P. Terentii Carthaginiensis Afri Comoediae sex. Interpretatione et notis illustravit Nicolaus Camus I.V.D. jussu Christianissimi Regis, in usum serenissimi Delphini

발행: 1675년

분량: 1023페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

OL EGOMENA TERENTIANA.

Hic est mustella senex. Ac Tus V. SCENA VI. Sed tu quod cavere possis. Translata a Menandro sententia , euitia

Manifesta mihi videtur haec elle satiatas, Assequi, quid fieri oporteat, neque sacere tamen. Ac Tus V. SCENA IX. ιQuod vis donum pranatum. Menander, i

Elige quod optes, optata feres omnia. II E AVT O NTIMO R. Α cetus I. Sc ENA II. Ilituri insimulat durum. Menander.

Quod in increpando erga filium sit cevus. . Periculum ex aliis. Hu. pertinet istud Menandri.

Animum a tela suspensum omnino studiose occupabat. Vna ancillula erat, &c. Menander apud Polit,ahum:

Et una ancillulla erat; . Haec sordidi animi plena, texturam una faciebat. Facinus magnum & memorabile. Menauder:

x. , r. -οῦ, καλυώθειν. In aurem utramque , quandoquidem dotata est, cubet. In eum jam res rediit locum, ut sit necesse. Menander: Ten γαρ ais, δε-- , δ' ἄν ά--ἄH νόμου, ς δ ρωά-μ:, ἔγε - ν, ἰθυ Q. Ad res gerendas his tribus compellimur, e . . . p . I. Necessitate, lege, consuetudine. - .

42쪽

YRO LEGO MENA TERENTIANA.

A crus II. Sc EN A I V. Formae mores consit Miles sient. Menander apud Stobaeum:

ndo mores faciles naturali sormae ornatum adserrunt , ventitans dupliciter capitur. Nos quoque senes est aequum senibus obsequi. Mooriri

Ληφθεὶe ἰανωδε -- Seni senilis lingua jucundissima :Puerque puero, & apta mulieri mulier:

Et aeger aegro: pressus infortunio, Lenimen est homini malis exercito. Aliena melius ut videant. In hane furentiam Menanderia Οἰλὶν ἰπ ἄ- τα -- -ορα , Σατύς, ετ ρου δ' άγμα νου

Aperte sua mala nemo videt, O Pamphile , sed alterius peccatum conspicabitur. Acetus IV. Sc ENA II. Nihil tam dissicile quin quaerendo. Menanotir apud Stobaeum λήγω a.

Omnia queunt laboribus & industria comprehendi. Acrus IV. SCENA V. Jus summum , summa injuria. Menandor apud Stobaeum sermori μ. 2

- qui leges intuetur optimas Nimis accurate, ille sycophanta prorsus est. Ac Tus V. SCENA I. Argentum ut dares. Expressiit hunc Menandri versiculum e, die πιυν- , ψ Hωμ eo. Balneas, ancillas, & pecunias. Ac Tus v. Sc ENAII. Modo liceat vivere , est spes. OPodorus;

In miseriis nullis labescere convenit, Meliora sed sperare semper adfore. Ac Tus V. Sc ENA V. Quid istuc ὶ video non licere, ut coeperam, hoc pertendere. Menam z

43쪽

PRO LEGO MENA TERENT IANA

Valde in monendo si quis asper filio , Verbis acerbus est quidem: sed re, pater.

Sic idem Mehiander:

Moi parentis ira nulla in filium.

Rus ne illam virginem, caesialia, sparso ore, adunco nasi non possum, Pater. MeBandera

Τ- όώνeia. οβ τω σὴς ἀλληλοπ πιιου. In nuptiis spectare res decet duas, Amabilem aut speciem oris , aut mores probos.. Concordiam nam continent haec mutuam.

Nilui imperito videtur. esse audacius. Ac Tus II. Sc EN A I. Minime miror, qui insimire occipiunt ex injuria. Me ndera

Hei mihi, ut repentinum infortunium . infiniam pariti Aeetus II. Sc ENAi III. Fratrem homini nemini esse. Menando: ne γ ει α δὲ τοῖς Κειν omiοιαι ἔνως. in iucundus est inter stata s concordiae amor. Acetus III. Sc EN Ai II. , . Quid credas jam ὶ aut .cui. credas Atinand.

Credenda cunctis esse cuncta ne puta.

44쪽

Aerus III. Sca NA IV. Quod vos vis cogit, &e. Vide locum Me,an . 'D-pra expresiit ad Heauroestim.

Apud inultos silentisim loco YApotilibuis in.

Qiu erubuit, esse mihi videtur vir bonus. An sedere oportuit domi virpinem tam grandemi Tn voaer:

Filia nubilis, plane nihil loquatur Ipso tamen silentio plurimum de se praedicat.

Sponte sua nam res ad usim inarant; sed 1e , dum quis dormit, ru

sum contrariae.

Ac Tus V. Sc ENA III. Communia esse amicorum inret se obinui. M AG bii ,

Tantum , sed de mens pariter & prudentia. Ae Tus V. SCENA IV. Duxi uxorem. Huc stectat illud Menandri uua Stobaum et

Uxorem habere , liberorum , Panneno, Patrem esse, curas multas in vitam inqehit.

Liberorum patrem esse factum t maeror fuit, formido, α anxietas. H E C r R A. Acr. II. Sc EN A i. Neque declinatam quicquam ab aliatum ingenio ullam teperias.

Λ Remilia nil scemina unquam discrepat.

45쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA

Postmodum rescisces. Menander'. Ταόθ' ὐ προν γαζαις d

nam sint commissa, haec tu postmodum rescisces. Ac Tus III. Se EN A l II. Omnibus nobis ut res dant se se, ita magni atque humiles sumus.

Ita quisque, ut res dant se se , & gravis, & humilis esse solet.

Ac Tus III. Sc ENA V. Salvum atque validum. Menander:

Fortunatum , salvumque. Ac Tus IV. Ser NA II. Ut ne cui meae longuinquitas aetatis obstet, mortemve expectet meam.

Menander: TIικρόν Rr θρεμμα γέρων cν οἰκιε

Amarulentus est alumnus senex domi manens. Ac Tus IV. Sc ENA IV. Amarae mulieres sunt. Menander apud Stobaum. Φυσι γ ἰ δεσ&υι- δῖν 6 meis. Natura mala mulier atque essi aenis est. Ac Tus V. Sc ENA III. Abhine menses decem fere. Vide dicitum Menandri. Adelph. a Z. .f. F. PHO R MIO NE. Ae T. I. sc EN A M. Quod sors seri, seremus aequo animo. Menander.

Fortunam adversam, dispendiumque , decenter serto. Istuc viti est ossicium. Menander :GA' του, ώδρός. Hoc viri est. A erus I. Se ENA IV.Fortes fortuna adjuvat. Menander apud Stobaeum:

Audaciam justam vel adjuvat Deus. Ac Tus II. Sc ENA II. Injuriam audisti. Menander MUDηρ.

H μἁώ -. σψν αι so ειυ,-juro Solem tibi, Injuriarum me tibi scripturum dicam. Cum Ratione. J Rationem , quod est in Palatino eodice , magis placet. Nam ita quoque citat Victor. I. V. c. x K. ubι inter atios versus A nandini hunc a cit: τὸ

46쪽

PRO LEGO MENA TERENTIANA.

Nam quia me alit, id plane judico Deum.

Aerus III. Sex NA III. Solus amico amicus. Apollod1rus: Ut qui solus amicos amare didicit. Ac Tus IV. Set NA s. Senectus ipsa morbus. Apollodorus:

Ego meorum solus sum meus. Apollodomus:

Ac Tus IV. Sc ENA. IV. Dicis quod mali est , &c. Menandisre

Mi Ak ώnm υτ dili ητ . Semper, quod moerorem assere, narras I nihil eorum addens, quod ex adversum alloquiis sit idoneum.

DE TRAGOEDIA ET COMOEDIA.

Sua hie da Trunedia-Comoedia referuntuν. ea non . ut alij . ex Cornuto . VAAspro risumpta . sed ex Euanthis ommantario in Terentium Ieticta esse arbitror. Ejusteque rei evidentissimurn auumantum s . quod sub hujus eruilitissimi Grammatici nemine quem iisdem eum Donato temporibus , hoc est, obmp. ass. regnante Constantios. Cotistantini, C P. notat Hieronym. in h/c 'erba a eras Rufinus Antiochensis Grammat. lib. de metris Terentianis: Concinna argumento , consuetudine conprua , utilis sententiis , grata salibus , apta metro. Et post/a sic Veteres etsi uti ipsi quoque metiis, o e. GD VAsima in lase

eι proluomenu nunc leguntur. Lindenorogius.

T N itium Tragoediae & Comoediae a rebus divinis est inchoatum : quia I bus pro frua bus vota solventes operabantur antiqui. Nam incensis jam altaribus, & admoto hirco , id genus carminis, quod sacer ch rus reddebat Libero patri , Tragoedia dicebatur, - που παγυ 6 ἡ ψhoc est , ab hirco . hoste vineariun , & a cantilena. Ejus ipsius rei apnd Virgilium plena fit mentio; vel quod hirco donabatur ejus carminis Poeta ; vel quod uter ejus musti plenus solemne praemium cantoribus fuerat; vel quod ora sua faecibus pertinebmit scenici, ante usum perso'

narum ab UE hilo repertum. Faeces enim dicimtur Graece πυγες. Et his quidem causis Tragoediae nomen est inventum. At vero nondum

coactis in urbem Atheniensibus, cum Apollini Nomio , vel AFΥAO4t id est , pastorum vicinorumque praesidi Deo , constructis aris in hon sim divinae rei circum Atticae vicos, villas , p. agos , & compita, s

47쪽

pRoLEGOMENA TERENTIANA.

stum carmen solenniter cantarent : orta est Comoedia vis composito nomine , vel ἀπ- --s αδιν, quod est commessatum ire cantantes : quod 1 Poetis Alenni die, vel amatorie

lascivientibus choris comicis , non absurdum est. Itaque ut rerum, ita etiam temporum ipso coepto ordine , Tragoedia primo prolata esta cognoscitur. Nam ut m incultis &feris moribus paulatim pervent nest ad mansuetudinem , urbesque sunt conditae , dc vita mitior atque otiosior processit: ita res Tragicae longe ante Comicas inventae. Quamvis autem retro prisca volventibus reperiatur Theseis Tragoediae priamus inventor: & Comoediae veteris pater Eupolis eum Cratino , Ar esse dicatur: Homerivi tamen, qui fere omnis Poeticae largissimus fons est, etiam his carminibus exempla praebuit, dc velut quadam suoriam operum lege praescripsit r qui Iliadem instar Tragoechae, Odysseam ad imaginem Comoediae fecisse monstratur. Nam post illius tale tantumque documentum, ab ingeniosissimis imitatoribus de digesta sunt in ordinem , & divise ea, quae etiam tum temere scribebantur adhuc impolita , atque in ipsis rudimentis haudquaquam , ut postea facta sunt, decora atque laevia. At nos ea, quae pruprie de Tragcedia dicenda sunt, titulo propositi operis instantes, in alia tempora disi ramus : & de his fabulis jam loquamur , quas Terentius imitatus est. Postquam demonstrandae originis causa de utriusque genetis initio disiamus: quod necesse est, jam dicemus. COMOEDIA sere vetus, ut ipsa quoque olim T R A G OE D r A , simplex carmen quemadmodum jam diximus suit: quod chorus circa aras firmantes nunc spatiatus, nunc consistens , nunc revolvens gyros , cum tibicine concinebat. Sed primo una persona substituta est cantoribus, quae respondens alternis choro L locupletavit variavitque rem musicam tum altera; tum tertia; dc ad postremum, crescente numero , per authores diversos, personae, pallae, cothurni, socci, de eo teri ornatus atque insignia scenicorum repertar N ad hoc unicuique

suus habitus: & ad ultimum , qui primarum partium, qui secundarum,

de tertiarum , qui quartarum, atque quintarum actores essent, disti

buta dc divisa quinquepartito tota est fabula: quae tamen in ipsis ortus sui velut quibusdam incunabulis, & vix dum incipiens , α ἰπιώνια 6 dicta est: idcirco , quia est de nobis parum cognitis

vitiis: ἐπιώνια autem, quia inest in ea velut historica fides verae narra

tionis , dc denomituitio omnium, de qcibus libere describebatur. EGenim per priscos Poetas , non ut nunc, penitus ficta argumenta, sed res gestae a civibus palam cum eorum sepe, qui gesserant, nomine docistabantur. Ideo ipsa suo tempore moribus multurn profuit civitatis: cum unusquisque caveret, culpa ne spectaculo caeteris esset, dc domestico probro. Sed eum Poetae abuti licentius Mio, de passim laedere ex libidine coepissent plures bonos, ne quisquam in alterum carmen ins

me proponeret lege lata siluere. Et hine deinde aliud genus fabulae,

48쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

id est , S A T v R. A , sumpsit exordium: quae a satyris, quos illotos sem per ac petulantes Deos scimus esse, vocitata est. etsi aliunde nomen traxisse prave putant alii. Haec, quae satyra dicitur, ejusmodi fuit, ut in ea ; quamvis duro dc veluti agresti joco, de vitiis civium tamen sine ullo proprii nominis titulo carmen esset. Quod item genus Comoediae multis obfuit Poetis, cum in suspicionem potentibus civibus venissent, illorum facta descripsit se in pejus, ac deformasse genus stylo carminis. quod primo Lucibiti novo conscripsit modo , ut Poesin inde faceret, id est , unius carminis plures libros. Hoc igitur , quo supra diximus

modo, coacti omittere sat3ram, aliud genus carminis,aus, hoc est, novam comoediam reperere Poetin, quae argumento communi magis, & generaliter ad omnes homines , qui mediocribus fortunis agunt, pertineret, & minus amaritudinis spectatoriiuus, & eadem

opera multum delectationis afferret: concinna argumento, consuet

dine congrua, utilis sententiis , grata salibus, apta metro. Ut igitur isti petiores illae suis quaeque celebrantur authoribus: ita haec νεα κωμωδα cum multorum antea, tum Praecipue Menandri, Terentuque est. de

qua cum mulis dicenda sint, sat erit tamen velut admonendi Iectoris

causa , quod de arte comica veterum chartis continetur, exponere. Cc-moedia vettia, ut ab initio chorus fuit. paulatimque personarum numero , in quinque actus processit: ita paulatim velut attrito atque extenuato choro ad novam Comoediam sic pervenit, ut in ea non modo non inducatur chorus, sed ne locus quidem ullus jam relinquatur choro. Nam postquam olivo tempore, fastidiosior spectator efructus , tunc cum ad cantores ab actoribus fabula transibat, consurgere & abire coepisset: admonuit Poetas, primo quidem choros praeterinittere, locum eis r linquentes , ut Menaader fecit hac de causa, non, ut alii existimant, ialia. Postremo nelocum quidem reliquerunt: quod Latini fecerunt C mici: unde apud illos dirimere actus quinquepartitos dissicile est.STum etiam Graeci prologos nou habent more nostrorum, quos Latini habent. Deinde Σήια - - , id est, Deos argumentis narrandis machia natos , caeteri Latini instar Graecorum habent ; Terent m non habet.. Ad hoc -πω - - , id est, persenas extra argumentum accersitas , non facile caeteri habent: quibus Terentius saepe utitur , ut per harum inductiones facile pateat argumentum. Veteres, . etsi ipsi quoque metris negligentius egerunt jambici versus duntaxat in secundo, quarto loco, tamen a Terentio vincuntur re tutione hujus metri , quantum potest, comminuti ad imaginem prosae orationis Tuin persc-narum leges circa habitum , aetatem, officium. partes agendi, nemo

diligentius Terentio mistodit. Q etiam selus ausus est, cum in fictis

argumentis fidem veritatis assequeretur, etiam contra praescriptac mica, meretrices interdum non malas introducere: quibus tamen, cur, bonae sint, & voluntas per ipsum & causa non desit. Haec cum artificiose Terent ilia fecerit, tum illud est admirandum, quod dc morem re-

49쪽

Ρ R O L E G O M ENA TERENTIANA.

tinuit, ut Comoediam scriberet, de temperavit assectum, ne in TrVcediam transiliret. quod cum aliis rebus minime obtentum de a. Plauto , S ab Aframo, de Accio, de multis fere magnis Comicis invenimus. Illud quoque inter Terentianas virtutes mirabile, quod ejus fabulae eo sunt temperamento , ut neque extumescant ad tragicam celsitudinem , neque abiiciantur ad mimicam vilitatem. Adde quod nihil abstrusum

ab eo ponitur, aut quod ab historicis requirendum sit , quod Lepius Piauim facit, & eo est obscurior in pluribus locis. Adde quod argu

menti ac styli ita attente memor est, ut nusquam non caverit, aut coraverit ea, quae obesse potuerunt: tum quod media primis atque postremis ita nexuit, ut nihil additum alteri, sed aptum ex se totum, de uno corpore videatur esse compositum. Illud quoque mirabile in eo primo, quod non ita miscet personas quatuor , ut obscura sit earum distinctio. Et item quod nihil ad populum iacit actorem velut ex Tragoedia loqui: quod vitium Plauti frequentissimum est. Illud etiam inter caetera ejus laude dignum videtur, quod locupletiora argumenta ex duplicibus negotiis delegerit ad scribendum. Nam excepta Hecyra , in qua unius Pamphili amor est, caeterae quinque binos adolescentulos habent. Illud vero tenendum est, post νέαν ita μυώαν Latinos multa fabularum genera protulisse: ut Togatas, a scenicis atque argumentis Latinis: Praetextatas , ab dignitate personarum , & Latina historia: At-tellanas, a civitate Campaniae , ubi actitatae sunt plurimae : Rhyntonicas, ab actoris nomine: Tabernarias, ab humilitate argumenti de styli: Mimos, ab diuturna imitatione vilium rerum & levium personarum. Inter Tragoediam autem & Comoediam cum multa, tum in primis hoc distat: quod in Comoedia mediocres fortunae hominum , parvi impetus periculaque, laetique sunt exitus actionum .s at in Tragoedia , omnia contraria, ingentes personae, magni timores, exitus funesti habentur. Et illic turbulenta prima, tranquilla ultima. In Tragoedia contrario ordine res aguntur. Tum quod in Tragoedia, fugienda vita ; in Comoedia, capessenda exprimitur. Postremo , quoel omnis Comoedia de fictis est argumentis: Tragoedia saepe ab historica fide petitur. Latinae fabulae primo a Livio Aisdronico riptae sunt , cum etiamtum ad cui cta recentibus, idem & Pocta de actor fabularum suarum fuisset. C

moedia autem motoriae sunt, aut statariae , aut mistae. Motoriae, turbulentae: statariae , quietiores t mistae , ex utroque actu consistentes. C

moediae per quatuor partes clividitur, Prologum , Protasin , Epitasin, Carastrophen. Prologus est velut prae satio quaedam fabulae, in quo solo licet, praeter argumentum, aliquid ad populum, vel ex Poetae , vel ex ipsius fabulae , vel ex actoris commodo loqui. Protasis primus est actus,

initiumque dramatis. Epirusis incrementum processusque turbarum: acrotius, ut ita dixerim , motus erroris. Catastrophe , conversio rerum

cst ad jucundos exitus, patefacta cunctis cognitione gestorum.

50쪽

pRO LEGO MENA TERENTIANA.

DONATI FRAGMENTUM

DE COMOEDIA ET TRAGOEDIA.

CO M ot o i A , est fabula, diversa instituta continens , assectuumaque civilium ac privatorum , quibus discitur, quid sit in vita utile. quid contra , evitandum. Hanc Graeci sic definiete, τὸ ἄν 6 πιλιπ-ν-άονδὶ-: Comoediam esse Cicera

ait, imitationem vitae, sipeculum consuetudinis, imaginem veritatis. Co

moediae autem more antiquo dictae : quia in vicis hujusmodi carmina initio agebantur, apud Graecos: ut in Italia Compitalitiis Iudiciis . a misto pronunciationis modulo, quo, dum actus commutantur, popu Ius detinebatur. Rut bori xt Δεύν, hoc est, ab actu vitae hominum. qui in vicis habitabant, ob mediocritatem fortunatoriun : non in aulis regiis, ut sunt persenae Tragicae. Comoedia vero , quia Poema sub imitatione vitae atque morum similitudine compositum est . in gestu, de in pronuntiatione consistit Comoediam apud C raecos dubium est quis invenetit primus , apud Latinos certum est. Comoediam & Trago diam Togatam primo Livius Andronicus reperit: aitque, Comordiam esse quotidiana vita speculum : nec injuria ; nam ut intenti speculo veritatis lineamenta iacile per imagines colligimus : ita lectione Comoediae imitationem vitae, consi eludinisque non aegerrime animata vertimus. Hujus autem originis ratio ab exteris civitatibus , moribunque provenit. Athenienses namque Atticam custodientes elegantiam, cum vellent male viventes notare, in vicos & compita ex omnibus i

xis laeti alacresque veniebant , ibique cum nominibus , singulorum vi eam publicabant: unde nomen compositum , ut Comoedia vocaretur. Haec autem carmina in pratis primum mollibus agebantur. Nec d erant praemia , quibus ad scribendum doctorum provocarentur ingenia: sed & actoribus munera osserebantur, quo libentius jucundo vocis flexu ad dulcedinem commendationis uterentur. Caper namque pro donis his dabatur, quia vitibus noxium animal habebatur: ii quo etiam Tragoediae nomen exortum est. Nonnulli autem ex amurca olei tace, quae est humor aquatilis, Tragoediam dici vocarique maluerunt. Qui ludi cum per artifices in honorem Liberi patris Merentur, etiam ipsi Comoediarum Tragoediarumque scriptores, hujus Dei velut Patris numen colere venerarique coeperunt. Cujus rei probabilis ratio exstitit: ita enim carmiana inchoata proferebantur, ut per ea laudes ejus dc facta gloriosa cel brari proferrique constaret: tum paulatim fama hujus artis increbuit. autem primus haec scripta in omnium notitiam protulit. Postea, Ahilus, secutus exemplum , publicavit. De quibus ita Horatius in Arte poetica loquitur :unorum tragica genus invenisse Camoena

SEARCH

MENU NAVIGATION