Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

XI. Utroque modo & iuga & argento Persecutionem evadere curavit S. Rutilius. Sed inopinate detentus ac ludici cuidam praesentatus, post atrociora tormenta sortiter tolerata, flammis consumtus interiit s benedicens Deum , quod honore Martyrii ipsum decoravit, quod indignum se reputans effugere tentaverat. Humilitati enim ejus suae infirmitatis conscii fugam Catholici tribuebant f in cujus praemium fortitudinem ad ferendum Martyrium a Deo accepit. Hoc exemplum necessarium erat eo tempore, quo Tertullianus & caeteri Montanistae in oppositum errorem lapsi, Philosophiae Stoicae fastu , contendentes, vetitum esse in Persecutione fugam arripere, plures infirmos periculo abnegandi Fidem exponebant. Cumque eis objicebatur Christi permissum Matth. Io. v. et s. dicentis : Cum autem perfe-quentur vos iu Civitate ista , fugite tu alium , respondebant, hoc dictum este solis Apostolis, & in persona eorum , ut videre est apud Tertullianum unum ex illis L. de Fuga in Persec. cap. s. , ubi licet damnet Rutilii factum, eum tamen Sanctum Martyrem appellat his verbis : Rutilius Sanctusimus Maror cum toties fugisset Nemecutionem de loco in locum , etiam periculum ut putabat nummis redemisset , post totam securitatem , quam sibi pro spexerat, ex inopinato apprebensus oe Praesidi oblatus tormentis aissipatus, credo pro fugae castigatione , dehine ignibus datus , passionem , quam Pitarat, misericordiae Dei retulit . Ita Tertullianus factus Montanista subdens : Ruid aliud voluit Dominus nobis demonstrare hoc docuisento, quam fugiendum non esse, quia Nibii fuga

prosit, si Deus notit e XII. Ecclesia tamen Catholica semper sensit, & adhuc sentit, licere fugere in Persecutione; nisi ex fuga, puta Pastoris , periclitarentur oves , & gloria Christi detrimentum pateretur. Primum docuere: Cyprianus tum Epist. σε. , tum Lib . de lapsis , ubi post varia Scripturae loca allegata ait: Et ideis Dominus iv

Persecutione fecedere er fugere mandavit, atque, ut id fleret , π do cuit er fecit. Nam eum eorona de Dei dignatione descendat, nec

possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Chrso maneos uterim cedit, non Fidem denegat sed tempus expectat: Athan sius, qui Apologiam edidit pro fuga sua : S. Augustinus Tract. s. in Joann .s ubi advertens Christum Jo. Io. v. t 3. dicere, Merce narius fugit, quia Meroenarius, & videns Petrum & Paulum in Persecutione fugisse, qui tamen Pastores non Mercenarii

erant, dicit: Si ergo Pasores non Mercenarii erant, quare fugi bovi , quando Perfecutionem patiebantur pone nobis, o Domiος.

Vidi tu usota fugientem Paulum s per marum in sporta submissus

112쪽

es, ut manus Persequeutis evaderet. Nou ergo illi fuit cura de ovibus, quas lupo veniente deferebat e Fuit plane ; sed eas Fayiori in Caelo sedenti oratiotaibus commendabat: se autem utilitati eorum

fugiendo fervabat , sicut quodam loco Philip p. I. v. 24. ait, Ma

uere tu carue necessarium propter Oos. Ab ip o namque Pastore omnes audieraut'. si vos pessecuti fueri ut iu uua Civitate, fugite iualiam . Alterum vero nempe Pastori non esse fugiendum , quando ex ejus fuga nascitur detrimentum ovium & gloriae Dei, multis idem S. Augustinus ostendit Epist. 228. alias I 8 o. ad Hon Oratum s fugiendum esse, quando vel non sunt oves, vel alii remanent , qui earum curam gerant, sicut fugit Paulus, fugit S Athanasius non fugiendum autem quando periculum est , ne desertas oves lupus rapiat &disperdat: Cur eviis, inquit , sibi putavi,

indiffereuter obtemperandum esse praecepto , ubi legunt de Civitate in civitatem esse fugiendum ἡ Mercetiarium nou exhorreNt, qui videt lupum venientem ἐν fugit , quoniam non est ei cura de ovibus e XIII. Cum ergo fuga Rutilii secum non traxerit periculum ovium, quarum cura commissa ei non legitur, licite uti potuit Christi praecepto de una Civitate fugiendo in aliam, expectando tempus a Deo statutum pro corona s quod ubi advenit, illud generoso Martyrio acceptavit, non in fugae poenam, ut Vult Tertullianus, sed in coronam. Quare Eccletia Catholica eam in Martyrol. die a. Augusti celebrat dicens : Iu Africa S. Rutilii MDroris, qui eum saepius de Deo tu locum Persecutionem fugisset, σ peric tum interdum etiam pecuuia redemisset, ex inopi uato aliquando deprehensus G Fraesidi oblatus, tormevtis plurimis crueiatur : demum ignibus traditus egregio inax rio coronatur . Ex

his apparet, Rutilium in Africa passum eo tempore, quo Tertullianus ad Montanistas defecerat: quod cum circa medium annum Christi a o 7. contigisse putet Tilmontius, ideo post passum fuisse Rutilium statim dicam: & sic ultra annum Io . Persecuti

continuavit .

XIV. Imo quantum ex historiis conjicere licet , Severus in persequendis Christianis usque ad mortem perstitit, quae 4. Februarii anni a II. evenit. Cumque vix credi possit, Severi morte statim Persecutionem extinctam fuisse, sed potius probabile ubdeatur , Caracallam & Getam filios , R in Imperio Successores, in honorem Patris Edicta ejus contra Christianos aliquanto temporis post exequi sustinuisset si verum est, Tertullianum post mortem Severi scripsisse Librum ad Scapulam , ut cap. 4. indica re videtur, dici debebit, Persecutionem in aliquibus saltem Tom. N Pro-

113쪽

Provinciis & maxime in Astica , ipso Scapula ibi Proconsule ,

continuasse . Generalem tamen Persecutionem Severi morte cessasse colligitur ex Sulpitio Severo L. a. hist. cap. 48., qui triginta & octo annos pacis numerat inter Severianam & Decianam Persecutionem. Cum autem Decius ante annum a s. non imperaverit, necesse est, ut Severi Persecutio anno a Ir. , qui fuit extremus Severi, saltem ut Edictis Imperialibus promota, finem habuerit.

g. praecedente , innumerabiles sub Severo factos fuisse Martyres : quibus addi potest Clemens Alexandr. , qui, eodem Eusebio testante L. C cap. 6., imperante Severo scribebat. Is enim L. a. Stromatum pag. ι . sic loquitur: Nobis autem δευς

quotidie redundantes Martyrum fontes, qui nostris spectantur oculis, qui torrevtur torqueutur re capite damnantur. Quia tamen Do-du vellus de more paucos fuisse dicit, quia Eusebius paucorum nomina referis quamvis insulsum sit hoc argumentum s nihiloniis pro gloria Christi & Ecclesiae aliquos celebriores reseram . II. Prae caeteris Africam illustravit Martyrium S S. Perpetuae, Felicitatis S sociorum, Revocati , Saturnini , & Secundoli . Perpetua adhuc juvenis talio nomine dicta Vbia seu Vibia adhuc catechumena nupta erat, uec ignobilis quin clari generis, filium pepererat, quem lactabat: tota ejus domus Christo initiata erat, solus pater obstinate in Gentilitate vivebat. Vir illius, licet aliqui Gentilem fuisse velint ac una cum Patre u Xorem ad renuntiandum Christo sollicitantem, probabilius tamen creditur fuisse Christianus, & vel absens ut declinaret Pcrsecutionem , Vel jam defunctus . Duos Fratres adhuc viventes habuisse traditur, & insuper tertium nomine Dinocratem, qui septennis defunctus fuerat, de quo infra. IlI. S. Felicitas inferioris conditionis erat, parentibus Orbata, nupta , & a septem vel octo mensibus uterum gestans , adhuc juvenis: Revocati sororem aliqui faciunt. Utramque inter caeteros su nimis laudibus saepe celebrat S. Augustinus,& praecipue L. de tempore barbarico cap. s. sic : Habetis Virorum fomtium magNa exempla . Vicerunι Guar res Maudum s inter quos Mar res esiam femiuae reperιa sa ut fortiores . Ante paucos dies

114쪽

PE R SECUTIO su B SEVERO . ssuatalitia celebravimus Marorum Perpetuae ct Felieitatis Comitum . Et eum tot ibi sint Viri , quare illae duae prae omuibus Nomiuau-tur , nisi quia in rmior sexus aut aequavit aut superavit Virorum fortitudinem e Uua earum erat praeguaus , alia lactans: Felicitat parturiebat, Perpetua iactabat. Sed tamdiu haec Perpetua la lavit, quamdiu acciperet ab illo Pastore simul oe Patre buccellam lactis :qua accepta dulcedo felicitatis perpetuae eam fecit contemnere frium, spernere Patrem , non haerere Muudo, perdere animam pro Christo . Felicitas vero , quae jociam babebat Perpetuam , parturiebat , δε- Iebat, objecta bestiis gaudebat potis s quam timebat: qua virtus

in Feminis ρ xualis est gratia , quae cism fe infundit, nullum ind

quum judicat sexum Gratias Gratia s reparavit evim sexum muliebrem . In opprobrium maguum mulier remanserat, quia ab initio permati erem peccatum, propter banc omnes morimum. Niabolus unam Esam dejecit , sed Christus natus ex Virgine multas Feminas ema lavit . Ferpetua ct Felicitas caput calcaverunt Serpentis, quod

Evia ad eor suum intus admisit. Illam Jeduxit falsa promittendo , i Ias non valuit superare saeviendo s illam decepit in Paradisi fetieitate , has non potuit adire nec sub tantorum positas potestate &c. His & aliis Augustinus harum duarum mulierum celebrat fortitudinem. De iis etiam Serm. 28O. 28 I. R a 82. alias Serm. Io 3. Io4. & Ios. de diversis.

IV. Nunc ad Acta Passionis S S. Perpetuae & Sociorum,

quae a Ruinari per extensum referuntur, procedam. Compre hensi igitur omnes aliquot diebus extra carcerem sub custodia Militum permanserunt. Hoc audito , Perpetuae Pater , qui, ut dixi, in gentilitate obduratus permanebat, accurrit ad filiam , ab ea petens, quae tanti in irtunii &suae familiae dedecoris causa esset. Cui cum illa suavibus at simul constantibus verbis respondisset, hoc sibi accidisse, quod Christiana esset, & talis esse vellet s tunc furore commotus Pater totus se in illam immisit, ut ei oculos erueret, quod tamen non perfecit, sed calcibus & pugnis vexatam , furens ac fremens filiam constantiorem reliquit squae Patre per aliquot dies non comparente, gratias agebat Deo, quod a tam gravi periculo eam eruisset. Hoc tempore Perpetua ceterique Catechumeni Baptismo initiati fuere. Quo actu Perpetua nil aliud rogavit Deum, quam ut fortem ipsam servaret

in perserendis suppliciis. Et quidem gratia Dei necessaria erat 3 cum enim paulo post ipsa & alii Minucio Proconsuli praesentati

Diis sacrificare juberentur, at Saturus pro omnibus respondisset, id se numquam facturos, Christiani enim erant, Omnes in te trum carcerem detrusi sunt.

115쪽

V. Horrore ac tenebris carceris se perculsam fuisse ipsam et S. Perpetua fateturi numquam enim tales tenebras e X perta fuerat ac tales aestus, ob ibi inclusorum multitudinem & Militum concussionem, & praecipue ob sollicitudinem infantis , quo privata erat. Subvenit tamen Deus perdertium &Pomponium Diaconos, qui eis ministrabant f hi enim obtinuerunt pretio , ut quolibet

die emilii in meliorem carceris locum paucis horis refrigerarentur: quo tempore exeuntes de carcere suis commodis singuli vacabant . Infantem suum sibi concessum Perpetua lactabat, quem obtinuit, ut secum in carcere haberet. Tandem post multos moeroris dies , adeo sortis ac hilaris evasit, ut carcer in palatium , & angustiae in solatium ei verterentur. VI. Eodem tempore fratre eam hortante, S. Perpetua rogavit Deum, ut quid de se & Sociis futurum esset, sibi manifesta ei. Vidit ergo in somnis scalam aeream a terra usque ad Caelum pertingentem & ita angustam , ut vix singuli peream possent ascendere , & in lateribus scala: fixi erant gladii, novaculae, lancear, omne genus similium , ut si quis negligenter aut non

surSuna attendens ascenderet, laniaretur, & carnes ejus inhaererent serramentis . Sub ipsa autem scala erat Draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias struebat. Ascendit autem Saturus prior is cum illis comprehensus quidem non fuerat , sed postea se ultro tradiderat Sc perveniens in caput scalae ad Perpetuam se convertit dicens, Perpetua, sustineo te s sed

vide, ne te mordeat Draco ille . Cui Perpetua : Noai me, inquit,

nocebit in tiomiues ye - risit. Cum de sub ipsa scala Draco, quasi timens illam , lente elevamet caput, Perpetua primum gradum ascendens pede calcavit illius caput: ubi S. Augustinus Ser m. 28 o.

ait: Culcat tu es ergo Draco pede casio, ct victore vestigio, cima creciae demousirmetitur scalae, per quas Beata Perpetua iret ad Deum. Ila caput Serpeucis avtiqui, quod fuit praecipitium Femioue codevii , gradus factum es oscendenti. Ascendens ergo Perpetua in altum scalae vidit hortum valde spatiosum , & in m Pilio horti sedentem hominem canum inhabitu Pastoris grandem oves mulgentem, circumstante Scandidatos millia multa: qui elevatis caput & aspiciens Perpetuam ei dixit: Bene venisti filia s cumque eam ad se vocasset, de caseo , quod mulgebat, dedit ei quasi buccellam , M acceptum

junctis manibus manducavit: R. omnes circumstantes dixerunte men. Et ad sonum vocis expergefacta est, manducans adhuc

ignotum sibi aliquid dulce. Huc spectavit S. Augustinus de Tempore Barbarico cap. s. supra relatis verbis : Sed laudiis baec Perpe

116쪽

PERsECUTIO sUB SEVERO. IOItua Iactavit, quamdiis acciperet ab illo Papore simul 9 Patre hu-eellam lactis, qua accepta dulcedo felicitatis Perpetuae eam fecit contemnere filium , spervere Patrem , non haerere Mando , perdere an mam pro Chrso . Atque ita fuit. Nam cum retulisset Fratri suo visionem , ambo intellexerunt passionem esse futuram , & nullam jam spem in seculo habere coeperunt. VII. Post paucos autem dies rumore sparso , quod Sancti Confessores judicialiter interrogandi essent, supervenit iterum ad carcerem Perpetuae Pater moerore plenus, eamque primo blande , Miserere , inquit, filia canis meis , miserere Patri, si dignus sum a te Pater vocari. Aspice ad Fratres tuos, aspice ad Matrem tuam , ad materteram , ad Filium tuum , qui sine te vivere non potest. Haec & alia illacrymans dicens osculabatur ei

manus, Sc se ad pedes ejus jactans non jam filiam , sed dominam appellabat. Ad haec Perpetua dolens quidem , sed pietati Religionem praeferens respondit : Cum erimus in catasta loco Iudicii fiet, quod Deus voluerit , Dei enim sumus . Cumque nil aliud obtinere pollet, Pater tristis ab stellit. Altero die dum Sancti Confessores simul pranderent, subito omnes rapti sunt ad Forum , ut audirentur, 3c factus ibi est populus immensus. Interrogati caeteri consessi sunt. Ventum est ad Perpetuam , & illico coram ea apparuit Pater cum filio ejus lactente , S extrahens eam de gradu dixit supplicans e miserere infanti. Tunc Hilarianus Procurator, qui Minucii Proconsulis jam defuncti vices gerebat : Parce, inquit, Perpetua canis Patris tui, parce infantiae pueri: fac Sacrum pro salute Imperatorum . Cui Perpetua respondit, Non facio. At Hilarianus, Christiana es t quae inquit, Corsiana fum. Tunc iratus Pater eam dejicere tentavit. Sed jussus est ab Hilariano dejici,& virga percullus est. Doluit Perpetua de casu Patris sui pro

senecta ejus , ac si ipsa percussa esset. Pronunciata autem contra omnes sententia , qua damnabantur ab bestias , hilares descenderunt ad carcerem. Perpetua autem , a qua infans consueverat mammas excipere, misit Pomponium Diaconum possulans infantem , sed cum Pater dare nollet, Divina voluntate factum suit , ut nec insans ulterius mammas desideraret, nec Perpetua sollicitudine insantis S mammarum dolore imposterum crucia

retur .

VIII. S. Augustinus Serm. et 8 i. considerat Diaboli artem, qui tentare voluit S. Perpetuam per Patrem , non per maritum , & illius constantiam simul Sc pietatem, ait: merito ille vetus ac volera ous inimicus ne ullas prateriret ins dias, qui per Pleminam

117쪽

deceperat Virum s quia viriliter fecum agentem Feminam fensit, per Virum eam superare tentavit. Nec maritum supposuit, ne ritu qua jam superva cogitatione Babitabat in Caelis, suspicionem desiderii

caruis erubescendo perma seret fortior s sed Patrem verbis deceptio vis infruxit, ut religiosas animus, qui uon molliretur voluptatis in ιυ-ctu, pietatis impetu fraugeretur. Ubi Saudia Perpetua tanta Patri moderatiove re pondit, ut uec praceptum violaret, quo debetur bosior parentibus , nec dolis cederet, quibus altior agebat tui micus . Dui undique superatus, eundem Fatrem ejus virga percuti fecit sui cujus verba conte erat, fallem verbera coudoleret . Ibi vero do

IX. Paucis elapsis diebus dum Sancti Confessores jam adhestias damnati, simul orantes tempus certaminis praestolaren tur 3 Perpetuae dum oraret in mentem venit Dinocrates frater

ejus , qui adhuc puer septennis jam obierat . coepitque ingemi stela S Orare pro cO. Continuo ipsa nocte in visione ostensus illi fuit Dinocrates exiens de loco tenebroso , ubi complures erant, aestuans &sitiens valde, sordido vultu & colore pallido, & vulnus in facie ferens , quod cum moreretur habuit. Erat in loco illo piscina aqua plena , sed habens marginem adeo alium , at staturam pueri excedentem , ut Dinocrates, quamvis assurgen S e X ea aqua sitim levare conaretur, obtinere non posset. Doluit Perpe

tua , & maxime quod cum in loco valde distanti esset, ad eum accedere non poterat. Experrecta tamen in precibus pro ipso continuavit, sperans illi eas profuturas . Interim translati omnes fuere ad carcerem Castrensem, inde ad Amphiteatrum deducendi & bestiis exponendi, occasione Ludorum , qui 7. Martii celebrari debebant in natali Getae Sereni filii Caesaris declarati. Die autem, quo erant in isto carcere, Dinocrates Perpetuae appa ruit hilaris extrahens phialam de piscina, quae summissa erat, ac de aqua ad satietatem bibens ac more puerorum ludens, ex quo intellexit Perpetua eum liberatum fuisse a poena . X. Videtur iste egregius locus ad probandum , mortuos posse a pinnis , quas patiuntur post mortem per vivorum preces liberari. Eo tamen, tempore S. Augustini, aliqui nimirum Pela giani abutentes dicebant, posse etiam eos qui decesserant ante Baptismum orationibus adjuvari. His tamen se opponit S. DO ctor L. ι. de Origine Animae cap.ro. & L. 3. cap.9., quod licet Dinocrates non legatur fuisse ante mortem baptigatus, sicut de aliis multis non legitur, baptigatus tamen cum caeteris domus

suae fuisse credendus est: quia tamen ab impio Patre sorte dece

plus

118쪽

PERsECυTIO SUB SEVERO . I 3ptus aliquid Gentilitatis retinuit, sibi pro illa aetate ad aeternam damnationem non imputabile, ideo poenam subire temporalem coactus , ab hac precibus sororis liberatus fuit. Sic Augustinus

L. 3. citato cap.9.: Dinocra i es autem septenπis puer , in quibus amnis pueri cism baptizantur , jam Bmbolum reddunt, oe pro se ipsi adiuterrogata respondent, ear nou tibi visus fuerit baptizatas, potuisse ab impio Fatre ad inutiliam Derilegia revocari, re ob hoc fuisseis paenis , de quibus frore oraule liberatus est, nescio : neque enim

ct ipsam vel nunquam fuisse Christianum , vel Catechumenam de Ductum fuisse legisti e quamquam ipsa lectio son fit in eo Canone Scripturaram, sude tu hujusmodi qaassionibus testimonia proferenda faut .

XI. Hisce postremis Augustini verbis moderni Haeretici Purgatorii hostes infensissimi abutuntur, & dicunt, hoc merum somnium fuisse a Perpetua levioris genti femina pro visione suppositum , eamque proinde Discipulam Montani traducunt. Sed impudenter, ut de more, loquuntur, nec soli S. Perpetuae injurii sunt, sed N Eccletiae univeris etiam veteri, quae eam ejusque visio .aes honoravit. Augustinus autem eas non rejicit, sed solum dicit , eas non esse in eo Canone Scripturarum, unde in quaestionibus Fidei testimonium petendum sit. Caeterum hac Dinocratis S. Perpctua: ppparitione in prae laudatis L. de Origine Animae

sepe utitur . & L.4. cap. I 8. eam affert ad confirmandum , animam non esse corpuS , nec polle mori cum corpore .

XII. interea quidam Miles nomine Pudens inspector carceris , ex iis quae in Sanct is Conlatioribus videbat, coepit intelligere , in eis est e virtutem Dei, multosque Fideles ad ipsos, ut mutuo consolarentur, admittere, donec & ipse tandem ad Christum conversus fuit. E converso S. Perpetu .e Pater in infidelitate o duratior , imminente passionis die moerore covsumtus accedens coepit barbam suam evellere, se in terram mittere & prosternere se inficiem , improperare annis suis & tanta dicere, quae uni-Versa m creaturam moverent. At Perpetua nihil commota, solum de Patris caecitate doluit.

XIII. Pridie quam in agonem descenderet, sbi per visum

apparuit, ad Ostium carceris venisse Pomponium Diaconum S. vehementer pulsare. Accessit ad eum, qui manu apprehensam Perpetuam coepit ducere per loca aspera &flexuosas cum que ad amphileatrum pervenissent, eam in media arena relinquens , hortans, ut fortis esset s & se cum ea laboraturum promittens abiit. ipsa Populum ingentem adspiciens , sciensque se ad bestias damnatam, mirabatur , cur hae coutra illam non

119쪽

mitterentur . Sed hestiarum loco vidit contra se stare Κgyptium quemdam facie foedum cum adjutoribus suis eam ad pugnam provocantem. Vidit insuper, Juvenes pulchros in sui adjutorium Venientes, a quibus expoliata masculus facta fuit, ac subinde ab eis oleo, ut Athletis sieri solet, confricata. Statimque apparens vir quidam magnus ramum viridem gestans, in quo erant mala aurea dixit: Hic aegyptius, si hanc vicerit, occidet eam gladio: & ipsa , si hunc vicerit, accipiet ramum istum . Tunc AEgyptius & Perpetua accedentes ad invicem pugnare coeperunt, diuque luctando, tandem Perpetua apprehendit AEgyptii caput, eique in faciem cadenti caput calcavit. Quare Populus

conclamare coepit. Et Vir ille magnus exosculatus eam, ramum ei tradidit. Quo experrecta intellexit, se non tam contra bestia S, quam contra Diabolum feliciter pugnaturam . Ex hac visione S. Augustinus L.4. de Orig. An. cap. I 8. probat, Animam non esse corpus , dicens : Savita Perpetua visa stibi es in fomnis eum quodam MFoptio tu Virum conversa luctari. Dis autem dabitet, tu illa similitudiue corporis Animam ejus fuisse nou corpus, qnod utique in suo femiueo sexu manens, sopitis se umbus jucebat iu stratis, quando anima ejus in illa virilis corporιs sim

litudine luctabatur ξ Nec sola Perpetua sed Saturus quoque alia visione, quam ipse descripsit, donatus fuit, & legere est in Actis S. Perpetuae apud Ruinari. In hac reseri, se cum aliis Martyribus deportatum fu i si e ab Angelis usque ad Thronum Dei, ibique vidi ile , quae loco citato Studiosus legere poterit. XIV. Interea sancti Confessores in carcere hilares imminentem sui agonis diem sollicitabant. Solum eos affligebat Sanctae Felicitatis status, quae utpote solis octo mensibus est,ta , nondum in statu parturiendi posita , timebant, ne illis socia esse posset, ad tempus dilato ejus Martyrio: Romanis enim Legibus, acceptis a Graecis , & a Graecis ab cygyptiis , vetitum erat, Fe

minam praegnantem mortis poena mulctare , ne cum reo sanguis innocens funderetur. Dum ergo conjuncto gemitu de hoc Deum orarent , ecce Felicitas subito doloribus partus corripitur.

Cumque in partu eam laborantem quidam ex Ministris ostii carceris custodibus cataractariis dictis vidisset s ait: Quae sic modo doles , quid facias objecta bestiis, quas contemsisti, cum sacrificare noluisti 8 Cui Felicitas respondit: Modo ego patior quod

patior s illic autem alius erit in me, qui patietur pro me e quia σ ego

pro illo passura fum. Ita enixa est puellam, quam sibi quaedam Christiana soror adoptavit & educandam suscepit. De hoc Sanctus Augustinus Ser m. a 8 I. haec habet: Felicitas vero etiam ir

120쪽

PERst UTIo sua SEVERO . . I yearcere prae vavs fuit. Io parturiendo femineam eonditionem feminea voce testata es. NON aberat Evae poena , fed aderat eMariae gratia . Exigebatur quod mulier debebat, opitulabatur quem Virgo p

pererat. Devique editus est partus immaturo mense maturas s actum es enim disiuitus , ut uon suo tempore ouus uteri poNeretur , ne suo tempore honor Mar rii differretur : adium es, inquam , divini- tus , ut indebito die faetus ederetur, dum tamen tanto comitatui F

licitas redderetur , ne si defui et, non solum socia Maroribus . rum etiam ipsorum 'Iar rum praemium defuisse videretur . Ita Sanctus Augustinus ad nomina Perpetuae & Felicitatis alludens e praemium enim Martyrum sine perpetuitate & felicitate esse non

potest . .

.. XV. Nunc ad S. Perpetuam redeundo, aliud suae coustantiae& sublimitatis animi documentum Acta referunt . Cum Tribunus instigatione quorumdam perditorum Martyres strictius tractaret , timens ne magicis artibus e carcere elaberentur , Perpetua ei dixit: Cur non permittis hisce reis destinatis ad pugnam in natali Caesaris sumere refrigerium ὶ An non tua gloria est, si pinguiores ac vegetiores illuc perducamur Erubuit ad haec Tribunus, & jussit illos humanius haberi, & ut fratribus ejus& caeteris facultas fieret introeundi 8c refrigerandi cum eis. Quia vero qui erant cum bestiis pugnaturi, ut notat Tertulli, nuS Apolog. cap. 4. , pridie coenabant lautissime & palam,

quam coenam ceu ultimam liberam vocabant, nostri Martyres profanae hujus coenae libertatem in Agapum modestiam converterunt. Cumque ad eos multus Populus accurrisset, sic ei l quebantur , quasi ituri essent ad triumphum, suam contestantes felicitatem s simul tamen Dei judicium comminantes , dicente Saturo. , , Crastinus dies satis vobis non est , ut sanguinariosis vestros oculos saturetis: vos hodie tanquam amicos nos con- venitis, cras ut inimicos oderitis. Notate tamen facies nori stras diligenter, ut cognoscatis nos in die illo Judicii. Ita omnes inde attoniti discedebant : ex quibus multi credideruntis XVI. Illuxit tandem dies victoriae eorum septima Martii, & processerunt de carcere in Amphiteatrum hilares , vultu de cori , gaudium Ostendentes non timorem. Deerat Secundolus a Deus enim ipsum ad se in carcere vocaverat, & a bestiarum dentibus praeservaverat vivum s quamquam ut indicare videntur Acta , ejus corpus in Amphiteatrum delatum ictibus expositum fuerit, quos anima sentire non poterat. Perpetua & Felicitas hilari sed modesto incessu sequebantur. Cumque omnes perve nissent ad portam & cogerentur habitum induere, Viri quidem Tom. m. o SD

SEARCH

MENU NAVIGATION