Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Exceptor seu Notarius, qui sententiam Agricolai in S. Marcellum scripsit, Cassianus vocabatur. Is scripta ex ossicio sententia, videns justam Martyris constantiam, & propterea Agricolai

sententiam judicans injustam , eam clara voce execratus, graphium S codicem projecit in terram . Inopinato hoc facto attoniti Ossiciales omnes manserunt, risit Marcellus; & Agricolaus tremefacius exsiliens de sella dixit: quare cum detestatione codices projecisset ' respondit Cassianus , iniquam eum dictasse sententiam: quem ut ne se amplius redargueret, statim jussit abduci dc in carcerem trahi. Marcellus qui videns Cassiani factum prae gaudio riserat, eum sibi breviter in Martyrio comitem futurum praesciens, capite truncatus fuit. Post mensem autem 3. Decembris ejusdem anni 398. ad eundem locum , in quo Marcellus fuerat auditus, introductus A interrogatus Cassianus , cum iisdem responsionibus ac sententiis , quibus S. Marcellus , locutus fuisset, eodem coronatus Martyrio ipsum secutus fuit. Quod Martyrol. Usuardi & Romanum 3. Deccmbri Stiis verbis celebrant: Tingi in *Mauritania passo Sancti Cainaui

Maroris, qui Exceptoris diu gerens o tum , tandem caelitus inspiratus, execrabile duxit Christiauorum neci defervire : uude reuuurians eidem incio , sub Cbrisiana Coufe ne triuisbum meruit obtinere Marorii. Et Prudentius L. 4. de Coronis versu os . haec habet.

Ingeret Tiugis fua Cassianum

q. XI. Generalis Perseeutionis initium ct causa.

I. R J Artyres, quos sub Diocletiano passos hactenus recen-1V1 sui, praeter alios innumeros, Generalem Persecutionem publicis Edictis adversus Christianos toto Imperio indiciam

praecesserunt: odio enim Proconsulum vel Magistratuum , &Legibus antiquis non revocatis , vel aliquo particulari eventu

fiebat, ut in aliqua Urbe vel etiam Provincia Christiani ad I u- dices delati, & Diis sacrificare recusantes , ultimo supplicio addicerentur . Solum ergo anno I9. Imperii , Sc Christi so a. vel Ioa . , publicis Edictis Christianos ubique inquiri & persequi

Diocletianus imperavit. Ita narrat Eusebius L. 3. hist. cap. a. his verbis : Nouus decimns agebatur auous Imperii Diocletiani , cstmwe e Dystio , qaem Romavi Martium vocoυι, appetente die Fesio

362쪽

Dominicae Passisnis proposita sunt ubique Imperialia Edidra , quibus Ecclesiae quidὰm adfolum usque dirui , Sacri Qerὸ Odiees flammis

abfumi jubebantur 3 utque honorati quidem infamia notare utur ,

Plebeii verὸ libertate spoliarentur, si tu Christianae Fidei propos

permansisseπt. Et primum quidem contra nos Edierum hu1 modi fuit i Ied non multis pos aliae rursus Litterae supervenerunt , quibus

mandabatur, ut omNes ubicumque Ecclesiarum Motistites , primum quidem conjicerentur tu vincula , deinde veris Diis sacri care omFi

bus modis cogereNtur.

II. Saevus hujus Persecutionis incentor fuit Galerius Maximianus Caesar, quem Diocletianus adoptaverat. Cum enim Imperator I9. anno Regni sui Nicomediam ut ibi hyemaret adventasset, Galerius Maximianus Caesar post devictos Persas illuc& ipse accessit. Is Diocletiano suadere coepit, ut pro pace Imperii & Deorum honore Christianos ex Orbe exterminaret. Hoc faciebat Galerius matre sua extimulante, femina superstitionibus dedita : quae Deos montium venerabatur , & quotidie Sacrificia& convivia ex carnibus immolatis peragebat s quibus cum Christiani intercile nollent, imo eodem tempore precibus ac jejuniis indulgerent, summum adversus illos odium ipsa conceperat,& assiduis querelis filium non minus matre superstitiosum ad eos perdendos excitabat. Galerius ergo tota hyeme super his cum Diocletiano consilium habuit: cumque hoc fieret prorsus semotis arbitris, & nemine ad consilium vocato , existimatum fuit, capitale aliquod ad Imperium pertinens ab illis tractari. Galerii suggestionibus diu restitit Diocletianus, ostendens ei valde damnosum fore totius Orbis quietem hoc facto turbare ac tantum sanguinem fundere , Christiani enim nil aliud , quam pro suo Christo mori exoptabant. Prassiare igitur ac lassicere , ut illius Religionis homines a Palatii publicis ossiciis & a Militia

arcerentur.

III. Verum cum hisce rationibus Galerius non acquiesceret, Diocletianus rem hanc cum aliis conferre expediens judicavit: ejus enim erat malitiae , ut cum de bono alteri imponendo ageretur , ipse solus deliberaret, & sic sibi soli honorem & amorem reservaret s cum vero de re odiosa & alteri injuriosa tractaretur, aliorum consilium adhiberet. & sic culpam & querelas in alios Vertere posset. Itaque convocatis paucis quibusdat justitiae dc Militiae ossicialibus, servato dignitatis ordine , quid de hoc seu tirent a singulis petiit. Quidam odio particulari lati in sententia fuere, Deorum & publicae Religionis hostes esse prorSus exterminandos s alii vero qui ex suo privato sensu aliter sentiebant, X x a ut

363쪽

3 8 C A p υ et XIII. F. XI.

ut tamen Galerio adularentur, in idem votum venere. IU. Diocletianus necdum permotus dixit, in hoc negotio Deos esse consulendos. Quare ad Apollinem Mileti auspicem misit: quo cum perveni flet, Apollo non ex hominis ore sede pro laudo antri specu respondit: quod Justi qui erant super terram , ne veritatem diceret, ei obsistebant f dc propterea oracula, quae ex tripode reddebat, falsa erant . Idem Presbytera locuta est, sparsis capillis hanc humani generis calamitatem deplorans. Diocletianus postulavit, quinam essent Justi super terram : uno autem ex iis , qui Sacrificiis ministrabant, respondente, hos justos proculdubio est e Christianos, Imperator grato animo hoc audiens , ut amicis suis & Apollini satisfaceret Persecutionem

decrevit: volens tamen ut moderate ac sine sanguinis effusione exerceretur s quamvis GaleriuS eos, qui sacrificare recusarent, vivos comburendos esse contenderet, ejusque votum magna iaparte ut dicemus facto praevaluerit. V. Qitat dixi de Apollinis consultatione, responso, & decreta Persecutione, ex Constantino Magno in ejus vita resert E

sebius L. a. cap. sci. his verbis: Apollinem tunc temporis ex aut roer tenebrub quodam Decu, non ex bominis ore oraculum edidisse ferebatur s quo justos viros iu terris degeutes obstare sibi Hebat , quom ivus vera praediceret: atque idcirco fassa ex tripode oracula reddi oc Tripus sella erat tres habens pedes, in qua Phoebas seu multet Sacerdos Apollinis sedebat Sc responsa dabat . Hauc si ea adis

ille coronam ineuitam dimisit: expulsa diviva Idi arte , tantum inter bomiues malum lamentabatur . Et cap. I. idem Constantinus

referens , se adhuc adolescentem audiville Imperatorem ex Protectoribus suis curiosὰ sciscitautem , quinam oscut justi tu terris degeutes, oe quemdam ex saeri culis, qui circa illum Diocleti num ) erant , respondisse , eos esse Chri flavos 2 ille responso hominis quasi melle quodam avide absorpto , gladios ad punieudo crimina paratos , adversus Sanctitatem omni ν rebe lave vacuam distrinxit Statim igitur Janguiuolenta Edicta , cruentis ut ita dixerim mucro Iiίus scripsis : er Pudicibus praecepit, ut iugeMii solertiam sibiis Natura insitam , ad acerbiora supplicia excogit uuda tutenderetit.

Ul. Ex his manifeste apparet Christianae Veritatis potentia , quae ipsius Apollinis testimonio falsis Deorum oraculis ora ob Iuravit, ut ea amplius edere non postent. Et rursus ejusdem Sanctitas dum illius soli Professores ab Apolline Sc Aruspice vocantur Iusti. Apparet insuper summa caecitas & injustitia Diocletiani praefatum Decretum pronuntiautis, nimirum soli Christiani sunt justi, ergo sunt plectendi S morte exterminandi: quid aliud

364쪽

DIOCLETIANI PERsECU Tio. 3 saliud est, hoc nisi de Mundo justos eliminare, ut soli injusti maneant j At scio: justorum opera nempe Christianorum contraria erant operibus injustorum nempe Paganorum s & ideo in Christi Sectatoribus , quia justis, impleri debebat quod Sapientiae a. v. I a. dixerunt impii : Circumveviamus ergo Iustum , quoniam inutilis es uobis er contrarius est operibus nostris ct improperat nobispeecuta legis ct diffamat tu nos peccata disciplinae nosyra. Sicut ergo quia Christus scandala & peccata Scribarum & Pharisaeorum damnabat, coacto concilio isti eum morti inique addixerunt Joann. I s.sita quia Christiani Paganorum superstitiones& mores pravos juste reprehendebant, coactum est adversus eos praefatum concilium, in quo eos exterminare decretum fuit. VII. Dies pro Decreti executione designatus, tanquam conveniens & ferri propitius, fuit Festum Terminalium, nempe a 3. Februarii, quo antiquus Romanorum annus terminabatur :ut idem qui anni terminus erat, Religionis Christianae quoque terminus fieret , cum revera fuerit terminus prosperitatis, quam Diocletianus in suo Imperio antea obtinuerat. Illo igitur die qui fuit anni Christi sos. illucescente , Praefectus Praetorio cum Ducibus Tribunis & aliis ad Ecclesiam Nicomediae inopinate accessit, ubi effractis portis, ac Dei simulacro incassum quaesito, quotquot invenerunt codices combusserunt, reliqua praedae exposita relinquentes. Ecclesia in loco elevato sita e Palatio prospici poterat. Ambo Principes quod ageretur e senestris spectantes diu invicem contenderunt, an flammis absumenda esset. Asserebat Galerius, sed Diocletianus advertens, eam esese multis aedibus undique circumdatam, ne magna Urbis parSincendii periculo exponeretur , satius duxit eam solo aequandam esse. Confestim igitur Milites Praetoriani mitsi ferreis instrumentis eam etsi eminentem paucis horis solo aequatam & lapidum cumulum enectam reliquerunt. Diabolus enim ut ait Eusebius L. Io. hist. cap. 4. irritatus tot victoriis , quas Christus super ipsum reportaverat, nec quidquam contra Omnipotentem valens, super visibilia & materialia Templa ad eum adorandum consecrata primum suum furorem evomuit: similis cani qui dentibus mordet lapides, quando eum qui lapides jecit mordere non potest. VIII. Sequenti die a 4. Februarii primum contra Christianos Edictum publicatum fuit omnium antea Edictorum atrocissimum . Nemiuem quidem morti addicebat, sed omni jure causam dice udi Christianos privabat, omni quoque possessione gradu dignitate ac bonis spoliabat, Plebejos perpetuae servituti addi

365쪽

cens, liberam in omnes agendiJudicibus potestatem relinquens 'Ecclesiae omnes a fundamentis dirui praecipiebantur, Christiani coetus agere sub gravissimis poenis interdicebantur. Verum quamvis hoc primum Diocletiani Edictum contra Christianorum vitam nil expresse statueret, plures tamen Martyres emc re non destitit, praecipue ob Servorum Dei constantiam in deneganda sacrorum Codicum traditione.

IX. Post Edicti publicationem accidit factum quod Eusebius

L. 8. hist. cap. s. his verbis enarrat: Simul ac Edictum contra E Nesias propositum es Nicomediae, Vir quidam minimὸ obscurus, fed secularium bonorum praerogativa imprimis eo picuus, Zelo quodam Divivo commotus , ardore Fidei extitatus, Edieium illud iupublico illustri loco a um detraxiι, π tamquam impium ac Icele sum manibus suis discerpsit s idque duobus Imperatoribus in eadem

Urbe commorantibus , quorum uuas Seuior Augustus primum inter omnes Imperii gradum , alter vero quartum obliuebat. Hic igitur

eism primus omnium in ea Civitate hujusmodi facinore inclarui et , flatim ea supplicia perpessus , quae pos sauiam audaciam ei infigonda e credibile erat, laetitiam ac travquillitatem animi usque ad ultimum spiritum conservavit. Hunc Eusebius nomine non designat, Martyrologia tamen Usu ardi, Adonis , Romanum &c. eum Joannem appellant. Sic enim in Romano die . Septembris le- gitur: Nicomediae natalis Beati yoannis Maroris , qui cum videret crudelia Edicia adversus Christianos in foro pendere , Fidei ardoreaeeensus, inject manu illa detraxit atque discerpsit et eumque hoe relatum e et Dioeletiano S' Maximiano Augusis in eadem Urbe constitutis, omnia suppliciorum genera in eum experiri j erunt, quae vir nobili mus tanta alacritate vultus ac spiritus fusiuuit, ut ne tristis quidem pro his .ideri potuerit. Lactantio teste L. de Mort.

Persec.cap. I 3.,praeter ordinarias torturas,super cratem ardentem

positus & flammis subtus violenter accensis, igne consumtus hostia Christi essici meruit .X. Galerius his non contentus, Edictum volebat quod rem ad extremam crudelitatem deferret. Ad hoc ut Diocletianum traheret , immane facinus meditatus fuit. Cum vehementi fulmine ignis in aliqua Palatii parte accensus fuisset ut apud Euseb. Orat. Constantini cap. as. jussit secreto Galerius per servos suos incendium ad alias Palatii partes extendi s spargens, opera Christianorum excitatum suisse , qui una cum Eunuchis conjurassent, utrumque Imperatorem in proprio Palatio vivum comburere. Diocletianus etsi homo callidus, nihil tamen de hoc mendaci artificio suspicatus, sed toto furore concitatus , conse

366쪽

D ioc LETiANI PERSECUTI .stim jussit, ut omnes domestici crudeliter torquerentur. Quaestioni aderat Diocletianus ipse, & lateri ejus adstabat Galerius ipsius iram ne tepesceret magis inflammans. Magistratus omnes in reis inquirendis laborabant f sed cum soli innocentes , exclusis Galerii servis , qui vere erant rei, quaestioni subjicerentur, nihil inde extrahi potuit. Quindecim elapsis diebus alterum incendium exarsit quod tamen brevi sopitum fuit , sed nec hujus auctor qui fuit idem Galerius, quibuscumque repetitis quaestionibus, detegi unquam potuit . Qua eadem die Galerius ipse e Palatio & Nicomedia deceisit, conclamans, se adhuc media byeme fugere , ne a Christianis in proprio Palatio vivus combureretur . Diocletianus interea magis exasperatus iram nedum

adversus domesticos, sed & adversus omnes extendit, ut statim

dicam au. XII. Mart et Nicomediae , S. Georgius. I. D Rimos sui furoris conatus in Priscam Imperatricem &α uxorem, & Valeriam filiam M Galerii conjugem exercuit, utramque ad sacrificandum Diis c forte enim Christianae erant adigendo, quod illae infeliciter praestiterunt. Tantum earum crimen non distulit Deus punire post mortem s nam dimisso a Diocletiano Imperio, & eo adhuc in vivis agente, Omnia infortunia, quae personae talis conditionis pati possunt, &ipsae passae sunt 3 dc tandem mandante Licinio, publich truncato

capite eorum corpora in mare projecta fuere anno sis. . Ex Lactantio cap. I 3. Potentiores inter Eunuchos, qui principales in Palatio antea fuerant, furoris impetum primi experti sunt, quem illi invicta constantia usque ad mortem superarunt. Hi praecipue fuerunt Petrus Gorgonius, & Dorotheus ac caeteri cubicularii. II. De his audire praestat Eusebium L. 8. cap. 6.: Verum praomnibus, qui unquam sive apud Graecos sive apud Barbaros admiratione digni, Er ob fortitudinem celebres extiterunt, gloriosos atque illustres Dei Marores ea tempsas tulit. Doroloeum scilicet er reliquos cubiealarios pueros: qui tametsi summi honoris praerogatius ab Imperatoribus ornati essent, nee minus ab iisdem diligerentur quam Mii s probra tamen pro pietate tolerata er aerumnas ct diversa mortis genera adversus tuos excogita ιa , majoris revera pretii esse duxerunt, quum gloriam o delicias is ut feculi. Horum igitur avias dumtaxat hic exiιum referam, ut eη ilio Lectores coriicere

367쪽

p lat, quid reliquis contigerit. Productus es in medium quidam illorum in Urbe superius memorata Nicomedia) coram iis quos dixi Imperatoribus: jussusque Diis sacri care, cum id pertinaciter recusaret, nudato corpore sublimis tolli praecipitur , π .erberibus coucida, quoad tandem vel invitus jussis obtemperaret. Sed chm ille Bujusmodi tormentis excarni catus, in eadem sententia Armius permaneret; ipsis jam ossibus denudatis, eommixtum sale acetum tabesce tibus corporis membris infuderunt. dolores cum ille etiam toleraret , craticula deinceps ct ignis in medium affertur : π reliquia corporis ipsius inpar carnium, quae ad cibum parantur , igne offata Dut s idque non simul ae femel sed paulatim , ne scilicet celeri exitude Dugeretur. Nec carni es qui eum rogo imposuerant, dimittere

illum Hebaαtur, ni siprius jussis post tot eruciatus acquievisset. Ve

rum ille in eadem semper fententia persevierans victor ipsis tu tormeο- tis animam exbalavit . Hujusmodi fuit Mar rium unius ex Impe- ratoris cubiculariis, digni profecto suo nomine , Petrus enim ille vocabatur. Reliquorum vero Mar ria nihilὸ inferiora , tamen brevitatis studio bio omittemus . Id lautum retulisse sufficiet, quὸd Dorο- theus 9 Gorgonius una cum aliis pluribus , qui in Palatio miniserabant, post cujusquemodi certamina elisis laqueo faucibus Divinae victoriae praemium adepti sunt. Hactenus Eusebius .

III. Vide Lector , quantum unius viri Galerii Diocletiani animum transmutaverit. Hos quos ante speciali dilectione prosequebatur, etiam quod Christiani essent , quorum fidei res suasi mo&personam suam commiserat, repenth velut proditionis reos & quia Christianos, extremo odio execratur, & inauditos atrocibus addicit suppliciis. Hi ejus uxorem Priscam & filiam Valeriam ad Fidem Christi traxisse seruntur, Lact. de Mort. Pers. cap. Is .s diversa tamen sorte: nam infelices ista a Fide quam juraverant deficiendo , vitam opprobrio & quidem sempiterno elauserunt, illis quia in Fide constantibus tormenta & ipsa mors cessit in gloriam ac triumphum. Ex praefata Eusebii narratione colligitur, S. Petrum statim post primum incendium s stinuisse Martyrium , cum dicatur productus coram duobus Imperatoribus: nam, ut dixi, secuto secundo incendio, eadem die iniquus Galerius abscessit . Et quidem non simul & eadem die fuisse passos indicant Martyrologia Bedae, Usuardi, Adonis,& Romanum , quae Passionem S. Petri die II. Martii colunt , SS. vero Dorothei & Gorgonii s. Septembris 3 ubi seruntur eadem tormenta passi, quae S. Petrus, & tandem laqueo necati εcum tamen Eusebius hos duos solum meminerit, laqueo fuisse occisos: sed cum Eusebius dicat, se ex unius Petri Martyrio

nota

368쪽

nota facere velle quae aliis contigerunt, credibile fit . DorOtheum & Gorgonium eadem quae Petrus pertulisse tormenta , oculterius laqueo fuisse necatos . IV. Horum Martyrum Corpora honorifice sepulta, paulo post Diocletiani justii fuerunt inde extracta & in mare projecta Ine, ajebat, ipsi Christiani eos adorarenthiam quam Deos haberent Euseb. L. 8. cap. 6. : nesciens, honorem , quem nos Mar tyribus exhibemus , summe inferiorem esse cultu , quo soli Deo servimus. Ad hunc immanem Diocletiani errorem allusisse creditur Lactantius L. f. Instit. cap. I l. dum ait: Nemo hujus tauta belluae immanitatem potes pro merito describere , quae uno loco rec Mus, tam eu per totum Orbem dentibus ferreis saevit , o' non tantii martus hominum dissipat , fed re ossa ipsa commiuuit, O' tu ciueres furit , Ne quis extet sepultura locus : quasi vero id affectent qui Deum conraeutur , ut ad eorum sepulcra veniatur , ac non ut ipsi ad Deum perveniaut . Iurenam illa feritas quae rabies quae infania est lucem livis, terram mortuis deaegasse e Corpus tamen saltem S. Gorgonii e mari fuisse extractum, indicat Martyrol. 9. Septembris , ubi ait : Iuterjecto autem tempore Beati Gorgonii Corpus Roma in delatum fuit ae via Latina positum , S' inde ad Basilicam S. Petri trans

latuin : postea autem in Gallias deportatum, testis est Sigebertus in Chron. anno Domini 764. V. Inter innumeros Martyres, quos hac occasione Diocleti aut rabies immolavit, post trium praefatorum Martyrum, qua tuor excubiarum Praefecti, inter quos unus Eusebius vocabatur , ad Fidem una cum suis uxoribus conversi , mortem pro Christo subiere. Bollandus hos eosdem esse putat, quos Graeci et O. Januarii Bassiam Eusebium Eutychen & Basilidem appellanis de quibus in Menol. Basilii haec habent: Isi quoque Saulii temporibus impii Diocletiani Imperatoris Marorium subieruvt. Cum enim primi in Palatio essent, opibusque oe gloria praecellerent, via dentes Sancti Toeopempti tu perferendo Martyrio atque cruciatibus consautiam , credideruπt in Christum s solatisque cingulis ct ante Imperatorem projectis, Je Chri stanos professi faut . Tune praecepit Imperator , ut si ex animo id dicerent, irent, oe' peeuviam suam om nem aliis traderent , qui promtismo animo id executi sunt. Tune Sanctus Bassus in altam foveam demissus terruque usque ad pectus obrutus, prαcisis manibus spiritum Domino tradidit. Esibius veris inter duas columuas iuverso capite suspensus, feeuri intercisus obiit. Eulyebius autem manibus pedibusque ad quatuor palos alligatis iutres partes discerptus obdi/rmisit. Demum Basilides gladio u sfecto

per medium vestrem ad Domiuum migravit.

369쪽

VI. Quia vero praefati quatuor Sancti dicuntur conversi visa constantia S. Theopempti, operae pretium est ejus referre Martyrium ex eodem Menol. 4. Januarii, ubi sic lego : Hie tempori-has Diocletiavi Imperatoris floruit. Cum autem adversus Cbristianos Perseeutio mota fuisset, primus omnium in eadem Persentisve Corisum profusus , Marorii corouam accepit. Num comprehensus, in ardontem furnum injicitur , sed iude illaesur evadeus, effosso ocu-Iorum altero, poculum a Theona sMago, jussu Imperaturis vexens infectum exhaurire cogitur, ut sic tuteγiret. Verum cum Theonas illum nullo damno affectum vidisset, in Chrisum eredidit. Tum ira excandescens Imperator , Saucium Theopemptum decollari mauda-etit s Tbeouam vero tu altissimum foveam demitti, s congeso a Lictoribus aggere obrui . xuod cum factum esset, suffocatus in loco beatam animam suam Deo reddidit : pro quo uterque Saucius alacriavimo proprium suguinem pro Dudens, s fundum o quae in eo sunt abnegavit . Horum agonem commemorat quoque Martyrol.

Rom. die 3. Januarii : addens Zosimum & Athanasium Com- naentariensem , quos tamen dicit pastos fuisse in Cilicia. Hoc tamen ad praesens intentum parum refert. Vt I. Redeundo autem ad quatuor prae laudatos Martyres , fertur quod eorum servi cum uxoribus & filiis numero Ioo. , se Diocletiano Nicomediar praesentarunt, dicentes se Christianos esse, quos repertos in Fide constantes trucidari julsit. De his agunt Graeci 7. Februarii: in Menol. Basil. s in hoc diversi , quod Martyres ad tria millia extendunt , & S. Petrum nominant, quem faciunt Alexandriae Episcopum: sic ergo dicunt: Certa meu Sauciorum trium millium Murorum , qui Nicomedia Mar rium passt fuοι. Ni subditi fuerunt quatuor Protectoribus , quio Diocleti auo Imperatore mi , Sauciam Petrum Alexandriae Ar-cbi episcopum comprebeusum decollarunt: tum ad Grisi Fidem eou- vers una cum orauibus suis pos Savoti Petri mortem , ipsi etiam pro risio eas funi. Viaeutes autem p νo Christo suos Domiuos mori, tristes oe' etelo luee usi, assumtis uxoribus suis o liberis o muth quo

propioquis , veneraut Nicomediam 3 π in eo petis Imperatoris exclamaru ut dicentes.'. uos etiam Christiani sumus: quod ubi audiviti Diocleti auus , turbatus oe' ira excavdescens , primum quidem blaudistis illos indueere eonatus es , as Grisum abutaareus 3 verum cum

sibit profecuset, praecepit Militibus , ut gladiis illos eoram se conti-dere ut . Horum Martyrium aliqui ad ann. 3o4. alii ad 3 os . referunt: sed haec cum morte S. Petri Alexandrini Episcopi non cohaerent , quam Baronius ad ann. 3io. protrahit. VIII. His ergo relictis ad certiora transeo. Persecutio , quae a Pa-

370쪽

D ioc LETIANI PERsECUTIO. 3 sya Palatio Imperatoris initium sumserat, ad Ecclesias Nicomediae

furorem extendit . Ferunt Graeci in Menol. 28. Decembris,

quod cum Christiani in Festo Natalis Domini Nicomediae in Ecclesia convenissent, Omnes numero a o. millia, unico excepto

Episcopo, qui ut alios juvaret a Deo servatus fuit, igne combusti sunt. Hoc idem confirmant Latini in Martyrol. Rom. as. Decembris his verbis : Micomedia passio multorum millium Martγ-ram , qui eum in Chrisi Natali ad Dominicum convenissent, Dio-eletianas Imperator januas Ecclesia claudi jussit π ignem circumcirea parari , tripodemque cum thure prae foribus povi, ae praeonem magna voce clamare , ut qui incendium vellet Ufugere , foriss exirenter Posi ιδus adolerent : cstmque omnes unε voce respoudissent, pro

Chrso se libevtius mori s luce o Qve consumti, eo die nasci meruerunt tu Coelis , quo Cbrisus in terris pro Diste Mundi nasci dignatus es. Alii etiam,qui extra rogum fuerant,diversis suppliciis affecti sunt, ut Indes Eunuchus alligato ad collum saxo in mare demersus , Leon copiarum dux contusis saxo oculis ac dentibus, una cum Dorotheo praeposito , capite plexus et Mardonius igni combustus 3 Mygdonius in foveam injectus s Glycerius Presbyter flammis traditus s Theophilus Diaconus praecisa lingua in campo lapidatus , & complures alii eodem die coronam Martyrii acceperunt. Quorum omnium Sacras Reliquias Sancta Dom-na sepelivit, deinde navigio impolitas honesto loco abscondit. Quare delata , primum capite plectitur, mox igni comburitur. Aliquorum ex praefatis meminit Martyrol. Rom. eadem die, addens Agapen & Theoph lana Virgines s cum hoc discrimine,

quod Graeci bos Martyres volunt sub Maximiano fu i ste corona tos , Martyrol. vero sub Diocletiano, ait enim : Nicomediae Sa Horum Marorum ludis Euuucbi, Domnae , e ape di Theophilae Virgiuum G fociorum , qui tu Persecutione Droeletiani post longaeertamina diverso mortis genere coronam Marorii fuοι assecuri .

Et hoc verius puto , Maximianus enim Nicomediae tunc non

erat

1X. Anthimus Nicomediensis Episcopus capite truncatus est reserente Eusebio L. 8. cap. 6. de quo Martyrol. Rom. 27. Aprilis ait: Nicomediae uatalis Sancti Authimi Episcopi MarlIris, qui in Perfecutione Stoeletiani ob eonfessionem Christi Marorii gloriam eapitis obtruneatione fuscepit. Sequuta es quoque illum universa peve gregis fui multitudo , quorum alios Pudex gladis obtruocari , alior ignibus eonflagari, alios navigiis impositos pelago

immergi scit. Causa tantae stragis , ut dixi, fuit incendium calumniose Christianis imputatum . Propterea capti Presbyteri M. - Y y a MN

SEARCH

MENU NAVIGATION