De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicae. Autore Ludovico Ellies Du Pin, sacrae facultatis theologiae Parisiensis doctore

발행: 1686년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

81 DE ANTI. ECCLESIAE DISCIPLINA

coactus, sed sponte ac lubens, morbi tum pudore, tum gravitate ad id faciendum impulsus ex quibus abunde liquet hoc cxcmplum a Bellarmino prolatum , propositum ejus nullatenus adju

vare.

Secundum exemplum a Bella in petitur ex lib. secundo Paralip. cap. 13 ubi inquit Cum Ihlilia tyrannice occupasset regnum, foveret ADtim ast, /oiada Pontifex vocavit Centuriones milites, ' ssit iis ι Athaliam inter scerent, quod fecerunt, se pro ea nam Refrin, ereacit. Idem exemplum urgent Sanderus, Becanus 3 ex

eo probare volunt licere lumino Pontifici in Reges , quod licuit Ioiada in Athaliam. At primum si quid probaret istud argumentum, probaret non tantiim Reges a summis Pontificibus deponi posse, sed Sc eorum jussu interfici, quod dicere non audent ipsi adversarii. Secundo longe dispar ratio est Αtnaliae N Regis legitimi, quippe illa per tyrannidem imperium invaserat post mortem Ochoziae, occisis ejus filiis e quibus unus superstes et his fuit Ioas, ad quem morte patris ci fratrum de jure regnum jure successionis devolutum erat itaque Athalia non erat legitima Regina, sed usurpatrix, quam proinde proceres regni Iudaici poterant non Alsim spoliare, sedioccideres nec est quod dicat Bellarminus ejus regnum initio tyrannicum postea fuisse legitimum, Q populo approbatum, posse autem tyrannica imperiai violenta consentiente populo fieri legitima non est, inquam, quod hac utatur exceptione Bellarminu&, nam Athalia non potuit ius regium habere quandiu legitinaus regni superstes erat , praesertim cum sexennio tantum regno potita fuerit; nam cito quod imperia tyrannica, consciatiente populo fiant justa, legitima , ad hoc tamen requiritur , primo, ut aliquo si non alio saltem armorum jure quis imperium obtineat. Secundo ut sat diuturnum tempus possessionis interfluat. Tertio, ut legitimus haeres vel consentia , vel rem habeat pro derelicta. Quarto , ut consensus populi sit liber , at nihil horum ibi occumrit, primo enim Athalia nullo jure belli, sive alio iure regnum sibi vindicavit, sed turpissimo impetu & proditione oppressis nepotibus lotestatem regiam usurpavit. Secundo, brevi admodum tempore Athalia regno potita erat Terti, legitimus haeres adhu in vivis erat nec consenserat, aut consentire potucrat. Quartis, populus non consenserat regno Athaliae, nisi quemadmodum populi jugum yi annorum, quod amoliri non possunt, aliquando patiuntur, ut Syra-

512쪽

cusani Dionysio S Athenienses Pysistrarum aliqhrandiu ferro eoacti sunt. Unde Athalia mortua , pcIulus cmnis , loquam tyranno seblato, Di.itus est, inquit scriptura 2 ParalipCmen C. 23. Reg. ii omnis pepulas terrae se urbs quicuit. Ergo nonnisi invitus tyrannidem aliquot annis passus fuerat, non autem proprie consenserat radde quod Bellarminus ipse fatetur consensum liunc populi profectum esse ex eo quod ignoraretur supcresse adhuc unum e I bis defuncti. Ergo statim atque ea de re constitit jam populi consensu, non poterat Athalia a tyrannide cxcusari citaque cx eo quod Joiadas Athaliam usurpatricem occidi jusserit, non sequitur ido liccre in Reges legitimos. Tertio Athalia licet idololatriam foverit, non tamen propter hoc crimen occisa est a Ioiada & iis qui cum eo erant, sed propteri iam usurpationem regni, ut scilico Joa lcgitimo haeredi regnum restitueretur quapropter inde non sequitur Reges regno ob haeressen vel peccatum privari posse, sed tantum mani stos usurpatorcs xcgni post e consentientes optimatibus a populo solio deturbari Quarto, non iacit id solus Ioiada, non fecit autoritate sua, non fecit id quasi summus Sacerdos , sed ut ex optimatibus regni Iu-d.uci praecipuns, ut Regis tutor, acdcfensor ubi nim opportunum vidit esse tempus restituendi Ioae , Centuriones, Levitas, S alios. consilii sui participes fecit. Iniitque, inquit scriptura, omnis muL. titudo pactum in domo Dei cum Me dixitque ad os Ioiada: ecce lius Regis regnabit sicut locutus cs Dominus uper Ilios Israel. Non iergo Ioiada Athaliam cposuit aut Ioam constituit autoritate summi Saccrdotis, sed tantum populo declaravit Ioam hunc esse filium Regis cui regnum debebatur,populus vero statim cum Regem in vit Et eduxerunt, inquit, filium Regis oe imposuerunt ei diadema resimonium , dederuntque in manu Im tenendam legem cis consituerunt eum Regem unxit quoque illum Pontifex es My Ius, imprecat que siunt ei. Vivat Rex. Ergo non a solo summo Sacerdote cloiada, sed a populi maxima parte Ioas legitimus regni haeres coronatus est, . A pro Rege agnitus Ioiadas vero non ut summus Sacerdos, sed ut . tutor ac defento Regis, aequitatis, consilium de expellenda Athalia, irestituendo lo iniit, Conturionibus, cultis x populo ut id sine mora facerent autor fuit, ac demum Athaliam extra te plum, non sua, sed Regis autoritate gladio jussit interfici. Asseruntur praeter haec duo a nonnullis alia exempla, ut Saulis a

Samuele dejecti a Davidis uncti I. Reg. s. Roboam ab Aetia.

513쪽

ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

Propheta regia parte mulctati, 3. Reg. ii Iehu a Propheta Elisaeo uncto in Regem Israel in locum impii Ioram, Antiochi a Mathatia

expulsit, I Mac. 2. sequentibus.

Verum haec omnia exempla a proposito aliena sunt prim enim qui hoc fecerunt maximi Sacerdotes non erant deinde id non fecerunt aliqtia autoritate ordinaria, sed cx speciali niandato Dei, de spiritu prophetico impulsi sic Samuel ex mandato Dei Davidemniavit, cum cognovisset quodicum Poeniteret quod unxisset Saulem Regem super Israel. Asia haud tua autoritate Roboamum regni part privavit, illamque Ieroboam tradidit iamdudum enim praedixerat Deus Salomoni fore ut maxima regni ejus pars a filio ejus

auferietur, tradereturque servo, 3 Reg. V. I 2. Scindam regnum tuum,

inquit Deus, ab illud servo tuo. Quare Asia ibidem v. o. non suo, sed Dei nonune praedicit Ieroboam fore ut esset Rex decem tribuum Apprehendens Asia paulum suum novum quo cooperim erat, scidit in duodecim partes , it ad protiam totae ibi Enodecim si furisου saec enim dicit Dominin Deus Israel: Ecce ego Undam regnum de manu Salomonis , o dabo tibi decem tritus .c.

Similiter Elisaeus Dei ipsius autoritate ac mandato Ichi S a Spiritu prophetico ad id faciendum impulsus Iehu unxit in Regem Israel Denique Mathatias legitimum Regem non deposuit, sed Antiochum saevissimum tyrannum atque Iudaei regni invasorem ustissimis

armis cxpulit, iatriam a tyrannide liberavit. Mitto quod plurima in veteris testamenti libris facta log turrit Prophetis impulsu divino, quae trahi in exemplum sine scelere non possunt. Sic Elias i. Regum c. g. Prophetas Baal ad torrentem Cedron occidi jussit. Quis proptcrea somniet Sacerdotibus Christianis ac Catholicis id ipsum in falsos S haereticos Sacerdotes liceres Osce fornicariam duxit uxorem ex mandato Dei, quis i in aliquo Sacerdote probet Innumera sunt hujusmodi, ex quibus si quid aliquis velit concludere, pariter inferat Saccrdotes nostros ignein Eeael posse deducere, quia Elias deduxit, posse pariter imbres summovere , quia Elia jubente per triennium minime pluit nihil ergo est absurdius quam ex illis quae Prophetae vel divina virtutes, vel prophetico impulsu secerunt aut potuerunt, inferre velle idem a Sacerdotibus nostris fieri aut posse , aut debere. Unovo Testamento nullum testimonium proferunt adversarii quod mon in alienum plari sensum non detorqueaut qualia sunt haec

514쪽

Matth. 16. Tibi dabo claves, ni eaelorum. Joanni scio. Pasi oves προπι.

Quae loca Gregorius VII. Bonifacius VIII., Nicolaus IV in suis Decretalibus allegant ad vindicandam sibi in temporalia potestatem. Sed haec, ut late probavimus, de spirituali tantum potestate possunt intelligi ,, ab universa Ecclesii semper intellecta sunt quique aliterea interpretari non verentur, ab universa Ecclesia Catholica sensu recedunt, ut illicitos conatus quoquo pacto defendant. Mitto alia quaedam testimonia quae Marsilius Patavinus defens. pacis c. 3 a sophistis sui temporis proposita esse ait, ut probarent Ecclesiae potestatem osse in temporalia, qualia sunt laaec Matth. II. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et c. 28. Data est mihi omnispot strita caelo se in terra. Item istud Marci, Si ejicis nos, mitte in gre rem

porcorum. Et Joann. 2. Cum exaltatus seero, omnia traham ad me.

Matth. 2I S Luc. 9. Invenietis pustum asinae alligatum , solvite oradducite mihi. Et i Cor. 6. scitis quod Angelos judi alimus Ῥι. to magis seculari, Et cap. 9. Nunquid non habemus potessarem m.DI L- candi Ex quibus inferebant Christum ejus Vicarios potestatem aliquam temporalem habuisse Verum uti diximus de Christo, prout Deus cst , nemo dubitat quin habuerit potestatem summam in res omnes , atque hoc sensu intelligi illud Matth. ii. Omnia mihi tradita junt a Patre. Et c. 18. Data est mihi omnis potestas in Gloin terra Nisi quis malit id de regno Christi spirituali, de omnibus iis qui credituri in eum erant dictum interpretarici quo certe sensu intelligendum est illud Joannis ΙΣ. Cum exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum ad est, ex omni hominum genere, ex omnibus gentibus homines adducam ad me cultum. Quod ver,ex Paulo profertur ad praesens negotium , omnino impertinens est; quippe secundum eum non solum Apostoli, seda omnes austi judicabunt Angelos S saecularia, sed in resurrectione, non in hoc saeculo. Potestatem vero manducandi oc bibendi sibi ipse arrogat, non ob ullam autoritatem temporalem, sed quia dignus est operarius cibo suo, quianaque cst ut qui altari servit, de altari vivat. Superest illii de porcisi de asinae pullo quae si quis malia huJusmodi praesenti in negotio allegans, ad illud minime pertinere , probare

tentaret,opera sua dilectoris abuteretur patientia Satius est haec contemnere, quam serio refellere, nam humsmodi sophismata indigna sunt revinci, ne gravitate adorentur.

515쪽

Ass, DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

In quo refutantur rationes edi inductiones Bel

larmini. O Uantum adversariorum opinio rationibus vere Theologicis

destituta sit, ex eo liquet quod Bellarminiis in comprobanda autoritate temporali Pontificis solis rationibus usum se dicat, non Soripturis, Conciliis, Patribus, quod iis jam usus esset in spirituali Primatu probando, quo probato , facile esse arbitrabatur tanquam ex fons diducere tetulos rationum adpotistatim in temporal/bus comprobandum. Ex ipsius igitur Bellarmini confessione Scriptura, Patres,&Concilia nihil probant praeter Primatum spiritualem Pontificis au toritas autem illa temporalis etiam indirecta tota rationibus 5 inductionibus innititur, quae si vel minus certae sint, vel minus evidenter

deductae, ruit totum cius sustema Quid ergb censendum crit, si illas omnes sophisticas esse ad oculum demonstraverimus Prima ratio eiusmodi est Pol si ciCilissubjecta estpotestatisfirituali, quandoquidcn utraque pars eis Uusdem Reipublicae Christianae Der opo-ies Princeps stiritalis imperare Principibus temporalibus , se dissonereae temporalibus rebus in ordine ad bonum Pirituale , omnis enim seuperior imperare potes inferiori. Respondeo antecedens esse falsum nam licet, ut observavimus, personae civiles sint subjecti potestati spirituali potestas tamen temporalis non est subjecta potestati spirituali, ut a nobis explicatum est supra. Ratio item hujus antecedentis falsa, nam potestas temporali, non est pars Reipublicae Christianae, ut Christiana est , sed utraque potestas duas constituit Respublicas, diversos fines, diversa media, diversas leges habentes, quanquam idcm homines utriusquemcmbra sint, munera duarum Rerumpublicarum sunt diversa.

Ad probationem consequentis, omnis superior imperare potes inferiori respondeo illam non esse veram; non enim sirperior potest imperare in omnibus, sed in iis tanti,in rebus in quibus est superior sic praeceptor non potos discipulo imperare in lia reditate adeunda, uxore ducenda, S c. Deinde plus habetur in consequenti quam in praemissis nec enim tantum infertur, Ergo potes Princeps syiritualis imperare Principibus temporalibus ι quod unum ex praemissiis sequitur

516쪽

parulibus rebus in ordine ad bonum spirituale. Hoc autem ex praemisia sis non sequitur, potest enim imperare tantii Princcps spiritualis temporali in iis in quibus superior est, sed superior est tantum in spiritualibus cum in temporalibus ei subsit, ut late probatum est D mum si quid probaret hoc argumentum , probare unumqtiemque Principem spiritualem, unam quamque Ecclesiam posse de rebus temporalibus Principum suorum disponere , cum eo superiores sint,

quod ipsi nolunt adversarii. Instat Bellarminus, ponsa politica non olum ut Chrisiana sidetiam ut potitica se ecta est Ecclesiastitae, ut talis i. cmox ratur ex nibus utriusique, nam ni temporalis subordinatur sim spirituali ut patet, quia felicitas temporalis non es absitate ultimus sinis ideo refrri iubet

in felicitatem aetemam : Constat autem ex Arsotele lib. Ethic cap. I. ita si bardinaris cultat sint subordinantur fies.

Respondeo alium esse finem operantis, alium rartis Finis Principis Christiani potest esse non tantum celicitas temporalis, sed, aeterna sui ac suorum, sicut finis Episcopi potest esse non tantum salus aeterna hominum sua cura commissorum, sedi tranquillitas civitatis. Sed finis artis politicae quatenus politicae cae elicitas, tantiam temporalis, quidem finis hujus ultimus, non potestas politica ut talis alio non roferrii ex seipsa De scelicitate vero aeterna si Prin .ceps cogitet, non id habet apolitica, sed ab Ecelesiastica potestate cujus consiliis adjiuvatur, itaque nec artes istae, nec carum fines propriae subordinantur requiritur enim ad subordinationem ut finis artis subordinatae per se se ex natura sua inserviat fini subordinam iis, sed tranquillitas reipublicae per se A natura sua non inservit ad aeternam saltatem, sed tantum per accidens, quemadmodum finis medicinae qui est salus corporis, potest etiam inservire saluti animae, tamen medicinam Ecclesiasticae potestati subordinatam esse quis dicat Addit secundo Bella minus, Reges 5 Pontifices, Clerici 5 Laici non faciunt duas Respublicas, sed unam, idest unam Ecclesam,

simaus enim omnes unum eorpus Rom. Ir.5 1. Cor. 2. at in omni

corpore membra sunt connexa 5 dependentia unum ab alio non autem recte asseritur spiritualia pendero a temporalibus ergo te

poralia a spiritualibus pendent, illique subjecta sunt.

Respondeo haec omnia argumenta eodem laborare vitio, quod personas S potestates contundant, faciunt quidem omnes homines unam Ecclesiam sed non faciunt duae potestates unam rei

517쪽

I DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCI PLINA

publicam Ecclesiasticam stimus omnes unum corpus ex Apostoloquatenus omnes membra sumus Ecclesiasticae reipublicae, licet etiam

membra quoque imus civilis reipublicae non est ergo dicendum temporalia a spiritualibus pendere, quia cives movi Reges in spiritualibus ab Ecclesia pendent, .similiter Christiani ac Episcopi in rc-bus civilibus ac temporalibus Principibus sunt subditi. Terti ad idem confirmandum, Bellarminus adiicit hoc argumentum, si temporalis inquit, administratio impedit spirituale bonum, tenetur Princeps temporalis mutare illum modum administrandi etiam cum detrimento temporalis tranquillitatis, quando Obvia bono spirituali non praecise ut Regem, sed ut Regem Christianum, quia bonum spirituale dignius est S cxcellentius bono te horali. At inde non sequitur subiectam esse potestatem temporalem spirituali, ita ut Reges id non facientes deponi possint aut bonis privari ab Ecclesiastica potestate Rem exemplo illustro Coquus tenetur mutarc modum condiendi optimum, si sanitati ossiciat, quia sanitas quae finis est medicinae, cst bonum nobilius quam voluptas gustus quae est finis artis coquinariae, ergo, inquiet aliquis, res O- quinaria subj ccha cst medicinae ergo medicus potest coquum osticio privare. Quis istud ferat Similiter licet teneantur Reges bonum Ecclesiae procurare etiam cum detrimento temporalis boni, scilicet bonum spirituale nobilius est atque praestantius, non tamen propterea spiritualis potestas potest eos si id non fecerint poenis temporalibus assicere, sed tantum spiritualibus potest scilicet os admonere potest increpare potest de cos communione Ecclesiastica indignos pronuntiarcit Theodosium Ambrosius, idque servato honore, servata reverentia quam subditus suo Principi debet. At nihil praeterea debet, cis Rex istis non parcat, Deus solus vindex est

Urget Besarminus ut probet Ecclesiam, regnum non posse constituere duas respublicas moerecte , inquit, diremur si politica Ecclisassica tes. ejusirim ordinis essent ut sunt Pamitaveriorum, at ex scripturis divisis Pavi res Reges, Clerici se Laici in Chrsore nerati unam rempublicinm, me unam civitatem imo unam dom-m unum corpus sciunt, .

Respondeo B diarminum semper in eadem perseverare fallacia, Pontifices S Rrgos, Clerici 5 Laiciunam faciunt rempublicam, unum corpus, scd in ordine ad bonum spirituale, unam item inpublicam, unum corpus, in ordine ad bonum temporale, licet

518쪽

ssERTATIONES HISTORICAE. Diu in VII.

autem ambae iis respublica non sint ejusdem or linis, sed spiritualis sit civili longe pr: in antior non tamen sequitur illam summum liabere in hanc imperium ac dominium, sicut etiamsi adicus sit coquo dignior , Philosophus Publicani, argentarius aut lapidarius fabri ferrario,ic haud sequitur illos istis imperare in iis quae artis

suae sunt.

ratis in cessa conveniunt ut dua Aesiatic io unam , sed ut iritas c caro in unum hominem . ut Gregorius Nadana enus ait. Respondeo spiritualem, temporalem potestatem non convenire in Ecclesia, sed Principes, Pontifices, Laicos, Clericos Eccle-sam constituereri cx iis unam fieri rempublicam Ecclesiasticam , ne vero Gregorius in Oratione ad populum timore per, culsum aliud habet quam spiritualem potest teni excellentiorci esse temporali , ut est spiritus excellentior carne , at utramque pol statem ut spiritum in unum hominem , aut in unam societatena convenisse, nemo est qui dixerit.

Denique addit Bellarminus, neqν sunt Chris Pomi res Reges

ut priscipiae arietes in mili, sed ut Pasores vesci περο in δε-lium revocari pose', an Pasores oetibus, vel oves Pastoribus cum imperio prae sint. Respondeo Reges in republic Ecclesiastica oves esse, sed spirituales S spiritualiter pascendas, non cum unperio dominatione temporali, sed spontaneei libere, ut ex Christi, Petri, sanctorumque Patrum testimoniis supra allacis, satis 5 abunde liquet atquellaec de prima Bellarmini ratione.

Secunda ratio haec est, Respublica Ecclesiastica debet esse perfecta Ibi fusiciens in ordine ad suum struem , tales erum sex respublicae bene

institutae ergo debet haereo nempotestatem adsuum nem consequendum rs necessaria es ad nem spiritualem potesas utendi, disponendi de

umoresibus rebus, quia alioqui possin mali Principes fomere haereticos se evertere religionem, igitur 4s hoc potestatem habet. Respondeo primo retorqueri posse a Principibus istud argumentum in Papam Sc Ecclesiam ac inde probare se potestatem habere spiritualem, quia alioquin corum respublica foret imperfecta, si eis deessent vires disponendi de rebus spiritualibus, Pontifices creandi, malos ac improbos deponendi, cum ex religione 5 Ecclesiastica administratione saepe pendeat reipublicae tranquillitas. Respondeo secundo propositionem istam : Respublica Ecclesiasti-

ωl sic so sibi sufficio Diunbiguam esses duplex enim ex ,-

519쪽

3 DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

gitari potest perfectio reipublicae Ecclesiasticae, una quae removeat omnia impedimenta salutis aeternae altera quae contineat quidquid necessarium est ut possim homines per eam ad salutem aeternam pervenire prima perfectio procul dubio non convenit Ecclesiasticae reipublicae quandiu in terris degit jam si ita esset, cur non ponset animos ad poenitentiam flectere, cur non infanti in utero ma-etorno existenti aut homini in insaniam lapso indulgere mur non omnibus peccata donare posset Quorsum mundus in Ecclesiam concupiscentiis terroribus 5 blandimentis suis grassaretur Quorsum persecutionibus 1 haeresibus infestaretur Uno verbo, cur non omnia amovere posset impedimenta quae coelum claudunt cur non de omnia quae Ecclesae pacem de tranquillitatem perturbant e medio tollere patriae est , non viae ista Delicitas. At Ecclesiastica respublica secundam habet perfectionem, ut scilicet habeat .. mem po-tcstatem necessariam ad finem suum consequendum suae potestatis respectu non eorum quae quomodocumque conducere possent ad salutem i habet quippe omnem potestatem spiritualem qua volentes homines ad caelum inducat habet etiam in sua potestate omnia media proportionata ad istum finem, verbum nempe divinum sacramenta Dat potestas temporalis non est medium ad salutem proportionatum, nam, ut diximus, potestas temporalis in corpora extenditur, invitos cogit, atque ob id poenis corporeis plectit salus autem aeterna animarum est, non corporum, volentibus tantum

atque ultrbi sponte ad eam adipiscendam laborantibus dari potest, non auten invitisa metu poenarum temporalium ad bonum iacicndum adactis.

At, inquit, necessaria est ad aem spirituatim potesas utendi-ά ponendi de rebus seiritualibus, quia alioquin possent mali Principes impun fovere haereticos o evertere religionem. Respondeo non propterea impune Regibus licere haereticos fovere QEcclesiam voxare, nam vindicem semper sive in hac sive in altera uita sentient Deum S in ista si Christiani sunt possitnt excommunicatione plectici Religionem vero acclcsiam ponitus evert re nunquam poterunt , quia semper bstabit religionis conditor Christus qui promisit portas inferi adversus eam non pra valituras, seque ad consummationem saeculi cum suis futurum, itaque quandiu erit Ecclesia in terris, tandi velit navis variis agitabitur tempestatibus Hinc cam tyranni exabunt adversus quos insurgere minime potest; inde eam haeretici perturbabunt erroribus suis,nec non im-

520쪽

probi sceleribus commaculabunt,& tamen extra sinum suum istos, hos incipiis visceribus suis patienter ferre cogetur, atque hoc sensu nunquam erit in terris perfecta. Verumtamen eam neque tyrannorum Cc vitia, netque haercticorum rabies, ncque improborum perversitas

unquam Cuzrrent.

Instat Bellarminus, ait potes quinet respublica, quia perfrues sibi sus iciens esse debet, imperare alteri reipublica, non Isbis.Hecta

es eam cogere ad murandam adminis tionem cimo etiam deponere ejus Principem alium irintuere, quando non pons aliters defendere ab ejus injuriis urgo multo magis poteriispirituatis respublica imperare reipublicae sibi subjecta, eam cogere ad mutandam admini rarionem deponere Principes atque alios inintuere, quando aliter non potis suum Biritu. te bonum ueri. Respondeo Bellarminum neque exacte loqui, neque directe ratiocinari Primum enim falsimi est respublicas aut Reges sibi mutuo imperare posse , par enim inparem non liabet imperium ; sed contingit nonnunquam, ut Rcx,aut respublica vicinorum imperiis provocati iustissimis armis sese tueantur, aut illatas iniurias ulciscantur, ex quo nonnunquam fit ut domitis in poenam iniuriarum sibi allatarum populis leges S dominos pro libito imponant, sed non est par ratio Ecclesiasticae S civilis reipublicae sunt enim diversi generis, nec potest Ecclesiastica aut se tueri aut injurias sibi illatas ulcisci armis temporalibus, sed tantiam spiritualibus ut late M onstratum. est supra. Urget Beliarminus, atque ut probet gladii materialem potestatem, in Ecclesii esse, adducit autoritatem Bernardi lib. 4 de Consid. c. . 3 ubi ex eo loco Evangelii duo gladii sent hic cx illo conde gladium tuum in vaginam, infert gladium Ponti cis esse , licet non ejus manu evaginandus sit, addens utramque gladium materialem scilicet

spiritualem esse Ecclesiae , sed hunc quidem pro Ecclesia, illum ab

Ecclesia exercendum, illum Sacerdotis, hunc militis sed sane ad nutum

Sacerdotis jussa Imperatonse Ubi duo dicit Bernardus quae bi: favere autumat Bellarminus, prius est gladium materialem esse Pontificis N Ecclesiae alterum hunc nutu, hoc est jussu, Imperio Pontificis exercendum. Respondeo primo locum Evangelii a Berriardo in sensum alienum detorqueri , ut agnoscit ipse Maldonatus in hunc locum Tanc nullus unquam ante Bernardum, ita hunc locum exposuit. SC- clandri negari non potest quin sensus iste a Bernardo.cxcogitatud.

SEARCH

MENU NAVIGATION