P. Terentii Carthaginiensis Afri Comoediae sex. Interpretatione et notis illustravit Nicolaus Camus I.V.D. jussu Christianissimi Regis, in usum serenissimi Delphini

발행: 1675년

분량: 1023페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ΡRO LEGO MENA TERENTIANA.

tyrus . nam Laconum lingua Tiryrus dicitur aries major qui gregem anteire consueverit. sicut etiam in Comoediis invenimus. Nam Pamphilus , est totus amans: Glrcerium , quasi dulcis mulier : Philumena , amabilis. Qui de nominum propriorum et o & interpretatione plura scire volet, huic adeundus est Cratylus Platonis. Erasmus in Commentario, De rerum copia. Comici praecipuὸ varistatem in ejusdem quoque generis personis affectasse videntur. Quid enim dissimilius. quam Demea ac Mitio apud Terentiumr rumhic quum etiam eravissime filium objurgat, blandus est: ille quum m

xame blanditur, amarulentus :& tamen uterque senex , atque adeo fratres. Quid diversus, quam Chremes semper placidus accivilis, de Simo veli mens ac suspiciosus Item quam Pamphilus cordatus , & Ch riniis inops animi consiliique Quid tam dissimile . quam Phaedria cum . morbo pugnans, dc Chaerea nihil habens pensi 3 Multum item interest inter Davum pertinacissimum sperandi authorem , & Byrrhiam nihil praeter desperationem afferentem. Plurimum inter parasitum Gnath nem , & Pnormionem: & ab utroque longe dissident parasiti Plautini. quemadmodum & hujus meretrices a Terentianis plurinatim discrepant.. Terentius m retrices propemodum bonas fingit , veluti Philotin de Bacchidem in He ra: Plautus senes amantes, ac festivos, de uxoribus veteratoriε imponentes : quanquam alias Euclionem prodigiose ten cena ac suspiciosum facit. Hactenus Erasmus. EAndros insula est , una ex Cycladibus, in mari AEgaeo, ab Andro Anii filio qui in ea regnavit, nomen sortita. Porro AEgaeum mare hodie nautis, vulgo dicitur Arch pel, nonnullis Archipelago. -Andros illinciisdem vocatur Andro , plerisque Andria. Hinc adjectivum Andrius. unde & huic fabulae nomen. AEneas, ait Lactantius, cum patre Anchise& filio Ascanio profugus Delum venit. Hie ab Anio sacerdote Apollinis recipitur hospitio, qui illis indicat, quinque se filiarum parentem orbum relictum. Andrum enim , a quo Andros insula , reliquisse patriam, dcc. Ovidius libro decimotertio Metamor. de AEnea loquens

Nunc Anius, Rege homines , antistite Phoebus Rite colebatur, temptisque domesque recepit.

Virgil. quoque libro tertio AEneid. de insula Delo verba faciens ,

veneramur Apollinis urbem.

Rex Anius, rex idem hominum, Phoebique secerdos, Vittis Ur sacra redimitus tempora lauro Occurrit: veterem Anchisen agnoscit amicum. 'unximus hossitio dextras , DEta Obimus. Pasbola, verti potest, Omnibus consulens. -e , omnis universus .f.λη,cοκμ Vm Irim quippe agnitionemini non consuluit omnium animos

alioqui turbatissimos felliciter tranquillans. Id quod luculentissime do cet hujus Comoediae catastrophe.

142쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

phildmena, In amore perseverans ac persistens. Manens in amicitia. , amicias: si νω, maneo. Scribendum autem esset Philomena, se- cunda & tertia brevibus. at causa productionis assumit υ post o. ut sit diphthongus ου, quam nos inu longum vertimus , dicentes Philumena. Sic dicunt Graeci νοέος, οἴνομα, pro νο , ἔνομα . Sic dixit Virg. - lio , pro Opilio. Nisi sorte quis malit ducere a verbo Dλο is, id est concilior: ut sit participium foemininum, quasi conciliata, vel amata. Ch sis, Aurea. hibo: Ch fides, aureae crepidae , vel phialae. Aureos mores apud Horatium lisro quarto Carm. ode secunda, enarratores intelligunt bonos de sanctos , pulcherrimos , elegantes , Mamabiles , ut apud Virgil. libro octavo. Eneid. Aurea secuLι. Et rursiis apud eundem libro x. Aurea Ventu. Erit igitur Chrysis , aurea, elegans, amabilis.

Simo, Pamphili pater , senex naso simo & preta, a specie nomen habet, quod simi sunt iracundi & biliosi.

Pamphilus, adolescens , a fideli amore, Totiu amans , vel omnibus

amicus. -ν , totus, omnis. γλος, amicus.

Davus, servus, a patria. ut paulo ant ex Strabone. Dromo, servus, a cursu. δρομος, cursus. δέομαῖος, velox. Servorum

est, velociter currere, quo jusserint domini. Sosia, libertus , esivd in bel servatus. Unde & servis nomen inditum. συζω , servo. Charinus, adolescens, Ab animi benevolentia. χαειζοι - , facio grara , obsequor, & beneficium gratiamque consero. Byrrhia. servus, Apatria, inquit Donatus. Sunt qui Phrygiam his Donati verbis putent innui. Didymus certe existimavit Apntoditem nuncupari o αctόν ὁ δεουης, hoc est a mollitie vitae. B enim cognota videtur literae . : nam Philippum , aliqui appellant: sicut Phrygas, Brugas. Author Caelius lib. xxix. cap. xviii. Idem quoque tradit Lilius lib. x i ii. A Phrygia igitur seu Brygia nomen esset Byrrhiae: idque per Iitteriarum metathesin. Porro Phryges ingenio fuisse servili, vulgatum testatur adagium , Phryx plagis emendatur. Plinius lib. v. cap. xxix. Pyrrham urbem facit Cariae. .intilianus lib.i. docet A literam fuisse interdum pro P usurpatam : ut Byrrhus , pro Pyrrhus. Itaque fieri potest, ut a Pyrrha urbe nomen ductum sit Byrrhia, idem prorsus valens quod Car. Herodotus in Euterpe ostendit Cares barbaro servilique suisse ingenio, dc ad quidvis malorum serendum paratos, mercede proposita: Unde & natum proverbium , In Care peraculum, subaudi, facito. hoc est, in homine aut re viliore fac periculosam experientiam , in qua si parum seliciter cesserit, non multum dispendii

capiendum. Crito, d controversiam dirimat. xtιπς . judex, arbitrator. κρίνω, judico, interrogo, examino, quaestionem de aliquo habeo: Sane Crito Andrius Athenas veniens, totam hujus comoediae litem & controversiam

diremit, indicans quae esset Pasbula. q

143쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

Chremes, Pasibulae de philumenae pater, senex , A screando, quoil

senes tussi expurgent pectus. , si reo. Glycerium , meretrix , A voluptate , vel dulcedine. γλυκερος, dulcis. Hinc Glycyrrhisa , dulcis radix vulgus Liquiritiam vocat. Glycere hujus glyceres, nomen mulieris proprium , verti etiam potest ualcis: ejus diminutivum Glycerium, . Dicula Mysis, ancilla, A Mysia patria. Strabo resert Mysorum populum usque adeo contemptum fuisse, ut proverbio locum fecerit. Id usurpat M. Tullius in oratione pro Flacco : inquit, porro in Graeco se mone tam tritum atque celebratum est , quam si quis G1picatui ducitur, ut A serum ultimus esse dicatur 'Lesbia , obstetrix, A Lesbo insula. Rationem habes paulo antP.

T. FABRI OBSERVATIUNCULAE

MISCELLA NEAE AD ME TRA TERENT II.

I Lxi se mihi magna quadam voluptate, & mictu haud mediocri

privare videntur, qui Terentium studentes legere , nec metra tamen illa , queis uti Terentius consuevit, novere. Memoriae enim tam Venustum, tamque amabilem, scriptorem quis mandare possit, & mandatum custodire, nisi si & ipse metra illius senserit 3 Dein multo sibi majorem admirabilitatem Poeta comparet, ubi intellexerint Lectores quo genere carminis hic aut hic utatur. Nam . apud Terentium quidem, plane ita videmus fieri ac apud Virgilium solet, ut carminis ratio, Amodus, rei, qua de agitur, naturam sere plerumque exprimant, quod in primis observandum est, & acri quodam aurium judicio consectandum. Est aliud etiam , in quo maxima utilitas posita est: Si qui enim forte errores in carmine Rerint, quod perquam facile potest evenire, ει nimium saepe evenit, eos errores deprehendere possit nemo, nisi qui versuum rationem calleat. Sed haec satis ; neque enim hoc loco artem metiendi carminis docere decrevi. Paucas igitur observatiunculas proposuisse suffecerit, quae & certae sunt de perspicuae. Eas autem priusquam ingredior , hoc audi, quod apud Ciceronem in Oratore Perfecto ecriptum est. At Comicorum S narii,) propter similitudinem sermonis, s quod nos Galli vulgo vocamus

conversation & entretienὶ sic saepe sunt abjecti, id est neglecti 2 ρο-

putares , , ut Graeci vocant, AOΓΟΕΙΔΕΙΣ ut nonnunquam vix in his

inumerus fidest ν thmus , ut Graece dicitur in deversus, id est dimen- HI sentiri possit. Vides Ciceronem ipsum fateri quae fatetur de dimensioue, de xii thmo ; utrumque, scilicet, vix sentiri posse. Quid nos Barbaros homines & a felicitate, ac doctrina illius saeculi tam magna in . stercapedine dissitos judicare deceat 3 Sed, quod mirere, de senariis tan-

144쪽

psto LEGO MENA TERENTIANA.

tum loquitur Cicero; Quid . si de trochaicis, de anapaesticis 3 de universo genere iambicorum i quid si de universis anapaesticorum formis agendum ipsi fuisset 3 Quid de aliis generibus, quae in Graecorum comoediis celebrata olim fuerunt 3 Tum vero magis dixisset, vix sentio post t. Sed ad rem venio. Sic igitur docti existimant, duo tantum versuum genera esse apud Terentium . iambicos de trochaicos. Id ego in univer- uim elle verisiunum scio. Sed quid ad hos versus Act. IV. Andriae sc. I. dicas Noccine credibile est aut memorabile,

Tante vecordia innata cuiquam ut siet, Vt malis gaudeat alienis , atque ex incommossis Alterius fua ut comparet commoda s ah sibi nihil Faernus, vir in isto genere diligentissimus. Muretus autem ultro fatetur, horum quatuor versuum rationem explicare difficile elle: Scio quid Goveanus, quid Soliger, quid Erasmus dixerint ad hune versum. At non est senarius , &c. Arbitror este Dactylicum quatern rium persectum ;&talis necessario fuerit, si modo tollatur illud, est, quod ex glossemate huc irrepsit. Possit referri & ad genus choriambicum. Secundus potest esse trochaicus senarius cataleAicua sed fortas Ieiambicus trimeter fuerat, sic ad formam suam redigendus :

nata cui ruam tanta ut siet vecordia.

Tunc, siet, fuerit monosyllabum. Exempla infinita sunt. Tertius est trochaicus septenarius catalecticus, cuiusmodi non memini me multos

legere. ma-lis gau-deat alien a qu eoim commo disι

Tamen , quod minus credibile videatur, ex regula & observatione quae inferius ponetur de elidendo S. poterit esse senarius sic:

Erit 'nizesis in secundo pede, ut & in tertio, nil frequentius. Quartus est:

terius sua ut comparet commoda. ah.

Puto scribendum esse, Alterius ut sua commoda comparet - ah Erit dactylicus quaternarius. Illud autem ah extra versum erit, ut solent esse exclamationes, interjectiones, in fine & initio, apud Sophoclem . Euripidem , Aristophanem. Qinii & apud Terentium ipsunt exempla reperies. De Cretico, seu Amphimacro. Ioachimus Camerarius, vir inter Germanos superiori saeculo lasim . honoratissimus , & longe optimus, putat, Creticum in iambico & troia chaico genere locum habere non posse: multi contra nituntur. Sedo. deamus. In Andria pag. 3. legitur:

Liberius vivendi fuit potestas. nam antea.

Debet autem esse versus senarius iambicus. Itaque liberius eris Creti-eus extrito E , quod breve est, quasi pronuntiares librius. exempla

145쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

ejus rei sunt innumerabilia in comicis de tragicis antiquis. Quin & apud Virgilium diligentissimum scriptorem, legas, aseris, pro asperis; semustum , pro semisitam; vinctis, pro vinculis t, oraclum . pro oraculum , gubernaclo, pro gubemaculo; circus , pro circulos, & mamplis , pro

manipulis. Ac si elidatur in liberius, quod olim fiebat, erit tantum dactylus libriu'. At illud fuit; erit monosyllabum ; quod de verum esse interdum scio. Tunc Creticus exclusus fuerit. Ergo quaeratur aliud, Maliud etiam. Pag. I . Pro uxore habere hanc peregrinam , eelo it ud sedulo. manifesti simus esse videtur creticus in gran eg il; sed in ille, illa, &ς. olim prior syllaba erat communis ; quo nihil certius. P. t . Nunc tuum est o tum has bene ut assimules nuptias. est autem hic versus plane trimeter; ergo

Creticus in prima sede. Ad id negatur, per collisionem , scilicet, deni etesin, ita ut sit jondaeus in prima parte senarii

Pag . 16. paulo inserius. Dave. Hem. quid est y ehodum ad me. quid hic volt quid ais equa de re ' rogas Nemo , videtur certe, negare possit, quin hic sit Creticus in quarta regione, nam versus est octonarius acatalectus iambicus. Sed vide: aiunt D. elidi: itaque spondaeus ex Cretico fiet. Pag. 31. Nilpropter hanc rem, sed est, quod succenset tibi. Et mox :tauidnam est pueri r s. quid est, &c. In utroque exemplo assirmant miserum illud D. exteri debere, ob quod meritum, nescio ;Pag. 17. V estri cuiu vo H ὶ Pamphili. Hem. quid, Pamphili 3 Est indubitatus iambicus senatius : itaque Creticus secundam sedem occupabit, quo te cunque verteris, nisi priorem in cuju' brevem olim suis se contendas, quod an fieri possit dubito. Tamen & ad hoc respondent, syllabam illam ju plane perire. valde pro Cretico habebis spon

daeum.

Pag. 8 r. Sed ecca V a egreditur nostri fundi calamitas. Pag. ioo. Ded cam sed ec, cum militem. est istuc datum. Nemo non dejeret esse Creticum in locis notatis, at multi negant. Nam olim dicebatur ecum , eram, quia non geminabant eandem consonantem. Pag. io . par pari referto quod e-am remordeat.

Est planissime senarius , seu trimeter. Quamobrem in quinta sede erit Creticus. Sed & qui Creticum hinc ablegant, scin' tu quid dicant i di-ouit illi versum esse aliter metiendum, sic: Tla par-pari - refer ' ro quod

Et tunc erit anapaestus in quarta dimensione versis. Id autem verum esse potest ; nam olim, eum , eam, eas , suum , suas . siuis . &c. mono syllaba erant, ut ex Lucretio constat; ne ad Ennium usque. & ad Livium

Andronicit ira ascendamus. Sed salsam ibi lectionem esse, dixi, opinor, in Notulit.

146쪽

PRO LEGO MENA TERENTIANA.

Pa. g. 72. mod voluptates eomm propria sunt. nam mi immortalitas

Est octonarius iambicus acatalectus; debet igitur esse Creticus initio dimensionis. At contra aiunt secundam syllabam in , voluptates, cliebrevem, quod mihi quidem videtur incredibile. Melius dicas primam syllabam, quae brevis est, ita raptim pronuntiatam fuisse , ut non auditaretur ; & pro, et om , diceretur, vis, per consonum. Verum haec satis de Cretico. Dices, quid ais, tandem An admittendi sunt Cretici in iambeos, in trochaicos Non arbitror: cum in Cretico plus temporis absumat pronuntiatio, quam in spondaeo, cui tamen in iambicis comicis & tragicis locus est. At sunt tamen Cretici in illis versibus supelius positis 3 Fateor id quidem: sed ii non pronuntiandi ut Cretici. QMd ita Haec regula certa esse videtur, cum , natura proficiscatur: Srllaba br vis inter duas longas posita vix pervenit ad sensum. Id autem messet. qua tandem Virgilius potuisset dicere, aspos, pro asperri r circus, pro

circulos, &c.

De tribrachy nihil necesse est dicere; cum pes ille tempus iambi impleat, de eundem motum habeat. Proceleusinaticus, id est duo Pyrrhichii, seu quatuor breves , oim spatium spondaei consumat , cui Θndaeo jus est sedendi in iambicis de trochaicis , mirum esse non debet, si apud comicos frequens repetiatur; nam & in tragicis recentioribus illum interdum reperias. In Andr. Ita faci-am hoc primum , &c.

Pag. a 3. Sati' veh mens causa ad obiurgandum , &c. Nisi dicas ei se anapaestum, cum apud Horatium legas, Vὀmens , ct liquidus , pueroque simillimus amni. Pag. 37. Num immemor es discipuo Z ego quid narres nescio.

ad quem versum notant quidam pro discipuli. pronuntiandum d sit litrisyllabice , id quod tamen minus necesse est ad dimensionem verius 'deprehendendam. Verum plura addere nihil opus est. Nunc quod dicam , id esse verum videbitur, de non est tamen; Molossum scilicet, is ex tribus longis constat, pro iambo , spondaeo , aut anapaesto sumi, pagina decima octava : Sive ista sexor , sive amica est, gravida E Pamphilo est. Sed ibi errorem esse puto, de quo in Notulis ; neque enim mihi credibile fiat, Molossum, qui tanto longior 3c ponderosior sit aliis pedi-biis, hic a Terentio usurpatum fuisse. Dein posset etiam e se Creticus,

ex ea observatione quae superius posita est, circa pronomen iste , dc M, quod tamen hic verum esse non puto. Bacchius, seu B accheus, id est brevis, longa, longa, videtur alicubi reperiri, quod tamen minus verum est. Pag. 36. Sed hic Pam philus. quid dicit 'frmavit fidem. Non est , inquam: nam versum ita scribere , ita metiri debemus: Sed hic Pampilu', quid di-cit Z firmavit fidem. Extrito S finali. qua de re moll.

147쪽

PRO LEGO MENA TERENTIANA.

pag. 42. Neque istum hanc perpera o habere , neque me perpeti. Non est Baccheus ,, est anapaestus , nam prior in illum communis est opud veteres.

ibid. At i stuc periclum in filia feri, grave est. Necque hic Baccheus est , cum priorem in istuc, isthic , & aliis bene multis id genus nominibus modo longam facerent Antiqui, modo Me vena. nam th, ut θ apud Graecos , est levis sibilus tantum , id est paene nihil. Adde quod perulum necessario longum est in secunda, nam illud

I ante ipsam decurtationem longum erat. S. perit ante consonantem. Lucretius. Ennius. Plautus. Tragici veteres. ita, hem', magι', tristι', omni' , dcc. S. perit ante vocalem. exemplum insigne est, pag.

. Eonum tetemum narras adole-sicentis . optimum.

Ubi necessario pronuntiandum est , cent' optimum. perit enim s. dc fit synaloepha. est autem trimeter iambicus. Pag 19. Itan' Chrysis 3 hem s nos quidem pol miseras perae tit. Ubi cum S pereat in Ch sis, pronuntiabis, Chryi', hem. ibidem. Semper enim a stas eius haec, atque habita est forari pronuntiandum est io'haec una syllaba per synizesin . seu considentiam. Sed exemplis parco, sunt enim innumerabilia. Hinc, obiter dicam, facile discas quae apud veteres Latinos pronuntiandi suerit ratio, de quantopere illa subJulio & Octaviano Caesaribus variare coeperit. Considentia, seu : ut Graecis dicitur , synizesis, aliis synaei sis , in his poetis frequentissima est ; ea autem fit, cum duae syllasae ex voc libus compositae in unam coalescunt, ubi id res fieri postulat. Exempla in duabus primis fabulis en tibi, sed de multis pauca. Deos monosyllabum, ut &μο. sui si disyllabum ramluscula , tetrasyllabum P. 6o. ait monosyllabum . p. 31. & alibi. Ita fuit monosyllabum, ut apud Graecos γi in harpyiae, & in omnibus praeteritis participiorum activae aut medialis sormae, quae sint secundi sexus. lia dc siet monosyllabum . pinet, duarum interdum est syllabarum. Sed & hujus Q

rae exempla sent apud Virgilium satis multa

f. In medio dictionis eliditur. p. ιο. Ididquam attine-re, enim τι-ro spectatum satis. Pag. 18. Enim et sera, Dave. &c. 'Est anapaestus . versus autem est octonarius. Pag. 39. Ante consonantem in voce sequenti, eliditur. Certe enim Aio. non satis me pernosti etiam quauer sim , Simo

Est dactylus in prima sede. Versus est tetrameter perschus.19. Itan' Ch ,' hem λ nosquidem pol miseras periit. Eliditur L iri ille , illos, illis, &c. Ft aliis quibusdam. Exempl. pag. 7338. 2. 7o. 73.&c. Eliditur & D , ut in Funuch. A ctus a. scena 2. eliditur quoque R , ut bene a Faerno observatum fuit. Graviter itaque

lusua est Muietus, qui non viderit in versu Eschrii, quem ipse Pr -

148쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

fert, primam in morphen. Gr. eisse breVem, propter R. li cuidam . at qui sic est. Unde apud p tam Graecum, ut ostendi olim ad Phaedrum. rherbeboas, pherbe mula, dcc. est autem hexametrum. Secundum

illud pherb. junctum cum syllaba as effecerit palimbacchium, qui pes

plane ab hoc genere alienus est. Elisio interdum nulla est, ut pag. I. . & alibi saepius. Breviant interdum Comici quae alii producunt, ut I. in an p. xi. bis, ει p. ita Terentius ultimam corripit in pag. 36. in p. 7I. in tace p. uo , &c. quia, ut opinor , ea verba erant de secundae de tertiae inflexionis. ME. TE. SE. Pro dicebant MED. ut p. s s. ach q. scen . .

Reliquit med homo , atque abiit, &c. I Sic enim omnino legendum est. Ita Plautus med erga.

su inhone te optavit parere hic divitias.

IAM. disyllabum est, pag. 26.

Profer. dum proficiscar aliquo , ne videam. audi nunc iam.

Est trochaicus. Sed hoc plus decies apud Plautum invenias. Pronu tiandum quasi si scriptum esset Tam. Hoc in Irirnis necesse est meminisse, ne quis fallatur in metiem ocarmine, Terentium ab uno genere ad alterum interdum transilire ;quin & trochaicos iambeis, & contra . sic intermiscere, ut, absque diligenti observatione . id haud facile sentias. EHO , ut aliae quaedam exclamationes , indignationes, interjectiones, interdum extra metrum censentur, ut p. 17. Eho , an non est ' recte ego semper fugi has nuptias. Cum autem sit iambicus senarius, Eho debet esse extra versum; & id Graeci factitabant, ut supra notavimus. Postrema omnium observatio est , omnes omnino sabulas Terentii in. trochaicos desinere; quod idem de omnibus Plauti comoediis verum es Iescio. Excipienda tamen videtur Pseudolus, cujus postremus versus est: haue approbare hunc gre em , est fabulam ; in crastinum vos vocabo. Sed audacter affirmare possim duobus in locis versum unum corruptum esse. eum sic leges: Atque hunc approbare gregam', fabi lams i crastinum vos voco. Quod miror a nemine animadversum fuissse. At

isthuc fabulam disyllabice pronuntiari debet, ex regulis & exemplis

superius positis. Cetera bene procedent. In extremo versu Asinariae est etiam error : Nam ille versias ex Trochaico legitimo factus est octonarius vitiosus duobus locis. Sic habet. Remur impetrati posse , si plausum sic Harum datis. Sic autem ille scribendus: PRemur impetrari posse , si plausum clarum datis.

Ceteri , qui a Grege pronuntiantur, & hunc praecedunt, sunt certissimi

Trochaici.

149쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

Haec paucis quidem , sed , ut spero, ea satis suerint ad illa intelliugenda quae in ceteris Terentii fabulis paulo impeditiora videbuntur. Neque vero mihi ad credendum dissicile est, quae dixi modo , non ex aequo omnibus probatum iri; sed ad eos provoco, qui scriptores antiquos bene ac diligenter legerint.

DANIELIS HE INSII,

AD HORATII DE PLAUTO ET TERENTIO

JUDICIUM, DISSERTATIO.

st nostri proavi Plautinos, ct numeros; O Laudavere Iales ; nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati: si modo ego CT τοι Scimus inurbanum lepido seponere dicto , Legitimumque sonum digitis callemus O aure.

DU R u M equidem judicium , & quod non nemo hac aetate de leporum omnium parente , summo critico, ac maximo poeta excivisse nollet: cuius tamen vernae melius de Plauto judicabant, quam qui familiam in litetis tueri hac aetate creduntur. Qui nec saeculi,quo vixit, re quo, cilin poesis, tum Latina lingua, ad supremum culmen ac fa stigium evecta fuit, ignorare potuit judicium ; vir tantus, & quod rei caput arbitror , principibus, qui inter se quotidie de iis judicabant, intime familiaris ac amicus. Augusto autem , optimo ing 'niorum judiaci , tam gratus atque acceptus. ut non raro lepidissimus homuncio ab eo diceretur, & quem , si antiquitati habenda hic fides, etiam habere ab epistolis optavit. Qui eum contra tanti Terentii fecerit fabellas , ut integras ex iis semo descripserit , & ubique accommodet, soli denique artem tribuat ; hominis potius quam erudiri esset , ita distenti rea tanto viro , ut ne caussam quidem prius cognoscendam cie deret Quare videamus saltem , quid adferri pro utroque possit Ne vel Flacci judicium in posteriam , ut solent, aut Terentium secure nimium damnare quidam pergant in Comoedia. Omnia autem pro Horatii judicio , qui Plautum sic amamus ut e manibus rarissime putemus deponendum . dicentur potius quam nostro. Ac de numeris quidem nonnulla Donatus: qua etiam in parte haud parum veteribus no ullis placuit Terentius. Rufino quidem Grammatico , cum inquit:

- vovit metrum , servatque Terentius artem :Nam prologos trametro didicit componere versu , Menarumque actus primos pede claudit eodem.

150쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

Quanquam certe Fabius, non stetisse intra trimetros deplorat. de quo sorte alias dicturi sumus. Ad alterum priusquam veniamus , quaedam praemittenda erunt. Cum eaedem Comoediae propemodum sint partes ac Tragoediae, finis quoque ex parte idem, ex parte diversus , multa esse utrique communia necesse est. Delectare enim ac docere est Comoediae: neque minus Comici , quam Tragici a Graecis dicuntur. Nec movere risum sane constituit Comoediam, sed plebis aucupium est, & abusus. Nam Ridiculum, ut recte Aristoteles, vitium est 2 foeditas , doloris expers s quae partem in homine ahquam corrumpit a rue morbo. Sicut foeda & detorta facies, si nullo eum do. lore id fiat, risum movet. Unde ipsum quoque risum, omnes fere antiquissimi philosophi indignum sapiente judicarunt. Adeo ut Plato , tanquam sacrilegum , traducere non dubitet Homerum, qui ridentes introduxit Deos a quod in homine non ἡ κὰ , Verum ἡ ω ου - , quemadmodum philosophi loquuntur , sit signum. a quo longe

Quare divinitus ab Aristotele dictum est , partem turpitudinis esse, id

quod est ridiculum. Diserte enim ait, ου - γελοῖον, μόειον Ita quae vel in verbis autoriim vel sensibus , vel in sermone hominum& factis, aut detorta sunt aut depravata , animos plebeios vehementer movent, & hoc ipso risum ut plurimum excutiunt. Ideoque inusitata dicta & obscoena, optimorum cavillationes , singulorum contumelias,

sententias perversas, ideoque inexpectatas, aliaque id genus qualis imitatio dictorum vel factorum, & imprimis improborum in risum maxime in Comoedia, quam Veterem dicebant. expressisse constat. Quod intelligunt, qui genium ridiculi intelligunt atque indolem. Cujus segetem lamissimam vel unus Aristophanes suppeditat; qui non modo Plautum , sed quoscunque hac in parte superavit, omnesque ri modos ae figuras lepidissime expressit. Denique ut acetum, nisi vinum sit corruptum, bonum nunqiuura erit; ita quae sincera sunt & vera, risum nunquam excitabunt. Apposite Quintilianus , ubi de Ridiculo: Et his

cule omnis salsa dicendi ratio , in eo est, ut aliter quam est , rem mverumque dicatur. inare & compositus ad risum sermo , ab oratione recta , quam πιλιπλίω magistri vocant, quam lonyssime abeat necesse est.cujus propriae Virtutes, a σασία ψα, η Hie κυα ,κ ν άληροια perspicu ta , aequuas, simplicitas , veritas. ponuntur. Qua in parte supra admirationem omnium Menander apud Graecos, Terentius Romanis fuerit necesse est . qui ut viris sapientibus ac eruditis voluptatem potius asseirent, quam quacunque ratione risum extorquerent, duplici jucunditate utilitatem simitatione vitae scilicet humanae, & inimitabili sepote condierunt. Metu enim Macedonicae potentiae , licentia antiquae,

SEARCH

MENU NAVIGATION