Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

188 IuvENALIs s A TYRA X. Iam faciam quod vultis e eris tu , qui modo mitras. Mercator I tu consultus modo , russicus o hinc

ris hinc , mutatis discedite partibus. Ha , cuia satis ' nolint . atqui licet esse beatis. Quid caussae es , merito quin illis Iuppiter

ambas

Iratus buccas inset, neque se fore posebac Tam facilem dicat , votis ut praebeat aurem' Pergamus in explicando Iuvenale. V. 6. VOTI QUE peracti Z J Uotum peractum , est desiderium adimpletum , preces exauditae r quum scilicet Deus exorari se passus est , idque concessit homini petentiquod ille precando, vovendo , sacrificando sibi dari contenderat. Porro qui votum susciperet, is . dicebatur voto se obligare. Horatius ad Iuliam Barinen Ode 8. lib a. At iu smul obligasi Per um votis caput,

enitescis Pulchrior multo. Eumdem vocabant voti reum, nempe voti debitorem. Cloanthus

apud Virgilium aeneidos lib. I. V. 233. Di , quibus imperium es pelagi , quorum

aequora curro, ribis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus - Damna

492쪽

Damnatum Vero voti appellabant qui postquam petita obtinuisset, promissa solvebat, puta rem sacram faciebat, aedem ruet aram Deo alicui excitabat; quod se facturum antea promiserat quum Voveret . Virgilius Ecloga 3. Damnabis tu quoque votis . Se uius Grammaticus ad librum 4. aeneidos v. sqq. Rei voti dicimur donec consequamur beneficium, o donec condemnemur, id es promi sum solvamus. Nam damnare, est damno assicere , idest debito liberare . Ita Livius lib. I o. Historiarum, appellat Rempublicam vori damnatam , quae nempe templum nescio quod ex voto aedificari jusserat. Dicebant etiam vota solvere , & vota reddere.

U. 7. EUERTE RE domos totas optantibus

ipsis Di faciles J Eodem pacto D. Augusti

nus dixit alicubi , Deum interdum ea negare propitium quae concedat iratus. Nonnulla enim a Deo importunis precibus eX- torta, beneficia videntur, & supplicia sunt. quod processu temporis demum apparet. Di faciles, sunt indulgentes, qui postulata largiuntur , & peccantibus facile ignoscunt.. V. 8. NOCITUR A toga , nocitura petuntur Militia J Togam opponit militiae, nempe Vitam urbanorum . vitae hominum in castris degen

493쪽

degentium. Toga erat Vestimentum quoddam rotundum, proprium Romanorum. IC circo Virgilius aeneidos I. V. 282.

Romanos rerum dominos , gentemque togatam is

Ea demittebatur ad medium usque crus . Qualis autem fuerit, ex nummis .& statuis antiquis , & ex Quinctiliano Instit. Orat. lib. I r. cognoscere licet. Μilites non toga, sed sago utebantur , quod erat vestis brevior , ne militaria opera & actiones impedirentur. Hinc saga sumere, Latinis auctoribus est armario quod fiebat in tumultu, nempe quum appropinquare hostes nuntiatum es et . Cicero Philippica 3. Tumultum censeo decem si, iustitium edici, saga sumi dico oportere , delectum haberi sublatis vacationibus in urbo ρο in Italia , praesertim Gallia tota . Idem vero Philippica 8. enucleate admodum ex plicat , quid bellum a tumultu differat . , V. 9. TORRENs dicendi copia J Abundans, aestuans, quemadmodum fluvii temporarii , non ex sentibus, at e magnis pluviis coorti, qui brevi arefiunt, & a Latinis torrentes vocantur , a Graecis ,

quod turgeant nimirum hieme vestempestate ingruente . Hoc vocabulum suapte natura adjectivum est; quod colligitue Vel

494쪽

AI. A. UULPIO EXPLICATA. Is I

vel ex illo Virgilii Versu Ecloga 9. .

Aut numerum lupus , aur torrentia suminac ripas.

usurpatur tamen saepius loco substantivi κασ. V. Io. VIRIBUs ille GUsus periit, admirandisque lacertis J Scholiastes Vetus Juvenalis tradit, Μilonem Crotoniaten hic intelligi, athletam sortissimum, corpore praevalido, & summa articulorum firmitate equi taurum humeris ferre poterat, quum a puero vitulum ferre assuevisset: unde natum proverbium, Posse taurum tollere , qui vitulum susulerit. cujus proverbii meminit Petronius Arbiter in Satyrico . Huic porro Miloni suum robur exitio fuit ; nam , quum eXperimentum virium facturus, quercum quamdam cuneis fissam, immissis manibus distra

here conaretur, quercus, excussis cuneis, in suam naturam revocata , Μilonis manus

compressit, eumque detentum seris laceran- .dum praebuit. Narrant id Plinius Historicus, Valerius Μaximus, Aulus Gellius. V. I 2. NIΜIA congesta pecunia cura J Con- gerere dicebant saepius de nummis & divitiis . Tibullus Elegiarum initio: Divitias alius fui o sibi congerat auro. Et Horatius Satyra I. lib. I. ad avarum hominem r

495쪽

rsa IuvENALIs SATYRA X. vinis undique saccis Ddormis inhians. nemiape saccis nummorum. V. II. STRANGULAT J Opprimit, suffocat , vel caussa

potius est ut opprimantur & strangulentur rlocupletibus enim tyranni, latroneS, Venefici , hereditatum captatores, delatores, Π cturni & diurni fures insidiantur: praeterea sollicitudo ipsa divitias augendi & servandi, avarum hominem tabe ac senio conficit. Eodem pacto dixit Iuvenalis hac Satyra ipsa : - - - Mors sola fatetur, Quantula sint hominum corpuscula - pro fateri nos cogit. V. I 3. ET cun Iaexsuperans patrimonia census Quanto delphinis balaena Britannica major. J Ut puto, imita

ri voluit Virgilium, qui dixerat de urbe

Roma Ecloga I. Verum haec tantum alias inser caput extulis urbeF , Quantum leuia solent inter viburna cupressi.

At, ne quid dissimulem, hic locus Iuvenalis unus ex illis est qui minus mihi probantur: frigidam enim censeo comparati nem , ac longe petitam, neque omnino necessariam. Existimo autem, judicio meo subscripturos quicumque teretes aures habent , ac diuturna lectione optimorum auctorum

496쪽

A I. A. VULPIO EXPLICATA. 193

exercitatas. V. I 4. BALAENA Britannica lIn Oceano qui Britanniam, & alias regi nes ad Septemtrionem positas alluit, monstra huiusmodi natant, scopulorum & insularum specie . Propterea OVidiuS κατ' εριφασιν , lib. a. Μetamorphoseon, ut enormem gigantis magnitudinem cogitationi objiciat, d seribit illum balaenarum dorso Velientem , illasque amplexum. - Balaenarumque prementem Maeona suis immania terga lacertis . V. I 6. LONGINUΜ J C. Cassium Longinum . jureconsultum , oculis captum, non

aliam ob caussam interfici jussit Nero , quam quod ille in vetere gentili stemmate, C. Cassii percussoris Iulii Caesaris, unius e majoribus suis, imagines retinuisset. Ob hoc enim suspicabatur crudelis princeps . illum

pristinae Romanorum libertati studere, ac tyrannidi insensum esse. Id praeter alios testatur Suetonius in Vita Neronis cap. 37. V. I 6. ΜΑGNOS Senecae praed itis honos IL. Annaeus Seneca Neronis magister , ad ingentes opes, & privati hominis modum excedentes, favore principis, & Agrippinae ejus matris , evectus fuerat. Postea, quod& locupletissimus haberetur, S: Stoicam prin

fiteretur philosophiam, alumno suo suspinus

497쪽

tarum magnificentia quas principem supergre,diebatur , & ideo sudia civium in se vertebat. Verbis utor Cornelii Taciti Annalium libro .r4. Caede igitur ejus decreta, Nero centurionem cum cohorte ad eum misit , qui mori philosophum juberet, ademta illi etiam testamenti condendi potestate . Solum genus mortis , arbitrio morituri permissium fuit. Quod ubi intellexit Seneca, medicole andas Venas praebuit . Deinde . quum aegre moreretur, illatus in balneum, aquae calentis vapore suffocatus interiit. V. I7. EGREGIAS Lateranorum obsedet mdes Tua cohors J Plautium Lateranum, hominem primaria nobilitate, Consulem designatum, invisum sibi, Nero interfici jussit,& adeo quidem propere, ut non complecti liberos, non illud breve mortis arbitrium

permitteret. manu autem Tutii tribuni trucidatus est. Id narrat Tacitus lib. I 3. . Annalium. Porro cohors in Romanorum exeris citibus erat decima legionis pars. Legio autem ex tribus, Vel quatuor, vel sex dentisque millibus peditum constitit, diversis te poribus. V. I 8. RARUs venit in caenais

cuia miles J Pauperes Romae habitabant in

caena Disi ipso by Corale

498쪽

A I. A. VULPIO EXPLICATA. Is I

caenaculis, quae superiorem aedium altissima. rum partem Occupabant, sub ipsis tegulis. Horatius Epistola r. libri l. Quid pauper'

viden' ut mutat caenacula , lectos, Balnea ,

tonsiores' Iuvenalis ipse Satyra 3. ubi de frequentibus Romae incendiis: - - Nam si gradibus trepidatur ab imis, Ultimus ardebit quem tegula sola tuetur A pluvia, molles ubi reddunt oυa columbae. Infinita vero civium frequentia, ut scribit Vitruvius lib. a. Architecturae cap. 8. caussa fuit ut ad auxilium altitudinis aedium deis Veniretur , quum area plana tantam inquilinorum multitudinem recipere non posset. Quamobrem fenesras domuum caligantes appellavit poeta noster Satyra 6. Quum pateant altae, caligantesque fenestrae . oculis enim despicientium tenebrae offundebantur propter nimiam altitudinem. Tibul.

lus Elegia ultima libri a. scribit, Nemesis amicae. suae sororculam e senestra quadam excelsa in subjectam aream, seu viam, praecipitem cecidisse: ut iccirco probabile sit , Nemesin humilis fortunae mulierem fuisse , libertinam fortasse, quod & ipsa cum sorore in caenaculo habitaret. Versus Tibulli

afferam:

499쪽

Ne tibi neglecti mittant mala somnia manes , msaque sopitae siet soror ante torum. Qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra, . Venit ad infernos sanguinolenta lacus. V. I9. ARGENTI vascula puri J Casum patrium, seu genitivum, pro casu ablativo hoc loco usurpavit poeta. Voluit enim significare vasa argentea , Vel de argento , non argenti plena . Purum argentum est ;nulla egregii artificis caelatura nobilitatum.

Haec autem artificum opera vasis argenteis inserta, quae Romani veteres Graeco Voca hulo ἐμβληρια- appellabant , plerumque aurea erant: de quibus, praeter alios, videndus Μ. Tullius in ea contra Verrem oratione

in qua de Signis seu simulacris agitur quae justis dominis erepta Verres e Sicilia exportaverat. Paullus I. C. Lege Si rem 6. titulo Digestorum de Rei Vindicatione d Quam--s di in vases occurrat di ultas , utrum lancem dumtaxat dici oporteat , an etiam quadrara , vel rotunda, pura, vel caelata st. V. ΣΟ. CONTUΜ UE timebis J Contus hic

sumitur pro hasta praelonga, seu fuste, quo

armatus latro viatorem aggrediebatur. Alias remum significat. Virgilius aeneidos lib. 6. de Charonte:

Ipse

500쪽

, Ipse ratem conto subigit, velisque minis t

Prima fere vota , cunctis notissima templis Diυitiae, crescant ut opes , ut ' maxima toto sera si arca foro . sed nulla aconita bibuntur a s Fictilibus e tunc illa time quum pocula sumes . Gemmata , lato Setinum ardebit in auro . Iamne .gitur laudas quod de sapientibus alter . Ridebat, quoties de limine moverat unum Protuleratque pedem e sebat contrarius auctor 'Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni r 3IMirandum es, unde ille oculis suffecerit humor . Perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis Praetexta , , rabeae , fasces, lectica , tribuuat.

Quid , s vidisset Praetorem curribus altis 3 6 Exstantem , medio sublimem in pulvere Cieriis tunica Iovis, o pidiae Sarrana serentem

Eae humeris aulaea togae , magnaeque coronae Tantum orbem, quanto cervix non sueficit ulla Z o

siuippe tener sudans hanc publicus , γ,sbi Consul

Ne placeat, curru servus portatur eodem . Da nunc oe volucrem , sceptro quae surgit eburno , Illinc cornicines, hinc praecedentia longi

minis inlata , m niveos ad frena cuirites , 4 3 Defossa in D lis quos sportula fecit amicoF.

SEARCH

MENU NAVIGATION