Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

IX. Tunc facta sunt tonitrua sulmina multa & imbres,

Ventus autem tam vehemens irruit, ut corporum custodes fugam elegerint ad vicina tuguria se recipientes . Nec tantum propter tempestatem fugerunt, sed maxime territi visione , qui videbant procerum Virum , clypeo , thorace , galeil & hasta armatum , ex quibus undique erumpebat ignis , minaci vultu contra se stantem , & hic erat S. Martyr Sofander . A qua gero Ventorum impetu in alterum propulsa littus usque adeo recesserat, ut fundus appareret siccus , & Virginum Corpora conspicerentur , unde innexos funes Theodotus & socii praeciderunt falcibus , ac ea efferentes jumento imposita vexerunt ad Ecclesiam Patriarcharum sepelientes ea in vicino monumento . Virginum utem nomina haec sunt: Thecusa , Alexandra, mutue , quae Apostolicam vitam Omnibus renuntiantes tenuerant, Claudia , Eupbrasia , Matrona erynlitta , seu , ut Graeci volunt, Iulia .X. Facta die , fama sacror una Corporum raptus universa Civitas repleta est. Unde mox ac Christianus aliquis conspiciebatur, in quaestionem trahebatur. Quod cum non paucis accidisse Theodotus rescivisset, voluit se ipsum tradere s sed a sitis

impeditus fuit. Polychronius tamen mutato habitu transformans se in rusticum, in forum abiit ad veritatem certius eXplorandam.

Sed agnitus & comprehensus adductus est ad Praesidem , a quo plagis mulctatus , cum etiam stricto gladio mortem sibi comminari videret, terrori cessit & confessus est de reliquiis Virginum quod eas de lacu tulisset Theodotus , & locum ubi eas abdid

rat indicavit. Unde sacra Corpora e monumento a PaganiS extracta concremata suere , & tunc cognoverunt proditorem,

a Thecusa & iis qui apparuerant praenuntiatum , a quo Theodo tus cavere debebat, esse Polychronium . Hoc Sanctus Vir cum audi stet, valedicens fratribus , eosque ut pro se orarent adhortatus , ad certamen se praeparat. Cum illis in oratione diu persistens rogat Deum, ut det sibi vires ad perficiendum agonem, sanguinis sui effusionem in sacrificium acceptet, & tandem Ec clesiae suae donet pacem . Precibus completis , singulos ample xatus monuit, ut si Presbyter Fronto e Malo veniret ferens secum anulum, darent ei Reliquias suas, si tamen eas potuerint suffurari. Atque haec dicens, totumque corpus suum signo Crum cis muniens, in stadium processit animo imperterritus .

hortari coeperunt, ut dum adhuc erat tempus se praeservaret ἔQuia, ajebant, Sacerdotes Minervae & Dianae cum Turba populari , te accusant, quod omnibus Christianis dissuadeas cultuma Id

392쪽

DIOCLEΤIANI PERSECUTlo . 377 Idolorum, & Polychronius reum te fecit subductorum furtim Corporum. Quibus ille subridens ait , im: si amici mei estis icgratiam mihi vultis facere, ite ad Magistratus & dieite : Theodotus , quem Sacerdotes cum tota Civitate accusant, ante fores adstat s & his dictis eos antecessit, seque accusatoribus suis praesentavit: & ad Tribunal ingressiis stabat intrepidus ac vultu subridenti praeparata intuebatur tormenta, ignem, lebetes ferventes, rotas, & alia cruciatuum genera ibi exposita. XII. Tunc sic adstantem Theotecnus conspiciens longo sermone eum ad se trahere conatus fuit, eumque amplis promissis allicere , dummodo ejurato Christ' Deos veneraretur . Quibus omnibus palam respondit Theodotus f hinc falsorum crimina& infamias , quas eis Pagani ipsi attribuunt, detestans s hinc deis Christi excellentiam & miracula extollens. His multitudo e rum qui aderant, M Sacerdotum praesertim, furore accensa, conelamare ad Praesidem coepit, cur hunc contra Deos blasphemum in frusta non concideret s' Quare statim Theodotum equuleo suspendi jussit ac divisi in partes carnifices latera ejus ungulis lacerare coeperunt quantum quisque valebat, adeo ut aliquibus lassis alii succederent. Pugil autem invictus mentem fixam habens in Deum corpus non suum sed alienum tradidi lite carnificibus videbatur. Tunc Theotecnus aceto plagas aspergi & igne torreri praecepit . Cumque Sanctus Martyr, ab adustis laterum carnibus sentiens nidorem, nonnihil nares avertisset, Praeses existimavit , eum a tormentis jam vinci coepisse . At Theodotus: falleris , inquit, non lassor ego, sed tui carnifices in me torquendo lassantur. Nova adinveni tormenta , ut me probes, seu potius

agnosce alacritatem spiritus, qua me donat Jesus Christus ti facit, ut te tuosque Imperatores eorumque minas contemnam .

Ita loquenti maxillas saxis contundi & dentes excuti Theotecnus jussit. E' contra vero Martyr: Etiamsi, inquit, linguam mihi

excideriι, Toeotecne , o omnia vocis organa , Deus tamen etiam tacentes Christiauor exaudit.

XIII. Tandem sessis ab eo laniando lictoribus, mandavit Praeses ex ligno depositum claudi in carcere, in aliam quaestio

nem reservatum. Ipse vero cum per medium duceretur forum toto concisus corpore, ipsisque vulneribus victoriam ostentans , concurrentes undique ad spectaculum Cives invitabat, ad c

gnoscendam ex iis quae pastus erat, Christi potentiam . Quinque elapsis diebus a Judice iterum vocatur , qui cum firmiorem ipsum invenisset, jullit denuo applicari ad lignum : & utrimque adstantes lictores velut serae, priorum vulnerum loca scrutari Tom. VI. B b b co

393쪽

3 8 CAνυτ XIII. F. XVI.

coeperunt, & ungulas profunde infigere. Sed videns Praeses frustra se laborare ac tortores deficere, depositum e ligno supra ignitas testulas jussit collocari , quibus interiora corporis penetrantibus gravissimum sentiebat quidem dolorem , sed Deo juvante nihil se pati ostendebat. Quare equuleo aliisque saevioribus tormentis excarnificatus fuit, sola ejus lingua ad Iaudes Dei

illaesa permanente. Cum vero exhaustis tortoribus, Martyr Omnia velut jocum ferret, desperatus Theotecnus capitis sententiam in eum postea comburendum pronuntiavit s quam ille laeto animo suscepit. Et cum duceretur ad supplicium , velut ad triumphum iret, quotquot convenerant Viri ac Mulieres gen rose allocutus, ad stadium perveniens, pr aissa ad Deum Or tione paudens suscepit gladium. XlU. Tum vero ingenti pyra constructa cadaver Sancti Ma tyris in ipsam lictores conjecerunt: sed ecce prodigium : subito enim apparuit supra pyram Iux circum quaque refulgens s ita ut nemo eorum qui ignem incensuri erant, accedere auderet & sa crum Corpus illaesum permaneret: de hoc accepto nuntio mandavit Theotecnus ad capitis 8c cadaveris custodiam Milites ibi manere, quod factum est. Interim ad vesperam ex vico Malo, Presbyter Fronto Ancyram advenit serens ex condicto anu Ium Martyris, a quo sacras Reliquias sperabat juxta promissa se accepturum i secum trahebat jumentum vino veteri ex vinea , quam ipse colebat, oneratum. Cum ergo ad locum pervenisset ubi Cor pus Martyris custodiebatur, Dei providentia factum fuit, ut asina super Martyris Corpus ramis superinjectis S laeno coopertum procumberet: hoc videntes custodes, Frontonem invitarunt ad manendum cum eis ea nocte. Igitur igne accenso & coena paraia Frontonem ut secum biberet induxerunt. IlIe autem Iumento exonerato vinum suum gustandum eis praebuit, quod optimum

experti sunt. Dum biberent. sermonem habuerunt de iis quae passi fuerant , ob male custodita corpora Feminarum in lacum projecta , quae homo quidam se meus furtim sustu Iit: cujus pro pterea corpuS capite rruncatum ibi custodire se alle rebant. Hoc audito Fronto, tota facti serie sibi exposita, cognovit, bunc hominem ferreum fuisse Theodotum, quem ferreum appellabanr j qui omnibus in tormentis insensibilis apparuerat. Tunc Presby ter Fronto actis Deo gratiis, ejus imploravit auxilium. Cum ergo custodes vino inebriati gravi sopore correpti fuissent, Corpus Martyris sibi indicatum sussu Iit, ac digito ejus anulo reposito νillud jumento imposuit. Deinde ramos ac famum, uti jacuerant supra Sanctum, sic iterum composuit , ut custodes suspicari nota

394쪽

D 1oc LETIANI PERsECUTlo. possent, aliquid inde esse ablatum. Illucescente autem die surgens Presbyter quaerebat asinam 3 quae tamen ab Angelo deducta per devia loca ad vicum Mali pervenit, S cum sacro onere procubuit in eo loco, ubi postea in honorem Martyris Ecclesia erecta fuit. XV. Acta S. Theodoti & septem Virginum , & circumstantiae omnes scripta sunt a Nilo teste de visu , quia uno ex sociis S. Theodoti s ideoque ut sincera & omni fide digna habentur a Bollando, Ruinari, & aliis Recentioribus. In eis recensen dis immoratus sum s quia & prodigia, quae Deus in istis Sanctis operatus est, & constantia quam exhibuerunt septem ille Virgines, & maxime Theodotus homo cauponarius & conditionis infimae tum in defendenda Fide, tum in serendis pro ea cruciatibus, demonstrant clare adfuisse potentiam supra humanam :& consequenter valde promovent hujus mei argumenti pro Religione Christiana firmam Veritatem. S.Theodoti & SS. Virginum memoriam colunt Latini & Graeci die I 8. Mati s Graeci vero aliud de receptione Reliquiarum S. Theodoti solemne Festum

celebrant die 7. Junii in Menol. Basilii, ubi haec habent: The

dolus Christi Martyr in Galatiae μοιincia in Castello Malo natus , cum Sanctorum 4Mar rum Reliquias sepeIiret, deIatus apud Θν ra Hasdem oe' captus in carcerem detruditur . Mox ad quUiovem ductus , Praesidi vehemeuter contradixit, Deosque Graecorum irrim eorumque adoratores fatuos oe' miseros appellaviit . Tum vero gravi simὰ casus tignoque suspensus, admotis faeibus in lateribus uputatus es ejusque carnes dilaeerata . Pos hae lata fententia, ut gladio feri retur, oro vir, utque ita capite plexus es. 2uidam veris Presbter Hrouto nomiue auimadversens ejus Reliquias a Militibus custodiri , ad eos accessit e vivoque delinitis oe' somno captis, Reιiquias jumento

impositas abstulit, o in praedio suo sepeliviit , ubi usque in prae fenum diem eurationes fundavi. Haec compendio su ut, quae egΑctis retulimus.

s. XVII. S. Romani ct Infantis Marorium,

. . . .

I. On minus celebre fuit primo Persecutionis anno S. RωI mani Martyrium, cujus tota Civitas An ti ochena, imo& Galerius Imeerator, qui tunc ibi aderat, testes fuere . Erat Romanus,patria Palaestinus, genere nobilis aetate juvenis, Eccle sae Caesariensis Diaconus ti Exorcista: eo enim tempore ob pe Ibb a uia

395쪽

3go C A νυτ XIII. V. XVII.

nuriam Clericorum, idem cipe plures functiones exercebat. Contigit ergo, ut mense Martii vel Aprilis anno Io 3. Anti chiam adveniret, cum Diocletiani Edicto Ecclesiae solo aequarentur 3 vidensque plures viros, feminas, pueros ,& Ecclesiae Ministros turmatim ad Idola accedere, ejusmodi spectaculum intolerabile judicavit: quapropter Zelo Fidei ac pietatis accensus alta voce eos increpavit 3 nec curans , quanto se periculo exponeret, Christianos qui perierant convocavit, eosque tanto ardore est allocutus, ut alacres facti, parati essent ad novum certamen subeundum , & ad eos , qui se vicerant, novo certamine

superandos. Imo addit Eusebius L. a. de Resurrectione ) videns

Iudicem exultantem de his qui fuerant superati, aggreditur vim faciens , & dicit: Non recedes tatus, habet enim Deus Milites , qui juperari non possunt.

II. Judex nomine Asclepiades , qui ex victoria de iis qui ceciderant , sperabat se de omnibus triumphaturum , tam subitam

mutationem cernens, furorem suum in auctorem convertit. R

manum ergo ad se adduci imperavit, qui cum gaudio non solum secutus est vocantes, sed priecessit. Coram iudice positus , &. ab eo exprobratus, cur adeo audacter tot Christianos ab obedientia imperatoribus debita subtraxisset, fassus est , se criminis adeo g Ioriosi reum eme, & pro eo se paratum esse omnia pati , quae tava crudelitas excogitare poliet. Quare Astlepiades , ut erat genio ferox , eum in equuleo extendi Sc viscera ejus lacerari praecepit. Advertens tamen , eum ede genere valde illustrem , mutato consilio , alia tormenta & quidem atrociora excogitavit: plumbeis flagellis totum corpus ei coalucidi jussit s sed cum majori libertate Sanctus Martyr idololatriae vanitatem despiceret, esu Christi excellentiam extolleret, ira percitus Iudex tormentis tormenta eaque ferociora addidit, tantoque aestu furens , ut carnificum manibus eum torquere nou contentus, furentibus ac minacibus obtutibus, stridore dentium manuumque extensi ne eum terrere conaretur, adeoque ra ageretur, ut identidem

e sella , quasi eum suis manibus perculsurus prosiliret, minas in eum intorquens. Quibus nihil territus, reserente Prudentio, Sanctus inter alia respondit: quod si Imperator Christianos persequitur , ipse ut suum Imperatorem non amplius recognostit: nec enim tenetur obedire homini etiam Principi , qua udo praecipit crimen . III. Ast lepiades sumens verba haec posteriora, ut notam re

bellionis, jussit eum in equuleo suspendi & serreis ungulis usque ad ossa dilacerari . Quo in cruciatu adeb vi tortores fueruat,

396쪽

ut carnibus laceratis, ipsi serrei unci in ejus ossibus hebetarentur. Haec tamen animi tranquillitatem ei turbare non poterant, quin& infelicitatem inimicorum Christi deploraret, A suam felicitatem in tormentis publicaret. Quare irritatus Judex ptaecepit ut non amplius latera , sed genae & facies ei lacerarentur: de quo S. Martyr gratias egit, quod non unum tantum sed plura ad laudandum Deum sibi ora aperirentur . Tunc quiescere jussis tortoribus, minatur iudex, se eum vivum combusturum. At hoc nihil commotus Romanus, sed gloriam Religionis Christianae celebrans, proposuit Judici, ut si vellet, hujus veritatis ab innocente puero exquireret testimonium, spondens, quod ille dixerit se secuturum .

IV. Non displicuit Asclepiadi haec petitio. Accersito itaque

puero vix ab uberibus evulso , cui nomen Garulas , Romanus ab eo petiit: dic mihi, filiole, quem oportet adorareὶ Christum Jesum, & in illo Patrem, an Deorum multitudinem ' Respondit Infans: alius non est nisi unus Deus, &Jesus Christus est verus Deus. Hoc responso confusionem inter ac indignationem fluctuans Asclepiades, puero dixit: quis haec te docuit at ille: mea mater , inquit, & matrem docuit Deus. Haec cum lacte ab uberibus hausi, Christum & hausi credere. Tunc Judex : veniat, inquit, mater , & adsit supplicio filii. Quae cum venisset, puerum nudari ac flagellis adeo crudeliter caedi julsit, ut undique sanguinis rivi effluerent, omnibus qui aderant ipsis etiam Officialibus & tortoribus commiseratione lugentibus, Matre sola ad hoc spectaculum serena facie permanente : imo cum puer prae

dolore supplicii potum in refrigerium postulasset, illa severis oculis ipsum intuita ei dixit: nil amplius imposterum petas, fili

mi, praeter aquam vivam vitae aeternae, quam dabit tibi desus Christus, sicut pueris Bethlehem largitus fuit. J unc infans carceri traditur, & Romanus tormentis iterum applicatur violentius: sed cum iste carnificum segnitiem & laxitatem argueret, eodem quo infans carcere reclusus fuit, donec ejus constantia defatigatus eum vivum comburi, & infantem capite truncari jubet. V. Sententiam hilari animo Romanus excepit. Non procul ab Urbe supplicii locus erat: ibant ergo s Infantem latim ulnis gestabat mater, cumque ad locum venisset, absque lacrymis

aut ullo doloris signo filium carnifici tradidit, solum ori ejus osculum imprimens & precibus illius seipsam commendans: deinde expanso pallio caput sanguinem & corpus filii dum truncaretur excipiens, in sinu repositum asportavit. Infantis hujus

397쪽

Nartyrium canit inter caeteros Prudentius hymno Io. , & Ecclesia Latina colit I 8. Novembris una cum S. Romano dicens

assus ect etiam ante Usum puerulus nomine Forula , qui ab eo im terrogatas , utrilis melius esset uvum Deum colere , an plures Deos, cum in unum Deum , quem Chrsiani colunt, eredendum esse respoudi et, verberibus caesus jusfus es decollari. Graeci quoque naMenol. Basilii eadem die , ut infra dicam. VI. Interea eodem in loco parata erat ingens lignorum strues, in qua jam positus fuerat Romanus comburendus, jam inque manibus retro vinctis palo alligatus erat, solumque Galerii Imperatoris, qui tunc aderat Antiochiae, mandatum de igne accendendo expectabatur. Erant ibi tunc quidam Judaei, qui ei dicebant: Apud nos tres pueri in fornace Babylonica praeservati fuere in testimonium veritatis nostrae Religionis : Christiani tamen ardent & in cineres resolvuntur. Verum mox Coelum nubibus coopertum tantam pluviae copiam effudit, ut quocumque con tu ignis accendi nequiverit, Romano interim irridente &a tortoribus petente: ubi est ignis p Hoc nuntio correptus Imperator censuit contra Dei voluntatem non esse pugnandum, ideoque decrevit libertate esse donandum, quem adeo visibili portento liberaverat: sic ad Judaeos confundendos Divina virtus operata est, ut ubi in fornace Babylonica tres pueros a flamma liberavit, hic ne quidem flammam accendi concessit. UII. Liberatus fuit S. Romanus ab uno supplicio , sed incidit in aliud. Asclepiades quod contigerat prodigium magicae ar ti tribuens, ut Imperatori blandiretur, suamque feritatem ex pleret, severiorem excogitavit cruciatum . Jussit, ut lingua, quae ne Deum negaret adversus hominem locuta fuerat, ei praecideretur. Aderat ibi quidam Medicus nomine Ariston , qui prae infirmitate a Fide defecerat. Hic secum deferens instrumenta ad hoc necessaria urgebatur incidere , quam nolebat, lin guam. Et de facto incidit, incisam tamen apud se custodivit, tum ad sui tutelam, ut videbimus, tum ut eam in honore haberet ι consueverant enim etiam infirmiores , interius tamen Fideles , honorare si quid a Martyribus sumtum esset. At ecce novum miraculum: qui abscissa lingua mori debuerat, remittitur sanus in carcerem, ubi a Custode ejus quod acciderat ignaro, de nomine interrogatus, alta & clara voce respondit: Romanus ιocor : imo &in aliis occasionibus loquebatur distinctius quam prius, cum ante excisam linguam balbutiret . Rumor ii

jus novi prodigii ad Galerium & Asclepiadem pervenit: qui suspicati, chirurgum muneri ac mandato defuisse, sive quod &

398쪽

D IOCLETIANI PERsECUTIO. 3 83 ipse adhuc secreto Christianus esset, sive quod arFento seductus,

carceri eum addixerunt. Adductus ergo ad Judicem, qui eum morti tradere cogitaverat, petiit primo , ut oculari inspectione videretur, an intra Romani os amplius lingua esset: deinde intestimonium protulit linguam ab stilliam, quam in sui tutelam apud se asservabat: addiditque: producatur alius, cui non assistat Deus, & secundum mensuram incisae linguae ei incidatur lingua, di si vixerit, meum commentum est , & non Dei defensio. Pr ducitur quidam damnatorum, & diligentissime mensura accepta , incisa ei lingua est. Tantum ut impleta incisio est , finis vitae ejus completur, mortuus est enim. Quibus in Romano duo vides miracula : unum quod sic praecisa lingua non statim mor tuus sit: alterum , quod praecisa lingua adhuc loqueretur θc quidem expeditius quam ante.

VIII. Quid vero postea S. Romano acciderit, & quis fuerit illius gloriosus exitus, habemus ab Eusebio L. de Mart. Palaestinae cap. I. , nimirum quod Cout rufus in carcerem oe diuti Θ ib dem maceratus, taudem cism Imperatoris vicessalia jam ad est , O ex solemni more universis , qui tu custodia teuebantur, indulgentia publice per praςcoNem avuuutiata esstet, solus ad quatuor usque

puuera distentos babens pedes, tu ipso Deeus narvo, fractis laqueo faucibus, Mar rιο sicut optaverat, coronatus est. Ubi notandum quod toto illo tempore, quo tu carcere mansit, continuavit in eo miraculum , ut sine lingua expedite loqueretur s sic enim idem Eusebius Lib. a. de Resurrect. ait: Mou enim femel loeutus tacuit ,sed conferebat cum aliis de Cruce s vi 2IOria Christi s ct θορmultis mensibus su carcere coavsiturus. De hoc S. Martyre sermonem unum & sorte duos habuit S. Chrysostomus , qui extant tom. a. Oper. novissimae editionis ἡ ipsum quoque in Occidente celebravit Prudentius, ut supra dixi. Quae de S. Romano & Infante dixi, Graeci in MenoI. Bas.

I 8. Novemb. ita memorant: Hie impio Maximiano Galerio γimperante Martyrium subiit . Obviam enim fatius Asclepiadi Praefecto , ei m Idolorum riuum iurederetur, gelo accessus couatur est, Bominem ab hujusmodi proposito averIere, offeretis Idola nequaquam Deos esto , sed unum este Cori Nauorum Deum . xuare colaphis crifus , is equuteum rapitur re depectitar : qui dum torqueretur, pergebas dieere , usum eine Deum Chνisiaoorum, quem vel infautes Quoscus3. Productur itaque Sauli; iussu ad redarguendam Praefectum Infaus re interrogatus is Praefecto , quemvam Deum coleret: Eum, isquit, quem Grisiani colant adoraui 3 seque ita is matre edo- sum . Verberibus u ιur exceptus Infavs praesesto moἔrς , siquo

399쪽

poposcit qua sitim depelleret: eui Mater : ne bibas ait, βι , ex haeaqua, sed .ade er ex aqua vivente bibe. Et hane tu modum deesta-ιus es. Romanus vero post excisam linguam , rursus expeditὸ Io-quens, in carcerem detrusus, ibique μaximiani jussu suffocatus, Martyrii eoronam adeptus est. Ita Graeci. Latini vero eadem die in Rom. Martyrol. ajunt : Antiochia natalis Sancti Romani Maroris, qui tempore Galerii Imperatoris, cum et Uclepiades Prae- feeius in Ecelesiam irrumperet, eamque funditus conaretur evertere, eaeteros Christianos bortatus,'ei contradicerent , post dira tormenta s linguae abscissionem c sine qua tamen Dei praeconia loquebatur γiu careerelaqueo prangulatus celebri inar rio coronatur. Quae in substantia cum Graecis concordant,

q. XVIII. u. Procopius, Philippus Heracleae Episcopur, ocii

I. Rimus, qui in hac Persecutione Pa I aestinam Martyrio

A illustravit, Eusebio teste L .de Mart. Patast. cap. I., Pr eopius est . Vir fuit a juventute castitate omniumque virtutum exercitio clarissimus, austeritate vitae adeo extenuatus, ut semimortuus videretur, anima corpus ei sustinente. Panis & aqua ejus cibus erant, a quo triduo vel septiduo etiam abstinebat. Die ac nocte sacras Scripturas legebat. In his totus erat, inscientiis vero humanis sobrius . Genere IEliensis erat, habitatione Schythopolitanus . Ibi Ecclesiae tria ministeria praebebat runum Lectoris, alterum Interpretis in linguam Syriacam s eum enim tunc Scripturae graece vulgarentur, ipse lingua Syriaca tunc vernacula POpulo eas exponebat s tertium vero Exorcistae. Schythopoli Caesaream cum aliis ductus in porta Civitatis sistitur & ad Flavianum Praesidem trahitur: & priusquam carceris vel vinculorum experiretur angustias, in ipso ingressu a Flaviano ut Diis sacrificaret impellitur . At ille magna voce, non esse Deos muItos, sed unum Faciorem omnium testatus est . Quibus comm tus Jc conscientia saucius Judex, ejus sermoni acquiescit: & ad alia divertens, ut saltem Imperatoribus sacrificet, imperat . Sed cum Procopius quasi despiciens responderet: Non es bonum multos 'Dominos esse : Unus Domivus es, unus Rex. Quae verba

male habens Judex capite eum damnavit s quod impletum fuit Caesareae in Palaestina 7. Julii anni Ioa. die Mercurii. Cujus me moriam celebrant Latiui die s. ejusdem mensis. II. Graς-

400쪽

Dioc LETIANI PEReseUTro . 383 II. Graeci eadem die ac mense in Menol. Basilli agunt de

S. Procopio Martyre, diverso tamen ab eo de quo cum Euse-hio locutus sum, ajunt enim : εMagnas Marον Procopius in Urbe

Elia Corsiavo patre matre Pagana natus, imperante Diocletiano , post patris obitum a matre educatus, eidem Dioeletiano oblatus est, ut ad honores promoveretur. Ruare Alexandria 'Dux creatus , illuc mittitur , nou modis θωibus bellum illaturus, veram etiam Corisianis. Domum itaque suam pergens, audiit voce in ὰ Caelo I Uam dicentem: Adolescens , desne pugnare adversus servos meos,

Ne moriaris: opensa insuper ipsi est Crucis Aura . xxamobrem Sothopolim pro Dei as , auri cem ad se vestre ju , ut fecundum Uensam sibi Auram Crucem e geret, quam deiNceps gestaetit . Cum

verὐ de Saraeenis trophaea retuli et atque domum reaiisset, a matre ad Imperatorem delatus es , quod Chrisianus esses. Idcirco euriis cruciatibus affectus , patratis ab ipso miraculis, non modo alios cominplures ad Corsi Fidem con vertit, verism etiam matrem it m π aliquot mulieres , cum quibus capite plexus, ad Deum migravit. Hie

Procopius, ejusque gesta, a Procopio & gestis, quae narrat Eusebius, plane diversa sunt. III. Post S. Procopii Martyrium, prosequitur Elisebius citato loco , quod in eadem Urbe Caesareae ) quamplurimi Eeetesiarum illius Provinciae Antistites gravi ima supplicia claeri avimo perpin,

illuserium certaminum spectacula ex hibuerunt. Alis Sero non pauci prae ignavia, fracti aximis ac debilitati,primo statim impetu conciderunt. Ex renquis varia quisque tormentorum geNera expertus est.

Aliqui tamen post dira tormenta constantes inventi violenter ad Aras trahebantur, Sc quamvis nec sacrificassent nec thus adole vissent f eos tamen sacrificaste conclamabant, tu sic dimittebantur . Adeo magui apud eos aestimabatur , si vel .iderentur feesse id quod voluerant. Ex sis igitur, qui tot numero eraut , soli Alpisauroe mccisaeus e lar rii coronam adepti sunt: qui post flagella πungulas, post acerbi a viiueau π dolores in iis exantiatos, possalia omnis generis tormenta, cum .iginti quatuor horarum spatio pedes iv nervo ad quatuor usque puncta distΘntos babui est, uηum Deum ac Dominum Pesum Grissum eo in s perinde ac si impium quidpiam iocuti essent, ebdem quo primus ille Mur ν Frocopius fu plicii gruere absit a capitibus interi re , die septimo decimo mensis Dii , quod est apud Romanos ante diem as. Kalend. Decembris ,

nempe diem 17. Novembris, de quibus Martyrol Rom. eadem

die . yIU. Primo Persecutionis anno desinente poni potest Marty rium S. Philippi prius Diaconi deinde Presbyteri, tandem T C c c He.

SEARCH

MENU NAVIGATION