De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicae. Autore Ludovico Ellies Du Pin, sacrae facultatis theologiae Parisiensis doctore

발행: 1686년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

Joannes,4 congregatis Lydiae, Asiae, Mariae Episcopis o Heraclidem ordinavit S se Episcopos simonia reos Episcopatu c-jecit, aliosque in illorum locum instituit. Porro haec narratio confirmat Constantinopolitano Episcopo nullam fuisse urisdictionem in Asianam, Ponticam Dioecesses. Primo enim Chrysostomus huius causae judicium non suscepit cxossicio S quasi Patriarcha, scd quia ultro ad ejus Concilium ambae

partes causam detulerant.1 Non misit in Asiam Episcopos Chrysostomus alio fine quam

ut de rei crimine inquirerent, quod cuivis arbitro citum crat. 3. Post mortem Antonini non ultro ad ordinationem Ephesini Episcopi faciendam accessit Chrysostomus, sed eamDicec eos Episcopis proiit moris erat reliquit. Ubi verbium ab iis, tum ab Ephesin populo vocatus est, ut formam aliquam Ecclesiae Ephesinae constitueret, non solus Heraclidem ordinauit,sed simul cum Concilio Dioecescos, cujus judicio convicti Episcopi depositi sunt. Nihil est in toto isto negotio, quod Patriarchicam Constantinopolitani Episcopi in Asiam potestatem fuisse demonstret Inimo multa o

Currunt quae contrarium plane suadeant,

Quarto, licet nihil non lecundit ordinem fuisset hac in re a Ioanne gestum, propterea tamen apud omnes male audiit S superbiae fuit accusatus Asiani quidem statim post jus mortem eodem Palladio teste ordinatos ab co Episcopos lecerimi S a cod jectos restituere. Quod quidem immerit factum ste agnosco, quia Concilium Dioeceseos istis ordinationibus consenserat, verumtamen Asiani id numquam facere fuissent ausi , nil causati ostenteos a Constantinopolitano Episcopo constitutos, cui nihil crat in Provinciam suam uris Advertit etiam Sozom quod um ii quideriisti erant tum illorum .ecessarii Ioannem accusare coeperunt, quod rerum novarum in Ecclesiis autorfuissetu contra morem institutumque majorum ordinationum aura immutasset. Hoc autem dicere non

potuissent illi, nisi primus sibi Ephcsmi Episcopi ordinationem a

rogatat. Demum in Synodo ad Quercum tom.1. Conc col. 328. Chrysostomus inde sturapta occasione accusatur, quod aliorum invadat Proviuincias,ordinetque ibidem Episcopos. quidem licet ab c us inimici sis levolo animo dicta sint, aperte tamen demonstrant nullum an

nibus fuisse datum jus ordinationum Episcopo Constantinopolitano in Asiam S Pontum. Nam si ita si res habuisset, ridicula uis,

82쪽

DIssERTATIONEM HISTORICAE.

se omnino illorum accusatio.

Post Clirysostomum ver nulli aut sane pauci Ephesin Episcopi a

Constantinopolitano ordinati sunt. Dicunt cnim Asiani Conc Chalia cedon. ach. r. col.7oo a Timotheo ad hunc usque Episcopum viginti septem Ephesi ordinatos esse Episcopos, cxcipiunt ii qui

Constantinopolitani Episcopi partes tuentur, Castirium Memnonem S Heraclidem, de ceteris id verum esse agnoscunt, sed bconfugiunt, ut dicant ordinatos illos fuisse cum consensu urbis suae Archiepiscopi, quod ab iis dicitur quidem, sed minime pro

batur.

Haud tamen dissiteor, quin Chrysostomus coeteris Constantino politanis Episcopis occupandarum Ponti S Asiae ordinationimi viam aperuerit. Nam Atticus, qui Ioama successit, Episcopum Nicaeae in Pontica Dioecesi ordinavit Rcfert enim Socrates lib. 7. C. s. cum ordinandi Episcopi causa Nicaeam venisse. Idem Philipopolim Thracia S Troade Episcopum Sylvanum praefecit, ut testis est idem ibid. cap.r7 idemque Agapcto Synnadorum Episcopo , qui Theodosium Episcopum eiusdem ui bis xpulerat, scribit, ut Episcopatimi cimerct, huicque crsuadet ut rc pulsam

hanc patienter ferret, lege Socr. lib. 7. c. 3. Sisimius Attici succcstor mortuo Cyclaenorum Episcopo Proclum urbis illius An sitem oradinamit. Sed dum ille eo profectionem pararet, praevertentes eum Cyziceni Dalmatium quemdam Monactica professionis virum Episcopum biis stituerunt. His verbis id factum artat Socrates lib. . c. s.

addens praeterea id ab illis factum contempta lege, qua sancitum P, ne praeter sententiam Episcopi Constantinopolitani , ulta fat Sacerdotis ordinatio. Porra legem stam ideo neglexerunt, quod solius Attici persena haec prarogativa concessa ideretur. Hic videre est non modo Constantinopolitanos Episcopos jus ordinandorum Metropolitanorum in Asia dc Ponto sibi vindicasse, sed de legem obtinuisse ab Imperatore, ne quis ordinaretur Episcopus praeter Illorum sentcntiam, qua lcgo freti simplices Episcopos tiam ordinare conati sunt sed non paucos nacti sunt adversarios. A Proclo Constantianopolitano Thalassium Caesareensem Episcopum ordinatum esse, refert Socrates lib. 7. c. 48. cum Caesareenses, mortuo Firmo, Coi stantinopolim venissent Episcopum postulantes. Idem Proclus Ancyranum Episcopum ordinavit, ut habetur in Conc Chalcedon. ach. 6. Col. 817. Ita paulatim Constantinopolitanus Antistes Patria chalia in Asiam de Pontum iura invasit, quae Concilio Chalc

83쪽

don nit Imperatoriitque diei sibi confirmari curavit Mirum cic-nim est quantum ei detulerint Chalcedonenses Patres, forte ut Imperatoris voluntati morem gererent, ejusque urbem insignibus quibusdam privilegiis ornarent. Act. I. col. Is cum recitatus fuisset ordo Episcoporum plaesuri L trocinii,&quintus poneretur Flavianus Constantinopolitanus post

Dioscorum Alexandriae , Iulianum Romani Episcopi legatum,

Iuvenalem Hierosolymorum S Domnum Antiochiae Dentales qui cum ipsis erant Reveren issim Epistopi clamaverunt . . . Flavianus quare in proprio loco non sedit, Constantinopolitanum Discopum

quare quintum suem t. af h sinus Reverendissimus piseopus dixit. Ecce nos Deo volente Dominum Anatolium primum habemus, hi

quintum οβιerunt Beatum Flavianum. Hinc videre est ipsos etiam rentis cis Romani Legatos concessum a Concilio Constantinopolitano Episcopo rimatus honorem agnovisse. Ach. 13. Concilii col. 12. Nicomedicitas, Nicamus Episcopi de iure Metropolitico certantes, utrimque litteras Chrysostomiis Procli allegant, quibus probatur eos aliquid sibi juris in Bithr-niam arrogasse. Hoc autem peculiari observatione dignum est, quod cum Nicomediciassi Nicaenus de ordinatione Episcopi in Provincia sua decertarent, praesertim de ordinatione Episcopi Bassinopoleos, metu ns Elius Archidiaconus, ne propterea praejudicium inferretur Constantinopolitanae Sedi, quae sibi licet immerito ordinationem Episcoporum aliis ctropolibus subicctorum vindiacabat , haec post agitatam inter illos controversiam dixit u gerimus est maguscentia rogantes, ut nullom praeiudicium Constantiνοροlitana sanetissima Sedi sat ex his quae nune interlocuti sine

sancirisimi piscopi, Eunomius quidem Nicomediae, es sancti pimus Ana - Nicat, quaeque de illis constituta siunt, sanctissima enim Consantinopolitana Sedes au oesinationem scit Basilin poli cum reliquis,atit eam permittitferi, sicut litteris quae veniunt aut venerunt, sendere sumus tetimus ut illa proponantire. Circa hanc Elii interlocutionem nilai definit Concilium sed tantum exclamant Patres, ut Canones teneant, Canonibus fatisfiat ludices autem sententiae suae haec addunt, quaecumque alitem Constantinopolitanae janctif- ae celsae , de ordinationibus Provinciarum competunt, hae se Ordine ebram sancto Concilio exam nabuntur. Nicomediens vero gratias agit iustitiae judicii, & diligere se profitetur Constantinopolit

84쪽

DIssERTATIONE HISTORICAE. 1;

Ach. i. col. oo ut jam saepius observavimus, misere depre--cantur Asiani, ut ordinatio Ephesin in Provincia sua fiat iis se opponunt Constantinopolitani concilium ver nihil aliud d finit, quam ut Canones obtineant At Clerici Constantinopolitam proclamant qua sunt fancurum Patrum Iso teneant, rn iteria Coustantin polis ne depereant , ordinatio secunilum morem ab Ar hiepiscopo nostra fat. Res a judicibus in sequentem actionem differtur. At in ca nihil circa jura Constantinopolitani Episcopi in ordinatione Ephesin pronuntiatur. Sed tantum uterque Episcopus Eph sinus Episcopatu spoliatur. Huc usque in Concilio Chalcedonensi Constantinopolitani Episcopi in Asiam Sc Pontum Iurisdictio mul-

ros nacta fuerat adversarios, nec ullum crat in ejus gratiam Synodi judicium. At ubi Concilii finis adfuit, curavit Anatolius, ut jura sua in Asiam, Pontum Canone Synodi sancirentur. Res ita gesta est. Cum actione is propositum fuisset, ut ageretur de Constantinopolitanae Ecclesiae jurisdictione , Legati Pontificis Romani discessere, causati se talia non habere mandata. Nihilominus tamen judiccs iusserunt ut Concilium haec inspiceret. Tum Episcopi in gratian, Constantinopolitanae Sedis Carionem 18. condideriint, cuius haec

sunt verba. Sanctor minatrum Decreta, ubique sequentes, Canone

qui nuper lectus es rentum , quinquaginta Dei amantis smorum Episcopo rum e sentes , eadem quoque or nos decernimus , ae satuιmtis e P Ivilegii fuctissimae Ecclesiae Con stantinopoleos novae Romae. Etenim utiqua Roma Chrono, quod ubs illa imperaret, patres haud immeritis

privilegia tribuerunt, eadem consideratione moti Iso Dei amauistissimi Episcopi, nctissimo nisa Romae Thrano aequalia privitigia tribuerunt, reor judicauter urbem qua se Imperio se Senatu honoratast, ct aequalibus, eum antiquisima Regina Roma privilcris fruatur, etiam in rebus Ecclesiasicis, non secus ae illam extolli magni feri, secundam au illam existentem , se Pontica Asianae se Thraciacae Diareeseo Metropolitani filici praeterea piscopi praedictarum Diae- resora , qua sunt i . te Barbaras , a praedicto Throno snc2 simae Constantinopolitanae ordinentur unoquoque silicet praeiactarum Dioecesaucum Provincia Episcopis Episcopos Uinanteri quemamodum diυinis nonibus esto aditum ordinan autem scut dictum es praedictarum Diaereseon Metropolitanos a Constantinopolitano Archiepiscopo convemen- tibi, de more Iactis electionibus ad is resalis. Ex dictis colligere est alterum tantii e duobus privilegiis, quae Constantinopo

G iij

85쪽

μ DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

hianus Episcopus sibi in Dioecesibus Asiae, Ponti vindicabat ei

a Synodo concessum. Non enim modo ordinationes Metropolitanorii expetebat, scda praeterea nullos Episcopos sine consensu ac sententia sua ordinari volebat. Prius ipsi conceditur a Conci- Ii, posterius non item, imo Metropolitanis aperte confirmatur, cxceptis Episcopis Barbararum Ecclesiarum , quos a Constantinopolitano ordinari jubet. Demum ita Episcopo Constantinopolitano Metropolitanorum ordinationem concedit, ut meriim ipsis honoro concedere videatur. Prohibet enim ne id ab ipso fiat, nisi praecesserit secundum morem consentiens electio, quae ipsi r seratur. Qua ratione compescit illorum Patriarcharum superbiani

qui incomultis plebibus aut Provincia Episcopis motu proprio

vellent Epascopos ordinare.

De hac Concilii definitione actione sequenti conquesti sunt Letagati Pontificis expostulant aliqua Decreta post judicium suum que discessum sancita cis praeter Canones S Ecclesialticas regulas. Respondet Elius rogatos csse legatos ut adessent, iis autem recusantibus accepisse se mandatum a judicibus, ut id Concilium inspiceret. Jubent udices haec gesta relegi; Canon iisdem verbis refertur cum subscriptionibus Episcoporum.

Recitato Canone Lucentius primum quaerit utrum omnes ultro

subscripserint, S an non aliquis coactus fuerit 3 Clamantibus omnibus nc em esse coactima, queruntur quod neglectis Concilii Nicaeni Canonibus iso Patrum regulas secuti fuerint tostu- Iante autem Elio ut mandatum edis Apostolicae proferrent, ex chartula illud recitant. Jubent Iudices Canones ab utraque parte proponi Paschasinus Canonem Nicaenum 6. x Codice suo refert, Secretarius Concilii ex Codice ab Elio sibi tradito recitat eumdem Canonem sine additione is Eccles Romana semper habui

Primatum. Cui subiicit Canonem 3.S 4. Concilii Constantinopolitant Iis recitatis Iudices inquisiverunt nimii Episcopi ultr subscripsissent; id cum plerique professi si ent, Eusebius Ancyrae paululum interlocutus est. Is praefatus sibi nullum esse ordinandi desiderium cum Gangris piscQpum licet ad Gangrensium preces ordinare noluerit, addit Care se, ut civitates pro ordinationibus non solvant. Respondet Philippus rest yter Constantinopolitanus, ex regula id sublatum 1 le Ibus es regulis hae vetita, altaria ste munda. Eusebius autem regerit opinionem Anatolii apertam esse, sed nul-hun csse immortalem, quasi diceret , dum vos ordinationes Diu

86쪽

ce on Constantinopolitano Episcopo vindicatis latissimam panditis viam ad ordinationes venales officiendas. Licet enim Anatolius optimus Antistes ab illa avaritia sit alienissimus runt tamen post illum nonnulli, qui maximum inde vectigal auferent. Hic ab Eusebio quaesivit Anatolius, a quo fuit ordinatus, respondet se malo suo his repertum a Procli ordinatum esse Thalassius ad haec ait, qui pergimus ad Dominum Anatolium , t ordinamus illud. His ita in utramque partem dictis Iudices ita pronuntiarunt.

Ex his qua gesta sunt unoquoque deposita perpendimus ante

omnia rimatum es honorem praecipuum secundum Canones antiqua

Roma sanctiss.m Archiepiscopo servari di bcre. ηιrtet autem fana simum Archiepiscopum urbis regia Constantinopolis nova Romae iis m honoris privilegiis frui se ipsum habere potestatem ordinandi Metropolitas in Asiana , Pontici, o Thracica Dioecesibus, secundum hune modum, ut electione facta a Clericis uniuscujusque Metropolis , sepossessoribus atque claris is viris sive hae se aismerendisimis Dis

rapis in inciae , omnibus aut pluribus eligatur is quem praefati dignum judicaverint. Referatur autem ab omnibus eligentibus sanctissim A chiepiscopo regia Constantinopolis, ut penes eumsi si velit hunc qui eleet is est, advenire es hic ordinari , an secundum jus permissionem in Pramineia Episcopatum ex Decreto sortiri. Vniuscus que tamen sensulsimae ivitatis Episcopos ardinari ab omnibus aut pluribus Promiuriae Reverendibymis piseopis potesatem habente Metropolitano secundum Patrum auonem desinitum , etiam nihil communicante illorum

ordinationibus sanctiF- Archie scopo Regia Constantinopolis hae nobis

placent autem videantur sibi sanctum es uniυersale Concilium δε-cere dignetur. Hoc Decreto Iudices Canonem Chalcedonensem confirmant, sed illum explicant de arctiores potestatisConstantinopolitani Episcopi limites assignant. Prim,enim aiserte vetant, ne alius ordine tu quam is qui a Clcro, populo S Episcopis universa Provinciae clectus fuerit, nec relinquunt liberam alternis cligendi potestatem. 2. Expresse definiunt ordinationem Episcoporum esse debere Metropolitanorum S Episcoporum Provinciae, nec participem ejus csse oportere Episcopum Constantinopoleos. . De Barbarorum Ecclesiis nihil definiunt. Huic Decreto omnes Episcopi acclamatione consenserunt, solus intercessiit Lucentius Romani Pontificis Legatus S contradictionem gestis inhaerere petiit, attamen judices hanc intercessionem parvi pendentes Synodum his verbis con

87쪽

D DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

De Canone ipso hoc advertendum superest in o Concilii Constantinopolitani Canonem adduci non ad probandam Episcopi huius urbis in Asianam S Ponticam Dioecesim jurisdictionem

se tantum ad asserendum lionoris rimatum. Hoc enim unum

probare poterat. Quare post haec verba, secundam post illam exi- sentem sensus pers ctus csse debet iunctum ibi poni, ut sequentia contineant tantum definitionem Concilii Chalcedonensis non Constantinopolitani Fatendum tamen cit utramque de indus tria non satis distinctam, ut viderentur Constantinopolitani Patres etiam iurisdictionem in Asiam S Pontum Episcopo Constantinopolitano concessisse. Verum in Epistola ad Leonem, qua petunt, ut Decretum hoc suum non aegre ferat Ius ordinandorum Metropolitanorum ex consuetudine tantum repetunt, eam, inquiunt col. 8;7. consuetudinem quae ex lovgo iam tempore permausit , quam habuit Constantinopolitano)um De Ecclesia ad ordinandum fetropolitanos Provinciarum Asiae Pontica se Thracicae , es nunc Synodali Decreto confirmavimus. Primatum vero honoris x Constantinopolitani Concilii De

creto confirmant. Unde profecto liquet illis fuisse persuasum Concilii Constantinopolitani Canone Primatum quidem probari, jurisdictionem autem in Pontum de Asiam, non item, alioquin C. pariter ad utrumque probandima usi forent. Ubi Concilii Chalcedonensis Decretum accepit Leo non a Tum commotus cst, acriorcsque scripsit ad Anatolium, Martianum 5 Pulcheriam litteras 3. 34. s. in quibus Concilii Chalcia nensis Sanctionem incusat veluti Nicaeni Concilii regulis contrariam , non modo in eo quod spectabat jus Constantinopolitani Episcopi in Pontuma Asiam, verumetiam S circa rimatumi noris, quem immerito Constantinopolitano Episcopo concessum est queritur. Eamdem sedis hujus praerogativam impugnant Romani Pontific Leonis succcstares, praesertim vero Gelas Ep. . Stap. 13 ad Episcopos Dardaniae. Illis tamen repugnantibus cinvitis Constantinopolitani Episcopi, tum primatum honoris, tum etiam Patriarcilicam in Pontum , Asiam S Thraciam retinuerepotcstatem , licet enimsedes Apostolica contradiceret , ut inquit Liberatus m Breviario c. I 3. ii quod Inois firmatum fuemt, Imperareris

remansit quodammodo.

Nam S Basiliscus in dicto apud Evagr. b. . . . ubet uv

88쪽

DIssERTATIONE HISTORICAE. π

Constantinopoleos habuerat, reυerendi sim ae sanitissis Patria chae o Archie=iscopo Aeaci restituatur, manentibus scilicet in fuissilibus his qui ni, ne si ni Dei amantist mi Episcose , ita u post illorum obitum, nullum ex ea re praejudicium fiat jura ordinationis , quod competit sed regiae huius atque nclytae civitatis. Zeno Basilisci acta rescindens log decernimus 16. C. de Ia- sancta ca/sia Prmilegia, inquisio honores omηes super Episcoporum

creationibus G Iure ante alios residendi, O artera omnia qua ante no-srum Imperium , vel nobis impera tibus habuisse dignoscitur, habere in

perpetuum miter regia Vrbis intuitu judicamus es ancimus-Denique Iustinianus Novella III. c. a. Sancimus inquit, secundum cetis asticorum Canonum d sinitiones, sancti 'mum senioris Rama Papam primum esse omnium Sacer tum i Beat/simum autem Nili scopum Constantinopoleos va Roma secundum habere Leum pes fanisum psolicum senioris Roma , aliis autem omnibus θἀibus prae

ponatur.

Nec Ium Imperatorum autoritate stetit Constantinopolitanae sedis dignitas iurisdictio , verumetiam Ecclesiue universae consensu. Nam Canones Synodi Constantinopolitanae de Chalcedonensis codicibus Canonum Ecclesiarum inserti sunt, sequentibus tactilis, tum cc dum honoris gradum , tum etiam inis dictionem in Pontum , Asiam S Thraciam, nemine fere refragante, retinuit Constantinopolitanus Antistes. Deinde vero nondum hisce limitibus contenta laujus ambitio Patriarchatus sui limites ulterius extendere voluit , adeo nulliani neque finem, neque modum habere potest inciana dominandi i bido Itaque tempore Leonis Isauri hic Imperator Gregorio II. infensus, simul tura patrimonis Ecclesiae Romanae quidquid inter Siciliam S: Thraciam torrarum est , idest Illyricum , Epi-rtun, Achaiam, S Macedoniam Diocccsi Constantinopolitana addixit. Quas quidem Provincias frustra repetiit Adrianus primus in Synodo Nicaena , quam septinaam Oecumenicam Vocant, ut qUC-ritur ille in libcllo Apologot ad Carol. Magnum tom. 7. Onc col. 62. Huic nova successit de Bulgaria concertatio 1 Bulgari enim primum circa annum S s. Evangelii lumen Graecorum opera acceperant, eorumque Rex nomine Bogaris ab Episcopo baptizatus Mi-claaclis nomen acceperat hic postea circa annum 867. c a Graecis alienatus , vel alia de causa Nicolaum I. Romanae Ecclesiae Epis

Copum dijt, ut ab co de religione edoceretur. Ab isto misi uin

89쪽

, ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

ypiscopi duo Itali Foimosus S Paulus, qui non multo post , sed

defuncto Nicolao rediere dc ejus succc ri Hadriano II nuntiarunt, Bulgaros Christianam fidem de Romanae Ecclesiae jugum amplexos esse, misso insuper Legato, qui Marinum peterent Arctaiepiscopum sibi dari. Verum cum moras necteret Hadrianus, Rex Bulgariae illas agerrime ferens ad Imperatorci Constantinopolim Legatos misit, quaesituros cui potissimum parere deberct Bulgariae trabus , an Constantinopolitano , an Romano. Res in Concilio Constantinopolitano A. vcIsaltem post Concilium agitata est. Ignatius sui juris Bulgariam esse contendit,c; usdemque sententiae fuerunt trium sedium Patriarchalium Vicari , cpugnantibus licet Romani Pontificis Legatis. Inde Bulgari Latinos Sacerdotes expellunt, Graecos recipiunt. Post haec Joannes VIII. multis Epistolis&duabus legationibus nihil non movet, ut Bulgaros sibi subiiciat adeoque id ambiebat, ut Ep. 199 ad Basilium Imperatorem scripserit se Photium

excommunicatum pro consacerdote de comministro habiturum , si

modo Bulgariam suo uri vindicare nullomodo praesumpserit Basilius ad quem haec quanti a Concilio Constantinopoli tum temporis habito remissa fuerat, in gratiam Joarmis definire visus cst Vcrui tamen nihil propterea lucratus cst Romanus Antistes, Nec enim revocati sunt Episcopi Graeci S Bulgaria S: Michael ipse Bulgarorum Rex Joanni parere noluit, atque inde factum est, ut Ioannes ob denegatam bi Bulgariae Dioecesim furens Photium anathemate damnarit,i Ecclesiae utriusque pacem abripuerit. Ecce quibus gradibus Constantinopolitana sedes, ad tantum dignitatis fastigium pervenerit, quae nunc a Barbaris oppressa sub saevissum tyranni jugo vix quidquam pristini decoris obimet. Sed destiis alias, nunc pauca de Hierosolymitana Ecclesia, quae quinta Patriarchalis h-des appellatur.

Ecclesia Hierosolymitana apud Christianos maximo semper inhonoro fuit. Ejus administrationem coctor Apostoli ante dispersi nem Jacob fratri Domini commisere, de primatu nihil contendentes inquit Euseb. lib. 2. C. I. quasi magnum aliquid tum temporis fuisset Ecclesiae Hierosolymitanae praesidere Iacobo multi successere, quo im catalogum texit Eusebius, quod argumento steos prae ceteris insignes fuisse Firmilianus in Epistola ad CVprianum apud hunc s. Ecclesiae Hierosolymitanae ritus adducit, ut ostendat ca omnia quae Romae observantur, non esse ab Apostolis Nydit. , quod, qvit , circa celebr Mos Hes Pashae se tua mulis

90쪽

Drs SERTATIONES HISTORICAE. s

al; divinae rei sacramevia, videat esse apud illos aliquas diversita res , ne obsiemari illi omnia aequaliter quae Hierosolymis Observantur. IJnde constat magni nominis fautoritatis fuisse tunc Ecclesiam, Hierosolymitanam. Inter Patres Concilii contra Paulum Samosa tenum celebrati primus nominatur ab Euscbio lib. 7. c. o. Helenus Tarsi, secundus Hymenaeus Hierosolymorum , cui postponitur Thootccnus Caesareensis. In Concilio Caesareon simul cunii Theophilo Caesarecita Synodo praeest Narcissus Hierosolymitanus. In Concilio Nicaeno c. 7. statutum cli, ut quoniam obtinuit antiqua re uetudo se traditio , ut Eliae pisopus moretur , habear honoris consequentiam ἄκολουρίαν δ τιμή Metropoli propria dignitate seriata Conceditur hoc Canone honoris tantum primatus Hierosolymorum Episcopo , sed nulla ei propterea urisdictio tribuitur, imo tota Metropoli ejus Caesareae conservatur. Hac forte de causa Macarius in Concilii Nicaeni subscriptionibus Eusebio Caesareensi praeponitur. Verum occasione honoris sibi conccssi nonnulla etiam sibi privilegia vindicavit Antistes Hierosolymitanus. Narrat enim Sozomenus lib. 2. c. o. a Maximo hujus Urbis Episcopo constitutum S: ordinatum esse Macarium Dios poleos Episcopum, quae Urbs cst Caesareensi Metropoli subicina. Idem Maximus Synodum Coegit ex Syria Si Palaestina , in qua Athanasium in communionem recepit, ut testis est ipse Ath apol Lac Socr. lib. 2. c. 2 Cyrillus vero de Primatu cum Acacio aperte crtavit, ut testis est Theodorit. lib. L c. 26 quapropter ab illo levi de causa depositus cst. Ab istius judicio ad maius judicium provocavit Cyrillus, Mi Concilio Seleuciae habito inter Episcopos consedit, ut videre est apud Theodori t. supra S Socr. lib. 2. c. o. Iterum tamen in Concilio Acacianorum Constantinopolitano depositus est, ut refert Sor. lib. . c. s. qui rcche advertit causam inimicitiarum inter

Acacium S Cyrillum hanc fuisse, quod os susceptum Hierashmο-rum Episcopatum e jure Metropolitan adversu Aeacium Episcopum Caesarea controversiam moverat tanquam Apostollicam sidem obtinens.

Haec in Cyrillum judicia in irritum misit Concilium Constantinopolitanum , in quo Cyrillus pro Episcopo habitus est , ut testes sunt Episcopi Constantinopolitani Concilii . in Ep. ad Occidentales apud Theodoritum lib. s. c. 9 ubi Ecclesiam Hierosolymixtanam omni tum Ecclesiarum matrem vocant. Hierosolyrnitani Episcopi usurpationem graviter reprehendit Hier in Apol ad Pamma-clutun contra errores Ioannis Hierosolymitani c. 11. Tu , inquit,

SEARCH

MENU NAVIGATION