Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

dicabat. Missi autem satellites eompreheuderunt ecim. Sed cum viris ga ipsius germinasset, crediderunt tu Corisum, cy' avo cum iis baptizati futit Antiochiae a S. Fabia , ubi θ risophorus appellatas fati. Postea ad Imperatorem adduci ur, primum quidem plurimis cruciatibus subjicitur , ae tandem capite obtruncatur . An haec omnia vera sint, aequus Lector judicet. Mihi sat est, quod utraque Ecclesia Latina & Graeca S.Christophorum inter veros Martyres veneratur.

XIlI. Graeci similiter ac Latini die ai. Decembris S. I be-mistoclis agonem celebrant. De eo Martyrol. Rom. haec habet: In lacia dundis Themistoclis imor ris , qui sub Deeio Imperatore pro Savdio Dioscoro , qui quaerebatur ad necem , se offereus, equuleo tortus, raptatus, ac fustibus caesus Mar rii corouam adeptus es. Fusius autem Graeci in Menol. Basil. a junt: Saneius ista Themistocles, Decio Imperatore, ex regione Lyciae oves pascebat in eo mov-te , ubi Perfecutionis Citandae causa Sauctus Dioscorides latebat. Cumque milites missi a regionis Praefecto ad comprebendendam Saucium Dioscoridem , hunc non iumenissent, inciderunt is Themist clem oves pascentem , eamque de Dioscoride interrogarunt. ille , qui probὰ noverat, ubi is lateret, nos tamen voluit ilium prodere , sed se ipsum pro eo tradidit, eo usus se Christianum esse.

Quare Qinctilis conprictus ad CPraefetium adducitur e Corisumque coiam ipso professus supinus humi servitur , ac tamdiis tu ventre caeditur , dum in duas partes fetuderetur , o lutestiua d Diuerent. Delude tu equuleum adius , er posea depositus, super ferreis tribulis raptatur, atque ιta spiritum Domi vo tradidit. Conferat haec Lector : unus latet ne comprehendatur, alter ut loco ejus comprehendatur, non quaesitus se Christianum prodit, & atrocia tormenta ac mortem alacriter superat: & in uno humanam imbecillitatem exculabit. in isto autem Divinam Gratiam supra naturam agentem inveniet .

q. XI. Persecutionis Deeii exuus: ct Cornelii eleAIIo .

I. Um ex dictis Sc aliis, quae omitto , quia in Martyrologiis quisque legere poterit, Decii Persecutio tot per totum orbem Martyres Christo dederit, ut visa sit Christiano sanguine totum mundum inundare , cuiquam in mentem venire pote

rit , tanta strii ge ad extremam desolationem suisse Ecclesiam redactam, Sc Chi isti Nomine toto sere Orbe deleto, idola eorum que

202쪽

que cultum triumphum reportasse. At si quis ita cogitet, nescit, humanos conatus contra Dei potentiam inanes esse: D scit, quod qui dixit, contra Ecclesiam quam fundabat, Porta iπ- feri nox praevalebunt, potens est implere quod dixit s & quam sanguine suo in Cruce fuso genuit, suorum sanguine velut semine voIuit per universum orbem extendi ac propagari: nescit demum a Deo statutum esse, ut Christus qui per humilitatem &ignominiam passionis usque ad mortem Crucis ad gloriam Resurrectionis pervenit, similiter per passiones& mortes Suorum

in coelis atque in terris exaltaretur, Paulo teste Philipp. a. v. 8. Hamiliavit semetipsum facius obediens usque ad mortem , mortem autem Crucis. Propter quod 9 Deus exaltavit illum , 9 donaviti illi nomen , quod est saper omne Nomen s ut in Nomine Iesu omne gena- flectatur, caelestium terrestrium m inferuorum s oe' omnis lingua

confiteatur , quia Dominus yesus Chrsus in inria es Dei Patris . Atque ita evenit. A Christi passione usque ad Decium duo ultra secula effluxerant: hi, qui Christi nomen profitebantur, ab omnibus ceu sacrilegi habiti , quod summis Diis neglectis hominem crucis ignominia affectum ut Deum ad Orarent, nedum contemtui habebantur, sed decretis Principum ac Populorum furore cruciatibus ac suppliciis ubique exterminabantur. Sed

quo magis I esu Nomen delere ejusque cultores e medio tollere nitebantur, eo gloriosius illud efficiebant, ut tandem ei colla subjicere, & istos ut testes veritatis honorare coacti sint. Hoc S. Cyrillus Jerosol. Catechesi i 8. expressit, ubi de Christi Ecclesia : Primum , inquit, is persecutionibus oeaugasiis

Sanctos Mar res diversiis re mulιiplici flore nexis patientiae coroNis redimissit 3 nunc veris in pacis temporibus, Dei gratia debitos honores recipit is Regibus, ct vitris diguitatum sublimitate conspicuis, somni deuique homiuum geuere ac specie . aevumque Reges distrib tarum diversis loeis gentium Dae potesatis limites babeant, fota es Savidia Catholica EceIesia, quae per Drbem totum iudeterminata gau det potesate. Hinc S. Augustinus serm. 363. ait: Friui fur rexit ira geutium ad perdendum nomen Chrisianum s ubi autem ira nihil potui/ , cου versa es tu dolorem , ct magis magiJque se crescevre algae occupante omvia dolor conversus sit in timorem ι ut π Iuperbi hujus seculi , tanquam Oolatilia caeli, sub umbra oleris illius, quod ex mi uti mo gravo sinapis multum erevit, refugium protectio

II. Nunc specialiter redeundo ad Persecutionem Decii, ad eam Praecipue respexisse existimarim eumdem S. Augustin. in Psalm.so. , ubi ait: aeualis fuit illa Perseeutio aliquando, Fratres,

203쪽

commemorem, aude Domiuus liberavit Ecclesiam suam, dignetur attendere caritas vestra . Primo quod Imperatores re Reges feculi putaverunt, se persequendo tollere posse de terra Nomen Chrisi πnomen Christiauorum , jusserunt , ut quisquis se ceu teretur Grisianum feriretur. xuicumque noluit feriri negavit se Cbristia-

xιί η .... xuicumque autem Nou curavit praesentem vitam, sed cer

tus speravit futuram ... coufessus est se Christianum, percussus camne , liberatus est spiritu &c. Et post pauca : Audite, inquit, quid fecutum sit. Cum et Ufeut luimici, quod multi festiuare vi ad Mar-

rium , O' plures credereπι iv Cbrisum , quaviis plures pariebantur , dixeru ut apudJe, Nos occisuri fumus geuus bumaoum sibi millia, creduvi iv boc Nomine : si occideriωus omues, Impenullus in terra remavebit. En ex ipsorum confessione, quo plures Christiani occidebamur, eo plures pullulabant, adeo ut timerent , ne sit in iis occidendis perseverarent, totum genus humanum in terris extingueretur. Quid ergo decreverunt e Im- posterum non esse Christianos occidendos, sed torquendos, do- nec negarent, & sic diuturnitate ac atrocitate tormentorum

vincerentur. Non pauci defecerunt, ii scilicet, qui de viribus suis praestim serunt, sed multo plures , ii scilicet, qui in Domino

speravere, constanter tormenta vicerunt, adeo ut in tanta fortitudine quid Divinum admirati Infideles ipsi etiam Carnifices , ad Christum impavide accederent, S lapsorum jacturam majori

numero compensarent.

III. Hoc N Decii consilium fuit , Martyres diuturnitate tormentorum vincere potius quam occidere: diabolicum sane, crudelius, quia non vitam corporis, sed animae tentabat eri pere . Hoc infortunium evenisse in Africa Nino , Clementiano& Floro, scribit S.Cyprianus Epist. 33. , qui in Persecutione apprehensi prius fuerant, & Nomen Domini confessii violentiam Magistratus , Populi frementis impetum vicerant: postmodum cum apud Proconsulem poenis gravibus excruciarentur, vi tormentorum Q baei i de gradu gloriae, ad quam plena fidei virtute tendebant, diutinis cruciatibus exciderunt , quos tamen, cum poenitentiam de suo lapsu per triennium egillent, censet ad communion 'm esse recipiendos. Plures alii, ut dixi, vi tormentorum subacti deficiebant, sed multo plures ea usque ad finem superabant: S cx his qui desecerant, plures poenitentia ad Christum revertebantur: unde ab Ecclesii a de modo, quo recipiendi essent discutiebatur, de quo S. Cyprianus Librum de I. apsis, S uarias Epistolas scripssit, & pr.ecipue s 4. IV. Perseculio luc quamvis, ut ostensum est, stragibus Christi,

204쪽

stianorum totum Orbem impleverit, vix uno anno summa violentia desaeviit, sive quia Decius Christiani sanguine satur saevitiem pristinam emollierit, sive quod veritatem magis attingit quia videret conatus suos nomen Christi e terris delendi irritos esse, maximeque aliis curis distractus a sanguine Christia-irorum visus est temperasse, contentus, ut in carcere detinerentur , sicque etsi non pacem , inducias tamen aliquas Ecclesiae visus est concessisse. Colligitur ex Epist. S. Cypriani 36. scripta anno asI., dum adhuc esset in secessu ; in qua se differre suum reditum dicit, ne Gentilium sua praesentia provocet furorem: videtur tamen brevi res componendas sperare s Epist. etiam 37. loquitur de Confessoribus, qui in carcere sine tormentis deces sere, quos velut Martyres haberi vult. Nam qui se tormentis σmorti sub oculis Dei obtulit, passu s est quidquid pati QOIuit. Non

euim ipse tormentis, sed tormuuta ipsi defuerunt. Et Epist. o. , quae supponitur scripta ala idoas r. ante Pascha videtur indicare Persecutionem a Gentilibus quasi cessalse, & posse Episcoporum Concilia congregari: loquens enim de schismate a quinque Pra-sbyteris factionis Feliciisimi excitato, ait: Perseeutionis istius

novissi na baec est, er extrema te utatio , quae oe ipsa cit3 Domino protegeute tra ibit, ut repraesenter vobis post Paschae diem eum COII gis meis.s quibus praefontibus fecuυ dum arbitrium quoque oestrum,s omulum nostrum commvue cfusili um, sicut femel placuis ea , quaeaeeuda Laut, dispo iere pariter re limare poterimus &c. Si autem

Persecutionis furor adhuc dura stet, non fuisset locus conveniendi ad Concilium. . Hinc Baronius ad ann. as 4. num. 4o. putat, desinente primo Deciani imperii & Persecutionis anno , aliquam pacis lucem in Africa affulsisse, ut Epist. 36. S. Cyprianus praedixerat. Causa autem , cur Decius de Africano Populo bene mereri videri vellet , forta ite fuit, inquit Baroni us , quod cum ea Provincia Barbarorum pateret incursibus , bellum, quo Gentiles adversus Christianos hactenus dimicaverant , necessitate compellente debuerit in Barbaros convertere, ideoque Afros sibi non male assectos habere . Istae tamen induciae , quia nec satis tutae, nec sine invidia esse poterant, detinuerunt S. Cyprianum , ne statima secessu ad suam Ecclesiam rediret, ut scribit Epist. V. Roinae quoque furorem Persecutionis eo anno emolli-

tu ia D ille , ex eo colligitur, quod cum post Fabiani Martyrium , quod initio Imperii Decii contigit, Romana Sedes vacaverit , non enim audebant Episcopi & Clerus cimo nec per mittebatur ad electionem convenire, elapso primo anno & se

205쪽

cundo jam inchoato, multisque Confessoribus e Romanis carceribus liberatis, ad electionem illius urbis Episcopi, quae tu Cornelium Romanum civem ex patre Castino cecidit, unanimiter ventum est. Huic libertati contulisse creditur absentiam Decii, qui Romam relinquere coactus fuit, & in Illyricum Sc Thraciam pergere, ut sese opponeret Barbarorum invasionibus,& Lucio prisco, qui in Macedonia Imperatoris titulum sibi usurpaverat: quod etiam Romae Julius Valens forte machinabatur. Quae cum post Decii Roma discessiim evenerint, ad electionem Cornelii aditum aperuisse creduntur. VI. Qualis autem fuerit, & quomodo in Romanum Pontificem electus fuerit Cornelius, describit S. Cyprianus Epist. sa.

ad Antonianum his verbis: Venio jam uuue , Daιer ear me, ad personam Cornelii collegae nosri, ut Coruelium nobiscum veν ius noveris , non de malignorum ρο detrahentium meudaeio , fedde Domini Dei judicio, qui Episcopum fecit, O' Coepiseoporum tesimo-

is , quorum numerus universus per totum gruundum concordi uuanimitate consensis . Nam quod Cornelium cari mum noserum Deo U' Chrso S' Eeclesiae ejus , item Consacerdotibus eunctis laudabili praedicatione commendaι: non iste ad Episcopatum subitis pervenit,

sed per Omvia Ecclesiastica incia promotus, , is misinis admini-Rνationibus Domiuum saepe promeritas, ad Sacerdotii sublime fast-gium cunctis Religionis gradibus ascendit . Tum deinde Episcopatum ipsum nee populavix, nec voluit, necnt caeseri , quos arrogantia θ' Dperbiae fua tumor iusat , invasit sfed quietus θ' modestas, G quales esse consueverunt, qui ad bunc locum divinitus eliguntur, pro pudore Oirginalis conscientia suae , O pro humilitate ingenitae sibi oe custodita verecundia , non uς

quidam vim feeiι ut Episcopus feret squalis fuit Novatianus fed

ipse vim passus es , uι Episcopatum coactus exciperet. Et fatius es Episcopus o pluribus collegis uoseris , qui tunc in Urbe Roma aderavis aderant autem tunc sexdecim , ut eadem Epist. sa. , qui in electione tunc jus habebant ferendi suffragium , ubi Plebs solum de qualitate eligendi ferebat testimouium qui ad uos litteras bouori eas S laudabiles π tesimonio suae praedicatiovis illustres de ejus Ordinatiouo miserunt &c. His S. Cyprianus in electione Cornelii ostendit, qualis debeat esse persona eligenda, & quo spiritu electio facienda sit: unde subdit: Factus es autem Coruelius de Dei Cbrisi ejus judicio , de Clericorum peve omulum testimonio , de Plebis quae iuno assuit fusfragio , de Sacerdotum autiquorum σbonorum Virorum collegio : cum Nemo au: e je factus esset, eum Fabiani locus, id es eism locus Petri, Ibedra Sacerdotalis Sac

ret ,

206쪽

vet, quo occupato de Dei voluntate , atque omnium vostrum consen-βrmato , quisquis jam Episcopus siet i et Ouerit, foris sat necess-

fees , habeat Ecclesiasticam ordinationem , qui Ecclesiae non tenet unitatem . Haec de electione Cornelii Cyprianus, quae licet rem praesentem non tangant, pluribus tamen inservire possunt. Quae contra hanc electionem Novatus & Novatianus machinati sint, dicam Cap. sequenti g. I.

VII. Ex his tamen colligitur, Cornelii electi vim factam fui me adhuc vivente Decio , & Christianis infenso s unde idem Cyprianus paulo post addit, quod Cornelius multo pallentius audiret levari adversus se aemulum Principem I idest Decium

quam constitui Romae aemulum Sacerdotem idest Novatianum Schismatis auctorem ). Si tamen μdmittamus, Acta S. Aeacii id e quibus supra , spiritum Decii aliquantum circa Christianos emollitum fu i lle fatebimuri nam ad ipsum delatis S. Acacii interrogatoriis die a9. Martii anni ass., & ab ipso cum risu & delectatioue lectis, ferunt praecepi ile, ut Acacius dimitteretur liber. Ut ut sit, S. Cyprianus ibi testatur, Decium malo animo tulisse, quod Romae electus futilet Episcopus, & S. Cornelium post tuam electionem terribiles minas, que is generaliter omnes Episcopos insectabatur , expavisse . UIII. Propterea probabilius creditur, Decii Persecutionem p lus minusque usque ad finem vitae ejus durasse, nimirum anno uno, & tribus aut quatuor mensibus, quibus Imperium rexit. Is quamvis apud Gentiles optimi Principis specimen dederit, ideoque Trajaui nomine appellaretur, & omnibus carus esseti Christiani tamen sanguinis ubique terrarum, ut vidimus, effusi reus, ulciscente Deo, non diu in Imperio vivere meruit, sed sanguine suo meritas poenas luit. Dum enim adversus Gothos Moesitamia Thraciam infestantes decertat, a Treboniano Gallo Limit tanei Exercitus in Moesia agentis Duce proditus, extincto filio, ipse equo salutem captans, sed in profundam paludem incidens ab ea confestim absorptus, nusquam amplius visus est . Is exitus immanissimo Christi Persecutori debebatur. Quare merito Consestantinus imperator Oratione ad Sanctorum coetum cap. 14. ita eum perstringit: Te nunc ινιerrogo, Deci, qui jusorum Iaboribus olim iis sellabas ι qui Ecclesiam odio prosiquebaris; qui Viros summε vitae Ioacti tota pνaeditos supplicio offeci fiet quid rerum uane agis pos have mi tam qua viis cy' quam illis ilibus aerumnis premeris Tuam certὰ infelicitatem satis superque declaravit illud temporis

spatium, quod inter vitam ae morιem intercessit 3 cum tu in campis Sotbιcιs uua cum omni exercitu prostratur, Imperium Romanumta ut operὰ ubique celebratum Gothorum eo, t em tui ac Iadibrio expo-

subii. Haec pius Imperator . CA

207쪽

Isa CAPUT X. F. L

De Gallo & Volusiano.

q. Ι. De horum Imperis initiis. Novato σε Nopatiano. I. g Ecio extincto, in solamen Fidelium , Deo sic dispo- 2 nente, aliquis pacis radius Ecclesiae affulsit. Imperium suscepit Vibius Tribonianus Gallus, qui necis

Decii conscius & particeps fuerat. Ut tamen hoc facinus pro Viribus tegeret, nedum honorifice de Decio loquebatur, sed Hostilianum Decii minorem filium superstitem adoptavit, Augusti titulo insignivit, & pro anno as 3. Consulem designavit: Volusianum vero filium Cassiarem , & Imperii consortem fecit, quae omnia Senatus approbavit. Pace inita cum Gothis , Christianos quoque Imperii sui initiis in pace quiescere permisit. II. Hac pacis voce in Ecclesia personante, quotquot in Persecutione Decii lapsi fuerant, ad Ecclesiam , ut ab ea reciperentur , catervatim confluebant. Haec occasio fuit Cypriano scri-hendi Librum de Lapsis: in cujus exordio de pace reddita, &gratiis Deo agendis sic habet: Pax ecce , dilectissimi Fratres, Ecelesae reddita es: ct quod dumile nuper ineredulis , ae perfidis impossibile videbatur , ope atque ultione divina fecuritas nostra reparata es . In laetitiam meutes redeuut, oe tempestate pressura ac Nubo ετ caluiue discusά tranquillitas ae ferenitas refulseruul. DaΠda laudes Deo, o bene cia ejus ae munera cum gratiarum actioue ce Iebronda , quamvis agere gratias nostra vox uec tu Perfecutioue cessa. erit. Neque enim tautum inimico licere potes , ut Non qui Do minum toto eorde oe anima er .irtute diligimus, benedicti oves ejus σ laudes Iemper oe ubique eum gloria praedicemur. Exoptatus voti vim vium dies veniι, oe' pos longae uosyis borribilem tetramque caligianem Domini luce radiatus mundus eluxit.

Deinde celebrans encomtis Martyrum gloriosos triumphos, nec non Confessorum constantiam , qui infracto animo Persecutionis urgentis ferociam fregerunt, parati ad patientiam carceris, & ad tolerantiam mortis, deplorat Iapsorum miserabilem ruinam, qui nimio terrenorum amore obcaecati, ad prima statim

verba minantis inimici idolis sacrificarint, & non potius juxta Christi consilium secesserint. Eos subinde increpat, quod sacrificiis maculati contra Evaugelii legem ante expiata delicta ,

208쪽

GALLI ET VO LUsI ANI INITIA. Is 3 ante ex omologesim criminis factam vim inferrent Corpori bc Sanguini Domini, & communionem ac pacem a quibusdam Presbyteris sine licentia eX torquerent. Deinde deterritos aliquorum lapsorum exemplis, qui ob id Divina vindicta percussi fuerant, I animatos facio eorum , qui quamvis nullo sacrificii aut Libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitave runt, hoc ipsum apud Sacerdotes Dei dolenter Sc simpliciter consistente S, exomologesim faciebant, ad consessionem delicti ad poenitentiam publicam ad satisfactionem , multis eos hortatur . Quae vero cuilibet lapso pro qualitate delicii specialis pcena infligenda esset, in proxima Synodo Episcoporum omnium consensu aequa lance librata statuta est. III. Restitutus post Decii necem suae Carthaginensi Ecclesiae Cyprianus, quod ut jam dixi litteris pollicitus fuerat, credendus est Commemorationes Sanctorum Martyrum oblatione Sacrificii in crucnti una cum suis solemniter celebrasse, aliosque Sacra: Disciplinae Ritus, qui Persecutionis furore videbantur intermissi, restituisse. Cum enim Epist. 37. adhuc in secessu manens jussisset: Dies eorum , quibus excesserunt a Iustate , ut cog- memorationes eorum tuter memorias martyrum celebrare possimus:

laudetque Tertullum , quod ipsi significet & scribat dies, quibus excesserunt, & propterea dicat: Et celebrentur hic a nobis

oblationes oe Sacriscia ob eommemorationes eorum, quae cito vobiscum Domizo protegeute celebrabimus: credendum est , eum iu aeSedi restitutum hoc implevisse . Ut autem videant Protestantes, qui Martyrum memorias contemnunt, unius Ecclesiae Catholica: eamdem , quae in Occidente, in Oriente quoque consuetudinem viguisse: quod Cyprianus in Africa, idipsum erga Sanctos Martyres praestitere Episcopi in Oriente, & inter alios S. Gregorius Thaumaturgus Episcopus Neocaesariensis in Ponto s qui& ipse perinde ac fecerat Cyprianus , hac urgente Persecutione in solitudinem secesserat, reddita post Decii mortem Ecclesiae pace, rediens Neocaesaream eadem de Martyribus curavit, quae Cyprianus Carthagine. IV. Licet autem Gallo & Volusiano ad Imperium assumtis, Ecclesia ab externis hostibus pacem sortita sit s unde qui Romae Confessores detinebantur in carcere, vinculis soluti liberi abire permissi sunt , ad bonorum tamen constantiam probandam, Deo ita permittente intestino bello vexata est, nempe Novati & Novatiani schismate adversus Cornelium ejusque Electionem jam excitato perseverantes cui, quod deplorabilius est, ipsi Viri Sancti nuper e carceribus dimissi a Novatiano decepti vim maxi- Tom. Bb mam

209쪽

mam addiderunt stanta esse potest in Viris caeteroquin Sanctis , nisi Dei gratia firmentur, inconstantia γ Id colligo ex Epist. si . S.Cypriani, ubi gratulans eis de eorum ex schismate reditu

ait: Posteaquam nos de careere prodeuutes febUmaticus o Bareticus error excepit, sic res erat, quas vestra gloria in carcere remausisset. Illio evim resedisse vesri uomivis dignitas videbatur, quando miliates Christi uou ad Ecelesiam de earcere redirent, io quem prius cum

E clesiae laude oe' gratulatione veni eut. De Novatiano schismate seu verius haeresi dicam, cum de Victoria Christianae Religionis contra Haereses , si Deus dederit, agam . V. Nunc de Novato & Novatiano, qui fuerint, sciendum est. Non pauci ex antiquis Novatum & Novatianum, ac si eadem persona esset, visi sunt confudisse s notat Baronius ad anu. Is .mlm 6 a. , duO8 tamen & persona & patria diversos communis sententia est ex Cypriano Epist. 49. R alibi. Novatus ergo patria Carthaginensis & proinde Africanus erat. Baronius putat loco citato num. 49. eum fuisse Episcopum , cujus tamen Urbis non dicit, eo quod S. Cyprianus Epist. 9. dicat, ab eo fuisse Felicissimum ordinatum Diaconum : communiter tamen tenetur , eum fuisse simplicem Presbyterum , dicere autem Cyprianum , Felicissimum ab eo Diaconum constitutum , non quia ipse suis manibus ordinaverit, sed quia sua opera & arte, inscio nec permittente Cypriano Episcopo tunc absente, ab aliquo alio Ep scopo furtim ordinari secerat: unde ibidem ait de Novato :hys est , qui Felicissimum Satellitem suum Diaconum , nec permi leute me nec sci eute, fudfactio ue ambitiove consituit. Hanc autem esse S.Cypria ui mentem ex verbis ipsius colligitur; subdit enim : ae in sic Carthagine ) adoersus Ecclesiam Diaconum fecerat , illi e s Romae in Episcopum fecit, id est Novati an utri : sed hunc Romanum pselido Episcopum non fecit eum suis manibus ordinando, sed subdola arte alios ad eum contra Cornelium schisematice eligendum excitando: ergo similiter Felicissimum non suis manibus ordinando Diaconum fecit, sed ut Diaconus ordinaretur arte sua promovit.

V l. Quam pravae indolis autem & quot criminum reus fuerit Novatus, in eadem Epist. S. Cyprianus describit: Rerum, inquit , Novarum semper eupidus , avaritia inexplebili rapacιtate furibu udus , arrogantia ρο sapore superbi tumoris ivsatus, semper ista Episcopis male einvitus, quas Haereticus semper oe per usomulum Sacerdotum voce damnatas i curiosus semper ut prodat, ad Boc adulatur ut fallat, numquam Melis ut diligat, faxinignis ad confunda seditionis iocoudio, tarbo o tempestas ad sei facieMda

210쪽

GALLI ET VOLUSIANI INITIA . Is snaufragio , hostis quietis, tranquillitatis adversarius, pacis luimi-eus . Et post multa ejus crimina recensens, addit: Spoliati ab illo pupilli , fraudatae viduae , pecuuiae quoque Ecclesiae denegata , bas de

illo exigunt poenas, in ejus furore conspicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus ab eo tu morte postmodum Nec sepultur . Uterus uxoris calce percussus , π abortiove propera ute in parricidium partus expressus. Haec autem, quae de patris morte &de uxore praegnante calce percussa narrat, coutingere potuerunt

priusquam Presbyter fieret. VII. Conscientia tot & tantorum criminum urgente, videns contra se armari Ecclesiae judicium , sibique depositionis &excommunicationis poenam imminere, iuga sententiam praeve nit , & Romam ad pejores turbas ibi excitandas, ut dicemus , navigavit. Ita S. Cyprianus laudato loco : Hanc conscientiam

crimi vum jam pridem timebat, propter hoc fe nou de Presbterio excitari tautam , sed communicatione prohiberi pro certo tenebat, πurgentibus fratribus immivebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi perfecutio ante venisset: quam is e Coto quodam evadendae oe lucrandae damnationis excipiens, hae omvia commisista' miscuit, ut qui ejici de Ecclesia oe' excludi habebat, judicium Sacerdotum voluntaria Lycessione praecederet, quasi eCasisse sit paryam praevevisse sevientiam. Ex his colligitur, commissa fuisse a Novato haec crimina antequam persecutio irrueret, & proinde ante quam S. Cyprianus Carthagine discederet. Porro quod iste sit Novatus, qui declinans Africanorum sententiam Romam se contulit, aperte declarat S. Martyr in ejusdem medio Epistolartiis verbis : Idem es Novatur, qui apud nos primum discordia S'febismatis lueendium feminaviit, qui quosdam istic ex fratribus ob Episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes alia quadam persecutio nostris fuit. Ipse est, qui Feliei μmum Satellitem suam Diaconum, nec permittente me vec sciente, suε factione π ambitione constituit: ct eum sua tempestate Romam quoque ad e*ertendam Ecclesiam navigans similia illic π paria molixus est, o Claro portiovem plebis a*ellens, frasernitatis benὸ sibi eo barentis o fe invicem diligetitis eoaeordiam fetudens. Flaπὸ quouiam pro maguitudine fua debeat Carthaginem Roma praecedere, iliic majora θ' graviora commisit. aeui istic adoersus Eoaesiam Dia-

covum fecerat, iliae Episeopum fecit. Is Novati perditissimi hominis character est . Nunc quis & qualis fuerit Novatianus videamus .

VIII. Novatianus primum paganae, & praesertim stoicae Philosophiae non obscuri nominis professor Romae fuisse sertur, dein

SEARCH

MENU NAVIGATION