장음표시 사용
461쪽
118 LIBER DE SATYRAerit , ac se plurium excellentium scriptorum exemplo tueri satis poterit. Quotus enim quisque Pindari Odas, Aristophanis Comoedias, Choros Tragicorum, Thucydidis conciones, obscuris abditisque sententiis plenas , Ciceronis Epistolas ad Atticum, Taciti scripti, sine interpretis auxilio intelligiti Theocriti, suavissimi poetae, multa sunt σκληρὰ ; duriora nempe ac subobscura: norunt Veteres Critici, neque indignantur . Ita comparatum est cum interioribus
- Qui nucleum esse volt, necesse est ut frangat
Recte animadvertit Dionysius Petavius apud Franciscum Vavatarem , Societatis ΙΕsU , Rhetorem egregium, libro de Ludicra Diactione cap. 7. Persium his temporibus dimidio minoris vulgo fieri, quam olim doctissimi veterum fecisse videantur; quum N commentariis illum suis atque interpretationibus dignati sint ; & ipsius persaepe verasus, ut Servius & Hieronymus, testimonii loco protulerint & eum aequales poetae, ut Lucanus , plausu & admiratione recitantem exceperint. - Ηaec porro quae de Persici diximus, de Iuvenale quoque dicta intelli ,
462쪽
guntor; si quando illum etiam obscuritatis
Nunc de tumore locutionis, & stilo declamatorio, quo plerumque utitur Aquinas poeta , tria Verba subjungam . Hoc vitio Juvenalem laborare, si verum amamus , inficiari non possumus. Ea temporum illorum communis labes fuit. Deleta enim Romana libertate, simplicitas quoque morum inter ciderat , animique dicentium & scribentium ad foedissimam adulationem verterant , ut
crudelium principum & saepe insanorum gratiam colligerent . Adulationi porro blandiatiae subserviunt, & flosculi orationis . quis nesciit Hac pice igitur inquinatos deprehendas viros ejus aevi praestantissimos , puta Vellejum Paterculum, Μarcum & Lucium Senecas, Fabium Quinctilianum ; qui saeculi vitium probe agnoscebat , neque tamen vitabat; Petronium Arbitrum , Plinium utrumque , Lucanum , Statium , Valerium Flaccum, Martialem ; ut plures' alios omittam . Deinde, Iuvenalis declamando, & fictas caussas agendo, aetatem primam insumserat: quod genus exercitationis incredibile est quantum sanae atque Incorruptae eloquentiae noceret. Ignoscendum igitur est poetae
463쪽
nostro , si temporum culpa & consuetudianis, tumidiorem Sc a perfecto dicendi genere alieniorem se praestat . Vitium hujunmodi, gravitate sententiarum , copia exemplorum, acrimonia reprehendendi, versuum rotunditate, apud aequos judices, satis compensat . Eum propterea colere, ac summo studio legere oportet i erit enim pretium
Absolvimus tandem enis tractationem de Satyra Latinorum: de Iuvenalis Vita diximus : Horatium, Persium, & Iuvenalem inter se comparavimus. Proximum est, ut argumentum Satyrae decimae Aquinatis poetae eXponamus , deinde Satyram ipsam Paraphrasi perpetua & Commentario luculento interpretemur. quod sine mora faciemus.
464쪽
PARA PHRASIS PERPETUA, ET , CoΜΜENTARIUS UBERRIΜUS .
466쪽
Praeterea , quid senserint veteres Philosophi de precibus votis quibus utuntur homines ad numen divinum: placandum , O ab eo pro spera quaeque impetranda Platone potummum oe Maximo Tyrio .
UT saepius polliciti sumus nos facturos,
accedimus ad explicandam Satyram decimam Iunii Iuvenalis. Argumentum praeoclarissimi poematis est hujusmodi. Inscitiam&i vecordiam hominum accusat poeta, quia Diis immortalibus ut eo tempore loquebantur ea petere soliti sint quae ipsis pestem ac perniciem aliquando afferant: puta divitias, magistratus, potentiam , eloquen tiam , famam, gloriam, prolixum vitae cur sum ad ultimam usque senectutem, pulchris L a ludi .
467쪽
x64 IuvENALIs SATYRA X. tudinem denique ac speciem corporis; quod mulierum potius quam virorum Votum est. His autem optandis & poscendis se imprudentes , ac Verorum bonorum ignaros omnino testantur. Haec omnia exemplis nobilissimis ex Romanas Graecaque Historia depromtis et2quenter. admodum ostendit. Ρ stremo docet, non illa a Diis , postulanda quoruni desiderio vulgus insanit, verum ea
quae sapientium judicio legitima & solida
sunt bona ; nimirum ut corpore ac mente Valeamus: praeterea .contemtum rerum humanarum , prudentiam, sortitudinem, partes Virtutis. Omnes - Persius quoque Satyrasecunda simile huic. argumentum tractaverat. Videtur Iuvenalis noster, quemadmodum, & Persius, ex altero Platonis Alcibiade Satyrae i hujus materiam hausisse: nam in eo Dialogo divinus ille philosophus σας θα δρώπων preces quibus hominum genus. Deos orare soleret, tamquam stultas& ab optimo sine procul aberrantes reprehendit: i quicquid autem in eo genere aborantibus i peccaretur, diligenter notat, a que in ordinem redigit. Sunt porro. duae
partes Satyrae hujus. Prior, quae longissima est, vocari potest: demonstrat enim
468쪽
atque perstringit vitia precum humanarum,& quid non petendum sit , commemorat . Posterior brevissima , quae loco est epilogi & conclusionis , - merito apinpelletur.: nam in ea docetur, quid a Diis postulari oporteat. Antequam vero initium Satyrae hujus afferamus, operae pretium est nos paucis exponere , quid senserint veteres philolophi περι-, nempe de precatione . Quae res quum jucunda accidet studiosis adolescentibus , tum ad ea quae lecturi postea sunt, facilius intelligenda valde
- Ιgitur Cyrenaici & Epicurei , quod di
vinam providentiam negare instituissent, ac de illa opinionem ex animis mortalium funditus evellere, preces & vota omnino sus, tulerunt . Neque mirum di si enim illud quicquid est summum res humanas contemintui habet; si nihil interesse existimat, utrum homines pejerent , an juramenti san- ctitatem revereantur; si neque ira commo- Vetur , neque gratia tangitur; illud sequitur necessario , precationem rem esse irritam . stultam , superstitiosam; utpote quam 'Dii mon audituri , vel etiam irrisuri sint: Legitur impium Epicuri decretum apud L . . L 3 cretium,
469쪽
1εε IuvENALIs S ATTRA X. I ,ςretium, fidum ejus interpretem, libro I. de Rerum Natura: Omnis enim per se divom natura necesse est Immortali aevo summa cum pace fruatur , Semota ab noseris rebus sejunctaque longe gNam privata dolore omni , privata periclis ,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga noseri,
Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira .
Quod si ejusmodi sit Deus, qualem describit Epicurus , diceret Μ. Tullius, Vivat valeatque . Apud Μaximum Tyrium, philosophum Platonicum longe venustiisimum,
Sermone tricesimo, exstant argumenta qui bus 'efficere contendebant nonnulli ex insipienti sapientium grege, non esse Deum in randum. Quid sibi volunt, ajebant, hominum precest nempe Dei voluntatem flecte. re atque ad humanas necessitates levandas inclinare. Atqui flecti Deus aut precibus moveri non potest . Neque enim divinam naturam, eamdem semper atque immutabilem, decreti sui poenitere umquam decet: quod non Deo solum, sed viro etiam gravi & cordato indignum videtur. Nam hinmo qui facile a proposito dimovetur muta que sententiam, si a malo migrat ad bonum certe prius erraverat, & minus re-
470쪽
rationem subduxerat : sin a bono ad malum transit, male consilium mutavit . Improbitas autem in Deum cadere nullo
modo potest. Iam qui petit aliquid a Deo,
aut dignus est ut id consequatur, aut indignus . Si dignus est, consequetur etiamsi non petat: si indignuS, non consequetur e iamsi petat. Nam qui dignus est, & a precando abstinet, non ideo fit indignus quod non precetur: neque qui indignus est , &precatur, propterea dignus sit quia precatur. Immo contra evenit, ut qui dignus est, neque Deo molestiam exhibet, vel eum precatione obtundit, digniorem se essiciat ob modestiam. Quod interdum contingere videmus etiam iis qui in domibus locupletum , vel in aulis principum degunt. Nam, ut ait Horatius Epist. i . libri 1.
Coram rege sua de paupertate tacentes Plus poscente ferent - - -
Indignus vero & molestus, ipsa importuna precatione indigniorem se facit. Propterea homines probi , & nihil a Deo petentes ,
verecundia & fiducia excellere videntur: nam ob fiduciam, credunt se consecuturos; propter Verecundiam autem, quiescunt etsi non consequantur, neque vota ulla faciunt.