장음표시 사용
451쪽
deo. Sed cujusmodi esse velit stilum ac nu. meros hujus poematis , aperte significavit Satyra 1 o. libri primi . Et sermone inquit opus es modo trist , saepe jocoso,
Defendente et icem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani parcentis viribus , atque
Quod autem aliis Horatius praecepit, ipse in Satyra servavit: suis nempe viribus pepercit, easque consulto extenuaVit, ut non
agnoscas eumdem esse qui Lyrica scripsit, Persius in faciendo versu cum lege plerumque incedit : sonori sunt , ac fluentes ejus hexametri , quantum patitur lex & ratio suscepti operis: numquam enim obliviscitur Stoicae virilitatis. Iuvenalis Horatio & Per. sio , quod ad numeros pertinet , canorus magis est , atque Epicis poetis proximus. Audiamus initium Satyrae sextae , quod sane praedulce est, ac mollissime in aures influit . Credo , pudicitiam Saturno rege moratam In terris , visamque diu o quum frigida parvas Praeberet spelunca domos , ignemque, Laremques: Et pecus,ς dominos communi clauderes umbra et Sit
452쪽
LATINA . CapuT XII. IM niseserem monitana torum quum serneret uxor Frondibus o culmo , vicinarumque ferarum
Pellibus: haud semilis tibi, isnthia , nec
tibi cuIus Turbavit nitidos exsinctus passer ocellos. Sed potanda ferens infantibus ubera magnis, Et baepe horridior glandem ructante marito. Prosecto meliorem artificem componendi
versus solis fortasse Virgilio atque Ovidio exceptis vix inveniemus quam sit Juvenalis : adeo nihil scabrum , nihil hiulcum , nihil coactum praesert ; sed omnia composita , omnia polita, omnia suavia. Tandem vitia ipsa quibus laborant hi Tres viri Satyrae Latinae, mihi consideranda& conferenda sunt ; obscoenitas nimirum, obscuritas, & declamatorius quidam tumor . Obscoenitas commune trium vitium est rquo tamen Persius minus peccaVit quam ceteri . Obscuritas Persio praecipue tribuitur rdeinde etiam Iuvenali. Declamatorio tum
re insignis est Iuvenalis . Ab obscoenitate incipiamus. Quaeri primum potest , utrum Satyrici sint magistri virtutum , quod videri volunt, nec ne . Certe si loquendi licentiam , & rem quamque foedissimam describendi ac suo nomine appellandi, quam
453쪽
Satyrici poetae sibi sumunt, spectare velis, magistros potius dixeris flagitiorum ac libidinum, quam Virtutum. Verbi cauta, n nam Satyram scripsit IuVenalis adversus perditos nebulones qui muliebria patiebantur: sed ita foede ac Sotadico stilo , ut castae aures eum ferre nullo modo possint. Sexta quoque Satyra , ceteroqui plena ingenii, facundiae , colorum rhetoricorum, impuris mulierum arcanis revelandis , atque in tu cem protrahendis , pessimo exemplo docere videtur quae castigat. Nefaria enim flagitia summoveri potius ab auribus & cogitatione pudicorum debent, quam calamo describi,& quantalibet verborum acerbitate puniri, Quam indignum enim & absurdum est ita docere , suadere , laudare castitatem , ut a ca
stis quidem hominibus legi non possis, impu
dicos vero ad legendum alliciaS, non ut emendent mores, at potius ut libidinum sua. rum pabulum atque irritamentum in versibus tuis quaerant i Hac tamen labe non solum
Satyrici poetae, Verum etiam, quod valde dolendum, Historici nonnulli sunt inquina. ti , Suetonius praecipue, dum Caesarum suorum flagitia 3c probra nimis accurate pe sequitur. Fateor equidem, antiquis tempo
454쪽
hus eam hominum etiam sapientissimorum opinionem fuisse, ut existimarent, obscoeni. talem factorum obscoena , vel saltem liberiore , dictione castigari oportere; ut ani. madvertit olim Casaubonus in Commenta. rio. ad Satyram quartam Auli Persit. Quae sane opinio a recta ratione valde abhorretiverumtamen summos viros hac persuasione in errorem inductos , ex illorum scriptis adhuc exstantibus manifestum satis est . L.
Seneca , philosophus gravissimus, in libris de Beneficiis, & Naturalium Quaestionum, de speculo cujusdam Hostii, & de i quodam Scauro , effrenatae libidinis nebulone , fia.
gitiosa multa narrat , quae lectorum Vere. cundiam offendant. Caussam porro cur ita sentirent Veteres, & hac ratione reprehendendi vitia uterentur , aperit D. Ioannes
Chrysostomus Homitia 4. in Epistolam Pamli Apostoli ad Romanos . Ait enim, i e qui libidinem atque impudicitiam perdit
rum hominum vituperandam suscipiunt, necessitate quadam cogi ut foeditatem ac tur pitudinem illorum denudent, atque ipsis ob oculos ponant; nam si parcius & verecundius agant , censuram inutilem sere . In
priorem vero Epistolam ad Corinthios, do Κ eadem
455쪽
xsa L r a ER DE ' s A T T E A Leadem re locutus , chirurgi exemplum a seri , qui ad curandum ulcus arcessitus manus inquinare non veretur, & 1aniem ex ulcere fluentem tractare. Verum, ut recte distinguit alio loco idem vir sanctissimus, plurimum interest, utrum ea loquendi & scribendi ratio adhibeatur ο ουρους, ex loquentis aut scribentis affectione, an απο κηδεμνίας , ex curandi & sanandi voluntate. Nam & Prophetae aliquando in
sacris litteris , Ezechiel praecipue , foedos
Hebraeorum mores verbis multum apertis,& rem proprie significantibus reprehendunt rnulla tamen suspicio cadere potest in viros θεοπνῶς ους , eaque sanctitate , turpibus verbis & locutionibus delectatos fuisset quod vel cogitare, a pietate alienum. Volebant scilicet acribus hisce medicamentis populum obcaecatum, qui pudori callum obduxerat, e veterno quasi excitare. Id autem de Satyricis poetis dici non potest: quibus hanc inδεριονίαν tribuere velle , simplicis nimium hominis esset , qui nihil de moribus illorum legisset, vel audivisset, ad sanctitatis& pudicitiae normam non adeo exactis. Perisfium . tamen excipio, quem scimus frugi adolescentem & castum fuisse . Hae autem
456쪽
L A v I v a. ' Casu T XII. Is virtutes ex ejuS etiam Satyris plerumque elucent nisi quod in quarta , ubi Ner nem insectatur, mortalium impurissimum , nonnulla admiscuit stomacho & indignationi illa quidem convenientia , Verum a mori bus suis plane aliena . Hoc Satyricorum peccatum adolescentibus nostris detrimento non erit, si loca nequiora intacta praeteriverint, quae magis nocere possunt quam prodesse : honestiores vero Satyras ita legere meminerint, ut si aliqua incidant ejus furfuris , ea statim abjiciant, ut cautos & pudicos decet, neque curiosi esse voluerint in re minimi pretii. Sic nullo dispendio .probitatis , opes eruditionis augebunt. Diximus de obscoenitate , communi Satyricorum Vitio, quod erat primum ex tribus propositis: dicamus de obscuritate. Hoc vitium Persio praecipue tribuitur. Verum ea opinio tralatilia originem potius duxit a deinliciis & inscitia lectorum , quam a culpa ipsius poetae. Nihilominus triplicem obscuriotatis Persianae caussam afferre possumus: qua rum una sit in auctore, altera extra illum, tertia in interpretibus. Μulta sunt quae Satyras Persit faciant subobscuras : in primis tamen dictio tropica, eruditio recondita ,
457쪽
&-, seu breviloquentia. Hic poeta gravitatis & magnificentiae studiosus fuit, quam scilicet hauserat ex disciplina & consuetudine Stoicorum. Nam Stoici philosophi
humana omnia despiciebant, sapientem suum regem esse ajebant, immo cum Iove ipso de felicitate certare: quae sane decreta magni animi & excelsi τεκειη e sunt. Porro, ut docet Dionysius Longinus in aureo libello πάροι-, dictio tropica, seu translatis verbis 8c locutionibus abundans, contianet magnificentiam: in affectibus etiam comis movendis , & in narrationibus locum habet, ut res narratae, in praesentia quodammodo geri videantur, &. animis auditorum imagunem sui magis expressam insculpant. Trans. lationibus autem verborum & locutionum grata quaedam δc venusta obscuritas inest tin hujusmodi autem obscuritate vis & acrimonia non raro continetur , si Dionysium Halicarnassensem , eximium Rhetorem &Criticum, audimus. Praeterea doctrina Perasti, & multiplex eruditio: in primis quae
hausit e Stoicorum fontibus deviis 3c abstru. sis, eximunt illum a vulgo poetarum, ita
ut non facillimum sit miς σαῖσιν ad sententiarum ejus medullam penetrare.
458쪽
λο, etiam, seu brevitas in loquendo, numia interdum, qua Persius gaudet, lectoribus ejus negotium facessit . Hoc quoque a Stoicis habet; qui rerum copiam, Verborum parsimoniam amabant, & in Dialecticorum senticetis quam in Rhetorum. pratis& viridariis frequentiores erant . Altera caussa quamobrem Satyrae Persit obscurae videantur , est in ipsis lectoribus t curta nimirum supellex eruditionis, pectus bonis artibus vacuum, ignoratio philosophiae . ILlotis enim manibus ad haec sacra accedunt, ab omni antiquitatis notitia imparati: sine qua nec Persium, nec reliquos auctores Latinos aut Graecos ullo pacto intelligere licet . Μultum profecto discrepant ritus & conis suetudines antiquorum ab hodiernis ς quum vetustas longinqua faciem orbis terrarum penitus immutaverit: ut iccirco ex nostris non
sint aestimanda priscat quod qui faciunt, de se ipsi fallunt, & eruditioribus de se jocum
& risum praebent. Satyra praesertim doctum poema est : salebrosum etiam, & ipsa personarum quae loquentes haud raro inducuntur , mutatione perplexum. Docuimus enim superius, eam trahere multum ex dramati- eis poematis, ac veteris Comoediae σχώμμα
459쪽
& maledicentiam imitari. Quapropter attentum & acutum lectorem poscit , non pinguem atque oscitantem: qui quum ipse sit oculis lippientibus , claro meridie minus lucere solem queratur. Postrema caussa cur obscurum Persium esse dictitent , interpretum propria est . Interpretes veteres negligentia superiorum aetatum perierunt; si paucas quasdam & confusas eorum lacinias exinceperis: recentiores plerique ἀχnempe loca obscuriora inexplicata praete eunt i aliquando ε παρερμὶ δενσα, male a que indocte interpretantur. Hadrianus tamen Turnebus, qui saeculo a CHRIs Tonato decimosexto in his nostris litteris plane regnabat, in Adversariis suis doctissimis mulota Persit loca feliciter admodum' enodavit . Sed omnibus eruditorum hominum laboribus , quicumque Persio illustrando manus umquam admoverunt, longe praeserendus est
Commentarius insignis, & quantivis pretii, Isaaci Casauboni; quem qui perlegerit atque intellexerit, quum doctiorem se iactum
animadvertet, tum de Persio meliorem &: honestiorem opinionem concipiet, neque ipsi deinceps tantae obscuritatis vitium objectabit. Studiosis porro adolescentibus auctor
460쪽
LATINA . CAPUT XII. Is fuerim , ne longitudine tam egregii Commentarii ab eo evolvendo deterreantur ,
quum primum per doctrinam & judicii. maturitatem id illis facere licebit: brevioribus enim Annotationibus res tam dissicilis expediri nequit. Μarcus Antoninus Philosophus Imperator, in libris quos de Vita sua conis scripsit , jure illorum delicias reprehendit qui pusillis tantum commentariis in bonos auctores delectati, prolixos & uberes aspernantur: hi enim eruditionem oderunt, vel summis tantum labellis eam degustare malunt ; a quorum consuetudine studiosos adolescentes plurimum abesse cupimus. Ceterum
iniquo dc praecipiti judicio Petrus Baetius in
Lexico Persium comparat Lycophroni, Grae- eo Cassandrae scriptori , propter obscuritatem. Νon tanta prosecto est .obscuritas Persi, ut cum aenigmatis, Vel cum responsis Oraculorum aut Sibyllarum comparari mereatur. Bona Verba quaeso. Hi sunt panici terrores, hae sunt fabellae quasi per manus traditae, ac sine ullo examine a credulis & ignavis hominibus exceptae. Si omnibus quae in veterum libris operam inter. Pretis requirunt, obscuritatis notam inurere