장음표시 사용
481쪽
SATYRA X. Cum Paraphrasi perpetua, m Commentario
ΜNI BUs in terris quae sunt a Gadibus usque Auroram Gangem, pauci dignoscere possunt Vera bona, atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. quid enim ratione timemus, Aut cupimus p quid tam dextro pede concipis , ut te natus non paeniteat, votique peracti Z d encte domos totas optantibus ipsis Dii faciles . nocitura toga, nocitura petunsur Militia . torrens dicendi copia multis , Et sua mortifera es facundia. viribus ille I o Coussus periit, admirandisque lacertis. Sed plures nimia congesta pecunia cura Strangulat,wcuncta exsuperas patrimonia census,
482쪽
Quanto delphinis balaena Britannica major. Temporibus diris igitur, jusssuque Neronis Is Longinum, oe magnos Senecae praedivitis hortos Clausit , oe egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors e rarus venit in caenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri, I 9 Nocte iter ingressus , gladium contumque timebis,
Et motae ad Lunam trepidabis arundinis umbram rCantabit vacuus coram latrone viator.
PARA PHRASIS. HI s viginti & duobus versibus eXoris
dium Satyrae hujus pulcherrimae atque utilissimae continetur. Quo exordio poeta noster ea summatim & strictim , commemorat quae postea singillatim atque uberrime traciaturus est. Ait igitur : o Quamis vis totum terrarum orbem peragraveris, se ab Occidente ultimo progressius ad Oriense tem extremum usque , perpaucos admo-- dum invenias qui 1blida & vera bona ,, ab inanibus & adumbratis probe discer-
,, nere atque internoscere possint i remota ,, scilicet erroris caligine, qua mentes h ,, minum occupari splent , & a veritate. Μ a is co-
483쪽
se cognoscenda impediri. Quid enim, quae-- so, timemus, quid cupimus certa ratio- ne, ac non potius temere & nullo con-- filio λ nam quae timenda non sunt, quum ,, in classe malorum non censeantur , ea se plerumque terrore nos percellunt : quae se vero a natura boni longe absunt, eorum ,, desiderio saepe insanire consuevimus. Qitidis tam dextero & prospero conatu vel auis spicio a quoquam suscipitur , ut paullo
se post eumdem inccepti non poeniteat, VO- ., tumque suum a Diis exauditum fuisse ,, non doleat atque indignetur Τ Dii nimio um faciles ad preces hominum excipien- das, eorumque cupiditateS explendas,' in-- tegris domibus & familiis ςxitio non sese mel fuere, illasque funditiis evert ire: i- ,, psis patribus familias non invitis, immo, , , quod mirere, ultro cupientibus, & deo trimento suo faventibus. Nam sive t se gati Vivant homines, urbanis ossiciis va- ,, canteS, sive sagum sumserint ac militiae se nomen dederint , semper a Diis petunt ,, res inutiles , immo noxias & pernicio. sas. Pulchrum habetur eloquentia excel-- lere in civitate: nihilominus dicendi co-
is pia' multos perdidit. Fuerunt qui mise
484쪽
,, rimo genere mortis interirent, quod viri res corporis ingentes, ac robur lacertoisse rum admirabile a natura accepissent: quiri bus naturae muneribus nimium confideri bant, & prae aliis insolescebant . Pluriisi, mis tamen exaggeratae opes thesauri conis gesti, res familiaris ampla nocuerunt mi- ,, rum in modum, eosque penitus oppresse- ,, runt: quod ciVeS reliquos patrimonii ma- ,, gnitudine tanto intervallo antecellerent, ,, quanto balaenae maris Britannici, delphi- ,, nas corporiS mole antecellunt. Propterea
,, dissicillimis ac turbulentis temporibuS , λ,, quibus Nero Caesar imperium Romanum D Vexabat, cohortes integrae militum jussis,, tyranni ad obsidendas C. Cassii Longiniis I. C. & Lateranorum , divitum & po-
tentium civium , sedes mittebantur ; item se ad cingendos L. Senecae, Romanorum Ο- mnium ea aetate locupletissimi , hortosis late patentes, ut domino via nulla effu- ,, gii superesset: contra vero in pauperum is caenaculis raro admodum castrense genus is hominum apparebat. Et sane pecuniis hoc ,, semper vitium adjunctum est , ut quan- tulaecumque sint, curas & metum creent,, possidenti. Nam si noctu iter facias, te-Μ 3 is cum '
485쪽
cumaue portes aliquot Vascula ex argen- to, non caelato quidem ac signis aspero,
, , sed puro & nullis emblematis insertis, se quod pretii minoris est; gladios, & con- tos, nimirum hastas longiores, latronum ,, qui viatoribus insidiantur , sermidabis;
se ut arundinis quoque ad lunae lumen venis,, to agitatae umbra ipsa tibi terrorem in- cutiat. Viator autem expeditus, auri & argenti onere carens , quamvis latrones,, Occurrant , coram ipsis cantare audebit:
se quod tranquilli & securi animi certum ,, indicium esse solet . se Haec est allat rum Iuvenalis versuum sententia , quam mea qualicumque Paraphrasi enucleare coisnatus sum . Proximum est ut singula quae ad doctrinam , historiam , 3c eruditionem
COMMENTARI S. O Μ N i s u s in terris quae sunt a Gais
- dibus usque Auroram Gangem J Poeta noster quum Occidentem atque Orientem significare vellet, adhibuit, nempe tropum illum qui parte aliqua memorata rem totam significat . Gades enim est ins
486쪽
insula quaedam ultra fretum Herculeum sitista ; nempe Italice : Dor desio Bretto di Gihilterea e quod fretum , Gaditanum etiam Latini vocant a nomine hujus insulae. Ηerculeum a Graecis dictum fuit, quod in historia fabulosa legeretur, Herculem, longis itineribus consectis, duas columnas ibi excitavisse , quas posteris omnibus transgredi nefas esset; quum existimaret, Oceanum infinitum esse, neque navigari omnino posse. Eam porro insulam hodie vocamus Cadis, vel Cadicer est autem Hispanorum celebre
Aurorae nomine Iuvenalis terrarum plagam ad Orientem positam intelligit , atque eX- tremam quidem : unde scilicet Sol exoriri videtur nobis. Aurora Vero, nempe rubor ille matutinus in caelo, Solem ac diem adesse nuntiat . Iccirco, apud poetas, Aur rae populi sunt gentes quae incolunt σου Δώα--λου , terras Videlicet ad Orientem sitas. Propterea finxerunt , Μemnonem aethi
pem, qui bello Trojano, regi Priamo subsidio venerat adversus Graecos, Aurorae filium fuisse . Ganges nobilissimus est fluvius Indorum , qui universam Indiam duas in partes dispescit , alteram quae cis Gangem
487쪽
184 IuvENALIs s ATTRA X. appellatur , alteram quae ultra Gangem . Hoc loco minutum aliquid lectores meos observare velim , quod in Satyrae hujus pri mo versu statim obvium est , nempe concursum illum duarum similium syllabarum
Us Us . A GadibUS Usque. Hos concursus adeo non refugerunt VetreeS poetae , ut etiam data opera quaesisse Videantur . nam certe in eorum versibus frequentissimi sunt.
ΜΕ ΜΕι paupertas visae traducat inent.
ΜΕ ΜΕ . Horatius Epistola ad Pisones
V. 22. - - Currente rota URcetis exit Z
UR UR . Nihil asperius hoc syllabarum
concursu. Et tamen Venusinus poeta videtur eum affectavisse, ut rotae currentis Vertiginem ac stridorem exprimeret. Propterea in illo versu R litteram caninam saepe iteravit . Idem Epodo a. Iam iam futuRUsRUSticus. RUS RUs. Idem Epist. 18. lib. 1. Ne suitem dubiae sp E PEndulus horae. Ps Ps. Ovidius in Epilogo Μetamorphoseon: cuum volet illa dies quae nil nis corporis huIUs I Us habet. I Us I Us. Idem lib. 3. Artis Amat. v. 3I3. Res es blanda canor . disCANT CANTare puellae . CANT
CANT. Neque solum poetis, Verum etiam aliis
488쪽
aliis auctoribus id familiare est . Cicero
libro 1. Ossiciorum: Ita taetra quaedam , ita obscoena, ut dictu quoque videanTUR TURpia. TUR TUR. quum posset, turpia videantur. Suetonius Nerone cap. 33. Frus TRAs TR Angulare meditatus. Iustinus lib. 33. cap. a. Sed cons UL SULpitius non pinus graves quam Gicto leges dedit . Dies me deficeret si hanc segetem demetere vellem . Sed ad utiliora transeundum. v. a. PAUCI diagnoscere pusunt Vera bona J D. Augustinus
lib. a. de Libero Arbitrio cap. 9. Vere ac pulchre docet , non errare homines appetendo bonum & vitam beatam . Huc enim seruntur duce ipsa natura . Sed quoniam beatitudinis desider o inflammati , non eas tamen vias perambulant quae ad ipsam conducunt , sed longe diversas , ideo errant.
Nam aliquid sectari quod non eo ducit quo
cupimus pervenire , is tandem error est. Nemo est igitur quin bonum appetat, universe spectatum: fallitur autem, quod notionem boni accommodet rei non bonae, propter inscitiam, falsas opiniones , & caliginem illam quam perturbationes, & corporeae Voluptates , mentis oculis offundere solent. Iccirco ait poeta v. 3. remota Emroris
489쪽
x86 Iu v ENAE L IS S AT T R. A X. roris nebula. v. q. QUID enim ratione
timemus , Aut cupimus Z J Homines quum de timendis, vel petendis judicare debent, rationem in consilium plerumque adhibere negligunt: si adhiberent enim, prosecto petenda non fugerent, fugienda non peterent: quod accidit. saepenumero . De timore praesertim animadvertit Aristoteles lib. a. Rhetoricorum , omnia mala non timeri: putane quis injustus fiat , vel hebeti tardoque
ingenio : sed ea tantum quae vel magnos dolores, vel interitum afferre possunt. Sic , ex disciplina contrariorum , dicendum est, omnia bona non appeti, puta ut quis Vi tutem adipiscatur, & mente sit recta & defaecata : sed ea tantum quae ad opes & p tentiam amplificandam utilia sint, aut v luptatem paritura videantur. V. 3. QUID tam dextro pede concipis P J Dictum ex veterum superstitione, qui mane foras prodi turi , diligenter cavebant, ne sinistrum pedem e limine domus primum proserrent: si enim hoc illis imprudentibus accidisset, mali ominis loco habebant . Dextrum igitur pedem primum proferebant, & sic auspicato diurnas actiones aggrediebantur. L. Appulejus in Asino aureo alicubi : Sinisero pede
490쪽
profectum me spes compendii stustrata est Idem libro 6. ejusdem operis : Et pessimo pede domum nostram accessit I puta sui ira.
Contra Horatius Epist. a. lib. a. I, bone, quo virtus tua te vocat: i pede fauseo , Grandia laturus meritorum praemia - Propertium quoque ad eam Oonsuetudinem
respexisse lib. 3. Elegia r. existimat Ioannes Passeratius in Commentario; ubi poeta Umber Callimachum & Philetam, Elegiaci carminis principes apud Graecos , ita alloquitur :Dicite, quo pariter carmen tenuassis in antro Quove pede ingressi, quamυe bibi is aquam. Itaque dextro pede aliquid concipere, fuerit, rem aliquam bonis avibus exordiri, nullo e rum praetermisso quae ad opem divinam conciliandam pertineant. V. 3. UΤ te Conatus non paeniteat, votique peracti Z J De hac hominum levitate, qui facile admodum& cito improbant quae antea probaVerunt,& a Deo petiverunt, copiosius agit Horatius Satyra I. libri 'i. ubi disputat, neminem sua sorte contentum vivere. Verba ipsius afferam. - - Ne te morer , audi