Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 a ILLUSTRATIO

in vitro quod duplicem peragit reflexionem maxime sensibilem , si in aquam immergatur inferior vitri superficies in qua secunda peragitur

reflexio, adeo illa debilitabitur , ut vix animadverti queat lux ejus debilis ; debilis , inquam , relate ad lucem prioris reflexionis, atque tanto debilior quanto pauciores sunt in aqua vortices quam in aere. Εκ his omnibus evidenter sequitur radiorum reflexionem & refractionem , sive diversionem lineae pressionum lucis , cum neque ex cras sis quae in aethere dantur aeris partibus, neque ex iis ex quibus constat vitrum oriatur, eam , inquam , diversionem non aliunde oriri pos se quis ex vi centrifuga vorticum subtilis materiae qua se se invicem& omnia quae cingunt corpora comprimunt, ad aequilibrium inter comtrarias vires conservandum , secundum naturalem legem , omne scilicet corpus eo tendere ubi minus premitur. Vertim ut distinctius adhuc concipiatur meae sententiae veritas, ex ea jam deducam constantem esse debere sinuum angulorum incidentiae& reflexionis relationem , atque eandem semper in omnibus diversis

liquitatibus juxta quas radii in vitri superficiem incidunt.

Concipiamus ante omnia circulum R. T. V. Q. exhibere nobis globum aliquem vitreum , si vitrum aequalis ubique sit densitatis, radius RC neque in puncto C neque alibi refrangetur Sed si ponamus ab scindi superius hemisphaeriunt, atque supra lineam MN quae erit ipsa vitri superficies , nihil ess. praeter vortices cum minima crassi aeris quantitate , atque in ipsa vitri superficie ΜN nillil pariter esse praetet vortices

382쪽

DE LUCE ET COLORIBUS. 373

Mes cum minima aeris quantitate, sed cum plurimis crassis partibus eκ quibus constat vitrum , tum de radium lucis oblique secare duo haecce materiae strata , vorticum numero atque ideo vi inaequalia, evidens est ipsum , cum ex aere in vitrum transibit, diversurum esse ad eam lineam quae perpendicularis est ad haec duo strata vi inaequalia, idque prout oblique magis secabit lineam Μ N. Si enim perpendicularitet incideret , aequaliter ex utraque perpendicularis parte premeretur, ubi viri

trum ingrederetur.

Atque ut distinctior adhuc habeatur idea sive horum quae modo dixi , sve eorum quae deinde dicam , fingamus per figuram MI , NPunum ex his repraesentari vorticulis qui non per motum suum , sed per suam pruisionem, luminosi corporis actionem transnittunt, atque il- . , tum vorticulum duo quae modo dixi materiar strata vi ina Palia inte iacere , si radius incidens, vel linea juxta quam si ejus pressio sit AC, evidens est stratum superius, illud scilicet in quo Elures sunt vortices, ac ideo vis major centrifuga, sortius quam alterum stratum pressurum esse vorticulum secundum Urpendicularem TC. Haec autem perpendicularis pressio secundum TC tota non innititur secundum AC radio

sive lineae juxta quam fiunt pressiones; sed tota pressio secundum TC est ad partem hujus ejusdem pressionis quae radio AC innititur , ut TC est ad perpendicularem ductam a puncto T in AC, quae quidem aequalis est lineae AB, cum utraque sit sinus anguli incidentiat ACT. Idem est omnis alius radii respectu. Sinus RP , verbi gratia, anguli incidentiae RCT, obliquissimi radii RC vim pressionis exprimet qua

stratum , in quo plures sunt vortices, ipsum comprimet. Cum itaquesnus Angulorum incidentiae diversorum radiorum varias exprimant vires quarum vis integra quae eadem semper manet, & per perpendicularem CT exprindtur , his innititur radiis , eosque premit, inde sequitur quod cum diversiones horum radiorum inter se debeant esse uti vires quae ipsas creant, sinus angulorum refractionis diversorum radiorum eandem necessariis relationem habere debent cum sinibus eorum

angulorum incidentiae; hoc est RP. AB :: r S. ab. Et RP. r S:: A . B. ab. Cumque Sinus R Ρ radiis obliquissimi pro semi- diametro se mi queat, omnes snus angulorum incidentiae sunt ad sinus restae ionis ut semi- diameter est ad sinum anguli refractionis radii obliquisiunt, . hoc est ut Μ C cst ad CE quae aequalis est lineae S r.

Patet igitur centrifugam vim voraiculorum, atque aequilibrium in quo , indesinenter sese constituere conantur , physicam sicile rationem res dere veritatis Auae totius optices sundamentum est , atque'nirabilis oculorum nostrorum constructionis , quam explicabo in id ustrati ohe se

quenti. L

Quod attinet ad reflexionem radiorum satis mihi videor demo strasse ipses non refled i a crallis partibus corporum quae pellucida dicuntur, dc quae reapse caeteris multo sunt magis pellucida , quin

383쪽

lia sunt aer , aqua , de vitrum. Dixi quae pellucida voe in , pellincida enim sunt omnia corpora tenuiora , quippe quae omnia poros habeant , per quos certae quaedam pressionis vibrationes vorticulorum s ras transmittuntur ; ipsuin aurum , quod omnium n. et allorum densissimum est te gravit sinium, eadem gaudet pelluciditate; Alios enim reflediit radios , alios transmittit. Illos reflectit , scilicet, quorum preΩsionis vibrationes flavum produnt colorem , cui, que in solia tenui Lsima redigitur, illos transmittit quorum vibrationes caeruleum ostendunt. , erum etsi nullus conspiceretur color trans aurea solia , inde tamen colligendum non esset nullos esse radicas qui Usa trajiciant, sed eos ita duntaxat paucos esse , ut sufficientes non sint ad retinam& cerebrum ea ratione concutienda, quae necessaria est ut aliquam mens experiatur sensationem. Materia enim quae magnetem circumvolvitur ipsum aeque libere permeat atque aerem , imo ipsa aqua, cum in ampulla aurea nimis comprimitur , aurum ceu sudor traiicit , atque

in guttas coalescit. Evidens est itaque vorticulos quorum plerique tatem iis quibus constat aurum particulis minores sunt, ut pote qui his ipsis particulis firmitatem suppeditent per vim suam centrifugam; Evi dens est , inquam , hos vorticulos, vel eorum saltem nonnullos suas v, brationes juxta rectam lineam posse transmittere, & pellucida esse omnia corpora parum spissa; Atque haec obiter dicta sunto. Ad radiorum reflexionem veniamus, qu1 sine nihil nisi luminosa corpora conspicere possemus. Satis sumrque , ut mihi quidem videtur, probavi radiorum reseκi

nem neque a crassis quibus constant vitrum dc reliqua corpora partiabus , neque ab aere ipsa circumcingente oriri, unde colligere est ipsam effici per centrifugas ipsorum vorticum vires.

Clim neminem lateat cur durissimus atque persecte elassicus globus, ubi oblique in planam aliquam superficiem incidit , ita per resistentiam superficiei resiliat ut angulus reflexionis angulo incidentiae si aequalis ,

ideo non repetenda arisitror quae omnes norunt satis, sed ad explicandian lucis reflexionem sufficere si liarum reflexionum differentiae n

tentur.

I '. Movetur globus, quiescunt vortices; reflexio enim alicujus radii nihil aliud est quam nova determinatio in linea secundum quam fit presso vorticulorum qui in suo remanent loco. a'. Radiorum reflexio non ibi peragitur ubi radius & vortices solidas vitri tangunt partes , quibus nulla est vis centrifuga , sed in vorticibus quos premunt, quique ad perpendicularem divertunt per majorem numerum vorticum qui vitro sunt superiores , ut jam explicui. 3'. Radiorum reflexio, hoc est, vorticum pressio non tota refleetitur , major pressio in vitro peragitur, ipsumque trajicit. Cum non aliunde oriatur pressio reflexa quam ex reactione vorticum qui premuntur per actionem eorum qui sunt supra vitrum, quique eos detorquentia

384쪽

DE LUCE ET COLORIBUS &c. 373

ad perpendicularem , certe reflexus radius refracto longe debilior

est.

V. Non aliunde oritur vis elastica qua restit globus quam ex centrifuga vi vorticulorum qui sunt intra lejus poros. Ea vero qua resialliant radii nihil aliud est quam vis centrifuga ipsorum vorticulorum ex

quibus constat radius.

Denique ob similem rationem in radio ut in globo perfecte elastico angulus incidentiae aequalis est angulo reflexionis. Ea sunt quae sentio de radiorum reflexione, quaeque mihi sequi videntur ex proprietatibus lucis quas explicare de probare conatus sum. Nunc, opinor, clare apparent rationes physicae, hoc est rationes quae ab illo pendent indubitato axiomate, omnia stilicet ad aequilibrium te dere; uve omne corpus tunc moveri ubi inaequaliter premitur; Claia, inquam , apparere arbitror , I'. Cur radii, qui per diversa transeuntes fluida refractionem pa-.thantur, eandem eundo & redeundo viam sequantur; sique luminosum seu illuminatum corpus ad suum transferatur secum , illum intelligo locum ubi ejus apparet imago, eadem conspicietur imago eodem in loco unde transsata fuit. 2'. Cur sinus angulorum incidentiae omnium etiam diverse inclinatorum radiorum eandem omnes relationem habeant cum sinibus angulorum refractionis, de cur radiorum incidentium sinus radinrum fractorum sinibus aequales sint. 3'. Cur imprimis dura corpora restactionem plerumque patiantur tanto majorem minoremve pro majori minorive gravitate. Cum eκ eadem causa procedant refractio & gravitas, nempe eη eo quod plures sint vortices , atque ideo major vis centrifuga in aere quam in cor poribus gravioribus & durioribus. Concedo tamen restaeiionem non

ita accurate sequi gravitatis proportionem in fluidis quibus eadem sute est gravitas. Aqua exempli gratia, etsi aliquanto gravior spiritu vini,

non tantam patitur refractionem , uti patet eκ experimentis quae in hanc

rem sumpta simi; Atque hujus quidem phaenomeni haec utique est

una e praecipuis causis , quod, etsi fluidorum particulae non tanta gaudeant vi centrifuga quanta vorticuli, ipsis tamen aliqua vis insit, utpote quae , quatenus suidae , aliquo donentur motu. Plus itaque vel minus circumcingentibus vorticibus valent resistere pro varietate suorum motuum. Cum autem aquae gravitas a spiritus vini gravitate non multum disserat, neque ideo vis vorticulorum qui duos h6sce liquores circumcingunt; talis esse potest motuum variorum differentia in particulis aquae & spiritus vini ut gravitatis ad refractionem proportionem perturbatura sit. A liae adhuc concipi possitant ejusdem phaenornent causae, sed praecipuam dubio procul attuli. Observandum est enim ea n dem aquam non eandom semper refractionem peragere ; cum calida est minurem peragit c uam cum est frigida, quia tunc n m modo minus gravig

385쪽

3 6 ILLUSTRATIO

gravis est quam antea, sed & quia majori motu donantur partes quibus constat. Sed sum eκ duobus objectivis telescopii vitris aequaliter affabre sidiis, de in eadem pelv positis , alterum optimum est, ait rum vero pessimum, id oritur ex inaequali duntaxat vitri partium densitate aut gravitate quae refractionis inaequalitatem creat. Cum certo constet omnes diversbrum colorum radios se se indesinenter decussare , ita tamen ut imperturbati maneant, hinc evidenter patet ipsorum actionem non in directo vorticulorum motu consistere, sed inpressione duntaxat quam a luminosis de illuminatis corporibus accipiunt, quai Inque ipsis continuo restituunt per vim suam centrifugam. Non enim quoquoversum simul vortex se se movere potest, sed in omnes paries simul de premere de premi potest. Ponamus itaque colorum varietatem non aliunde oriri quam a diversa pressionis vibrationum celeritate, uti suffcienter probavisse mihi videor. Facile intelligetur quare simplices omnes radii, nempe, ruber, aureus , flavus , viridis, caeruleus, indicus , de violaceus suum col rem , sive vibrationum celeritatem non mutent, e tamque refractiones eandem semper aliae cum aliis relationem habeant, quod probavit C leberrimus Ne tonus multis experimentis rem decidentibus. Cum enim nullum sit vacuum, cum omnia sint plena de infinite compressa, radius aliquis ex una extremitate premere non potest quin simul ubique ad nervum usque opticum premat, ubi ipse exstinguitur vel debilitatur , postquam eum nervum ipsumque cerebrum ita coracussit ut mens .ea occasione talem experiretur coloris sensationem.

Viridis quidem conspicitur color ubi flavus radius una cum caeruleo aliquam premit retinae fibram. Verum iste color , etsi similis, quatenus sensatio , colori quem producit si pleκ radius viridis, diversissimam h het causam. Si enim per vitrea prismata transmittatur simpleκ viridis radius, viridis Jemper remanet, alter vero per prisma fiet flavus de caeruleus ; quia minorem patitur refractionem flavus quam caeruleus, ideo se se separabunt hi duo radii. Neque enim ex sensatione judicandum de causa qua producitur e Facith intelligitur qui duae vel plures inaequales vibrationes, eidem optici nervi fibrae simul innitentes , praecipuam cerebri partem eodem modo concutere possint ac mediae vibrationes. Nullus est, verbi gratia, simplex radius albus. Omnis albissimus radius omnibus constat simplicibus rubro, flavo, caruleo dec. qui singuli diversas peragunt vibrationes de refractiones; neque aliunde procedunt omnes quibus obtecta apparent corpora colores quam eκ variis simplicium radiorum , vel transmissorum vel per pellucidas

comorum opacorum particulas reflexorum commixtionibus. .

Verosimillimum est vorticulos quo tempore prorumpunt e sole in quo nihil stat in aequilibrio , de in quo tota qua constat materia variis repellit motibus sphaericum vorticulorum stratum quod, uti dixi dum de planetarum gravitate loquebar, cum superioribus stratis stat in aequi--- librio ,

386쪽

DE LUCE ET COLORIBUS &c. 37

librio , vorti .ulos , inquam , quo tempore e sole prorumpunt, eo adigi ut suas vibrationes peragere cons iniciant intra momenta quae inter se commensurabilia sunt , eis per anomalos partium solis motus producantur ; atque unurrque irque radium , ubi semel inita fuit ea consensio , sive acq uisitum est h6cce veluti aequilibrium, eandem in suis vibrationibus celeritatem deinceps servare. Unde sequitur determinatum et Ie si inplicium radiorum nia Hezum , qui eandem semper in suis vibrationibus celeritaten; servat tes , eat auxim semper restactionis quantitatem patiuntur , quod certo constat ex e X perimentis celeberrimi Ne toni. Quemadmodum enim ubi harmonice dividitur diapa n, hoc est, ita ut diversi quos complediitur toni i. iter se sint commensurahites, sive ut aeris vibraticinos a quibus producuntur inter se consentiant, simulque quam citissime fieri potest , se se non destruentes rursus incipiant, determinatus duntaxat esse potest tonorum numerus, determinatus pariter duntaxat esse potest si inplicium radiorum numerus. Ideclque Celeberrimus Neπtonus in suo experimento pag. IO4, ut specialem uniuscujusque simplicis radii refractionis quantitatem accurate determinaret, harmonice divisum esse re perit simplicium colorum numerum. Simplices lissce colores diversorum ope pristinatum accuratissime separaverat, uti vi- .deri potest in praestanti ipsius opere. Inde igitur vero simillime colligi

posse mihi videtur rubrum radium , cui minima vis inest, quippe qui minorem quam reliqui refractionem patiatur , non ita celeriter repelli, sive has minus seequenter repetere vibrationes quam qui ipsum sequuntur; violaceum vero, qui omnium est ultimus de debilissim iis, illum esse cujus minimae sunt & celerrimae vibrationes, seu frequentissime r

petuntur.

Cum plano vitro convexum subjicitur, per reflexionem in puncto contactus nigrum conspicitur punctum, plures itidem apparent circum- cingentes concentricae coronae diversorum de maκime sensibilium col rum , cum imprimis parum convexitatis habet alterum vitrum. Sed siqvis trans illa vitra perspiciat, candidum videbit quod nigrum antea videbat, rubrum quod caeruleum , violaceum quod flavum ipsi apparebat. Uno verbo per reflexionem te restactionem plerumque conspiciuntur colores oppositi stimi. Hinc, opinor , evidenter liquet non mutari vibrationum celeritatem, atque eandem ubique concussonem patilineam juxta quam fiunt alicujus radii pressiones, de ideo denique duntaxat corporum unumquodque hoc ill6ve colore tinctum conspici , quia ex luce quae simplices Omnes complectitur radios certi tantum re-riectuntur radii quorum variae commiκtiones diverses omnes peragunt

colores.

Caeterum hoc mihi observandum videtur scilicet pro meris habenda esse conjecturis i atque hypothesibus generalibus non sincienter probatis quaecunque modo dixi in novissimis articulis ut praecipuori rati

nem redderem experimentorum quae tam accurath sumpsit celeberrimus

387쪽

3 8 ILLUSTRATIO

Neu tonus, doctus ille Geometra apud Anglos & ubique inclytissimus , ut de ipsorum veritate dubitare non possim. Hic enim praecipuus mihi finis erat in hac illustratione , ut scilicet ostenderem totam pendere Physicam ex cognitione subtilis materiae; hancce materiam vorticulis duntaxat constare, qui, pes suarum centrifugarum virium aD quilibrium, firmitatem operantur omnium corporum, ut & omnes esticiunt quae in mundo eveniunt mutationes, ubi suum rumpunt aequi,

librium , quod restituere indesinenter conantur. Praecipuus mihi finis fuit ostendere nullam vim esse quieti, omnia per motum fieri, atque motus originem ex invisibili hacce- duci materia, quam pro nihilo h hent nonnulli caeteroqui doctissimi, vel quam, cum stat in aequiliabrio, neque fit sensibilis, esse existimant inertem & inessicacem mate

riam.

Multae possent adhuc aliae deduci consequentiae ex his quae antea dixi ut gravitatis rationem redderem. Plumam verbi gratia, perpem diculariter decidere debere in terrae superficiem, & quidem sub polis uti sub aequatore. In Zona temperati terrae superficiei partes eadem omnino celeritate revolvi ac aetherem qui superliciei respondet, atque alibi ubique ea velocitate cujus disserentia non debet esse maxime sensibilis. Gravitatem sub aequatore & polis sensibiliter aequalem esse debere , ac ideo rotundam esse terram. Omnes planetas ingentibus vomticibus , atque hisce , de quibus modo dixi, vorticulis circumcinctos esse debere; sine iis enim nulla soret gravitas , ideoque nullus crasitae materiae ab aethere diversae acervus. Cum aetherea materia constet Vorticulis in areauilibrio stantibus, quique summae sunt exilitatis & suiditatis, nullam sentiri debere resistentiam in horizontali motu . Vel citatem in lapsu corporum non sequi proportionem ipsorum gravitatis, quippe quae omnia pari celeritate deciderent , nisi daretur aeris resistentia , atque plumam in vacuo plumbi celeritatem aequaturam esse. Durorum corporum gravitatem accurate aequalem esse debere ipsorum massae, hoc est quantitati materiae propriae de quiescentis quae ipsis in- est , non habita ratione ad ipsorum Ioros vorticibus plenos. Verum si hasce sngulatim consequentias persequerer , & eas omnes quae ex ea deduci posIunt hypothesi quam ad Lucis & colorum transinissionem, ignisque generationem explicandam proposui, scilicet, aetheream materiam vorticulis duntaxat constare infinite compressis , qui per suas vires centrifugas se alii alios contrkpremunt, si has , inquam, singulatim persequerer consequentias , ea omnia in regionem brevi me ducerent in qua diutius peregrinari metuo, & ubi dubio procul a recta aberrarem via. Satis est quod meam probaverim iij pothesim ex

stupenda aethereae materiae rapiditate, atque ex resistentia quam experitur in pleno, a quo hae partes in omnem motae se. sum in vorticesse se constituere coguntur, satis est quod mea itisuper argumenta confirmaverim ex generalioribus physicae esse stibus, quales sunt Lucis &

388쪽

DE LUCE ET COLORIBUS &c. 3 9

colorum transinissio, ignis produinio & esset ius , corporum gravitas , durities , fluiditas ex quibus omnes pendent naturales emedius quorum causas inquirunt Physici; eas certe nulli bi unquam reperient quam in aetherea materia , hac ex evidenti ratione, quod ea scilicet sola omnium sit origo motuum , nec quicquam absque motu fiat. Multo satius esset, vel saltem Lectoribus longe utilius lue infinitae Creatoris sapientiae immorari, qui, cum Orbem universum creavit, diversis materiae portionibus motum ita distribuit & determinavit, ut ex iis opus effecerit cujus omnes partes a se mutuo dependent, quod se se conservat de indesinenter renovat per hancce duntaxat generalem, &omnium quae concipi possint simplicissimam Legem, ut omne scilicet corpus eo tendat quo sonius pellitur, Ze tanto celerius quo sortius pellitur; quae quidem Lex , attende Lector, suam a materia non ducitem caciam, quippe quae sit substantia mere passiva, de cujus vis motrix nihil sit quod ad ipsam pertineat , aut ipsi insit, ut id in X a. Illustratione de alibi probavi; sed eam Legem instituit & accurate sequitur Omnipotens in ordinario suae generalis circa corporum dispositionem Providentiae cursu, neque id modo ut attributorum ejus characterem praese serat ejus agendi ratio, in quibus attributis suam ipse legem , suaque incitamenta reperit, ut alibi probavi, sed ut hominibus etiam de ipsis animalibus certas suppeditaret regulas, ex quibus se se conservare & rege. re pos Ierit.' Si enim regulariter Deus non sequeretur hanc Legem, quam non instituit nisi postquam eius omnes praevidit sequelas , prim6sque defini .it motus infinita sapientia de bonitate; si eodem ageret modo ac speciales causae, atque finita Entia intelligentia, nillil in siysica foret

Certum , nulla veritas experientia nixa; omnia denique nostro respectu in consusum aliquod callos reciderent, ubi nihil possemus intelligere. Verum Deus accurata hujus Legis obseruatione Lucem, ut modo eκ-plicui , producit, cujus ope nos non solum inter nos conjungit, sed cum immensis etiam spatiis. Lucem enim exstinguite, vel vorticuli nos circumcingentes desinant aliorum pondus sustinere, atque in aequilibrio stare cum iis qui sunt in Coelis , ucque ab ipsis non amplius

eκ Lege statuta pressionis vibrationes recipiant ; tunc nulla utique amplius erit inter homines secietas, desinet ea colorum varietas cujus operes objectas discernimus. Non amplius coletur Terra , imo etsi culta nihil producet, deficiente , scilicet, illo calore qui ex Luce , aut ex vibrationibus ejus radiorum sequitur. Ille autem qui dixit fiat bix, ille est qui oculos hominum animaliumque Armavit. Omnes enim partes quibus oculus constat tam justam habent relationem , tamque sapienter accommodatae sunt ad Lucis actionem , quemadmodum jam iam videbimus , ut sibi invicem evidenter sacta sint lumen atque oculi , atque ab eadem manu oriantur, a manu scilicet omnipotentis, cu usinfinitae sunt sapientia & bonitas. Si pariter attendatur ad utilitates

389쪽

solis , ignis , corporum gravitatis, diversaeque fluiditatis & duritiei ,

quae qualitates ad omnium formationem & generationem necestariae sunt, si attendatur haec omnia pendere a vi motrice qua Deus materiam , ut ita dicam , animat, relath ad innumera coiisilia quae per unam L gem exsequitur, iacile quivis intelliget infinitam esse Creatoris sapie tiam. Vertim in sequenti Illustratione mirificam Providentiae sapientiam in oculorum construetione , atque in usu partium quibus constat, fusius exponam. Si accurath vera sint quae in hoc additamento dixi de generali physicae principio , atque certo nixa aκiomate, quod quidem attentis &cordatis Lectoribus discutiendum relinquo, nonnulla adhuc essent emen

danda loca in ea quam tradidi Capite V. Iae. partis Libri 6 . illustrissimi Canesii physicae epitome ; vertim cum in hocce quarto capite praecipuus mihi finis esset docere quantum esset discrimen inter ipsius philolbphandi rationem , & Aristotelis placita , non mihi omnino Visum est reformandum ejus systema secundum illud quod modo proposui, quod quidem Cartesiano systemati non omnino consonat , etsi ab ipso pendeat. Leistorum est eam emendationem adferre, si vacet, Mistud argumentum ipsis gratum , ipsorumque attentione dignum videMtur , si denique jucscent satis esse demonstratum quod modo scripsi.

ULTIMA ILLUSTRATIO,

Descriptionem continens partium quibus oculus constat, atque praeripuas ipsarum conpructionis casas , ut facilitis intelligantur quae de erroribus visus dicuntur in primo Libro. IN primo Libro supposueram levem aliquam saltem Lectori fore Ointices notitiam , aut ipsum eam edisciturum in aliquo ipsius traffatu, ut in Dioptrica Cartesii quam indicaveram; si enim explicandis generalioribus omnium scientiarum quae aliquam habent ad suum s ropositum relationem principiis immorari vellent Authores , nihilque Lectoribus notum supponerent , praeterquam quod Doctis taedium afferrent, e6sque laederent, nihil unquam tractare possent quin immensa scriberent volit naina. Ea igitur repetere ii iihi necesse non duxeram quae tot alii dixere , quaeque alibi reperiri poterant circa partium quibus constat oculus construitionem de usum. Ut tamen iis i tisfacerem qui Optices ignari sunt, nullo simul iis allato taedio qui ipsam callent, sequentia mihi subjungenda visa sunt ad calcem hujus voluminis. Qui enim Optices ignari sunt non ad alium librum confugere opus hahebunt, ut ea

390쪽

intelligant quae de erroribus, naturalibusque visus judiciis dissero; Levis quidem labor esset, nec eum tamen lubenter suscipit negligens Lector; Alii autem facith poterunt ea non legere ex quibus nihil ediscere possunt. Caeterum monendos opinor Lectores, satis esse ut innumeras detegere possint, non Physicae duntaxat, sed Metaphysicae veritates de idearum natura, de bonitate, universalitate , atque incomprehensibili Providentiae Divinae sapientia , si probe calleant qui res objectae

conspiciantur. N

oeuli Constructio.

Singula accurate observanda sunt in Vide r. constructione oculi, ut eorum intelligantur rationes quae deinceps tradentur. I. Si per dimidiam partem secaretur oculus aliquis, ita ut planum secanx per mediam transiret pupillam , de per in dium nervum opticum, neque tamen effunderentur humores , talis appareret qualis repraesentatur hacce figura. ABCZ membrana est dura spissaque totum circumcingens oculum. Pars ipsius ABC Tres m-eornea dicitur quia dura & pellucida est ut ιπα- cornu. Pars ea multo quam altera convexior est. Secunda membrana, quae in foramine pupillae TV desinit , tenuior est, vocaturque ea, sive Gordiis , priorem intrinsecus vestit , ut ita dicam , atque ei sertiter annexa est in punctis A& C, per certum ligamentum Ciliarium dictum. Iris vocatur ea hujus membranae pars quae

a D usque ad T , & ab F usque ad V

extenditur , & cujus convexa luperficies quae trans corneam conspicitur in aliis est nigra , in aliis caerulea , vel variis conspersa coloribus. Verum concava Iridis& Choroidis superficies tota nigra est in homine , etsi talis non sit multis in animalibus. Tertia membrana quae Retina appellatur totum vestit oculi sundum, Choro ideinque sequitur usque in D dunta

SEARCH

MENU NAVIGATION