Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Justino. Rursus se esse illum , qui Romae a multo tempore domicilium habebat, & ad quem accedebant qui volebant audire Veritatis doctrinam, Justinus ipse fassus est, ut Acta testantur . De quo ergo alio quam de Iustino Philosopho loquuntur Cr scentis Judex non meminit, sed solius Consessionis Fidei; nam in interrogatione rei expressio accusatoris non fit, sed criminis sne videretur ex invidentia potius, quam Zelo justitiae & Religionis illum damnare . Quod vero additur ex Menol. Basilii, solvitur dicendo, ibi de eodem Justino Philosopho sermonem esse, cujus primo genus, Zelus pro Religione, & odium Crescentis

ei exitium parantis, narrantur, deinde insidiarum exitus , Ma tyrii nempe quod sententia Rustici una cum aliis sustinuit. Sed haec satis: cum ipsemet Papebrochius agnita Veritate sententiam suam priorem retractet tom I.Junii Bollandiani pag. I 6. &c., ut refert Ruinari.

XV. Passum filio S. Iustinum sub Marco Aurelio , omnes

consentiunt. Quod si Epiphanius haeresin. dicit eum passum fuisse sub Hadriano, ex lapsu evenisse credi debet, cum exploratum omnibus sit, eum ad Marci Aurelii tempora pervenisse , cui primam i verius secundam) pro Christianis obtulit Apologiam. Ejus corpus Romae in Ecclesia S. Laurentii extra Urbem adhuc requiescere censent aliqui. Et stadii se illud habere PP.S

cietatis censent, ait Tilmontius. Bollandus tamen putat, neminem gloriari posse apud se hunc thesaurum possidere : revera autem variis in locis etiam Romae ejus Reliquiae ostenduntur. Hoc certum est, eum in suis scriptis sui spiritus ac pietatis monumenta in Ecclesia reliquisse: quo gloriari debemus; & petere , ut apud Deum talem nobis spiritum intercedat, quo ejus Zelum pro veritate Fidei imitari possimus s verae enim Sanctorum Reliquiae eorum imitatio est. I. V Ts Marcus Aurelius Christianorum hostis esset, ingentem tamen eorum numerum in suis Exercitibus habebat, qui ei inservicbant ea fidelitate, quam omni Potestati, quae. Deo est v Christianus debet. Insuper autem bonum pro malo ei reddentes , in signi miraculo precibus obtento anno II . totum

Exercitum a Germapis & Sarmatis , qui eum siti & armis obses-

De Victoria per Chrisianos obtenta , ct Maroribus Lugdunensibus.

92쪽

MARTYR Es sua M. AURELio. 77sum tenebant, liberarunt. Factum narrat Eusebius L. f. hist. cap. s. his verbis: Cism t Marcus Aurelius adversiis Germanos ct Sarmatas pugnaturus aciem instruereι, Er Exercitus ipsius siti premeretur , penὰ ad inopiam coustii redactum esse memorant . Tum meris M,Iites Legionis Mutina, qua Fidei meriιo etiam uuuc manet, dum acies adversus hostes ordinasur , flexis in terram genibus , uι nostris orantibus mos es , preces ad Deum fudisse perbibentur. C jus spectaeuli nisitate hostibus supefactis, aliud quiddam longe majori dignum admiratione aeeidus narravi: Hive quid Θna fulminum jacius , quibus hosium copiae tu fugam versae atque extiuria Iunt: Illine .eris imbrium vim , quibus Exercitus eorum , qui Deum precori fuerant, jamjam siti periturus , praeter spem recreatur es . a tque

ea res tum d Scriptoribus d Fide vostra penitus allevis, quibus eura fuit res eo tempore gestas memoria maudare , tam is nostis etiam δο- miuibus refertur . Licet autem dicat: Sed Gentilium Seriptores, utpote is Res gione uosra di dentes , hoc quidΘm miraculum commemorarunt, novramen id nostrorum precibus fatium esse eonfessi fant. Nam Dio L. 7r. Mago cuidam AEgyptio Arnulpho nomine , qui cum Imperatore tunc erat, illud tribuit. Suidas alteri Mago Chaldaeo Iuliano nomine: Romanae Coloniae gloriam Jovi Fulminatori& imbrisero dederunt . Julius Capitolinus, Themistius, & Claudianus ipsius Imperatoris precibus hoc evenisse asseverarunt. Nihilominus subjicit Eusebius: Nostri vero utpotὰ Veritatis

eatiores simpliciter atque ivgenuὰ rem ipsam litteris tradiderunι . Ex

his es Apollisaris Hierapoli Episcopus facto coaevus : qui

Legio uem ipsam , cujus precibus id miraculum perpetratum es, exinde eougruo rei vocabulo fulmineam ab Imperatore cognominatam esse feribiι. Sed 9 Tertullianus ejusdem rei idoneus tests es in ologetico, quem pro Fidei nostrae defensione ad Senaιum Urbis Roma latino sermone eonscripsit, cujus etiam supra mentionem De mus , ubi hanc hisoriam validiore atque evidentiore argumento confirmat s cap. s. Scribit enim 'Iarei gravissimi Imperatoris litteras adhue sua aetaιe extitus, quibus testabatur Exercitum Romanum in Germavia cum aqua penuria jamjam periturus essι, Chrisian ram precibus esse servaιum . Eumdem quoque Priveipem capitis po nam comminatum esse dieiι aeeusatoribus Christianorum . Ruibus Uta subjuvit: aeuales ergo Leges ista, quas adversus uos soli exercent impii injusti truces vasi demestes &uas Trajanus ex parte frustratus est . vietando ivquiνi Cbrisiavos . diuas Nullus Hadrianus , quamquam curiositatum omnium explorator , nullus Vespasianus , quam

9uam gudaeorum debellMor , fusius Pius, nullus Verus imprest. Hactenus Eusebius . II. Non

93쪽

II. Non latet, Valesium aliosque Criticos , non admittere , Legionem illam dictam fuisse Fulminatrieem , quia Legio sic dicta multo ante apud Romanos extabat. Sed hoc etiam dato equis prohibet, hujusmodi nomen ob secutum prodigium fuisse etiam Legioni illi Christianae applicatum e Apollinaris auctor coaevus hoc dicit: et ergo magis credendum est , quam Recentioribus. Sed quidquid sit. Obtentu precum Legionis Christianae prodigium illud accidisse, M. Aurelius testatus est, dum datis litteris sub poena gravi vetuit Christianos quod Christiani essent

imposte i um accusari, ut Tertullianus citatus affirmat: ubi postquam provocavit Gentiles ad edendum aliquem Christianorum Debellatorem , subjungit dicens: Nos contrario edimus Protectorem , si litterae Marci Aurelii gravissimi Imperatoris requirautur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum fortὰ Militum preeationibus impetrato imbri discussum contestatur . Idus sicut palum ab ejusmodi hominibus paruam dimovit: ita alio modo paldm dispersit ,

adjecta etiam aceusatoribus damnatione ct quidem tetriore . Harum

Marci Aurelii litterarum exemplum videat Lector apud Justinum Apolog. a. in fine, indeque inserat, quanta sit vis Veritatis , quae etiam ab inimico laudem & protectionem extorqueat. III. Accepti tamen memoria beneficii e Marci Aurelii animo odium adversus Christianos sopivit, sed non extinxit s ideoque paulo post excidit , iterumque adversus eos anno III. excitata est Persecutio , & quidem violentior , quam ante. Orta fuit anno decimo septimo imperii M. Aurelii, ut scribit Eus hius in prooemio L. s. hist. , eamque cap. I. describit. In Gallia ,

di praecipue Viennae ac Lugduni summo furore desaeviit, plurimosque Martyres Christo dedit. Popularibus excitati Gubernatores Christianos tanquam flagitii reos ubique inquiri jusserunt. Et quod mirabilius est, Imperator ipse , qui triennio Christianos inquiri sub gravi poena vetuerat, per litteras monitus , praecepit, ut qui in Christiana Religione persisterent, extremo snpplicio traderentur. Fideles apud Viennam & Lugdunum degentes in

Epistola ad Fideles Asiae & Phrygiae, quam exhibet Eusebius

citato cap. a.. ita narrant: Gravitatem quiram ipsam aerumnaνum. Gextilium a ersus Sanctos furorem ρο rabiem, quaque σ qμβιa Beaιi mr res perpessi sunt, nec uos exprimere Leeudo , fide

qui quam scribendo complecti acturate potest. Interdicti enim a balneis , a foro, a quocumque loco , a Populo universo angustiati afflicti, injurias plagas raptationes, spoliationes honorum, lapi dum jactus, cuncta denique, quae vulgus furore ac rabie concita tum adversus hostes comminisci solet, patientissime tolerarunt.

94쪽

MARTYR Es sus M. AURELlo. 7sDeinde ad Τribunalia raptis sat erat fateri, se Christianos esse,

ut extremo supplicio addicerentur. Haec tamen omnia invicto animo superabant f scientes , quod non sunt condignae Passiones hujus temporis, si comparentur ad gloriam, quae in i psis revelanda erat.

IV. Quod tunc eos cruciabat, gravissimus erat metus de incerto Confessionis eventus non quod tormenta , quae inaerebantur , timerent, sed quoniam exitum rei animo prospiciem tes, ne quis corrueret, verebantur. Inter fortes aliqui etiam infirmi comprehendebantur, ex quibus decem circiter collapsi caeteris maximum luctum attulerunt. Capti suere etiam quidam eorum servi, qui Gentiles erant: qui Daemonis impulsu , cum tormenta reformidarent quae Sanctos perpeti videbant. Militibus ad hoc eos incitantibus , Thyesteas quassium coenas & incestos Oedipi concubitus , & alia quae nec proloqui nec cogitare fas est, adversus Christianos ementiti sunt. Quibus in vulgus sparsi , , omnes continuo adversus Christianos adeo esserati sunt, ut si qui sorte cognationis causa moderati erga eos extitissent, tunc acerbissima indignatione commoti adversus eos infremerent . H ec summatim ex prae laudata Epistola Lugdunensium. U. Timorem tamen & luctum de aliquorum infirmitate conceptum , plurimorum fortitudo & constantia fugavit. & penitus abstersit. Praecipue Vulgi Militum & Praesidis furor in

Diaconum Viennensem nomine Sanctum, in Maturum ne

phytum quidem sed generosissimum pugilem Christi, in Attalum Patria Pergamenum qui Ecclesiae illius columna erat, 8c in Blandi nam sexu quidem infirmam sed constantiae servore lartissimam totus esterbuit. In hos omni tormentorum genere saevitum est: sed frustras nam ab eis in atrocioribus tormentis positis iiii aliud poterat extorqueri, nisi : Christianus sum: inter tormenta ac si inter delicias essent, nedum animo sed corpore etiam magis vigentibus . Sed Bibliades quaedam , quae ex eorum numero fuerat, qui metu Fidem abnegaverant, resipiens ,

δε ad supplicium ducta, repetens, Christiana sum , inter Martyres relata est . Pothinus etiam Lugdunensis Ecclesiae Episopus, licet nonagenario major & corpore infirmus raptus adTribunal, prosequentibus ipsum Magistratibus Civitatis & universa Plebe contra ipsum, tanquam si Christus esset conclamantibus, itan meris plagis & contumeliis affectus egregium pro Christo moriens edidit testimonium. His omnibus tantum abfuit, ut qui supererant territi a Christo deficerent, quin potius omnes , quia prima statim comprehensione Fidem negaverant, Divina gra -

95쪽

tia laeti Christum iterum confitentes , & in carcerem coniecti durum & ipsi Martyrium sustinuerint: quibus adjunctus fuit Alexander Medicus natione Phryx , qui in Tribunali assistens

impavidus , ac caeteros adhortans, eandem cum eis subiit c

VI. Tandem Sanctus , Maturus, Attalus, R Blandina in amphitheatrum ad publicum inhumanitatis spectaculum ducti fuere , ubi post horribilia tormenta Maturus & Sanctus gladio jugulati sunt i Blandina vero ad palum in Crucis speciem suspensa bestiis objecta est , alacriter interim Christum praedicans : sed cum ex bestiis nulla eam tetigisset, deposita ex stipite, rursus

carceri traditur in aliud certamen reservata. Attalus vero vir celebris, cum per amphitheatrum circumduceretur praecedente tabella , in qua scriptum erat: me es , t talus Christia uos : ingentibus clamoribus a Populo ad necem postulabatur. Sed Praeses, comperto eum esse Civem Romanum , reduci in carcerem

jussit. Interea ad Imperatorem scribens, quid de his qui inclusi tenebantur, sibi agendum erat. Inter haec tamen Ecclesia invicta stabat, & Martyrum tolerantia nedum infirmos roborabat, sed , ut dixi, qui timore perculsi misere Fidem abjecerant, ala criter etiam sanguine defectionem suam detestabantur. Attalus vero i forte imperatoris adveniente Rescripto in ferrea Cathedra collocatus, cum undique torreretur, fortiter Populum allo cutus, ambusto corpore & odorem exhalante, spiritum Deo reddidit . Vt I. Post omnes ultimo suppliciorum die Blandina rursus illata est una cum Pontico adolescente quindecim annos nato: qui nec cruciatibus aliorum territi, sed Gentilium Deos sortiter

contemnentes, tantum in multitudine furorem concitaverunt, ut nec aetatis pueri, nec sexus mulieris ulla commiseratione ha bita , post atroces cruciatus Ponticum necarint s Blandi nam vero post flagra , post bestias, post sartaginem , reticulo inclusam stauro objecerint: a quo diu in altum jactata nihil tamen laesa, tandem & ipsa victimae instar jugulata est: ipsis etiam Gentilibus ingenue fatentibus, nullam unquam apud se Feminam extitisse, quae tot & tanta tam forti animo pertulerit. In Sanctorum cor pora Martyrum adhuc saevitum est. Eorum enim corpora, qui tu carcere suffocati perierunt, canibus obiecerunt; sollicite o servantes nocte ac die, nequis ea sepulturae mandaret. Quid quid autem aut a bestiis aut ab igne reliquum fuerat, capita cum ipsis corporum truncis pariter insepulta, ac omnibus exposita reliquerunt, Gentilibus insultantibus ac irridentibus Christia

96쪽

ΜA A TYREs sua M. AURELio. 8 rnos, ac dIcentibus: ubi est Deus eorum 8 Quid illis prosuit haec Religio, cui vitam quoque suam postposuerunt Z Tandem omni contumeliarum genere traducta, &sub dio post sex dies exposita

Martyrum corpora jacuerunt, cremata atque in cineres redacta

in prauiuentis Rhodani alveum projecta sunt s quasi eis, quibus abstulerant vitam corporis , spem quoque resurrectionis auferre possent. VIII. At quamvis naturali assectu unusquisque diligat, carnem sepulturae tradi post mortem s attamen cinquit Augustinus L. de Cura pro Mortuis cap. 8. Hune assectum Marores Cbripi

pro Veritate certautes viceruut 3 nec mirum, quia contemserunt

quod nou fuerant per alaa morte seu fari , qui non potuerunt eis,

quos viveutes fentiebant, cruciatibus vinci . Poterat utique 'Deur ,

qui Leonem Propbetae corpus luod ipse occiderat alterius no v per misit attingere , π fecit de peremtore custodem s poterat, tuquam , a suorum ivtemetris corporibus cauer, quibus fueravi projedia, probi here s poterat re ipsorum δε omiuum iuvamerabilibus modis terrere sevitiam , Ne cadavera luceodere , ne eiveres dispergere auderetit: fed hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo Confessionis, qua immanitati Persecutionis pro corporis Diste uou cederet pro sepulcri bonore trepidaret s po-sremo ne Mes resurrectionis eossumtionem corporis formidaret.

Debuerunt ergo θ' is a permitti , ut etiam pos baec tanti borroris exempla Mar res tu Gristi Coufusione feretentes brius quoquὰ testes Areut Veritatis, in qua didicerant , eos , a quibus sua corpora ivter cereutur , postea nihil habere quod facerent ι quoniam quidquid

mortuis corporibus facerent utique vibit facerent, quando is carneomui vita carente nec aliquid sentire posset qui iude migravit, nec aliquid ivde perdere qui creavit. Sed inter haec qua Ahaut de corporibus occisorum, cam ἐπιμ

res ea uou metuentes magna fortitudiue paterentur, tamen inter

Fratres ingens luctus erat, quod nulla dabatur potestas Sanctorum

funeribus justa persolvere , nec occultὸ subtrahere aliquid , Hu3 e dem testatur bisoria , t Eusebii L. f. cap. i. crudelium Cusodum

vigilia permittebaut . Ita cum illos qui occisi fuerant, in dilacerarioue membrorum suorum , tu conflagratioue ossum , in dispersione ciuerum miseria uulu coutiugeret ι isos tameu , qui nihiI eorum sep tire poterant, magua misericordia eruciabat s quia in nullo modo

seutientibus, ipsi quoquo modo fentiebant, ct ubi jam illorum utilia erat possio , erat istorum misera compassio. Ita S. Doctor exprimit Martyrum Lugdunensium sortitudinem, Gentilium barbariem etiam in eorum mortua corpora omentium , & Fidelium ergarim. VI. L illos

97쪽

illos pietatem . Horum Passionem seu verius triumphum paucis commemorat Martyrol. Rom. die a. Aprilis, his verbis: Lugd aei Sauciorum Marorum Photini Episcopi, San est Diaeoni, Vetti , Epagorbi, Maturi , Pontiet, Biblidis, Attali , Alexavdri , πBIanditiae eam aliis multis , quorum fortia 9 irerata certamina tempore Mares Aurelii Antonini S' Luci, WEcclesiae Lugdunensis Epipola ad Eeelesas Asia re Phogiae Ieripta recesset. In his Sanincta Blaudina sexu in mior, eo ore imbecillιor , couditione deterior , diuturniora re acerbiora certamina subleus π fortis adoue permanens, gladio jugulata caeteros feeuta es, quoι hortabatur ad palmam a

I. NT Arrato Martyrum Lugdunensium glorioso certamine, addit Eusebius L. f. cap. a. : Haec supradicit Imperatoris temporibus Chrsi Ecclesiis contigerunt, ex quibus ea quae in reliquis Provinciis gesta sunt conjecturd assequi lieet. Et merito quidem : nam ubique Christianus sanguis fundebatur. Ut enim

ex Melitone ipse refert L. . cap. 26.: aeuod numquam autea factum. fuerat , Perfecationem nune palitur piorum hominum genus vovis per Asiam decretis exagitatum . Impudentissimi namque delatoreso' alienarum opum cupidi , ex Imperialibus Edictis occasiovem nacti,

palam diu noctuque grassantur &c. Hoc tempore Sagarim Laodiceae Episcopum sub Servilio Paulo Praeside Martyrio coronatum fuisse scribit L. 4. cap. 26. s quem Pauli Apostoli mille Discipulum resert Martyrol. Rom. 6. Octobris his verbis: Laodiceae Neari Sagaris Episcopi ct Martyris, qui fuit uuas de avtiquis Paulie θυΤοI. Discipulis . Incredibile tamen videtur , quempiam ex Pauli Discipulis usque ad illa tempora fuisse superstitem . II. Circa eadem tempora contigit Martyrium S. Concordii Presbyteri, de quo Martyrol. Rom. die r. Januarii haec habet:

v ad Spoletum Sancti Concordia Presisteri re Mar ris tempori bus a sonivi Imperatoris 3 qui primo fusibus caesus, debluc equuleo suspensus, ac postea tu carcere maceratus, ibique Augelica vis ratio e Donsolatur, demum gladio vitam fulvit. De hoc apud Surriet & Bollandum habentur Acta , quae cujuscumque fiat fidei .strictim reseram. Romae , ajunt, Marci Aurelii Antonini temporibtis erat quidam Presbyter genere illustris Gordianus Eve Concordianus nomine, cujusda in Ecclesiae Rector. Huic filiuS

98쪽

filius erat Concordius, quem in Sacrarum Litterarum doctrina ab eo instructum S. Pio tunc Romae Episcopo praesentavit, a quo Subdiaconus ordinatus fuit. Totum Patris & fidei studium in jejuniis eleemosynis & precibus versabatur, ut Deus

eis gratiam largiretur, qua tunc violentae Persecutionis furorem declinaret, non quidem non patiendo , sed a Fide non declinando. Vivebat tune vir sauctus nomine Eutyches in praedio suo

prope Trebulam s sorte Urbem in Umbria prope Reatem cum

quo amicitiae vinculo vinctus erat Concordius. Is Patrem rogavit, ut Eutychem adire ac sibi aliquandiu conversari liceret. Pater timens, ne Concordius hoc peteret animo effugiendi Martyrium Romae, ab initio renuit , sed instante illo & protestante, se paratum esse ad Martyrium ubicumque Deus voluisset subeundum , existimavit Pater illi esse annuendum. Concordius Eutychem conveniens, & ab eo cum gaudio& gratiarum actione susceptus, una cum ipso jejuniis & orati nibus vacabat, quibus frequenter concedebat Deus , ut infirmi ad eos accedentes Onarentur . Provinciae illi praeerat tunc Torquatus, qui Spoleti morabatur: qui cum haec audisset, ad se accersitum Concordium interrogavit, quis esset Cui ille respondit, Christianus sum . At Praeses, de tuo, inquit, Christo non loquor s nomen tuum peto. Repetiit Concordius, jam dixi Christianus sum , Jesum Christum confiteor. Nec quidquam aliud ab eo obtinere potuit . Tunc Praeses post promissiones

ac minas, flagris caesum in carcerem conjecit.

Sequenti nocte Eutyches A Anthimus Spoleti Episcopus

Concordium adierunt s cumque Anthimus esset Torquato acceptus , obtinuit, ut aliquot diebus Concordius apud se maneret, quem debito tempore Presbyterum ordinavit, & non modico tempore apud se detinuit. Sed instante Torquato Concordium ei tradere coactus fuit, qui cum variis artibus a Fide eum seducere in castum tentasset, equuleo suspendi jussit, ac detrudi in carcerem capite & manibus ferreis catenis constrictum, quo cumque ad eum accedere prohibito, ut sic vel fame interiret. Impedire tamen non potuit, quin noctu ingrediens Angelus eum in constantia' firmaret. Quare post triduum Torquatus missis duobus Militibus, justit, ut Concordium vel Diis cogerent sacrificare, vel capite truncarent. Unde cum priesentatam sibi Jovis Imaginem cum contem tu rejecistet, illico caput ei amput

tum fuit. Corpus ejus a duobus Clericis alusque piis Personis prope Urbem put tum fuit, ubi multis fertur miraculis coruscaste. Ita ex Actis praefatis nomen ejus ab Usuardo & Adone iecebratur. L a III.Αpud

99쪽

III. Apud Spoletum quoque circa idem tempus passus fuit S. Pontianus, de quo Martyrol. Rom. I9. Januarii haec habet: Apud Spoletum Passio Sancti Pontiavi Maroris tempore Autonini Imperatoris 3 quem Fabianus Pudex pro Chriso vehementissime virgis caesum jussit super earbones nudis pedibus ambulare : a quibus nil fur , equuleo uncinis ferreis jussas est fuspendi, π sic in earee- rem trudi , ubi Araclica visitatione meruit eo ortari: post qua Leonibus expositus er plumbo ferventi perfusus , tandem gladio percussus est. Sub eodem Martyrio coronati feruntur Romae S. At Xander Episcopus, cujus Sedes ignoratur , prope Romam tamen fuisse creditur. Sorae in Campania seu Atini S. Julianus. Tergestae in Istria S. Diaconus Laratus nomine. In Sardinia S. Potitus. Hi aliique plurimi, quos praetereo, sub Marco Aurelio

passi sunt-

IU. Ex dictis colliget Lector,Marcum Aurelium non fuisse, qualem eum describit Dodu vellius, placidum & in Christianos mitem. Dato enim , quod speciales contra ipsos Leges non tu Ierit , Leges tamen contra eos antea latas non abstulit, imo eis exequendis obsecundavit. Unde Populares a Christianis aversii scientes, se etiam genio Principis famulari, ubique contra eos tumultus excitabant, quibus, faventibus Provinciarum Praesidi-hus, toto orbe ut dictum est Christianus sanguis fundebatur . Testis sit Theophilus, qui eo imperante Ecclesiam Antioche' nam gubernabat. Is enim L. a. ad Autolicum in fine sic loquitur: Eos qui verum Deum venerantur hactent a persequuti s ut , nee adhue hodie persequi cessauis im) iis, qui apertὰ Deum conv/tiantur , praemia s bouores decernuus s eorum vero qui festinavi ad virtutem capessendam ct fauctam vittam agunt, quosdam lapidibus obruere , quosdam interfecere , uec adbac hodie cessunt Cori flavos cru delissime ct immanissime cruciatibus subjicere. Ita Marco imperante in Christianos agebatur : quare merito dicit Eusebius in prooemio L. s. hist. ait: Iuo tempore cum iu uounullis terrarum partibus Violentior adversus uoseaeos Persecutio commota esset ex iucuυιονο.Popularium , iuuumerabiles prop8 Mur res per uuiversum Orbem

euituisse . . . ., conjicere est. Cumque ibi loquatur de iis, quae post annum a7. Imperii M. Aurelii contigerunt, apparet, eo imperante usque ad finem crevisse potius Persecutionem quam defecisse. V. Verum tot Christianorum necibus Christi Fides numquid θ terrarum Orbe deleta est imo ubique aucta & multiplicata. Impletum est quod Christus dixerat Joann. ra. v. 24. Nisi

grauum frumenti cadens iu terram mortuum fuerit ipsum solum mouet: si autem mortuum fueriι, multum fractum asterι . Chri

100쪽

DE COMMono. 8sstus Iesus granum frumenti est a Coelo millum per Incarnationem in Myndum , per Mortem in terra sepultum , per Resurrectionem germinans multumque afferens fructum . Ipsum erat gravum morti eandum s multiplicandum , morti candum iu delitate Iudaeorum , multiplicandum Ade Populorum , inquit S. Augustinus Tract. sa. in Ioann. Sic Christiani membra ejus debebant mortificari, in Persecutionibus mortem pati s sed ex ipsa morte in ingentem numerum germinare , omnes Urbes ac Provincias implere: ut enim ajebat Tertullianus in Apolog. cap. so. ad Gentes : FIures incimur , quoties metimur a vobis, semen es sanguis Christianorum. Atque istud semen adeo multiplicaverat fructus , ut idem Tertullianus ibidem cap. 37. dixerit: Externis alias hesterni fumus, ut vestra omnia implevimus, Urbes, IUulas , Castilia . . . ., fota vobis reliuquimus Templa . Quis ergo hinc non sumat argumentum pro Veritate Religionis Christianae, quae inter Persecutiones & suorum clades brevi tempore adeo multiplicata est , ut totum Orbem implens Gentilium Deos exterminarit e Certe Dei potentiae non humanae, imo contra humanam b. ec victoria fuit. Sed ad ulteriora procedamus .

Persecutio sub Severo.

q. I. Commodi Imperium.

I. C Ub Commodo, qui M. Aurelio in Imperio successit,

Res quidem vosme inquit Eusebius L. f. cap. M. iu traυ-quilliore flatu versabantur, pace per 'Dei gratiam cunctas orbis terrarum Ecclesias complexa. Atque interim fauturis Dei fermo ex omni geuere hominum quamplurimos ad religiosum Summi Numivis cultum pertrabebat: adeo ut multi ex iis, qui in urbe Roma geuere atque opibus emiuebant, simul cum unioersa domo ct familia falutem consecusari accurrerent. Haec tamen Ecclesiae tranquillitas non ex clementia aut pietate Commodi ut observat Baronius in Notis ad diem i8. Aprilis ) hominis Reipublicae perincommodi s quem & publico Populi clamore appellatum esse Nerone crudeliorem , & Domitiano impuriorem scribit Lampridius ex Mario Maximo, processit, sed ex proprio sui commodo , quia ut idem Lampridius scribit, vendiderat suppli

SEARCH

MENU NAVIGATION