Cristophori Ehemii ... De principiis iuris libri 7. Quibus iurisprudentiam arte, methodo, ordineque tradi, propriisque finibus circumscribi posse, dilucidè ostenditur. Cum rerum & vocum indice locupletissimo

발행: 1601년

분량: 739페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

33o PRINCIPIOR. IVRIs

tur. Exempli gratia: Oratoris scopus est persuasio; ossicium vero bene&apposite dic re hoc sequitur actio, & ex actione nascitur adeptio persuasionis. Sic medici scopus est sanitas; os actum,omnia medicantenta utilia & salii bria ,&quicquid ad adipiscendam sanitatem vim habet,adhibere, finis. sanitate in alio frui. Et artis certandi cursu finis est victoria; scopus ipsa meta ue ossicium, velociter cuirere. Denique Iureconsulti stopus est iustitia;officium, recta conis silia con sulere posse ι finis, adeptio i ustitiae legitimae, parta &acquisita ex recta dc salu- brilegum interpretatione, ae consiliorum communicatione.Verumentio uero id hoc loco annotasse non inutile est, finem alicuius rei apud veteres scriptores variis modis.

ut Aristoteler in Physicis libro secundo annotauit, concipi solere. Etenim aliquando dicitur finis cuius gratia aliquid fit; aliquando, cui quidpiam fit. veluti aedifica toris finis, cuius gratia domum extruit .e acustodia corporis ab imbre, Vento, frigore, caloreque,& caeteris caelis tempestatib. cini vero paratur hoc aedificium, est ipse homo. Sie medici finis. cuius gratia medetur est ipsa sanitas; cui vero, ipse homo. Atq; Iu

consulti finis cuius gratia de iure re odee.

432쪽

j LIBER V. su

est adeptio iustitiae & aequalitatis legitimae

in causis ciuilibus conseruatios cui haec iustitia acquiritur, est ipsa respub.& societas 'ciuilis. Ex his iam perspectu e Te arbitror. qua ratione Iureconsultus a legislatore denia gistratu differat, quidque cu m iisdem c6mune habeat: scopus enim omnibus communis est,finis di ossicium diuelsa. Atqui nequis foliasse hane nostram de Iureconis sulti finescopo Sc efficio sententiam .em litana, Sc a nostio Iure ciuili alienam existis mare possit, is praeter ipsam rei naturam. quae rationibus declarata iam est ac confirmata, etiam veterum philosophorum ac Iureeonsultorum hac de re loquetium a diat consentientes nobiscum opiniones.

Plato equidem in lib. de Legib. sexto, seu

stra leges in ciuitate salutares inueniri opinatus est, si non suum, ad quem condirae sunt, effectum iitianturi Etsi enim quide i psae per se. quid faciendum aut non faciendu sit, ostendant, homines tamen ab iis ideflectentes, neque vi sua corrigere, neque . ad meliorem metem reducere pcisunt. Idcirco necessarium esse iudicauit in optima . repub.custodes quosdam costituendos,qui non tantum a legibus praescripta execu-

. tioni mandare ,sed & mentem legislatoris

433쪽

perspicuam reddere, quandoqueetiam , si ita res seriet, eas emendare possent, his verbis. A, u. An nescis idem in hac re quod in pictorum facultate contingere illaquippe nullum in pingendis animalibus terminum habere videtur, sed semper inumbi β dodc de umbrando. vel quomodocunque

aliter a pictoribus id vocetur, exornare conatur, nec cessar unquam. Non enim potest fieri, ut ad pulchriora expressio laque incrementum non habeatur. C Li. Ilitelligo fermE audiens quae dicis: nullum enim a tis huius viam habeo. ΑΥ s. Nihil. tibi ob fuit. Sed hae forte nobis allata similitudine sie utamur. Si quis pulcherrimum animal pingere voluerit quod non ad peius. sed de ad melius futuro semper tepore progrediatur, nonne vides cum mortalis si nisi aliquem artis successorem reliquerit, qui si quid vel tempore ex animali aboli Itum fuerit, instaurare, vel per imbecillitatem artis ab artifice praetermissum , adiic re possit,atque ita fulgentius in dies animal 'reddere boriosum illud animal pauco topore duraturum' CLI. Prorsus. ΛΥ ti Aa non leuislatoris voluntas tibi haec esse videturὶ aerincipio quidem, ut leges sibi sufficienter & exquisite pro viribus conseri'

434쪽

LIBER V. m

tantur; deinde procedente tempore & periculo rerum facto putas ne sic ametem legislatorem aliquem esse. ut ignoret neces.sarium esse talia multa sibi relinqui quqe mendatione successoris alicuius indigeant, ne peior quidem , sed melior respub. sem per ornatiorque efficiaturi CL i. Probabi.

Jeesima quomodo nolle id potuerit Z A Η. cunq; igitur via poterit, tam re quam

verbis, alium siue maiorem silue minorem .docebit, quomodo conseruandae &-corri- l .gendae leges si ni, nec unquam in his dicendis defatigabitur, nisi adfinem perduxeritit C L i. Ita certe. ΑΤΗ . Nonne id mihi di vobis in praesentia faciendum' C L I. Quid ais 3 ATH. Quoniam leges laturi sumus,& legum custodes ereati sunt, nos autem ad occasum vitae appropinquamus, custodes isti nobis iuniores sunt, oportet nos Vt diximus,leges ferre, si mulatque hos tam legumlatores quam custodes, quoadi possumus,facere. CLi. Quidni 3 dum- modo id satis fieri queat ATq. Verun- tamen impensius annitamur CLt.: Ni- hil prohibet AATH. Sic ergo ad eos dicam mus: O amici legum conseruatores, Per

multa in singulis nos qui leges ponimus, nec is imoquemus, quae Iamcn non

435쪽

sis PRINCIPIOR. IVRI s

parua erunt , imo dc rem omnem probus exteriore quadam circumscriptione si gnificabimus,quam quidem impleri a vo bis oportebit. Quo vero id facturis nobis respiciendum est,audite. Megillus, eg ique Sc Clinias haec inter nos saepenumero diximus,& probe nos dixisse conuenimus,

vosque rogamus, ut 6c indui gere bis, de imitari quasi discipuli magistros velitis, ad ea ipsa respicientes, ad quae legumlatori de

custodi respiciendum concorditer nos eo sentimus. Huius consensionis caput est. ut homo bonus efficiatur, habensvirtutem

animi hominis propriam , studio aliquo partim, &c. His verbis diuinus noster Plato, quod proprium legislatoris de cinstodis legum, quem dc magistratum dc Iurisperitum esse constat, officium sit, ad viuum descripsisse, 6c quo omnes hi in guberonanda ciuitate 5c repub. ut quam felicissume vivat, respicere debeant,perspicue inducasse videtur. Nam hoc conandum est, dcire id omnes animi cogitationes intenderidas esse vult,ut homines boni, hoc est, pr dentes,iusti, fortes,atque temperinlesessio

riantur. QDd ut adipisci possis, initio legum exactissima, quantum fieri potest, desbiption pus est. Deinde quoque e

436쪽

LIBER P. 33s

rum, ut ad salutem Sc concordiam ciuium inter se retinendam conducant, conscru tione atque propagatione. Quid enim, uti ille inquit,iuuaret, millia studio ac dilige I tia quaesiisse, si eorum quae iam labore parista dcacquisita sunt, nulla esset utilitas, nullat conseruatio, nullumque eorum incrementum Z Atqui dc pictores cum pulcherrimualiquod animal pingere volunt, non priama illa atque rudi dc obscura lineament rum designatione contenti sunt, sed indies magis atq; magis artificiosa coloru deum bratione, eoru que adiectione dc detracti ne, imaginem speciosiorem pulchrioremque rcddere conantur. Quid est autem in hac tota rerum uniuersitate praestatius, quid magis secudum naturam optabilius, quam societas dcconiunctio hominum i ter se,cuius neque congi egandae, neque conseruandae dc agendae terminus ullus reperiri potest Recte ergo Plato non tantum rempub. bonis ac salutaribus legibus instituendam. sed bc in iisdem retinenda atque adeo omnibus temporibus ad felicitatem promouendam esse ex stimauit. Cum aut tem fieri nequeat ut legislatores, ae primit illi ciuitatis conditores cum mortales sim,

Perpetuo aut si qua maximc yiuar.

437쪽

336 PRINCIPIOR. IVM s

ius tamen ciuibus administrare,legumque praecepta pro dignitate exequi, quandoque etiam constituta in meliorem statum tra- .ducere & emendare non possint ; idcirco emagistratu, qui iura reddςre dc praescripta a legislatore ad effectum perducere Valeat, dic successore aliquo, qui parti in nonnulla in prima positione legum peccata-errata via

experientia rerum edoctus, emendare M que corrigere, partim vero legislatoris mentem ex aequo&bono ad commoditate.reipub. explicare, necessario requiri opinatus est. Unde recte Pomponiu sinis . . eo rig. Ium' ait: Per eos qui auri dicundo praesunt, hoc est, magistiatum, ess Etum rei accipies; parumq; esse ius in ciuitate esse, nisi quoque sint qui iura reddere possint. atq, constare ius non posse, nisi sit aliquis Iurisperitus, per quem possit quotidii in melius produ. ci Et Aristor. libr. sexto Polit scribit, nihil prodesse de rebus iustis iudicia dare aut sem

tentias ferre, nisi quoque sint qui cas executioni mandent: ideoq; νοι sq:ύλακες, id est, custodes legum ae rei publ. tum a Platone. tum a Iureconsulto hi appellantur quod alter constituta a Legislatore , sua autoritate ad effectum deducar dc executioni mandet, alter mentem legislatoris ex quo dc bono inter

438쪽

LIBER V. interpretetur,& quq omissa vel ex ignoran

tia vel rerum imperitia ab eo sunt, adiiciat, atq; interdum etiam male constituta corrigenda suadeat. Haec tamen singula propter- ea in ciuitate reperiri manifestum e*,visb-cietas hominum, atque in liac ipsa, iustitia A felicitas, ut Plato & A ristot. praecipiunt, L conseruetur, Scaugeatur semper: dc ad hancta nquam scopum,reserant ur consilia, deli , berationes,a Aionesq; δc studia, Sc instituta huius vitae uniuersia. Marcus Tullius Cicero, lib. primo De Oratore, apertius Iureconsulti scopum & ossiciu nobis descripsit. Sco i pum quidem, cum in quit, ruri civili nullum' i aliudpropositum esse quam legitima

tara in rebuου eausist eluium aqualitatis conis seruationem 3 nens enim legitima aqualitatis: 'conseruatio alis f quid da est,quam iustitia,ad qua omnis Hu disciplina dirigitur. Iustitia .n.

in aqualitate qarada cernitur, tu arithmetica, rasmgeometricactat aqualitas es bolima,/σι rimum autem omne, iussum. Finem vero de

officium his verbis: Nihilprofecto clarius est se pol. II, quam honoribin reipub. munerab.

perfunctumsienem, psssesso iure idem, quodami pud Enniu diεit ille thius Aposto,st esse eum. undet Gnon populi reges,at omnes sui ci'l es consilium expetant: i

439쪽

Suarum rerum incerti . quos ego mea .pe Incertis certas, compotess consilii

Est enim sine dubio domus Iureco sulti, - -

tius oraculum ciuitatis. Testis est huiust e, Q utilianua dc vestibulum, quod in eius . infirmissima valetudine affectaq; iam aetarte, maxima quotidie frequentia ciuium ae summorum hominum splendore celebre-.tur. Eodemque in libro Iurisconsultum illum, esse inquit, qui legum Sccosuetudinis eius, qua priliati in ciuitatevtuntur,&ad resipon, dendum dc agendum, dccauendum peritus est. Et in lib. de Legib. Iurecosultos esse ait, qui cosuluntur, dc respondent de iure, ditiis interpretari populo ac respondere solent. Nibus conuenit Stoicorum descriptio,qui legi speritum eum esse volunt,qui lege recte interpretari calleat. His enim omnibus officium ac finis Iu reconsulti vere exprimitur: suntq; Ciceronis & Platonti dogmata, nostrorum iureconsulibrum placitis 5c decretis consentanea. Nam & Vlpian. ius a iustiatia appellatum esse ait, quod ius nihil aliud sit, quam ars boni & aequi;& Iuris ciuilis scientia iustitiae conseruandae causa inuenta; meritoque Iureconsultos sacerdotes appellari' debere,quod iustitiam colant, boni& aequi

440쪽

LIBER V. 33s naturam profiteantur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes,

bonos non solum metu poenaru m, verum 'etiam praemioru exhortatione eificere cupientes,& veram nisi fallor philol oph:a agectantes. Quos hic Vlpia. μcerdotes,

perator constit. secunda,optimos re pub. minis1 os, ,maximi appellat. Vtergo sacerdotes Deo opt. max. dicati ad

sacrificia facienda sunt, ita Iureconsulti iustitiae omnium virtutum reginae ac principni ancipati, illam quasi deam colunt, in Iur velut in sacro quodam & templo eius sacrosancto versantur,&responsa instar Apollinis sacerdotum dare solent . boni &iusti tam ciuilis quam naturalis, honesti Sc legitiminaturalis cognitionem profitentes,aequum ab iniquo,de natura Sc conuentione, iustum ab iniusto discernentes; bonos iustosque ciues, tam propositis virtuti praemiis, ut honoribus,dignitatibus, pecunia, quam poenis corporalibus 5c pecuniariis ad vitia coercenda, essicere cupientes: veram profecto philosephiam cuius iustitia dc felicitas humana seopus ti finis est no simulaia,& imagina - tionibus&speculationibus. sed actionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION