamvis uno libro, meruisse Persium e credamus Μartiali, qui testatur, unum librum Persii celebrem tamen atque in ore hominum fuisse , ut magis .memoraretur & frequentius, quam Domitius Μarsus in prolixo poemate quod is Amazonida inscripserat.

Ex hoc parvo quidem at elaborato monuin mento aestimemus Persium, tamquam eX ungue leonem: ut recte monet Isaacus Ca

432쪽

L ATINA . CAPUT XI. Iast

' seu nus. Et sane in Satyris hujus poetaei nonnulla occurrunt adeo egregia, quae mores hominum sic eXprimant, eam vim, eos

nervos dictionis praeserant, ut dissicile sit, paria in hoc genere apud alios auctores invenire . Sed neque Iuvenalem , scriptorem celeberrimum, jure contemnere possumus ; cujus praecipue παρρησίαν, scilicet loquendi libertatem, animique magnitudinem omnino mirari oportet. Hujusmodi autem παρρησία/' ut animadvertit Nicolaus Rigaltius in DiΩΤ sertatione de Satyra Iuvenalis Historiae Satyraeque communis est: utrique enim lex ea posita videtur, ne quid veri dicere noni audeat, ne quid probrosi carpere ac notarei formidet. Quum igitur ex rerum gestarum

' cognitione, pravorumque morum reprehen-

sione habeant homines unde prudentiores & meliores fieri possies: utrumque autem Ηil storia & Satyra jucundissime praestent : iccirco Rigaltius existimat, non prorsus male fecisse qui corruptissimo Romano imperio , & ingeniis una cum eo senescentibus, Iuvenalem tantum & Μarium Μaximum lectitarent , & in deliciis haberent, quum ceteros libros vix attingerent, ac disciplinarum genus omne fastidirent. Μarius porro I Μa

433쪽

rso L BER DE SATYRAΜaximus in vitia calamum distrinxerat , quemadmodum Iuvenalis. Narrat hoc Amismianus Μarcellinus lib. xxv xxx. Historia. rum. Non igitur, si Rigallium audimus, lectio Iuvenalis & Μarii Μaximi ab Ammiano Μarcelli no saeculi corruptelis annumeratur : Verum scriptor ille sgnificare voluit, hosce duos auctores, ut civilium doctrinarum compendia quaedam, & morum in dies labentium remedia praesentissima, illius aevi delicatis hominibus summopere placuisse. Μarius Μaximus nimirum Hebdomadas historicas ediderat, quibus acta Caesarum uberrimo & diligentissimo stilo de.

scripserat. Iuvenalem Vero, tamquam Veteris disciplinae magistrum, ac totius Vitae humanae censorem longe gravissimum, suspicie

bant.

. Iam ut de moribus horum Τriumvirum Satyrae Latinae nonnulla dicamus; unde sententiae poematum originem ducere solent:

de Horatio quidem tradit Vetus Auctor ejus Vitae, non mediocribus flagitiis, & nebulone potius, quam viro sapiente dignis,scede inquinatum fuisse. At eae Horatii labes, domesticae , ut puto, & arcanae fuerunt, quae parietibus, sexibus, δc velis te-

434쪽

LA TINA . CapuT XI. Irrgerentur. Quoties autem in publicum prodibat , honestam faciem & gravem sumebat : ne cuiquam civi eXemplo noceret . Nam sicuti necesse est, oratorem Virum bonum videri, etiamsi reapse non sit : ali qui oratoris nomen tueri non poterit, neque persuadere dicendo: ita poetae satis est si virtutis amorem praeserat, quamvis Vera Virtute careat ; ut scripta ejus lectoribus prostat. Μirum est quod Isaacus Casaub nus Protegomenis in Persium objectat Horatio , poetam egregium calumniatus: videlicet , libertinae prosapiae hominem, & patre coactore natum , qualis fuit Horatius, nihil altum spirare in Satyris & Epistolis,& iccirco in vulgatissimis morum praeceptis

ubique occupari. Hae, pace tanti Critici , nugae sunt merae. Non certe nocuit Horatio natalium obscuritas, quominus in Lyricis majores nido pennas extenderet, atque aiabum in alitem mutaretur , cujus Concentum oriens & occidens, totusque terrarum orbis

audiret: quominus Augusti Caesaris gratiam, amicitiam, familiaritatem promereri posset; cui sane carissimus vixit. Deinde, a patre libertino tanta cura educatus fuit quod ipse testatur Satyra . libri I. ut ne sea

435쪽

natorum quidem liberis invideret: ac si mptio ei dari potuisset ut rursus vitam inis Choaret , parentes Vero quos mallet eligeret, alium patrem sibi petere noluerit quam illum qui naturae necessitate semel contigisset.

Numquid P. Virgilio Μaroni pagus Andi

nus, in quo natus est, Vel pater agricola impedimento fuerunt, quominus aeneide scribenda, altissimi spiritus poemate , ad Homericam majestatem proxime accederet A-jebat Pithius junior verissime, morum sanctitatem ordinibus non dissare o hoc dictum etiam doctrinae atque eloquentiae facillime accommodari potest: multi enim homines

insigni nobilitate, stupidi & infantes; multi plebeji, acuti & diserti. Sed videlicet

Casaubonus secit quod plerique facimus: nobilibus adulari voluit. E Satyris Persii mira prosecto morum sanctitas elucet : ipsumque virtuti dedisse operam, scriptor ejus

Vitae apertissime testatur , quae res in adolescente magis aestimanda . Tametsi viveret sub tyranno, Romanam tamen libertatem plane spirabat. Romanam dico Stoicam dicere debueram, quae libertate Quiritium solidior & verior . Propterea pugnacem & acerrimum se praestitit etiam adver-

436쪽

LATINA . CAPUT XI. II 3

sus Neronem , qui Perso scribente rerum potiebatur. Quamvis lenissimus natura esset, maximus tamen scelerum & flagitiorum osor, scripsit contra vitia aspere , contra pericula animose , contra fortunam superbe , contra ambitionem contumeliose . Decretum illud Stoicum de ultimo ' sine ubique urget: sentit autem quae dicit, sincere loquitur &ex animo: neque aliud clausum in pecto- re , aliud lingua promtum habet: id quod ex ejus dictorum sententiarumque constantia facile apparet. Pudicitiam etiam & verecundiam , adolescentiae ornamenta , . in Satyris Persit animadvertere est: nam si pauca quaedam loca excipias obscoenum sermonem vitavit quantum potuit . Hoc autem in eo singulare , qui Stoicorum disciplinam profiteretur : i scimus enim Stoicos nullam in verbis liberioribus turpitudinem esse putavisse: quod, praeter alios, refert Cicero in Epistola celebri ad Papyrium Poetum .: Iuvenali qui mores fuerint, non saritis constat, in tanta Veterum monumento

rum inopia . Si loquentem in Satyris audias, Fabricium aliquem, aut Curium, aut

Coruncanium , aut . Catonem e caelo cecidisse existimes: qui enim vitiosis nullius

437쪽

r34 LIBER DE SATYRA

licti gratiam faciat, qui ab aliis rationem

vitae reposcat, legem sibi ipse innocentiae,

continentiae, Virtutum omnium dicere viis

detur. Propterea in vetustis codicibus Ethisi cognomine a scriptoribus librariis Iuvenalis donatur, teste Caspare Barthici Adversari rum lib. 6. cap. I. quo pacto Μartialem Coquuis, Propertium Nautam , Ovidium G tam, Statium Aquilinum, Prudentium Amaeis num iidem librarii vocaverunt : vel ab eis ventibus, vel a dicendi charactere, vel a quibusdam eorum poetarum locis perperam lectis atque intellectis. Quod pertinet ad rationem tractandi aris gumenta , siVe υποθεσεις propositas; Horatius poeticae artis non satis peritis varius & im constans videri potest: multiplex enim fere,

non unum tantummodo δc simplex argumentum in singulis Satyris tractat. Verum ordo poeticus non ea lege incedit qua ordo philosophorum. Excurrit saepius poeta, quasi propositi oblitus, praesertim Satyricus: nova quaedam introducit, obiter attingit nonis nulla, digreditur, nequam homines per aliorum pectus consedit: sed quum aberrain re Videtur maxime , tunc poematis legem servat maxime; quae lex vulgo non intelli.

438쪽

L A T I u A. CAPUT XI. x3sgitur. Omnis autem Satyra Horatiana triis

sermis est; ut jampridem animadvertit Daniel Heinsius. Aliquando enim simplici ora. tione constat: & nimirum ex poetae persona, rem exponit. cujusmodi sunt pleraeque Satyrae libri primi. Interdum Hora. tius duplicem personam sustinet: puta suam ,& amici . Quod videre est in Satyra prima libri secundi , ubi poeta & Trebatius jurisconsultus colloquuntur . Nonnumquam totam orationem aliis tribuit, quod est pro. prium dramatici poematis. Exemplum hujus formae luculentum fuerit Satyra quinta libri alterius , in qua Tiresias vates indu

citur Ulixem admonens , quomodo senem locupletem colere debeat, ut ab eo ire testamento scribatur heres. Harum formarum quae secundo loco memorata est, obscuritatem quamdam continere a Videtur, ' & lectoribus oscitantibus fraudem facere potest; qui scilicet non tam facile intelligunt , cujus personae sint verba & sententiae ' quas legunt: utrum poetae ipsius , an . vero . amici quem colloquentem inducit poeta . Formae hujus vestigia deprehendas in aliquibus particulis Satyrarum Persit, quae tironibus propterea negotium facessunt . Immo quoties

439쪽

t 36 LIBER DE SATYRAPersius alium inducit sibi aliquid objicientem , sic personam alienam sustinet , ut1uam interea non deponat i quod animadvertere licet Satyra prima , ubi dum ambitioni & quorumdam patrocinari videtur, eorumque caussiam agere, simul tamen satyrico sale illos defricat. Patrocinium igitur, ab ejus mente est cujus poeta perlbnam sumit: irrisio, ab auctoris mente . Id porro primus invenit Epicharmus Siculus , poeta comicus antiquissimus rquod colligitur ex Gorgia Platonis ; uberrime autem ostendit Olympiodorus in Commentario ad eum Dialogum, nondum edito. Sic Horatius tractare solet argumenta proposita. Persius Vero petitos e philosophia locos earminis legibus includit : θέσιν quam enu-eleandam & stabiliendam initio suscepit, urgere atque ornare numquam desinit, donec tractationem absolvat. Vix a proposito digreditur : abit certe numquam. Ubique autem Stoicorum inculcat de ultimo bonorum fine, quo reserenda sint omnia. Iuvenalis pariter unum & simplex argumentum tractat in singulis Satyris , tamquam si scholam aliquam philosophorum explicaret . Oratione recta plerumque utitur, ex

peris

440쪽

terum excellit ubertate inventionis , facultate amplificandi , copia exemplorum . Id hoc loco non est praetermittendum, ab Horatio & Iuvenale partem illam Ethicae philosophiae in Satyris cultam fuisse quae monitis & praeceptis constat: alteram vero neglectam & posthabitam, quae decreta e XpΟ-nit : nria Φλά- Graeci appellant . Persius, contra, hanc excolendam sibi sumsit : placitis enim ac decretis Stoicorum toto animo adhaeserat Quapropter perpetuus & constans est vitiorum hostis, Virtutis verae cusos, rigidusque satelles. Et quum Horatium , quem admirabatur ,

in servilem paene modum imitetur de qua Imitatione Persit Horatiana Isaacus Casau- bonus peculiarem libellum conscripsit ); sententias enim plures Venusini poetae , figuras , verba ipsa & locutiones idemtidem uis surpat: hoc uno tamen dissimilis esse voluit, quod scilicet sibi magis constet quam Horatius , & in argumento persistat. Quae ratio , ut saepius dixi, philoibphorum propria

est, non poetarum. Casaubonus paullo ante memoratus, pronuntiare non dubitavit,

Horatium scripsisse sicuti vixit, nempe nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION