Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tenemur. Nam quaecunque a nobis supra dicta sunt nituntur idea extensionis , cujus partes supposuimus ad id tendere ut moveantur motu simplicissimo , qui est motus secundum lineam rectam. Ac revera quum per effectus examinamus an non hallucinati fuerimus, dum res per causas suas explicare voluimus, corporum caelestiurn phaenomena iis quae a nobis simra mina sunt omnino consonare non sine admiratione comperimus. Videmus enim omnes Planetas qui sunt in medio parvi vorticis agi instar Solis circa proprium centrum; illos omnes in vortice Solis de circa Solem natare ; minores aut minus solidos Soli esse proxiiinos. Alios etiam esse , ut Cometas, qui in vortice Solis non possiani su stere : Denique multos esse Planetas qui multos alios adhuc habent circa se adios, ut Luna circa Terram. Iupiter quatuor habet, Saturnus quinque. Immo forsan Saturnus tot habet adeo parvos, ut non dii serant a circulo continuo , cui nulla crassitudo inesse videtur ob ingentem ipsius distantiam. Clim autem isti Planetae eorum quos videmus maximi sint, possunt considerari utpote geniti ex vorticibus tantae magnitudinis ut alios superare potuerint, priusquam a vortice in quo nunc versamur involuti fuerint.

Ηuygenius ' ait annuli Saturni diametrum esse ad Solis diametrum ut II. ad 3T. diametrum ejus globi ut s. ad 3T. Iovis diametrum ut a. ad

II. Martis, ut I. ad I 66. Terrae , ut I. ad III. Veneris ut I. ad Sq. Mercuriit ut I. ad 29o. Saturnus vero circa Solem revolvitur intra annos 29 , dies IT , horas s. Iupiter intra annos II. dies 3IT. horas Is Μars intra dies prope 68Io Terra , intra dies 36s. horas 6. Venus ii tra dies 22Φ, horas 18. Mercurius denique intra 88. dies.

Omnes isti Planetae circa centrum suum aguntur, Terra intra Iq. horas, Mars intra I s. aut circiteri Iupiter intra Ita aut circiter. Sed Luna intra unum tantummodo mensem, quoniam eandem semper faciem ostendit. Tota materia in qua natant celerius circulum suum percurrit , ubi Soli aut vorticis sui centro propinquior est , quoniam linea ipsius motus minor est. Post Keplerum hodie ' contendunt Astronomi cubos distantiae cujusibet Planetae a centro circa quod agi: ur , esse inter se ut quadrata temporis intra quod singuli revolvuntur , quod quidem etiam in satellitibus Jovis de Saturni animadvertitur. Cum Mars

Soli oppositus est, Terrae propinquus satis est , sed ab ca valde distat

ubi Soli conjunctus est. De Planetis superioribus Iove de Saturno res non secus se habet; nam inferiores ut Mercurius M. Venus, proprie loquendo, Soli nunquam sunt oppositi. Lineae quas omnes Planetae circa Terram describere videntur non sunt circuli , sed ad ellipses

quam proxime accedunt, omnes vero illae ellipsie admodum diversae videntur , propter diverses satus Planetarum nostri respectu. Denique quicquid in coelis certo observatur circa Planetarum motum cum iis quae de ipsorum per rationes simplicii limas formatione dicta sunt optime congruit. Multi sunt qui Cartesianos vortices pro meris habeant chimaeris.

Nihil Disitigod by Gorale

62쪽

Nihil tamen demonstratu facilius est, s modo ponatur; IR. omne cor pus motum in id 'tendere ut motu directo seratur; M. Planetas motus habere circulares; quae duo experientia certa comperiuntur. Liquet enim Iovem, verbi gratia, si in vacuo moveretur, secundum lineam rectam semper motum iri ; Eamque , si moveretur in certa quadam

materia quae vorticem non constitueret , aut quae circa Solem non ageretur , non solum secundum lineam aut rectam aut spiralem moveri perrecturum esse, sed etiam motum suum paulatim deperditurum esse , eum stilicet communicando cum fluido quod dimoveret. Alateriam igitur caelestem vorticem constituere necesse est, de in eo vortice unumquemque Planetam tali modo se constituere, ut ejus conatus ad recedendum a Sole aequilibris sit cum conatu aequalis hujusce materiae voluminis. Stellas fixas quod attinet , experientia docet nonnullas imminui de omnino evanescere , nonnullas etiam veluti recentes videri , quarum splendor de magnitudo magis masisque augescunt. Augentur aut minuuntur prout vortices quorum sunt centra , plus vel minus recipiunt

materiar primi elementi. Illas videre desinimus ubi in iis formantur maculae de crustae ; de illas percipere incipimus ubi maculae quibus illarum splendor enecabatur omnino dissipantur. Omnes illae stellae eandem prope inter se observant' dissantiam ; cum sint centra vorticum , nec abripiantur quandiu aliis vorticibus resistunt , vel quandiu sunt stellae. Omnes instar parvorum Solium fulgent, quia ut ipse Sol centra sunt quorundam vorticum nondum superatorum. Omnes a terra

inaequaliter distant. Quamvis fornici cuidam infixae oculis videantur; si enim nondum observata fuit parallaxis proximarum a parallaxi remotissimarum disserentia per varium terrae situm alterno quoque semestri

spatio, id ex eo ortum est quod haec disserentis stris magna satis non iit, propter distantiam inter nos & stellas , ut parallaxos illae possint o servari. Telescopiorum ope aliquid sorsan quidem poterit deprehendi. Denique quicquid in stellis sensuum usu de experientia potest observari

non dissert ab eo quod mente percepimus, examinando relationes simplicissimas de maxime naturales quae in extensonis partibus de motibus possunt observari. x Si corporum sublunarium naturam eκaminare Velimus , primis attendendum est , cum primum elementum ex numero diversanam figurarum innumerabili constet, corpora quae ex partium hujus elementi congerie formata suere multiplicia sutura esse. Quaedam eriant' quori partes erunt ramosae ; alia quorum partes erunt longae e alia quorum partes rotundae , sed omnimode abnormes... Si ipsorum partes ramoste

satis crassae sint , erunt dura , sed flexilia nec elassica vi praedita ; si illorum partes minus sint crassae, erunt mollia aut fluida , ut gummi , pinguedo, oleum, &c. Si partes longae corporum snt crassae de ins Niles , erunt acuta , incorrupta , ad dimi vendum facilia ut sales : Si eaedem partes longae sint .flexiles , corpora erunt inspida , ut aquae : Si G 3 partes

63쪽

. Vid. Is illustr. in

jus operis.

34 DE INQUISITIONE

partes habeant crassas Se omnimode abnormes , erunt similia terrae &lapidibus. Denique erunt corpora valde multiplicis naturae ; nec duo reperies omnino similia, quia primum elementum innumeras figuras pintest suscipere, & quia omnes illae figurae nunquam coniungentur eodem modo in diversis corporibus. Haec corpora , quibuscunque praedita sint figuris , si poros habeant satis magnos ut per eos undiquaque secundum elementum possit transire , erunt pellucida , ut aer , aqua , vitrum , dcc. Quibuscunque figuris praedita sint haec corpora , si quasdam eorum partes primum elementum omnino ambiat, easque vehementer & velociter satis agitet ad repellendum undique secundum elementum , erunt lucida ut flamma. Si haec corpora repellarat totum secundum elementum a quo seriuntur , erunt candidissima. Si secundum elementum recipiant nec illud ullatenus repellant, erunt nigerrima ;. denique si illud variis ictibus ' seu vibrationibus repeIlant, inaequales istae vibrationes colorum varietatem parient. Eorum situm quod spectat, graviora seu miniis levia , hoc est , quae minorem habebunt vim ad continuandum motum suum secundum lineam rectam, erunt proxime centro , ut metalla. Terra, aqua, aer ab eo magis dissabunt; & omnia corpora situm in quo ea cernimus

conservabunt, quia a centro terrae eo remotiora esse debent quo majorem habent motum.

Nec mirum esse debet quod nunc dicam metallis minorem esse vim ad continuandum motum suum secundum Eneam rediam quEun terrae , aquae & caeteris corporibus miniis solidis; quamvis antea dixerim corpora solidissima majori praedita esse vi ad continuandum motum suum .iecundio lineam rediam quam alia. Causa enim cur metallis minor sit vis ad continuandum motum suum , est quia metalla multo minus habent motus : cum verum semper sit si duo corpora inaequalia soliditate, aequali celeritate moveantur , selidiori majorem inesse vim ad procedendum secundum lineam rectam , quia tunc solidius plus habet motus ; jam autem ex motu oritur vis Si vero causam assequi velimus cur versus contra Vorticum corpora

erassa sint pravia, cur vero ubi a centro distant sint levia, si enim terra , verbi gratia , soli propior esset, illuc subito ascenderet ubi nunc

est attendendum est corpora crassa motum suum recipere a materia subtili quae illa circumdat & in qua natant. Iam autem haec materia subtilis circulariter actu movetur, & duntaxat conatur moveri secundum lineam rerum , & corporibus crassis quae cursu suo abripit motum illum circularem imperiit, licet cum ipsis non communicet conatum suum ad recedendum a centro secundum lineam rectam , nisi quantum nisus ille sequitur ex motu quem ipsis impertit. Observandum enim est partes materiae subtilis, etsi versiis plurimas partes moveri conentur, duntaxat posse comprimere corpus crassum quod transferunt e namque

corpus illud in v uias partes eodem tempore tendere nequit, Sed quia

64쪽

materia subtilis quae est prope centrum vorticis totum motum suum non insumit circulando , corporibus crassis quae abripit nullum alium impertit motum , praeter circularem de omnibus suis partibus communem ;de quia si corpora crassa aliunde haberent motum praeter motum communem vortici, illum brevi deperderent, eum communicando cum corpusculis sibi obviis. Hinc evidenter patet corpora crassa prope centrum vorticis tantum non habere motum quantum habet materia in qua natant, cujus singulae paries multifariam moventur , praeter motum ci cularem , seu communem. Iam autem si corpora crassa miniis habent motus , certe etiam minori nisu conantur moveri s undiam lineam re

tam ; quod si ita sit, iis quae majori nisu conantur moveri secundum ibneam rectam , cedere tenentur, ac ideo ad centrum vorticis accedere,

hoc est , illa corpora eo graviora esse quo sunt solidiora. Vide accuratius expositam gravitatis causam in penultima illustratione sub finem; Hla enim non alia mens est quam Cartesianae Physicae epitomen tradere. At, ubi corpora crassa a contro vonicis sunt valde dissita , clim m tus circularis materiar subtilis tum sit maximus, quia totum ad id penhadhibet motum suum ut circa centrum vorticis agatur; corpora eo plus habent motus quo sunt solidiora; cum eadem procedant celeritate ac materia subtilis in qua natant; itaque majorem habent vim ad continuandum motum suum secundum lineam rerum. Adeo ut corpora caina in certa distantia a centro vorticis eo leviora sint quo sunt solidiora. Ex eo igitur patet Terram esse Metallicam versus centrum; eamque non esse valde solidam versus circumferentiam : aquam de aerem persis tere debere in eo stu in quo illa videmus posita: Sed omnia corpora illa esse gravia aerem aeque ac aurum de argentum vivum , quia pri- Hoe.em 'mo te lacundo elemento solidiora sunt Ze crassiora. Hinc patet Lunam , utpote a centro vorticis terrae nimis dissitam, non esse gravem ,

quamvis sit solidar Mercurium , Venerem , Terram , Martem , IOUem die. de Saturnum non posse delabi in Solem, nec satis solida esse ut e vortice suo scut Cometae egrediantur : illos Planetas esse in aequilibrio cum materia in qua natant. Ac certe si plumbea glans vel tormentarius globus citis procul in sublime projici possent, hoc est ita alth ut motus circularis de communis paribus in quibus ista collocarentur corpora, quisbius est motus quem ab iis possint accipere, sufficienter superaret varium

harumce earumdem partium motum , haec duo corpora fierent parvi Pl netae , vel satis solida essent ut instar parvorum cometarum evaderent

quia in vorticibus suis subfstere amplius non possent. Haec omnia me satis explicuisse , aut ex simplicibus extensionis , vinrae de motus dogmatibus, omnes consequentias quae ex iis deduci possunt deduxit se , lila non arbitror : Μihi duntaxat propositum est ostendere rationem quam Caraesus iniit ad naturam investigandam ἰ ut ipsius ideae 'ipsiliique methodus cum aliorum iduis Se methodo possint conferri. Sed iausim asserere eos P vim magnetidam , fluxum de refluxum Maris, sin

65쪽

gorem tonitru , Μeteororum generationem ex ipsorum causis cognoscere,

uno verbo, qui Physicam penitus addiscere volunt, clim tempus utili collocare non possint quam Cartesii opera legendo Sc meditando , ausim , inquam , asserere illos frustra quicquam tentaturos esse , nisi illius Philiγ- sophi methodum sequantur, hoc cit, nisi ut ipse secundiun ideas claras in ratiocinentur , incipiendo semper a simplicissimis. Huic quidem Authori erroris immunitatem tribuere non est animus, immo ipsum in multis ipsius operum locis hallucinatum fuisse me posse e monstrare confido. Sed eos qui Cartesium legunt satius est credere illum errasse , quam si omnia ipsius dicta vera esse persuaderentur. Si erroris immunis crederetur, sine examine legeretur, ipsius dielis fides caeca adhi- heretur , ipsius opiniones historiarum instar addiscerentur , ac sic lectorum mens non informaretur. Cartesius ipse monet legendo ipsius opera attendendum esse annon hallucinatus sit, nec eorum quae dicit quicquam esse

credendum, nisi ad id adigat evidentia. Doetis enim, salso sic dictis, haud similis est , qui iniqua in mentes usurpata dominatione , eo nos ad

stringere volunt ut in eorum verba juremus ; quique ubi homines veritatis internae discipulos efiicere deberent, ideas claras duntaxat Proponen do , eos tamen Ethnicorum authoritati submittunt, & ipsis opiniones quas non capiunt rationibus incomprehensibilibus obtrudunt. Observandum est eo quo vivebat Cartesius tempore neminem adhuc virium centrifugaram mysteria scrutatum fuisse , earumque relationes meritum fuisse, quod tamen necessarium erat ad perficiendam caelestem

physicam ; observandum insuper ipsi ignotas sui ste novissimas observationes. Si modo pro comperto habuisset id quod hodie in consesse est

apud peritos Astronomos , cubos, scilicet, distantiarum corporum coelestium a centro circa quod revolvuntur , esse inter se ut quadrata temporum quibus revolvuntur; si ipsi notum fuisset vires centrifugas es se inter se ut quadrata velocitatum per diametrum orbitae divisa, nonnulla suae piri sicae loca corrigere , eamque adeo persectiorem facere sa-cillimum fuisset. Nam, verbi gratia , in proportione praecedenti temporibus substituendo eorum valorem , hoc est spatia percursa , vel circulationes divisas per velocitates, rationem detexisset naturalem aequilibrii materiae caelestis , atque relationes celeritatum & distantiarum planetarum quos secum abripit in orbem sese movendo. Multas etiam alias ex cognitione virium centrifugarum deduxisset consequentias quas videre est in operibus quae ab aliquot annis in lucem prodierunt ; V rtura non a Deo nobis eo fine datus est Cartesius ut quicquid sciri potest nos edoceret , ut de Aristotele illud dicit Averroes. Imo saepe erravit, non quod prava esset ejus methodus , aut salsa ipsus praecipua dogmata , non alia etaim supponit quam ipsas communes noti nes atque ideas claras , sed quia ea sequi in eκamine complexiorum argumentorum difficile erat. Quod potii limum vitio vertitur circa me-tiaodum qua Cartesius explicat Solis, Stellarum , Terrae, de omnium

coris

66쪽

VERITATIS. Lib. VI. 37

corporum quibus circumdamur formationem in eo consistit , quod illa methodus videatur contraria iis suae Scriptura nos docet de creatione mundi ; namque , ajunt, si isti Authori fides adhibeatur, mundus veluti a se ipso formatus suisse videtur. Ad haec multa possunt

Primo , qui Canesium Mosi adversari dicunt, Scripturam Sacram de Cartesium forsan non aeque examinaverunt, ac ii qui Scriptis publicis ostenderunt creationem mundi cum hujsiste Philosephi hypothesibus apprime convenire.

Verum praecipua responsio eκ eo de mitur quAd Cartesius nunquam arbitratus fuerit res paulatim se stas suisse eo modo quo illas describit, namque in primo articulo quartae partis ipsus Philosophiae, iri quo sic habetur , FaGam hypothesm qua jam ante usi sumus ese retinend.im.

ad veras rerum naturas explicanaas , contrarium positivh dicit. Haec sunt ipsius verba. i. Eis credi nolim , eo ra hujus mundi a pectabilis , genita unquam

fuisse illa modo qui supra descriptus es , ut jam satis praemonui , debeo

tamen eandem Dpothesu adhue retinere , ad ea quae supra terram ap- , parent explicanda ; ut tandem , s quemadmodum spero , clare ostendam , causas omnium rerum naturalium hae via, non autem tilia alia dari poste , inde merito concludatur , non aliam esse earum naturam, quam si tali modo genita essent. Noverat Cariesus, ad naturam rerum accurath cognoscendam, eas

esse considerandas in origine M ab ortu , semper incipiendum esse asmplicissimis de principium ante omnia petendum esse : inquirendum non esse an Deus opera sua paulatim per vias simplicissimas se averit,

an vero ea uno actu produxerit e Sed quoquo modo ea Deus se mavisset, ut accurate cognoscerentur , ea esse primo consideranda in principiis, ac postmodum duntaκat esse examinandum, an quae cogit ta fuerunt iis consonent quae Deus sedit. Noverat leges naturae per quas Deus omnia opera sua conservat in ordine Ze in titu in quo subi stunt, easdem esse per quas illa formare & disponere potuit, namque itisi Deus unico voluntatis actu totum mundum eodem modo adornas. set quo ipse mundus sese progressu temporis disposuisset, cuilibet attento evidenter patet, totum naturae ordinem eversum iri , quoniam leges conservationis essent contrariae legibus primae creationis. Si totus mundus in ordine in quo illum videmus persistat, id fit quia leges motuum, quibus in illo ordine conservatur , illum etiam in eodem ordine. potuissent collocare. At si Deus mundum in diversum digessisset ordinem ab eo in quo hisce motus legibus sese constituisset , omnia iam everterentur , ω vi harum legum in ordine in quo illum nunc vid mus constituerentur. Si solem , verbi gratia , cubicae figurae fecisset, brevi certe sphaericus factus suis t ex motus legibus. . Si quis pulli naturam cognoscere velit, in eum finem ova quae gal

67쪽

linae fovenda subjecerat , quotidie aperit , quid primum moveatur &crescat attendit; post breve tempus videt cor jam palpitare de undique pellere sanguinis canales, quae sunt arteriae ; sanguinem illum reverti versus cor per venas 3 cerebrum etiam statim apparere , ac denisque ossa post omnes alias paries sermari , hac via ex multis sese eκ- pedit erroribus , atque etiam ex illis observationibus multas consinue tias ad animalium cognitionem utilissimas deducit. Quid in ista agem di ratione vitio veni potest Z An quis dicet illum hominem ea mente id agere ut persuadeat primum pullum a Deo formatum suisse , primo

creando ovum, cum ipso communicando cerium quendam caloris gradum ut excluderetur , quia pullorum naturam in ipsorum formatione cogniscere conatus est ICur igitur Cartesius quasi Scripturae repugnaret traducitur, quia r rum visibilium naturam examiuaturus , earum etiam Armationem perleges motus quae in omnibus casibus nunquam non Observantur, exa Aine. . . minavit Z Cerie Canesius in dubium nunquam vocavit, suin mundus Tettia initio fueris ereatus cum omni sua perfectione ; ita in in eo Sol ct iis Philois- Terra O Luna ct Delia extiterina, ac etiam in terra non taruum D

rint semina plantarum , sed ipsa planta ; nee Adam Eva nari me infantes , sed facti μι Mmines, adulti. me fides Chrisiana , inquit,

nos Aeet ; ε que etiam ratio naturalis plana persuadet. Attendendo enim ad immensam Dei potentiam , non pessumus erisemare illum unquam qwcquam fecisse quod non omnibus suis numeris fuerit absolutum. Sed nihilamisisti ut ad plantinum , vel hominum naturas i-Iligendas longe melius es considerare quo pacto paulatim ex somnibus nasci possint , quam quo pacto a Deo in Prima mundi origine creati sim ; ita .s quae principia possimus excogitare valde fimplicia ct eognitu facilia, ex quibus tanquam ex siemini, ut quibusdam , et Iidera ct terram ct δε-nique omnia , qua in Me mundo aspectabili deprehendimus , oriri pο- ruisse demonstremus , quam is ipse nunquam se orta se Probe sciamus ;

hoc pacto tamen eornm natinam longὰ melius exponemus, quam se tan-rum , qualia jam fm, deseriberemus. Et quia salia principia mihi υ deor inmenso , i a breviter ili exponam. Existit navit quidem Canesius mundum a Deo unico voluntatis actu isermatum fuisse, verum etiam existimavit illum a Deo formatum filis

se in eodem ordine Be in eidem paritum dispositione in quibus suis set, si ipsum paulatim per vias simpliciisimas iam avisset Deus. Ac sine haec opinio Dei potentia fle sipientia digna est : ipsius p .rentia,

quandoquidem unico momento omnia opera tua omnimoda perfudit

ne praedi a creaverti; ipsius etiam sapientia , quoniam hoc pacto demonstravit se accuratissimie praevidisse quaecunque in materia necessario erant eventura , si per motus limplicillimos agitaretur ; 8c quia etiam ordo naturae subsistere non potitisset , si munius per vias , hoc est , . r leges motus productus suis kt , contrarias legibus per quus conser

vatura

68쪽

VERITATIS. Lib. VI. 33

vatur, ut modo dixi. Caeterum, multum interest discriminis inter sommationem viventium & organisatorum corporum , atque se aiionem voraicum ex quibus constat orbis universus. Corpus organisatum innumeras completatur partes quae mutuo aliae ab aliis pendent relati ad quosdam speciales sines, & quae omnes actu jam formatae esse debent ut cunctae simul moveri queant. Non enim cum Aristotele a hitrandum est cor esse omnium partium primam P vivat , ultimam quae moriatur. Cor micare non potest absque influxu spirituum animalium , hi in cor sese diffundere non possunt absque nervis , nervi autem originem ducunt e cerebro a quo spiritus accipiunt. Praeterea cor micare atque sanguinem in arterias propellere non potest nisi ea jam fietie sint, ut 8e venae per quas sanguis in cor refertur. Uno verbo manifesto patet aliquam machinam motum suum non prius edere posse quam tota sit absoluta, atque ideo cor solum vivere non pos

Ita ut quo tempore in ovo quod gallime fouendum subjectum est iu lud conspicitur saliens punctum quod pulli cor constituit , jam pullus

vivat; atque eadem de ratione eκ quo concepit adi qua mulier, quod accurate observare non abs re est , vivit jam ejus scelus, quia tunc incipit vita cum organa movent spiritus, jam vero non anse possunt m

veri ea organa quit m actu sint formata & colligata. Pessimam igitur ille sequeretur methodum qui ex simplicibus generalibusque motuum communicationis legibus explicare vellet animalium , plantarum , irsarumque partium luccessivam se aiionem ; omnes enim divera sunt aliae cum aliis colligatae relath ad diversos fines , diWerAsque usus in variis speciebus. Sed non eadem est ratio formationis vorticum ; ii naturaliter nascuntur ex legibus naturalibus, ut modo partim saltem explicui. Ridiculum est dicere Canesium existimasse mundum potuisse formaria se ipso, cum ipse non secus ac ii omnes qui rationis lumina sequuntur agnoverit, nullum corpus posse moveri propriis viribus, ει omnes

leges immutabiles communicationis motuum nullas alias habere causas quam voluntates immutabiles Dei , qui eodem modo semper agit. Deum solum impertiri motum materiae, & motum in omnibus cor

poribus diversas sormas quibus induuntur producere ipsum probasse s tis erat , ut prolanis suam impietatem illius systemate teundi & vendi omnis occasio tolleretur. Immo si Athei ad illias Philosophi do.

mata attenderent , errores suos vel inviti agnoscerent. N1mque si, Ethnicorum instar , materiam esse increatam audeant defendere , sutem asserere non sustinebunt illam potuisse unquam sese propriis viribus movere. Itaque Athei si verum creatorem agnoscere recusarent, verum motorem agnoscere saltem cogerentur. Vertim Philosephia vulgaris ipsis errorum alimenta satis suppeditat. Illa enim ipsis oggerit quasdam Virtutes impressas, quasdam facultates motrices , uno Verbo, nescio quam naturam, quae in principium motus cujusque rei; & quam-Η a vis

69쪽

όo DE INQUISITIONE

uis illius naturae nullam habeant cideam distinctam , ipsos tamen juvat , . propter cordis corruptionem , illam Deo substituere, ipsi tribuendo omnia mirabilia quae videmus.

illum nunquam obserυase secundam partem regulae generalis, ct quatuor ipsius elementa ct qualitates elementa

res examinantur..

UT Philosephia Cartesi eum Philosophia Aristotelis possit conferri

quid hic de elementis & corporibus naturalibus in genere senserit, breviter exponere lyrae pretium est; Id autem juxta doctissimo continetur in quatuor ipsius Libris. de Caelo. . Nam octo ejus Libri Physices ad LIicam , vel si mavis ad Metaphysicam potius pertinendi quam ad Physicam, in his enim nihil videas praeter voces vagas &generales quae in mente nullam ideam distinctam & specialem excitant. Quatuor hii Libri titulum habent de Caelo , quia coelum est praecipuum inter corpora simplicia de quibus agit: Philosophus opus illud inchoat ab eo quod probat, mundum esse pedi

sectum , hoc autem est ipsius argumentum. Omnia corpora tres habent dimensiones, plures habere nequeunt, nam numerus ternarius iuxta Pythagoreos omnia complectitur; jam autem mundus est omnium corpo rum compages ; ergo mundus est persectus. Egregium sane argumentum i quo etiam probari posset, mundum non posIe esse imperfectiorem quam actu est , quia non potest constare ex partibus quae numerum ὁimensionum habeant ternario minorem. In secundo capite ante omnia supponit veritates quasdam Peripateticas. I. Omnia corpora naturalia per se habere vim sese movendi,

quod nec ibi loci nec alibi ab ipso probatur ; Quin , primo Capite secundi Libri Physices , amrmat eum sere ridiculum qui id probare contenderet; quia, inquit, res per se evidens est , ac ii duntaxat, qui id quod per se notum est ab eo quod per se notum non est dignoscere nequeunt, probare aggrediuntur id quod evidens est per id quod est obscurum. Sed alibi demonstratum est quam salsum sit, codiaora naturalia in se habere vim sese movendi, camque vim evidenter. videri ius duntaxat qui ut . Aristoteles sensuum impressiones sequuntur, nullum rationis suae adhibent usium. a. Dicit omnem motum localem fieri secuntum lineam vel rectam, . t circularem, vel compositam eκ rem M. circulari; at vero si an .

70쪽

ea quae temerario profert attendere nollet, saltem oculos aperire debebat , & innumeros esse motus diversos qui nec constant eκ recto neque ex circulari comperisset. Vel potius attendere debebat motus co positos ex motibus rectis , plures posse esse in infinitum , supponendo

motus componentes augere aut minuere celeritatem suam mille diversis

modis, ut ex supra dictis videre est. Nulli , inquit , sunt motus simplices praeter hos duos , rectum & circularem ; ergo omnes motus ex hisce duobus constant. V crum sillitur; motus circularis non est simplex; non potest concipi quin eodem tempore cogitetur de puncto ad quod relationem habet corpus motum potius qu1m ipse motus, jam autem quicquid includit relationem, est relativum non simplex. Sed si definiatur motus simplex , ut definiri debet, ille qui semper ad eandem partem tendit, circularis motus esset infinite compositus , quo niam ad diversas partes tendunt omnes circularis lineae tangentes. Cidiculus relate ad centrum definiri potest : sed perperam ageret qui de motus circularis simplicitate judicaret relate ad punctum cujus respectu nullus est motus. Manifesto patet corpus quod movetur in circumserentia circuli non moveri relate ad punctum mathematicum quod ipsiusust centrum.

3. Dicit omnes motus smplices esse triplices, primum e centro, secundum versus centrum; tertium circa centrum; sed falsum est ultimum esse simplicem, ut jam dictum est. Iterum falsum est nullos esse motus simplices praeter eos qui sursum vel deorsum seruntur ; nam omnes motus directi sunt simplices, sive accedant ad centrum , sive ab eo recedant, silve accedant ad polos , sive ab iis recedant, vel ab alio quovis puncto. Omne corpus , inquit, constat ex tribus dimensionibus. Ergo motus omnium corporum debet habere tres motus simplices. Quaenam est relatio unius ad alterum , motuum silmplicium ad dimensiones ' Praeterea omne c6rpus habet tres dimensiones , at nullum corpus habet tres motus simplices. q. Supponit corpora esle vel simplicia, vel composita , & dicit si plicia 'ea esse quae in se habent aliquam viin qua moventur , ut ignis, terra, &c. de composita recipere motum suum ab iis ex quibus com- polita sunt. Sed hoc sensu nulla sunt corpora simplicia , nulla enim sunt quae in se habeant aliquod principium motus sui. Nulla etiam sunt corpora composita, quia juxta hanc hypothesin, composita suppinnunt simplicia quae non existunt. Hoc pacto nulla erunt corpora. Quam ridiculum est corporum simplicitatem definire per potentiam sese m Vendi. Quis poterit distinctas alligare ideas hisce vocibus corporum' simplicium de corporum compositorum , si corpora simplicia duntaxat desiniantur per relationem ad vim sese movendi imaginariam Z Sed videamus consequentias quas ex illis dogmatibus deducit. Motus circularis est motus iiimplex; Coelum movetur circulariter ; ergo ipsius motus cst simplex. dam autem nullus est motus simplex nisi corporis sim-

SEARCH

MENU NAVIGATION