Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

rarest. Ruippe modestam , quam nec hoser ipsi ulla usquam assee runt injuria, estierati Ciser probris omnibus inc ero pro nihilo duxerunt . xuodnam iuceudium, quod cruciatuum π tormentorum genus evivis corpori oe aetati absque ullo discrimine admotum non fuit' Ed tempestate tellus quiram ipsa procul dubio Iae mas edidit: Coe- Ium vero, quod universa suo ambitu complectitur, eruore isqvivatum ingemuit. Ipsa quoque diei lux prae luctu atque horrore tanti pro- digii obscurata es. Hisce Constantinus , qui adhuc adolescens multa viderat, Persecutionis immanitatem exaggerat. Sulpitius quoque Severus L. a. hist. num .47.; 2τε tempe re, inquit, omuis ferὸ facro S uarUrum cruore Orbis infectus est .aeuippὰ eertasim gloriosa iv certamina ruebatur , multὸque avidiis tum Maroria gloriosis mortibus quaerebantur , quam nunc Episcopatus pravis ambitionibus appetuntur. Nullis unquam magis bellis Mundus exhausus es : neque majore unquam triumpho vicimus, quam eum decem conorum stragibus vinci non potuimus . De numero autem Claristianorum , qui hac generali caede sublati sunt, si ex iis, qui uno mense sunt passi, totius decem annorum tempO ris , quo strages & quidem sempey acerbior perduravit, ratiOnem habeamus, in immensum crescet Martyrum multitudo, Nam Anastasius L. de Rom. Pont. in Marcellino dicit , quod adeo magna suit Persecutio, us intra triginta dies decem ct septem millia hominum promifeui sexus per diversas Provincias Martyrio eoronarentur Christiani. Statuerant enim Diocletianus, & Maximianus Galerius, & Herculius Imperatores Christianam Reli . sionem penitus e Mundo tollere ac radicitus extirpare. No eelebriores saltem exponemus.

q. XV,

ra. Agathoperis Theodutar, S. Felix Thibaritanus Marores. I. TV Odem anno so3 . mense Aprili Thessalonicae eontigi gesta videtur passio SS. Agathopis seu Agathopodis Diaconi&Theoduli Lectoris sub Faustino Judice. Hi Deo &Jesu Christo unicε servientes, omnia quae Mundi sunt contemnebant, &licet non sanguine, spiritu tamen & caritate conjuncti erant, Agathopes aetate jam provectus totam vitam corona Martyrii dignam transegerat: Theodulus vero ex una inter praecipuas Thessalonicae Familias adhuc juvenis ad Lectoratum promotus,

Fidelibus Apostolorum & Prophetarum scripta in Ecclesia legebat , ac Daemones signo Crucis ejecisse perhibetur. Tres ei erant

382쪽

DIOCLETIANI PERsECUTIO . 367 fratres sanguine & pietate germani, Capiton, Metrodorus, MPhilostorgius . Ante Persecutionem aliquod sui Martyrii pignus

creditur eos accepisse. Publicata Persecutione, cum ut dixi ad Ecclesiarum demolitionem non statim ventum sit, non latebras, ut alii , quaerentes, sed in Ecclesia stantes, jejuniis & lacrymis rogabant Deum,& publice Verbum Dei praedicabant. Quare a Magistratu deintenti coram Faustino Praeside adducti fuere , qui eorum alacritatem indiciis &responsis intuitus, Theodulum blandis verbis lucrari seorsim aggressus est s sed videns, se nihil proficere, eo semoto , Agathopi suadere studuit, ejus socium Theodulum

promisisse se Diis immolaturum, asserens. Hoc mendacium irrisit Agathopes: & Faustinus utrumque carceri de linavit s metuens, ne eorum constantiae exemplo alii Christiani, quos in earcere detinebat, animati magis in Fide confirmarentur. Multi interea ad carcerem convolarunt: quidam ut eos a Fide averteterent specie pietatis, tum erga Theoduli juventutem , tum erga Agathopis senectam, irrito tamen conatu: quidam vero ex Fidelibus, ut ab eo instruerentur. II. Hoc permotus Urbanus Magistratuq Caput, ne alios ab Idolorum cultu & dictis & exemplo dimoverent, Faustinum adivit, urgens ut quantocius utrumque vita privaret. Quare statim ad audientiam rapti lumina alacritate vultus comparuerunt. Faustinus volens Theodulum ad sacrificandum inducere, hoc accepit responsum, quod si simulacra adorare oporteret , rationabilius adorare oporteret operarios, qui ea fabricassent. Quo responso iratus Faustinus, Tneodulum expoliari jussit, specie illum quaestioni exponendi. Sed nec cruciatuum metus nec exemplum quorumdam infelicium Christianorum , qui doloribus victi sub ejus oculis carnes immolatas edebant , ejus constantiam frangere valuit. Tunc dixit ei Faustinus, ut traderet Codices , quos Christiani Scripturas appellant. Cui Theo-dulus inquit se eos promte traditurum , sed tunc solum quando ipse idolis renuntiasset , eosque ut se ita Fide confirmaret 'legere vellet . Multa addidit Faustinus, ut eum vinceret, sed

frustra , quamvis alii qui aderant & prominis & minis eum di

movere conarentur.

III. Tentato insuper Agathope sed inutiliter , & iterum Theodulo , videns se operam perdere, utrumque torqueri jussit, sed & hoc cum inutile experiretur, eos remisit in carcerem. Multi eorum amici sequebantur plorantes, quibus Theodulus dixit, ut sibi potius condolerent, quam ipsis, qui ad coronam

383쪽

certaminis properabant. Fertur, sequenti nocte visione coelesti recreatos filisse, qua de victoria certiores reddebantur. Mane

ergo coram Faustino Judice adducti & tertio interrogati, cum ni l aliud respondissent squam se esse Christianos & pro Iesu Christo omnia pati paratos , sententiam acceperunt, quod quia nollent sacrificare, in mare projicerentur: quare confestim ligatis retro manibus & saxo ad coIIum appenso navigio fuerunt impositi , aliquibus etiam Paganis eos comitant bus atque adhortantihus, ut duritiem cordis emollirent & sacrificarent. Quin Faustinus quemdam primi ordinis Virum nomine Fucium ad eos misit, qui suam gratiam eis promitteret, si saltem thus adolerent , sed nimis Gratia Dei roborati erant, ut ad haec moverentur : quare post longam moram Carnifices opus se mandatum exequi disposuerunt. Tunc Agathopes elatis ad Coelum oculis alti voce dixit: Eamus , ut secundo abluti Baptismate, puriores coram desu appareamus . Quibus dictis ambo in mare pro)ecti sunt. Fertur tamen, quod ruptis funibus , quibus ligabantur sa-Xa , eorum Corpora vividiora , quam ante , mare projecit ad lit, tus , quae ab eorum necessariis accepta sepulturae mandata fuere. IV. Horu ira Martyrum memoriam 4. Aprilis utraque E clesia Latina & Graeca celebrat s ac specialiter Graeca in Menologio Basilii haec habet : Agathopodes saeratissimus Diaconus π eodulus religiosissimus L e Hor , Christi Martyres , fuerunt ex Ci- vitate Thessalonico : comprebensi veris ob Gνisi Fidem ab Idolola- . iris addant funt ad Praesidem Civiliatis o compuls idolis saeri aro. xuod cum faeere recusassevi, in carcerem detrus funi, in quo eadem

nodie bane aMbo visionem habuerunt. Videbantur sibi navem cor Mendere π tu mari navigare. Iugenti autem excitata fluctuum praeelia , coutritum navigium cervere oe' navigantes tu mare demergi sse vieris dumtaxat sospites evadere ct in excessum collem deferri. Mortevdebat autem ea visio fore, ut ipsi in mari mortem oppeterest , indeque in Caelum conscenderent. Mane namque eism eos Fr ese earceres mul eduxisset, jussi ipsis Idolis faeri are . Cism ver3 ad id

induet minime possent, tu profundam maris illos demergi mandavit satque ita Marorium consummarunt. Quibus explicatur, quaenam

fuerit visio , quam ut dixi in carcere habuerunt. U. S. Felix Tibaritanus, cujus Acta ex Surio refert Bar nius ad ann. 3o a. num. D 9., Episcopus fuit Tibari seu Tubyae in Africa , Urbe I 4. leucis Carthagine distante, acerrimus Fidei ac Veritatis defensor, qui anno suae aetatis Christi vero IOI., post vitam summa puritate exactam , ao. Augusti Martyrio cinronatus fuit .

384쪽

Dio CLETIANI PERSECUTIO. 369Edictum de Ecclesiis ubique demoliendis & sacris Codicibus tradendis 24. Februarii anni 3 os . a Diocletiano editum, Thi- hario Junii sequentis assi xum fuit: cumque omnes Urbium

Magistratus ac Praesides ejus eXecutionem procurare tenerentur,

Magnilianus Curator seu Praeses Seniores Plebis id est Presbyteros accersivit: quia vero Felix Episcopus tunc Carthastinem iverat, Aper seu Januarius: Presbyter, Cyrus ac Vitaliss se a Fortunacius & Septimius) Lectores ad eum accessere : Magnilianus ab eis petiit, Dum haberent Episcopum , quibus amrmantibus , nescire tamen ubi esset ι & insuper dicentibus, Libros quidem Divinos quos ille petebat adesse, sed penes Episcopum asservari: nec acquiescens, jussit illos in custodia detineri. Quid de istis evenerit, Acta non dicunt: Martyrologia tamen Usu ardi, Adonis , & Romanum , ut dicam , eos iaciunt S. Felicis in passione socios.

VI. Postridie 6. Junii Felix Episcopus CarthagineThibarim reversus & a Magniliano per ossiciales ad se adductus , interrogatur , num ipse esset Episcopus Loci illius , cui se esse absque haesitatione respondit. Sed cum ab eo peteret sibi tradi Libros, quos apud se habebat, alacri animo dixit, se numquam traditu rum Legem Dei sui, Dei Magni qui fecit Coelum terram ἡ &Magniliano dicente, oportere Imperatoribus obedire, ac Libros illos comburere : Comburere' inquit Felix s malo corpus meum tradere flammis, quam Dei Libros , quia honum est obedire Deo magis , quam hominibus . Sed cum Magnilianus adderet: Prius est quod Imperatores jusserunt, quam id quod tu loque ris : Felix respondit: Prius est praeceptum Domini, quam homi num : tunc Praeses : Recogita, inquit, tecum , tridui tempus tibi do s quod si non resipueris, mittam te ad Proconsulem. In

terea , ut creditur , in carcere eum detinuit.

VII. Triduo elapso jussit Magnilianus Felicem ad se perduci & dixit ei: Recogitasti tecum e cui Felix : Quae prius, in

quit, locutus sum & modo loquar, & ante Proconsulem dicturus sum. Tunc Magnilianus ait: Ibis ergo ad Proconsulem &ibi rationem reddes, tradiditque eum Vincentio Celsino Decu rioni Civitatis, qui a4. Junii oneratum catenis ad Anulinum Proconsulem Carthaginem eum transtulit. Quo perductus in . carcerem trudi a Vicario Proconsulis justus est . Sequenti vero die ad Proconsulem ante lucem productus est: Cui Proconsul: Quare, inquit, Scripturas supervacuas non reddis e Cui cum Felix responditat, se eas quidem habere, sed eas non traditu rum, nec aliud ab eo obtinere posset, in ima carceris eum d Tom. UL A a a trusit,

385쪽

trusit, ubi sexdecim diebus detentus est. Quibus elapsis cum constantiorem invenisset, I s. Julii Romam ad Presectum Prael rio eum transmisit. Quo cum pervenisset , jussit Praesectus eum suo carcere claudi & gravioribus catenis ligari. Post eies autem novem ad Maximianum Herculium, qui tunc tu Siciliae partibus erat, Felicem transmittere decrevit. VIII. Impositus ergo navigio catenis oneratus,in fundo navis volutatus sub pedibus equorum quatuor diebus mansit, nec cibum nec potum gustans , interius tamen a Deo sua gratia roboratus. Quidam ferunt cum Nolam appulisset, ab illius Urbis Iudice commiseratione moto super ejus statu, ut traderet Scri- . pturas & sic vitam salvaret, fuisse admonitum : sed sanctum Vbium intrepide respondisse, malle se caput perdere quam tradendo Scripturas sacrilegum fieri. Iterum ergo conscensa navi Agrigentum pervenit, ubi a fratribus summo honore exceptus est. Inde Catanam, postea Messanam & Taurominium deducti, tandem transfretantes, in partes Lucaniae Venusium Apuliae Urbem pervenerunt . Ibi Praefectus Felicem a vinculis solvi jussit S ab eo petiit: quare Scripturas Dominicas non das e an forsitan non habes e Cui Felice respondentes habeo quidem, sed non do: Praefectus dixit, gladio interficite. Tunc Felix clara voce ait, Gratias tibi Domine, qui me dignatus es liberare. Dubium hic occurrit, quomodo Venusii Praefectus in Sanctum Episcopum sententiam capitis pronuntiavit, cum ad Maximianum judicandus transmittebatur e cui responderi potest, vel quod Maximianus tunc ibi erat, licet Acta non exprimant: vel sorte, quod ii qui in ea Regione, in qua tunc Maximianus versabatur, prae rant , ex speciali ejus mandato, renuentes tradere Libros sacros

capite punire tenerelatur.

IX. Ductus itaque ad passionis locum die a o. Augusti S. Felix.

elevans in Coelum oculos alta voce dixit: Deus . gratias ago i bi : quinquagista ct sex annos habeo tu hoe seculo. Virginitatem custodivi, Evangelia servavi, Fidem o veritatem praedicavi . Somiae Deas Caeli.ιerrae, Iesu Gripe, tibi erasieein meam ad .ies mam Acta , qui permaues tu Meruum , cui est elariιar re magni

cevtia tu secuta seeutorum, Amen. Quibus dictis caput demittens decollatus fuit. Ejus Festum Beda ponit die a o. Augusti is Maselyrologia vero Uinardi, Adonis, illud transferunt ad diem .i4. Octobris: imo Romanum ei adjungit in Martyrio socios illos , suos supra dixi Thibari ex Clero suisse detentos: ait enim: Venu sa io Apulia uatalis Sanctorum Marorum Felicis Episcopa Africa ai , Audaei. auarii Presbterorum, Forianati σ deprimi

386쪽

Levorum : qui tempore Dioeletiani a Magdelliano Proesratore maia iis diis viiueulis ct careeribus in Afriea σ Sicilia macerati, eam Felix nullatesus Deror Libros juxta Imperatoris Editium tradere voluisset, tandem occisone gladii consummati sunt.

I. 'Heodotus Urbis Ancyrae Civis erat, ubi domicilium I suum & bona habebat , mediocris tamen conditionis

erat, adeout cauponaria arte sibi victum compararete exterius communem vitam in conjugio agebat A virtute tamen singularis,

a juventute voluptates ac divitias contemserat, jejuniis re caritatis operibus totus intentus, S. Virginis Thecusae, quam ut matrem venerabatur, monitis instructus veri Ecclesiastici potiusquam simplicis Laici opera exercebat, omnia sua egenis distri-huens, infirmis subveniens , peccatores ad poenitentiam revocans, Gentiles & Iudaeos suis suasionibus ad Fidem trahens, ac tandem vivis sermonibus Fideles ad omnia & vitam ipsam pro Christo tradendam roborans , ut non cauponem sed verum Episcopum putares: eique tantam Deus gratiam dederat, ut precibus & manuum impositione aegros a quacumque etiam insanabili infirmitate sanaret. IL Contigit ergo, ut ingruente Persecutione in Galatiam , Gubernator mitteretur vir quidam Theoteenus nomine summe crudelis , & qui Imperatori promiserat, non diu fore, ut nullius ibi esset Christianus . Fama hac conterriti fere omi es huc illucque Fideles aufugere cogitarunt. Theodotus tamen intrepidus mansit, omnia pati paratus, ut fratribus subveniret. Domus autem ejus utpote cauponariae arti exposita a suspicione eum liberare poterat. Apud se ergo omnes Fideles, qui non secesserant recepit, eisque in omnibus inserviebat: adeout domus ejus altera Arca Noe essecta videretur, quae a generali Persecutionis inundatione Christianos praeservaret, &simul etiam Ecclesia , in qua & Fideles preces funderent, & Altare , in quo Presbyteri sacra Mysteria conficerent ac dispensarent. Hoc tamen caritati Theodoti sat non erat: accurrebat ille ad earceres, ac Fideles ibi detentos etiam coram Infidelibus ac ipso Gubernatore praesente ad ferenda pro Christo quaecumque tormenta animabat repost Martyrium eorum Corpora quamvis tunc esset capitale crimen ) sepulturae tradebat. Cumque impius Theotecnus Om-

387쪽

nem humani cibi speciem , panem maxime & vin um idolothytis inquinasset, Theodotus quidquid prius a Christianis emerat, eisdem ad victum, praecipue ad sanctam oblationem , suppeditabat.

III. Eo tempore factum sequens evenit. Victor quidam amncus Martyris comprehensus hac de causa fuit . Nonnulli ex Sacerdotibus Dianae eum accusaverant, quod dixisset, Apollinem sororem suam Dianam ante Aram in Delo vio Iasse, ac proinde pudere debere Graecos talem habentes Deum, qui sceltis commisit, quod nec homines quidem auderent committere. Hui Cergo Victori suadebant Pagani, ut obediret Imperatori, & sic gratiam ejus & bona omnia consequeretur, alioquin omnia & seipsum perderet . Theodotus noctu carcerem ingressus multis eum adhortatus fuit, ut constans in Fide permaneret & nollet aliquid boni sperare a malis, quorum promissa non nisi ad aeternam mortem ducunt. His & aliis confirmatus Victor, mansit ille quidem constans & initia tormentorum generoSe pertulit, adeo ut a spectatoribus laudaretur: sed cum jam pene ad terminum stadii coronam accepturus pervenisset, petiit a Tyrauno breves ad deliberandum inducias. Quo audito Lictores statim ab eo verberando destitere, putantes eum defecisse a Fide. Sed in carcerem ductus, ex plagis mortuus est dubium relinquens suae confessionis exitum usque in hodiernum diem. IV. Vicus erat Malus nomine tresdecim leucis seu 4 o. sere

milliaribus ab Urbe distans . Huc se contulit Theodotus, ut Martyris Valentis Reliquias in fluvium Halim projectas colligeret, quod & fecit. Accidit autem ut obvios in itinere haberet quosdam Christianos , quos ob eversum Altare Dianae a sit ismet

consanguineis detentos , ipse magno labore oc expensis liberaverat. Hi ergo tanquam communi benefactori ei gratias agentes , ab eo ad secum comedendum invitantur, ut iude iter prosequi posset. Erat ibi locus floribus arboribus & avium cantu amoeni Giimus juxta Halis fluenta de prope speluncam . Ibi ergo super herbam assiderunt. Theodotus vero, qui numquam absque benedictione Presbyteri comedere consueverat, aliquos ex sociis misit ad Vicum , qui Presbyterum ad prandium invitarent, quem invenerunt ab Ecclesia egredientem hora, sexta , id est meridie. Presbyter ille comperto quod est ut Christiani, eos ad 1ecum manendum invitavit, ac subinde eis somnium narrans:

Vidi, inquit, duos homines vobis similes , & qui mihi differunt,

se thesaurum ad hanc Regionem deterre. Cui illi : Verum dicis, aiunt, nos enim thesaurum habemus, qui est Theodotus sin

388쪽

Dio CLETIANI PERSECUTIO. 373gularis virtutis vir: sed ostende nobis hujus loci Presbyterum et quibus ille respondit: ego qui Fronto vocor, sum ille Presbyter , quem inquiritis 3 sed melius est ad me ducatis Theodotum:

aequum enim non est in nemore , ubi Christiani non sunt, immorari . Quare post mutuos amplexus reversi, quae sibi acciderant narraverunt. Theodotus de reditu Ancyram ad iubveniendum

Christianis sollicitus , ab initio se excusavit, sed tandem ivit. Post comestionem Theodotus Frontoni Presbytero subridens dixit: Locus iste valde congruus reponendis Reliquiis apparet. Cui Fronto, eas , inquit, prius habere oportet, & postea locum illis parare . Hoc meum erit subdit Theodotus, seu verius Dei vobis de Reliquiis providere. Parale interim sine mora Ecclesiam, & Reliquiae quam primum aderunt. Et haec dicens annulum e digito extraxit, & Deum rogans , ut sui promissi testis fieret, illum Praesbytero tradidit & confestim Ancyram prope

ravit . .

. V. Ibi itaque Persecutio velut ingens terraemotus omnia everterat . Erant ibi septem Virgines aetate simul ac pietatea juventute provectae, has Theodotus in tormentis positas invenit . Praeses autem eas constantes videns, impuris adolescentibus in Religionis spretum violandas tradere decrevit, plorantibus ipsis Deumque virginitatis protectorem implorantibus . Impudentior ex illis , cum seorsim traxisset Thecusam omnibus aliis seniorem , illa plorans ac pedibus eius apprehensis: Mi fili, inquit, quid speras a Feminis aetate jejuniis aegritudinibus ac tormentis pene consumtis s' Septuaginta & ultra annos aetatis ha-heo , istae aliae paulo minoris aetatis sunt. Desine nos : mox videbis corpora noltra insepulta , vel a bestiis vorari vel ab avibus discerpi . Inde detracto velo, ut ei canos suos ostenderet, addidit: Tu matrem tantae aetatis forte habes , relinque ergo nobis nostras lacrymas : & tibi serva spem remunerationis a Jesu Christo. His compuncti adolescentes illi, in lacrymas ei si absces

sere.

VI. Tunc Praeses, ut alia via eas tentaret, Dianae ac Minervae Sacerdotissas facere eas statuit. Mos erat, ut haec Idola singulis annis in vicino lacu lavarentur s & tunc dies anniversaria recurrebat . Cum ergo oporteret Idola vehiculis imponi, jussit etiam ipsas ad paludem duci, eodem quo idola modo lavandas. Vehebant ergo illas nudatis corporibus stantes in curribus ad ver cundiam & irrisionem. Post ipsas verti & Idola vehebantur. Simul etiam ad suturum spectaculum universa Civitas egrediebatur . Inter haec audire erat & videre tibiarum ac cymbalorum

389쪽

sonum, choreasque Mulierum sparsis crinibus Maenadum instar hacchantium . Strepitus etiam excitabatur pedum saltibus plaudentium & musicorum instrumentorum concrepatio. Et hoe modo vehebantur Idola. Et propterea quidem magna pars Populi concurrebat s major tamen propter Virginum pasisonem , quarum alii senium miserebantur, quidam admirabantur constantiam , nonnulli laudabant modestiam , Omnes vero conspiciendo illas confectas plagis lacrymabantur. Solus Theotecnus

humanitatem exutus rabie torquebatur .

Theodotus interea sollicitus de earum constantia, timensique sexus infirmitatem anxie pro illis Deum orabat. Clausus

erat in quadam parva domo cujusdam dicti Theocharis una cum Polychronio Theeusae Martyris nepote , &Theodoto juniore ex ipsius cognata progenito & nonnullis Christianis ibi congregatis . Ita prostrati orantes jacuerant a summo mane usque ad horam sextam : cum Theocharidis uXOr nuntiavit, Virginum Corpora in lacum submersa esse . Ad haec Theodotus surgense terra & adhue genibus flexis attollens ad Coelum manus: Gratias, inquit, tibi ago, Domiue, quo fletum meum hune notu ris esse inutilem. Tum quomodo res gesta fuerit, a Muliere exinquirit. Illa autem, quae omnibus fuerat praesens, sic ait: Omnes Theotecni conatus ac promissiones irritae cesserunt : Dianae ac Minervae Sacerdotissae coronam vestemque albam Sacerdotii insignia offerentes, ut quae cum eis Daemonibus sacrificare de

herent, rejectae cum improperiis sunt. Quare Iussit P Leses, ad earum colla ingentes lapides alligari, & parvo scapho impositas eo devehi, ubi profundior lacus erat, ubi injectae in aquas sunt ad spatium duorum jugerum a ripa. VII. His auditis, eodem in loco manens Theodotus eum Polychronio &Theocharide consultare coepit, quomodo Sa ctarum Virginum Corpora extrahi possent de lacu. Sub occasum Solis adsuit adolescens Glycerius nomine & ipse Christianus ,

asserens, a Praeside circa lacum dispositos fuisse Milites , qui

ne extraherentur Corpora custodirent . Moerens haec audivit

Theodotus: res enim dissicilis videbatur, tum ob custodientes Milites, tum ob lapidum gravitatem, quorum singulos aegris plaustrum movisset. Relictis ergo ibi sociis progressus ad Eccletiam Patriarcharum dictam, cum eam ab impiis obstructam reperisset, ne quis Christianorum eam ingrederetur, foris juxta coscham in precibus se prostravit. Inde procedens ad Confessi nem seu Ecclesiam dictam Patrum devenit, quam ibidem Ο structam inveniens extra in oratioue procubuit. Verum magnum

390쪽

DIOCLETIANI PERSECUTIO. 37s strepitum audiens, & credens aliquos sibi imminere, ad Theo- .charidis habitaculum reversias est. Ibi cum aliquantulum obdormisset, apparuit ei Beata Thecusa dicens: Dormis, Mi Neo-

dote , er nulla te vostri cura tauit Z Neque meministi adhortationum , quibus te Iuniorem iustruxi, ac prater opinionem parentum admirtutem manaduxi e G tu quidem viveνtem numquam negligebas , sed eolebas αι matrem: nuse verὸ postquam obii, oblitus es quod usque

in Mem mini ara debebas Ne , obsecro, sinas nostra corpora sub aquis Dei fieri Ueam piscium . Nam oe post duos dies magnum te expectat ceraamen. Surgeus igitur accede ad paludem , verum cave ιibiis proditore . Atque haec dicens recessit. VIII. Tunc exurgens a somno, risionem fratribus exposuit et cumque illuxisset, miserunt Glycerium cum Theocharide, qui accuratius explorarent de custodibus : recessisse illos suspicati propter Dianae Festum , quod eo die celebrabant: sed eos adhuc ibi stantes invenere. Continuerunt ergo se etiam illa die . Uespere tameia sunt egressi versus paludem adhuc iejuni acutas secum falces deserentes, ut si forte in aquam daretur ingredi , praescinderent funes , quibus demersarum collo lapides adhaerebant . Tenebrae autem profundae erant, nec Luna nec stellae conspiciebantur . Cum vero perveni ssent ad locum , in quo rei solebant cruciari , locum horribilem, quia ibi praecisa capita , aut palis infixa stabant aut dispersa jacebant igne combusta, horrore non modico correpti & ipsi sunt. Sed audierunt vocem dicentem: Fidenter accede Theodote, tunc singuli signo Crucis se munientes, viderunt Crucem ab orientali parte ignitum radium mittentem, qua mixtus gaudio timor fuit & genuflaxi versus

locum , unde Crux apparebat, adoraverunt.

Prosecuti igitur sunt iter , sed propter densam noctis caliginem unus alterum non videbat: cui ingens pluvia accessit, ditantum inde lutum, quo gressus adeo lubrici fiebant, ut nec quasi subsistere, nedum in via progredi possent. Quare iterum ad orandum substitere auxilium a Deo postulantes : cum subito apparuit eis ignita lampas viam praemonstrans : apparuerunt etiam Viri duo splendidas induti vestes , capillo 3c barba cani , qui & dixerunt: is Confide, Theodote, Dominus nomen tuum ,, i uter Martyres descripsit: missi autem ab eo sumus, ut te su- ,, scipiamus & sumus illi qui vocantur Patres. Veniens porro ,, ad paludem videbis S. Sosandrum armatum , qui formidinem ,, incutiet custodibus: sed non debebas tecum adducere prodi is torem is sequentes ergo lumen quod apparebat sibi, quodque eis illuxit douec sacra lipstua abstuleruor, veneruut ad paludem . IX.Tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION