Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Indignis contra petentibus inscitia & Iimprobitas praesto sunt: inscitia, quod precem tur Deos qui flecti, non possiunt; improbitas , quod sibi favere Deum postulent,

ptimum, & ipsorum dissimillimum. Fingite vobis ajebant veteratores se hi philosophi

imperatorem exercitus esse Deum. Petat igitur ab hoc imperatore justissimo calo aliquis , aut lixa, qui sarcinis militum gestandis atque impedimentis tantum idoneus est, se cataphractum fieri, vel centurionem, Vel primipilum, vel tribunum, vel imperatoris legatum: contra, egregius aliquis miles quiescat, nihilque sibi petat. Profecto utile est exercitui si prior ille curam. impedimentorum habere pergat: hic Vero alter cataphractus fiat, vel id muneris accipiat cui fungendo .idoneus est. Faciet itaque imperator . quod in rem exercitus esse existimabit. Et nihilominus' mortales imperatores aut nescire possunt, aut decipi, aut donis & gratia corrumpi: quae sane vitia ab immortali Deo aliena sunt. Quamobrem nec dabit precantibus ea quae accipere non merentur; ne que non precantibus negabit quae accipere .

merentur.

Praeterea hi philosephi precationum ad

verseia

472쪽

versarii hac partitione utebantur. Quaecumque homines sibi evenirc optant, & a Deo petunt, ea Vel a providentiae consilio pendent , vel a fati necessitate , vel a fortunae levitate, vel ab artis dispensatione. Iam . providentia est opus Dei, fatum necessitatis,sortuna temeritatis & casus, ars hominis Horum porro singulorum magnam vim ' esse ad vitam regendam ac temperandam ponobant . Si ergo , ajebant, quae precamur, ad 'Dei providentiam pertinent, quid. opus est precibus Z . Nam si est Dei providentia, ea vel universis tantum consulit, singula vero negligit: vel utraque simul cordi habet. Si tantummodo circa universa occupata est rquemadmodum & reges totis civitatibus jura dicunt, legesque imponunt, singulos Ve-xo cives intueri non solent: precibus Deus obtundendus non erit. Si enim aliquid ab eo postules quod cum salute pugnet universitatis, certe non impetrabis . Hujusmodi autem exemplo doctrinam suam illustrabant.

Decreverit medicus aegrotum aliquem sanaturus partem aliquam corporis putrescentem, ac i toti corpori exitio futuram resecare: postulet . autem illa ne se corrumpere Velit equid existimemus medicum ipsi responsurum λ

473쪽

Ita nemper Non aequum est, infelix membrum, tui caus a corpus interire totum: sed tibi potius pereundum est, ut illud conse vari possit. Eodem pacto, pestilentia. exedicet Athenienses, terraemotus Lacedaemonios, inundatio Thessalos, incendium aetnae Catinenses in Sicilia. Harum gentium interitum stulti vocant corruptionem . Caussam vero cur haec eveniant, pulchre novit m dicus, nempe Deus, qui rerum universitati consulit, nec preces membrorum respicit , sed totum conservat: hoc enim illi curae est. Quod si ponamus, ajebant, Deum etiam singula curare; ne ita quidem orandus erit. Simile enim fuerit ac si aeger aliquis medicamentum aut cibum a medico poscat. Nam

si profuturum id est , medicus dabit &i non petenti: si nociturum, ne petenti quidem dabit. Quo concludebant , eorum quae ad providentiam pertineant, nihil a Deo po

stulandum . .

. Sed neque illa quae in ditione fati posi

ta essent, votis ac precibus rogari oportere docebant. Facilius enim regem flectere quis possit quam tyrannum. Atqui tyranno simillimum est satumr neque superius aliquid agnoscit cui pareat, neque Omnino m Lari

474쪽

tari potest. Fatum etenim, tamquam frenodi capistro injecto , humanum genus, Vel invitum, eo trahit quocumque ipsi libitum fuerit, neque ulli mortalium tergiversari , aut detrectare imperium licet. Ita Syracusiorum capitibus 'imminebat Dionysius, Α-theniensium Pisistratus, Corinthiorum Periis ander , Μilesiorum Thrasybulus. In δεμαρα- σω enim , seu populari gubernatione, facundiae locus est, quae aliquid civibus persuadeat: neque nihil possunt preces, obsequium , gratia . . In tyrannide , quemadmodum & in bello, vi omnia geruntur. Quae

igitur fato dona offeremus, ut ejus Vinculo & necessitate . nos expediamus t quas Victimas & sacrificia λ Neque Iuppiter ipse umquam rationem invenit qua fati necessitatem averteret; ut apud Homerum legimus. Fatum enim semel definitum erat, ipsique credita humana vita; quemadmodum putabant veteres. Quod etiam trium Parcarum nominibus significare soliti erant. Itaque Ηο- ratius in Carmine saeculari: Vosque veraces cecinisse Pareae .. , Quod semel dictum es, sabilisque rerum

. Terminus servat

Tibullus' vero libro I. Elegia 8.

475쪽

I7a . IUUE MALIs sa TYRA x. Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes

Stamina, non ulli dissetiuenda Deo.

Si ergo fatum inexorabile est, ut id Virgilius appellat , cur quisquam illi supplicaverit λSed neque a sortuna quicquam postulandum ajebant, eorum scilicet quae ipsis dis.

pensare crederetur. Quis enim adeat insanum principem, cumque illo agat, in quo nullum consilium, neque judicium , neque affectio moderata, sed furor tantum, & rationis expers libido Atqui fortuna hujusmodi est ; insana , praeceps , temeraria, quam

consilio nullo,, nulla divinatione prospicere, ac declinare possis: quum tamquam Euripus aliquis, incerta lese fluat ac refluat, neque ulla gubernatoris arte dirigatur. Non igitur est cur fortunae homines vota faciant , daemoni tam surdo & vecordi, rogantes &supplicantes ut ea ipsis bene faciat. Supersunt quae arte parantur bona. Quis porro faber pulchrum aratrum , gladium, clypeum a diis petat; quum artem habeat, cujus opera ea sibi comparare potesti Quis sortis vir & bellicosus animum ad pericula imperterritum; quum sortitudinem habeat, quae in periculis subeundis artis quodammodo vicem fungitur λ Quis bonus felicitatem ;

476쪽

, I. I. xu LPr o Exst Lic: ATA. 17 quum Virtute non careat, felicitas vero in

virtute consistat Si ergo i ea quae ad providentiam pertinent, & quae ad fatum, &quae ad fortunam , & quae ad artem, a Deo petenda non sunt , nihil reliquum est,ajebant, quod ab ipso peti possit. Haec autem argumenta omnia, quam levia, infirma, ficulna sint, quam facile . refutari ac

di tui possint, a. nobis praecipue, qui singulari Dei optimi Μaximi beneficio Christiani sumus. & longe aliter de ipsius pro-

se uidentia & natura .sentimus quam Veteres illi miserrimi, & fabularum stultissimarum caligine involuti sentirent, , 'doctorum non videre arbitror neminem c Ea tamen asserre volui , ut tam insanis opinionibus cognitis , nobis ipsis veritatis lucem , qua

perfusi sumus , gratularemur . . Salibus etiam & σγωμμασιν acerbis atque

impiis in re tam gravi & sancta utebantur. Ajebant 'enim: Opes petist noli Diis molestus esse ; nihil enim boni petis: Dii Vero sunt datores. bonorum . Noli fatum obtundere ; nihil necessarii petis : ad fati enim ditionem pertinent '- sola. necessaria . Noli fortunae supplicare: 'neque enim ipsimos est egentibus subvenire, at potius lo-

477쪽

cupletes novis semper divitiis cumulare τdonec eos tandem subita vertigine redigat ad paupertatem. Sed neque artem preceris e avari enim sunt artifices, & opera sua caro vendunt. quod si aliter faciant, eorum ars vilescit, neque ullo in pretio est. Rationem qua ditescere possis , . nos indicabimus. Vir bonus es impedimentum est ditescendi bonitas . Μutandi tibi sunt. mores tui : dolo & fraudibus grassare , mentire, pejera : lucri caussa leno esto. . aut caupo, praedo aut lycophanta , fidem habe pretio addictam . Hac via pervenitur ad opes.

Victoriam petis hanc in bello a stipendiario milite in judicio impetrabis a sycophanta , nempe ab homine qui nigra in candida vertat , qui judicibus os oblinere

egregie sciat . . E mercatura petis aliquid Navigare incipe: haec res in maris & Venis' torum i potestate omnino posita est. Μerces muta: da pecuniam foenori r haec res Virum audacem , strenuum, experientem requirit, non otiosum precatorem . Quod si Deum adire . volueris, non obsecundabit Deus cupiditati tuae. Severus enim judex est, minimeque exorabilis . Dilpicit atque exam' .nat singulorum preces austerer quae tu bo

478쪽

AL A. UuLPIO Ex PLICATA. I7s na existimas , , ipse mala censet. Propterea stultorum quereliS non commoVetur e quam

vis lamentere, quamvis fleas, miseraque &lugubri voce misericordiam implores t aris etiam te advolvas, & pulverem capiti inspergas: praeterita quoque sacrificia ipsi ex.

probres atque imputeS. .

. Quod si pius aliquis, horum philosopho.

rum , preces omnino tollentium , pertinaciam flectere in animum induxisset, proposito exemplo sapientium virorum; Socratis puta, Pythagorae Platonis, qui Deos procati suissent: respondebant, praeclaros' illos doctrinarum antistites alio sane consilio quam vulgus hominum solitum sit P templa frequentavisse. Non enim divitias, vel magi, stratum a Diis petebant, sed cum illis de bonis praesentibus tantummodo colloquebantur , de virtute nimirum qua praediti erant, qua sciebant delectari Deos, tamquam re optima , & qua nemo abuti posset. Sumebant vero a se ipsi, Diis tamen libenter

concedentibus,, tranquillitatem . animi , contemtum rerum humanarum, morum sanctitatem, plenam fiducia mortem, reliqua iΟ-mnia non . falsa & adumbrata, sed vera &expressa bona . Haec . opinio tam absurda,

479쪽

ν 3 1 v v x u A Li s SATYRA x. Itam impia, de Diis non orandis, ab homunum superbia prosecta erat, qui scilicet ni. hil sibi deesse existimarent illorum quae ad virtutem & felicitatem conducunt; & propterea naturae divinae , tamquam superioriae praepotenti, obnoxii esse nollent . Stoicorum praecipue scitum erat , Nullam rem carius consare quam quae precibus emta sit. Idem superbiae fons etiam in Ecclesia Christiana impiis decretis Pelagianorum dedit originem; qui humanis viribus nimium confidentes , benefactorum caussam a propria Voluntate, non ab auxilio Dei repetebant.

Verumtamen non esse Deum , Orandum,

δόγμα fuit paucorum philosophorum & hm reticorum : male autem orare vitium est omnium paene mortalium. Neque id mirum videri debet : nam , ut sapienter definit Plato in Euthyphrone, sanctitas est ἐπισήμηM-σεως ε δοισεως θῆς ; scientia eorum quae amis petenda θ Diis osserenda sunt. Res igitur dissicillima est , judice Platone, & in

qua magistro Deo sit opus , novisse nOS, quas res a Deo possimus petere aut debeamus : id enim scire pars est sanctitatis. Hieroclis propterea sententia sertur plane

aurea: μονος ὁ σορος λέγετα, μονος Θω-

480쪽

rendus es sacerdos, solus Dei amicus, solus precandi peritus . Vulgus hominum existimare videtur , precibus , Votis , pollicitationibus Deum capi & corrumpi posse, ut nostris sceleribus conniveat , & cupiditatibus faveat . Hinc versus ille tritus apud Grae

Δῶρα θεους , δωρ αδοίους βασιληας Dona Deos persuadent, dona venerandos reges.

Quod si verum esset, nihil aliud precationem Vocare oporteret quam τέχνω, nundinationem scilicet, ac mercatoriam artem inter Deum atque hominem institutam . Doctissimi propterea philosophorum, opinionem hanc turpissimam ex animis hominum evellere studentes, libros. conscripserunt περιι siVe , de Diis orandis.' quod argumentum persecutus est etiam Plato in altero Alcibiade; ut superius memoravimus. Ex hoc autem Platonis Dialogo υποθεσιν Satyrae suae decimae sumsit Iuvenalis quam continuo interpretari incipie

SEARCH

MENU NAVIGATION