Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

118 LIBER DE SATYRAjus amicis : alere etiam eloquentiam potest: tum plurima suppeditat quae ad cognitionem Romanae antiquitatis pertineant. Est igitur maximo suo merito colendus, & in pretio habendus. Cavere tamen Oportet in Satyris Iuvenalis quosdam quasi Sirenios scopulos, qui legentibus passim occurrunt, & docent vitia quum reprehendunt . Nam quod aliqui de obscuritate hujus auctoris queruntur , justam querelarum caussam non habent. Caeci homines ipso meridie minus lucere solem clamant: ita qui ab omni eruditione ac re rum antiquarum notitia imparati sunt, quoties bonis scriptoribus manum admovent , inscitiae suae culpam in eos conserre solent, quasi ea quae scripserunt cognosci atque intelligi noluerint. Seligant igitur delicati isti optimum quemque interpretem , ViVam

magistri vocem attente audiant, mentem a nimi contendant: paullatim enim quae ineX-

plicabilia initio putaverant , perspicua illis

omnino & aperta fient . Profecto Persius longe. obscurior est quam Iuvenalis: postremis tamen his temporibus, cura doctissimorum Virorum , praecipue Isaaci Casauboni, tenebrae omnes ab eo depulsae, atque in in lima ejus adyta penetratum ' est ἱ - - labor

enim

422쪽

fuerim , si dixero studiosis adolescentibus, antiquos auctores, in primis Vero poetas, intelligere, facilem rem esse ac nullius operae . At neque muneris mei est, neque propositi, neque naturae, quemquam falsa spe lactare. Vetustas faciem orbis terrarum penitus immutavit : propterea ex hodiernis non sunt aestimanda prisca: praesertim quum poetae publicos vel privatos mores suorum temporum carpunt: in quo Versantur Comoedia, & Satyra Romana. Deinde, Satyra poema est eruditum,. atque adeo operosum : interdum Vero, ipsa personarum mutatione perplexum: docuimus enim superius, eam trahere aliquid ex dramaticis poematis. Attentum igitur &sollertem lectorem poscit. Nemo autem, ab Eilhardo Lubino deceptus, celebri Iuvenalis interprete, indignetur, me assirmare , non esse hunc poetam Satyricorum principem;

existimetque , me Quinctiliani judicio adversari, qui scilicet Iuvenalem, si diis pla

cet , reliquis Satyrarum scriptoribus praetulerit : nam id bonus Lubinus prosecto somniavit: siquidem apud Quinctilianum de

Iuvenale nulla fit aperte mentio. Hoc solum dicitur cap. I. lib. 1 o. ubi Satyrae

423쪽

lao LIBER DE SAT TRA

scriptores considerantur: fuisse nonnullos claros in hoc genere temporibus Quinctiliani, qui olim nominandi essent. Sequenti capite , Horatii, Persit, ac Iuvenalis, in Satyra , comparationem instituemus. CAPUT XI. De bonis auctoribus magnam esse judiciorum disimittitudinem . Verecundia censorem decet. Horatii laudes . Quo disserant ejus sericaa Sermonibus solis . Persi SatFrae plenae Stoicorum praeceptis decretisque . Julius Caesar Scaliger quam durus in Per. . sum judex. Loquendi libertas mira in Ju--nale. Hissoria er SatFra conseiniunt παρρησίν . Marii Maximi Hebdomades tactoriacae olim ab otioses lectitatae. Horatii mores faedi. Generis obscuritatem Horatio nihil nocuisse , quominus praeclara scriberet, contra Casauboni sententiam Oseenditur. Persit -- res integri scripta utilia , o virtutem praeferentia . Iuvenali qui mores fuerint,

haud compertum . SatFra omnis Horatiana triformis . Persius in Sabris callidus, sapiens. Horatium imitatur. Academicorum , oe fortasse Drrhoniorum nationem Horatius

in philosophia secutus es.

424쪽

DE scriptorum praestantia & dignitate

varia sunt, ac semper fuerunt hominum judicia. Propterea , in omni re , ut

ait Cicero in Oratore ad Brutum cap. II.

di illimum est, formam quod Graece dicitur ) exponere optimio quod aliud aliis videtur optimum . Ennio delector, ait quispiam , quod non discedit a communi more verborum e Pacuvio , inquit alius ; omnes apud hunc ornati , elaboratique sum versus e multa apud alterum negligentius . Fac alium Attio . varia enim sunt judicia , ut in Graecis e nec facilis explicatis , quae, somma maxime excellar . In picturis alios horrida , inculta, abdita , opaca r contra alios nitida, Mia, colis irata delectat . Quemadmodum enim sermae puellarum aliae aliis placent e neque ullum amatorem invenias cui mulier amata non ipsa Venus videatur:

ita in litteris accidit , ubi de facultatis alicujus principatu inter auctores contendi tur . Lucretius prope finem libri 4. hanc amantium πιακοζηλίαν, falsamque persuasionem elegantissimis versibus persequitur: quorum aliquos huc afferre juVat. Hoc faciunt homines plerumque cupidine caeci , Et

425쪽

1la LIBER DE sATYLA Et tribuunt ea quae non sunt his commoda

vere.

Multimodis igitur praυas turpesque videmus Esse in deliciis, summoque in honore vigere. Atque alios alii inrident, Veneremque suadent in placent, quoniam faedo adflictantur amore INec sua respiciunt miseri mala maxima saepe . Deinde Lucretius singulari cum lepore multa puellarum vitia enumerat, quae ab illarum amatoribus extenuentur, vel etiam ad laudem trahantur : quum enim mala sint bonis proxima , facile admodum est vitio. sum quempiam excusare volenti, eum prinximae virtutis nomine ornare , atque adeo

vitii quo laborat suspicionem ab eo rein movere . Ut si avarum hominem, parcum dicas & frugit si timidum, cautum ac prudentem : si superstitiosum, pium. Nemo igitur miretur , tantam de bonis auctoribus dissimilitudinem esse judiciorum . Ut enim quisque ab ingenio & natura comparatus est, ut institutus a puero, ut assuetus; ita hunc , vel illum poetam, historicum, ora torem , philosophum ceteris praesert in eo genere e neque ullis plerumque argumentis

ab opinione quam semel imbibit , se pati

tur dimoveri. Non parum certe resert ad bene

426쪽

bene de scriptis judicandum, quibus magistris adolescens usus fueris , quos educatores , quos monitores habueris, quum cereus adhuc esses, ut Horatii verbo utar, & eo flecti posses facillime quo manus instituentium te ducebant . Eodem pacto lanas albas quo potissimum colore . volueris, nullo negotio imbuas atque inficias ; qui color postea permanet , ita ut candor 'ille pri .stinus nulla ratione jam revocari possit. Audiamus iterum Lucretium libro 6. Purpureusque colos concisi; mergitur una Corpore cum lanae , dirimi qui non queat

umquam,

, Non, si Neptuni fluctu renovare operam des, Non , mares totum velit eluere omnibus undis.

Ad quamcumque propterea disciplinam philosophorum, vel rhetorum sectam candidi& simplices juvenum animi quasi tempestate delati fuerint, ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt . Hinc plane diversa oriuntur iisdem de rebus judicia. Nunc ad propositum nostrum & institutum propius

accedamuS.

- Horatium, Persium, Iuvenalem, Romanae Satyrae scriptores, qui soli hoc tempore supersunt, comparaturi sumus. Ex hac enim

427쪽

Ia4 LIBER DE SATYRAenim comparatione, quum eorum virtutes

magis enitebunt, tum etiam si qua vitia sunt in eorum poematis magni enim fuerunt , homines tamen, ut cum Quinctiliano loquar ea diligentius notari, & ceristius vitari poterunt. Daniel Heinsius, ma.

jorum gentium Philologus, in duobus libris

de Satyra Horatiana Venusinum poetam ita miratur, ita laudibus ad caelum Vocat, ut prae ipso Persium ac Iuvenalem paene conintemnere , ac nullo loco habere videatur. Isaacus Casaubonus, Vir profecto summus, edito in Satyras Persii Commentario longe doctissimo, eum poetam non solum a calumniis riprehensorum egregie vindicat, sed etiam principem in illo genere atque excellentem ess e , ostendere conatur. Denique

Nicolaus Rigaltius, indignatus, Iuvenalem pro ipsius meritis ab Heinsio & Casaub no parum aestimari, ei suppetias ire voluit, edita de Satyra Iuvenalis, qua summum poetam utcumque defendit atque extollit : Heinsio tamen & Casaubono impar; vera enim dicenda sunt. Nos quoque hodie amussim criticam sumamus, ejusque Ope, non tamquam disceptatores ac judices quod munus nobis non arrogamus Ve

428쪽

rum ut spectatores, & proficiendi cupidi ,

has controversias cognoscamus . Enimvero

solius Criticae artis auxilio, quid vere probandum sit in bonis auctoribus, quid imitandum , quid excerpendum & ediscendum: contra, quid reprehendendum, si diis placet , quid fugiendum & respuendum sit,

cognoscere possumus. Id tamen quum usu-Venit, verecunde admodum, & petita prius venia , nec sine quadam honoris significatione fieri debet . Omnino enim abstinere debemus ab eorum audacia qui quum ipsi umbrae ac simulacra hominum sint, semper melioribus obloquuntur, atque ut esse aliqui videantur , caelum ipsum Vituperant. Summi scriptores, virtutum sitarum magnitudine , meritisque illustribus erga omnem' posteritatem, quum studia nostra & revereneiam efflagitant, tum rusticam certe atque impudentem censuram jure quodam suo deprecari videntur. Ut igitur a meritis Horatii considerandis initium ducam: si quis urbanum & dicacem scriptorem ultra Latinos omnes, fortasse et . iam ultra Graecos, requirit ; si Romanum vere ac tersum; si in decretis Ieterum philosophorum egregie versatum ; si acutum

Criis

429쪽

I26 LIBER DE SATIRA

Criticum , prudentem , Vaseum , in notandis praecipue moribus hominum excellentem ;huic auctor fuero, ut Sermones atque Epistolas Horatii numquam e manibus deis ponat : sic tamen legat, ut meminerit, ea Venusini poetae scripta Sermones atque Epistolas esse, non Iliadem Homeri, aut aeneidem Virgilii , aut carmina Pindarica vel

Alcaica; in quibus imitandis egregium se

consummatumque artificem satis probavit idem Horatiust iccirco ab ovidio numerosus appellatus , quod numerorum legem, Viam, Varietatem unice calleret. In his igitur libris , ad quos componendos jam senior accessit, ingenium animi sui penitus denuda vit , ac tamquam in tabella pictum ante oculos posuit. Commiseratione propterea di gni videntur Danieli Helasio qui hanc rationem scribendi ab Horatio adamatam reprehendere non verentur, & prae nimiis deliciis ferre non possunt; viri puerorum similes, & ad puerilia vere nati , qui nuces & bellaria semper poscunt, solidum cibum virilemque aspernati. Horatium eXcipit Aulus Persius, qui tametsi virilitatem attingere non potuit, acerba morte praere plus , breve nihilominus vitae tempus ita

430쪽

parce ac sapienter dispensavit , ut neque contemnendam doctrinam neque vulgarem praemature adipisceretur. Tantos enim prosectus habuit in Stoicis, Cornuto praeceptore usus, qui Neronis temporibus in ea di isciplina regnabat, ut omnes fere condiscipulos post se reliquisse Videretur. Id testantur Satyrae sex quae adhuc supersunt , doctissimi adolescentis foetus, plenae Stoicorum praeceptis , gravissimoque stilo conscriptae ,

excelsam indolem auctoris praeserentes, ac moribus Valde utiles. Quanta vero fuerit Persit eruditio, quantus ardor erga optimaS litteras, ex ejus Uitae veteri scriptore satis manifestum est, narrante, illum testamento septingentos libros magistro suo lega visse : qui numerus librorum ea aetate inis signis fuit, ac privatae paene bibliothecae modum excedens. Non me sugit, Iulium Caesarem Scaligerum ita de Persio judicavisse in Hypercritico : Rilum ejus morosum esse :auctorem ipsum ineptum , qui quum legi vellet quae scripssset, intelligi miserit quae legerentur. Paullo post scribit, Persium osentatorem febriculosae eruditionis cetera neglexisse .

Illum propterea quasi cum ignominia missum facit . Quid sit acutissimo censori s

SEARCH

MENU NAVIGATION