De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicae. Autore Ludovico Ellies Du Pin, sacrae facultatis theologiae Parisiensis doctore

발행: 1686년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

tus,ab co litteras communionis obtinuit,quibus munitus inHispaniam

reversus, ambiit Episcosatum recuperare Tima Hispani Cyprianum consuluerunt quid sibi acto opus esset. Respondit Cyprianus, nihil obstante Stephani sententia, ordinationcm Episcopi in Basilidis locum substituti, non posse roscindi, Basilidemque suo ad Romanam Ecclesiam confugio nihil aliud profecisse, quam ut cumularet delicta

delictis uoc eo pertinet , inquit Cyprianus, ut Basilidis non tam solita, ni quam cumulata delicta, ut adsuperiora ejus peccata, etiam fastu ciae cr circumventionis crimen accesserit. Et ibidem nec rescindere ordinationem Iure persectam poterit, quod Baslides post crimina sua detecta, o conscientiam etiam propria confessione nudatam , Romam pergens, O c.

Ex quibus patet primb, non fuisse tum in more positum appellare ad Pontificem Romanum, alioquin Hispanis non visum istud istet insolitum Secundo , appellatio ad Romanum Episcopum, si quae fuisset, non habebat sulpensivum effectum, ut loquitur Lupus alioquin Hispani Episcopi in locum Basilidis alium non ordinassent. Tertio , constat Cyprianum, Hispanos ratum habuisse judicium

in Provincia latum adversus Basilidem S Martialem, nec per sententiam Romani Pontificis, ordinationem ejus qui post Basilidem fuerat ordinatus rescisam fuisse. Quarto , Cyprianum existimasse judicium a Synodo Provinciae latum esse supremum , nec rescindi posse a Romano Pontifice, sive in casu appellationis, sive per revi

sionem

Respondent sic censuisse Cyprianum, quia justa erat depositio Basilidis in justa ordinatio Sabini in ejus locum Verum haec responsio disticultatem non tollit enimvero in omni appellatione judicis ad quem provocatur sententiae standum est, sive justa sit, live injusta Sic quia conceditur provocatio a Iudicibus Praesidialibus ad Iudices Senatias supremi, habent hi potestatem rescindendi judicium Curiae Praesidialis, de stare debet Senatus Decretum, sive justum, sive injustum sit. Ergo si jus appellationum admittendarum habuisset Stephanus potuistet restituere communionem dc Ecclesiam Basilidi,& deponere Sabmum ac stare debui stet ejus sententia , sive justa, sive injusta, non obstante judicio Synodi Provinciae QSabini clectione, vel saltem retractanda crat eiusdem Basilidis causa, si retractationem decernere potuisset Neutrum tamen Hispanis praescripsit Cyprianus, sed universim pronuntiat iudicio Stephani restitui non post ' Basilidem, nec Sabini ordinationem rescindi Ergo censuit a iudiciis Synodortu Provincialium nullam provocationen concedi

182쪽

i1 DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

Unum alicujus momenti nobis opponit Lupus Eccsest, inquit, Africana iudicium illud C priani non probavit : Etenim Augustinus Epistola 161. Secundum Numidiae rimatem, S alios Numidas arguit, quod damnato per ipsos Caeciliano Cartilaginensi Episcopo,

Majorinum ordinasidiat, antequam haec damnatio confirmaretur c Romanam Ecclissam Vetrum huic argumento rcsponsum est a nobis supra S isthndimus Augustinum non loqui de stricto ure, sed de eo quod faciendum crat Sccundo pro bono pacis Adde quod causa Caeciliani multum differt a causa Basilidis S Martialis , ut talibet perspicuum est. Sed haec de judiciis tunc temporis latis in Occidente , nunc de Orientalibus.

De Dionusio Alexandrino. CVm haeresis Sabelliana in superioris Lybiae partibus rasi aretur,

Dionysius Alexandrinus Episcopus, studio religionis impulsus, P ntapolitanis scripsit ut cos ab isto errore revocaret. Quid. in vero recte sentientes, Dionysii mentem non assecuti cxistimarunt ipsum in errorem oppositum esse prolapsum S Dei Filium opus ac creaturam asseruum Ab istis apud Dionysium Romanum accusatus cst in Synodo quae tum Romae habebatur Synodus Alexandrini Dionysii sententiam minus recte capiens , cam improbavit. Id cum iste comperistet, librum edidit nomine pologiae , eualenchi inscriptum , tum ut se ab objectis purgaret, iam ut male sentientcs argueret. Haec constant cx sancto Aulanasio in libro de sententia Dionysii S in libro de Synodis. Ex his porro conchidunt Baroniusti alii Episcopos primarum saltem Scalum cci accusari debere apud Summum Pontificem, ibique udicari ι vcrum illi oppido fal

lunt tr.

Primum enim Dionysius non est juridice accusatus apud Summum Pontificem Romanum, ut in cum ferretur sententia , sed tantum qui mentem ejus sinistre interpretati crant de co apud Romanum Pontificem conquesti sunt. Illoriri autem querimoniae non arguunt Romanum Episcopum, supremam autoritatem habere in judiciis Epista coporum. Eodem enim modo ex Euic bio libro . cap. I. Ecclesia Antiochen apud Dionysium Alexandrinum Firmilianum, S alios, de Episcopo suo Paulo conquesta est illumque apud istos accusavit violatae ficiei. At nullus inde concludet Alexandrino aut Caesareensi

soli jus esse judicandi Antiocheni Episcopi Faustinus icin Lugdu-

183쪽

D1ssERTATIONES HISTORICAE. DissERT II. is3

nensis apud Cyprianum Marcianum accusavit 6 Episcopi Hispani ad eumdem de Basilidis N Martialis damnatione scripsi runt. Sic etiam saeculis posterioribus Monachi doctrina Origenis de .fensores, E pto nulli a Theophilo Alexandrino, non ad Roma num , sed ad Constantinopolitanum Episcopum confugere,, de violentia sibi ab Episcopo facta conquesti sunt. Et post haec cum Proiciarius Alexandrinus in baptisterio a Dioscori fautoribus foret inter- cmptus, non ad Leonem , sed ad Constantinopolitanum Episcopulia causa est remissa. Extant innumera huiusmocii exempla Episcoporum accusatorum apud alios Episcopos, qui nillil iuris in illos habebant. Et tamen his in casibus Episcopi isti, ne quid detrimenti caperet Respublica Ecclesiastica, sedulo curaverunt,i cos qui apud

se accusabantur, conati sunt ab errore revocare, aut si in eo persevcrarent, eos excommunicare non dubitarunt. Sic sanctus Chrysostomus Theophiliti per litteras hortatus cst ut communionem resti tueret Monachis. Sic etiam Cyrillus Nestorium prave sentientem aggresstis cst S a communione emovit, quanquam ei nulla in istum jurista cito competeret. Haec exempla passim occurrunt, nec necesse est illi studiose colligerc.

Secundo Dionysius Romanus S Episcopi Synodi Romanae judicium nullum tulerunt de sententia aut persona Dionysii Alexandrini Athanasius quippe id unum testatur Episc Synodi Romanae indigne tuliste ea quae a Dionysio Alexandrinos pia ferebantur, ρhuius rei Dionysium Alexandrinum factum est certiorem a Romano Quae res impulit Alexandrinum adscribendam Apologiam , litterasque pologeticas ad Dionysium Romanum mittendas. Itaque nullum proprie , sive contra, sive pro Dionysio Alexandrino Romae latum est judicium. Nec vero quis arbitretur autoritatem Romani

Episcopi in iudiciis fidei ex eo commendari, quod a Dionysio petierit ut iide suae talioncm rcdderct id cnim exigere solebant quilibet Episcopi ab iis qui ipsis crant suspecti, nec communionem cum iis habcbant, quin prilis ab iis professionem exegissent. Nec necessecst plura hu)us rei exempla commemorare Unum aut alterum ζω

tum proferam. Athanasius apiscopi Synodi Alexandrinae ab Antiochenis sitae suae rationem exegerunt. Epiphanius inter Vitalem& Paulinum arbiter, a Paulino professioncm suam potiit Cyrillus item a Joanne Antiocheno S Orientalibus fidei libellum exegit sanctus Basilius ab Eustathio S alii innumeri. Atius istud est omnibus Episcopis commune, non Romano Pontifici peculiare.

184쪽

DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

De Paulo Samosaten . DUO Concilia adversus Paulum Samosatenum Antiochiae habita sunt, alterum anno 26 . alterum 27o. In prima Synodo Paulus fidem Ecclesia simulans, depositionem vitavit. In secunda multorum criminum , ac praesertim haereseos convictus ab Episcopissime Romani Pontificis autoritate depositus cst, statim omnitu in eius locum substitutus cst. Tum Episcopi Orientales litteras scripserunt Dionysio Romano maximo Alexandrino qui Dionysio successerat, inanibus per universum orbem Episcopis Inde porro

nihil concludi potest ad probandum aliquam esse in judiciis Episco

porum Romani Pontificis praerogativam scriptae enim fuerunt istae litterae tum Romano, tum Alexandrino, tum aliis Episcopis Scriptae sim post judicium, non ad gestorum confirmationem petendam, sed ut cos certos facerent de novi Episcopi ordinatione, ut scilicet

ad eum scriberent, ab eoque litteras communionis acciperent.

Paulus autem licet Episcopatu Concilii Judicio deiectus foret, domum tamen Episcopalem dimittere noluit. Tum Catholici ad In peratorem confugerunt, qui Ecclcsias tradi jussit iis, quibus Italici Religionis Christiana Antistites, Romanus Episcopus scriberent.

Inde a quibusdam n itur aliquod specialc Romani Episcopi privilegium fuisse in uitias Episcoporrum, at inane illiid est. Prim,cnim

Aurelianus non de Romano Episcopo tantum loquitur , sed de omnibus Italis. Deinde ver id statuit non ob praerogativam Sedis Ronaanae, sed quia credidit transmaritimorum Episcoporiuri judicium a gratiae, odii suspicione alienum fore. Porro nec Itali, nec Romanus Episcopus causim Pauli in Oriente judicatam retractare aggressi sunt sed judicium Orientalium sine ullo examine ratum habuerunt. Haec autem in isto Pauli judicio observanda sunt ad propositum pertinentia Primum ad Synodum vocatur Pauliis. non ad Romanum Pontificem. Secundo, a Synodo sine Pontificis Romani consensui participatione damnatur. Torti, ab ca damnatus, ad Romanam Sedem non provocat, quod a viro perfrictae frontis S retinendi Episcopatus cupidissilino factum proculdubio fuisset, si talis tum temporis consuetudo viguisset. Denique Concilii Antiochen Patres Episcopo Romano non sccus ac caeteris mandant ut ad Domnum in locum Pauli ordinatum litteras communioliis mittat, ab eo vicissim accipiat. Quis igitur non vi-

185쪽

DIssERTATIONES HISTORICAE. DissERT II. iss

det persuasum illis fuisse iis nullum fuisse Romano Pontifici causam ejus iter a ad examen revocandi. Sed inquit Baronius ad annum 26s num Io ex Athanasio habemus depositionis Pauli Principem, autorem fuisse Dionysium Romanum. Duo enim Dionysi, inquit Athanasius in libro de Synodis pap. 9i8 diu λ te eos septuaginta moncilii Antiochen Episcopos in 1 ere qui Paulum Samos tenuem sustulerunt, quorum alter Alexandrie, alie Romae x Uulfuit. Verum imbelle prorsus illud argumentum est, nam verbumsustulerunt, non ad haec, duo Dionysii referri debet, sed ad ista si ptuaginta Disivos qui Pauliam damnaverunt in coxoncilio, cujus ibi meminit Athanasius, quod tum ex sola Graeci textus lectione , tum ex eo constat quod Dionisius Alexandrinus, ante depositionem Pauli e vivis sublatus foret, ut constat cx hujus Synodi

Epistola Synodica ad Maximum Dionγsi succcssorem missa. De caus Caeciliani.

UNum addnnus exemplum ex quarto saeculo, quod commodius hic referri posse visum fuit. Illud est Caeciliani, quia Leptuaginta Episcopis Numidiae damnatus, Ecclesiam retinuit, neglecto illorum judicio S deinceps a Melchiade Romano Episcopo

cst absolutus Hinc quidam elevant Conciliorum Provincialium autoritatem, alii suadere conantur Caecilianum ad Imperatorem provocasse. Utrumque perperam ut sequentes occbunt observatio

nes.

Primo falsiim est Caecilianum ad Melchiadem unquam appellasse. Secundo, quicquid Romae N alibi in ejus causa actum fuit, non ad ejus, sed ad Donatistarum preces factum est. Tertio , Melchiades

non ex propria autoritate, sed quia clectus fuerat Judex a Constantino, in hac ausa pronuntiavit. Rogatus enim Imperator a Donatistic, ut transmarinos daret Judices , litteras dedit quas refert Eus. lib. o. c. s. quibus tulit Caecilianum Romam navigare. uatenus ibi, inquit, coram Is ichiud coram Rheticio Marino acMaterno u-

dicaretur. Unde Augustinus Epistola 61 negat Melchiadem sibi usurpasse judicium causae Caeciliani. id quod, inquit, nec ipsi urpavit, rogatas quippe Imperator, sudices misi Episcopos qui cum cofederent. Ergo ab Imperatore sedere jussus est , de judicare, ah quin usurpasset iudici tun Hinc quotiescumque de judicio Romano loquitur Augustinus , vocat illud judicium a Constantino da-

186쪽

i1 DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLIN A

tium, apiscopos omnes qui ci aderant hiclices ab co lectos. Quarto 1ujus causa tertim post judicium Romani Episcopi retractata est in Arelatens Synoclo. Quinto a iudicio istius Synodi ocRomani Pontificis ad Imperatorem provocatum cst a Donatistis, qui nunquam alios provocarunt. Namque ii in Provincia obtinuerant udicium, S de Romani Episcopi judicio conquesti crant tantum, non autem ab eo appellaveranes ut demonstrat fuse Valesius in dissertatione de schismate Donatistarum. Sext Caecilianus non fuerat damnatus ab Episcopis Provinciae, aut totius Africaeci sed ab Episcopis tantum Numidiae, unde dissidentibus Episcopis Africae

ad transmarinos necessario recurrendum crat.

At, inquiet aliqui , vel Caecilianus provocavit a judicio Numidiae Episcoporum, clini acquievit' Sed inquam go neutrum ab ipso tactum est, neutrum fieri debuit, sciebat enim Synodum in se convocatam Episcoporum esse favori S ambitioni mulieris obsequentium. Alios habebat idem Caecilianus quamplurimos Episcopos in Africa sibi faventes ac praecipue e sua Provincia, communicabat cum omnibus transmarinis Episcopis, ipsa sua innocci tia se tutum esse existimabat, unde nihil ipse molitus est , sed nullum judicium praeterquam hostium suorum declinavit .certe coiis innocentiam satas tutam per se fuisse exitus docuit.

f. II In quo reseruntur examinantur cause quarto Ecclesiae faculo judicatae.

CVm multa quarto Ecclesiae saeculo judicia Ecclesiastica occurrant, longum esset singulorum historiam tradere, quare nos brevitati consulentes summatim tantum acircviter uagula facta edisscremus, narrationis nostrae probationem in aliud tempus disterentes ac a tantum observantes quae ad propositum nostrum per

tinent,

187쪽

DISSERTATIONES HISTORICAE. Di HERT II. Isr

De causis Meliti eis Ari .

PRima occurrit hoc saeculo causa Melitii qui depositiis ac damnatiis a Petro Alexandrino Romano non provocavit, ut restitueretur, nec majus judicium requisivit, sed cum nullam aliam re tinendae autoritatis viam csse intelligeret, schisma conflavit. Post hunc Arius cum novum doema de verbi divinitate protulisset, primum ab Alexandro, deinde a Synodo AZyptii damnatus 5 gradu dejectus cum caeteris, non putavit ullam sibi provocationem superesses; sed confugit ad Epilcopos Palaestinae sibi favent . Hic vero maxime lucet Synodorum Provinciae aut Dioeces eos magnam tum fuisse autoritatem, primo nim AEgyptii illi licet Arium iniuste damnatum esse sentirent, non ausi sunt illum statim restituere sed ea de re scripserunt ad Alexandrinum Praesulem. Cumque Arium cum asseclis postea contra Canones restituissent, autores eis fuerunt ut Praesulem suum placarent eique subjicerentur. Verumtamen Alexander Alexandrinus Episcopus conquestus est violatos est e ab iis hac de causa Cationes. Cum ver in dios cresceret dissidium, nemo ad Romanam Sedem provocavit, nec hujus causae cognitionem ad se traxit. Sed Imperator hujus controversiae sopiendae causa Synodum generalem indixit, id autem deinde nixemplum abiit, cumque graviores de fide controversiae sunt exortae, in quibus Episcopi plures a se invicem dissidebant, tunc Synodos huiusmodi ex omnibus aut fer omnibus orbis Romani partibus congregare mos fuit.

Te causa Athanasii, Marcelli Eustatbi Antiooeni Pauli,

Lucii aliorum.

A Thanasii causam ad probandas appellationes ad Romanam

Sedem mire actant illarum Patroni, quia scilicet Athanasius in Synodo Tyri damnatus sine alterius Synodi autoritate Sedem recuperavit, cumque deinde in Synodo Antiochena ob id iterum damnatus foret, Romam confugit, o Pontifice Iulio benigne exceptus cst, ac ut volunt restitutus, quod judicitis , Synodo

Sardicensi tandem confirmatum est invitis jus adversariis. At quicumque causae huius circumstantias omnes attent cxa-

188쪽

is DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLIN A

minarit, intolliget hoc exemplo appellationes probari minime pos se,s quentes id docebunt observationes. Primo Athanasius non erat damnatus a Synodo Provinciae aut Dioeces eos; sed a Synodo extraneorum Episcoporum. Secundo, Imperator Constantinus istorum judicium utpote contra leges latur ratum non habuit S Episcopos Concilii ad se evocavit ut facti sui rationem redderent. Tertio, Marcotae damnatus erat abseus, S illic missi erant hostes ejus qui in cum inquirerent. Quarto, Athanasius ita damnatus non provocavit ad Romanuni Pontificem, nec ab eo petiit ut videret num causa ejus csset talis. quae deberet iterum examinarici sed ad Imperatorcin confugit, ut ille quae contra formam iudiciorum S leges ab adversariis facta fue rant rescinderet. Quinto, non est in exilium cjeclusa sede sua privatus ob Synodi Decretum, sed Imperatoria autoritate. Unde postea ad Ecclesiam reversus non poterat damnari ex illa lege quae vetat ne quis Episcopus damnatus a Synodo sine altorius Synodi autoritate ad Ecclesiam rodcat. Intelligendus enim est iste Canon de Synodo legitime coacta S quae tormas judiciorum observavit. 6. Allianasius ut Sedem suam S Ecclesiam recuperaret, non impetravit Romani Pontificis auxilium, sed quemadmodum a Constantino fuerat expulsus ab eius filiis est restitutus.

Septimo, cum Eusebiani iterum accusationes in eum renovarent.

non Athanasinis, sed illi ipsi Iulio Romano Episcopo causae arbitrium detulerunt de ab co Synodum petierunt, rescripsit Julius justum esse Synodum seri ubicumque vale.. t. Testatur id Athanasius Apolo 2 pag. 739. Ubiam , inquit, ad ullum lituras misereo ut nos terrerent Synodum jusserunt convocari se eis vellet causae ar-

rerum detulerunt.

Octavo Athanasius Romam confugit non quasi appellans, sed vim hostium metu nS. Nonb, lulius cum esset a partibus judex cicctias potuit Eusebianos ad se vocare S detrectantes damnare ac Athanasium absol

Decimo, neutrum tamen fecit nec ullum judicium tulit, sed tantum audita ejusdem Athanasi Apologia suam cum eo communionem confirmavit S pro Episcopo cum habuit. Hoc enim unum

fecit: md non solus fecit, sed Concilium quod calae causa o

189쪽

DIssERTATIONES HISTORICAE. DissERT H. is'

garat ad preces Eusebianorum. Constat id ex litteris ulli apud Allianalium, in quibus Iulius enarrans a omnia quae a se suoque Concilio pro Athanasio gesta fuerant, nullatenus dicit cum esse

restitutum, sed tantum servatam cum eo communionem cumque

pro Episcopo habitum quod nec Tyri damnatus fuisset nec Mareotae praesens adfuisset Verba haec ipsa sunt hujus Epistolae. Undecimo Orientales falso supponentes Iulium id judicium quod ipsi ultro decialerant usurpasse, conquesti sunt eum contra Canoncs S regulas judicasse. Duodecimo, Iulius in Epistola sua ut factum suum adversus Eusebianorum expostulationes defcndat, prinab illud urget se scilicet ab ipsis judicem electum missosque ad se ab iis Legatos. Deinde non suam , sed Concilii a se ad illorum preces congregati jactat autoritatem, nec dicit sibi licuisse causam in Synodo terminatam iterum tractare, sed Synodi alicujus acta posse in alia Synodo examinari, cum praesertim Athanasius contra formam jud, ciorum foret damnatus absens. Decimolerti b, Athanasius non est a Iulio Sed sua restitutus ut perperam censuerunt Socrates, Soromenus sed ut a Valesio perspicue demonstratur in Occidente Athanasius subsistit, donec a Sardicensi Concilio restitueretur, Decimoquarto, Sardicensis Synodus causam Athanasii retractavit ex Imperatorum rescripto. Decimoquinto, Athanasius non contentus Occidentalium in Sardicensi Concilio judicio, Orientalium quoque judicium postulavit S ab iis tum subscribentibus Epistola Synodicae Concilii, tum seorsui percorum litteras innocens est pronunciatus ex quibus intelligere est nihil egisse Athanasium ex quo concludi possit eum ad ullum appellavisse, nihil sanxisse ullum ex quo perspici possit eum jus habuisse retractandae causae, sed judicium in Athanasium latum in irritum fuisse missum i quia factum fuerat ab extraneis contra formam judiciorum per vim ambitum, cum ille abscias foret, cumque innocentia eius csset omnino manifesta. Idque non solius Iulii, sed omnium Occidentalium sententia additis etiam AEgyptiorum de Orientalium quamplurimorum suffragiis. Eadem ferme dici debent de causa Marcelli, quem Iulius cum Athanasio in communionem suscepit licet damnatum ab Orientalibus in Constantinopolitana Synodo Nam nec ille ad Pontificem

appellavit, nec ab eo fuit restitutus, sed a Synodo Sardicens. Verunt

190쪽

DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

Orientales non idem ae eo ac de Athanasio iterunt judicium, unde mansit in cum lata sententia, atque , ut obscivavimus,nemo non cum pro liaeretico in Oriente proscripsit, quamvis Athanasius a ferendo in eum judicio abstinuerit. Extant porro j iisdem temporis exempla duo celeberrima Episcoporum amnatorum qui ad Pontificem minime provocarunt. Primum est Eustathii Antiocheni qui ab Episcopis Orientis, hoc est Dioecos eos suae, quamquam injuste damnatus judicio acquievit, nec ad Pontificem aut aliam Synodum provocavit. Alterum cst Paulli Constantinopolitani qui damniatus judicio quidem non acquievit sed nec ad Pinatificem Romanum provocavit.Verum quantum potuit, invitis adversariis sedem retinuit, donec per vim ex a multoties cliceretur. Ita etiam Lucius Hadrianopoleos S alii ferme omnes ab Arianis intulia damnati, nec ad Pontificem Romanum provocarunt, nec ab co litteras per quas restituerentur obtinuerunt. Unum potest obiici in causa Athanasii Iulii testimonium quod in Epistola sua videtur innuere, non licuisse Orientalibus Athanasium damnare absque sua autoritate. Nams , inquit, ut dicitis omnino in culpa flerunt , oportui secundum Canonem non ido, δε ιι-dicium for oportat Arabere omnibus nobis, ut ita ab omnibus quod juisum esset dere ritur. Et postea, An inquit, ignari estis hanc con- uetudinem Use ut primum nobis cribatur ut hinc inoc est deinceps

dehines quod tam eis definiri 6yt. uapropter si istic fuseniori

spicio in pisopum coincepta fuerat adhuc ad nostram Eccles a refri id huit. Idque ea causta fieri oportere indicat , quod pisivi si π, non vulgares Ecclesiae quae ista patiebantur .sed ea qu.:m ipsi log oli suamet opera talarax runt ad sidem. Unde post alios multos coi vividit Lupus judicium Episcoporum praesertim magnarum ac Patriarchalium Sedium reservari debere sed Apostolicae. Idem confirmari videtur testimoniis Socratis S Sozomeni qui aiunt Julium graviter reprehendisse orientales quod se ad Synodum minime, cassent Cum, inquit, Ecclesiastica Regula, interdi tam sit ne praeter senti Atiam omani Episcopi quia Oam ab Ecclesis decernere

Respondeo Iulium non loqui de se aut de sua sententia sed de omnium O identalium contensu. Queritur scilicet Oriental Athanasium dedi Antistitem me consensu Occidentalium imo illis insciis damnasse oportuit, inquit, scribere , non milii soli , sed in nibus nobis , ut ita ab omnibus quod Iustum esset decerneretur. Aut rari

SEARCH

MENU NAVIGATION