Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

dus erit, ut improvisa nece praeventus exequi non potuerit, ut ex Lactantio de mori. Persec. cap. 3. Certum enim est, nec S. Joannem e Patmos nec alios exules rediisse, nisi post Domitiani mortem , & Nervam fuisse illum , qui vetuit, ne quisquam quod Judaico fidest Christiano ) more viveret, imposterum Rceusaretur , ut testatur Dio L. 68. XI. Quomodocumque autem fuerit , firmum semper pro Veritate Religionis Christianae, R iniustitia eam persequentium stat arPum euium . Nam vel Domitianus ante mortem Edicta lata contra Christianos revocavit i & ita male & injuste se gessime cognovit, & facto ipso poenituit: quare ex hoc Domitiani iacto Tertullianus in Apolog. cap. Gentiles ita arguebat: Tales semper nobis i ccatores, ta justi, impii, turpes, quos ρο ipsi damu re eoo,suestis, a qxibus damnatos restituere soliti estis. Vel persecutionem usque ad mortem continuavit, & ita eum injuste M inique egistis improvisa ejusdem nece Divina ultio manifestavit . ut enim ait Lactantius L. f. Diviria instit. cap. 24.: aeuidquid ad- Mersὰm uos mali Principes moliuvtur , Aeri Deus inu permittit rEt tameu i usi i Persecutores , quibus Dei nomen coutameliaeae ludibrio fuit, non se putent impavὰ laturos , quia iudignationi1 adversas nos ejus quas Mimiseri fuerunt. Fuvientur enim judicio Dei , qui accepta potesate sura humanam modam fueri ut abnsi,ta' in fultaveri ut etiam Deo superbias , ejusque nomen a terNum v si istiis suis subjecerint, impiὰ uesariδqκe calcaudam . Propterea .io incararum se eos celeriter pollicitur , re extermivaturum besias

las de terra. .

m Persecutione sub Trajano.

q. I.

h π Nter persecutiones , quas sub Romanis Imperatoribus est Ecclesia, tertium locum obtinet illa quam sub . . Trajano sustinuit . Trajaclum tauquam mansuetudinco.& comitate singularem proponunt Historici. Cognomen opi m. Omnium consensu meruit, & post ejus mortem novo Principi fait in Senatu publice acclamatum Felicior Augusto, melior Trojaxo,ut relati Eutropius L. 8.: qui eliam notat illud egregium

42쪽

PER3εCUTIO TRAIANI. a ejusdem responsum, quo amicis eum ob nimiam comitatem culpantibus ait: Talem se Imperatorem esse privatis, quale s esse sibi Imperatores privatus optasset. Cui aliud singulare addunt Xantippus & Dio Cassius, nempe quod delecto a se Praetorianarum Cohortium Praefecto nudum gladium porrigens dixerit :QCccipe gladium , quem pro me, si beοὰ atque ratioNe imperavero , distringes , sin miuὰs, interitum meum utere. Qui S ergo ex

tam miti & justo Principe summam Ecclesiae Dei tranquillitatem& pacem non fuisset auspicatus 8 At res in contrarium cecidit. Nimia ejus complacentia de miti fecit crudelem , nimius falsae iustitiae Zelus de justo fecit injustum , ut videbimus . II. Nova contra Christianos Edicta & Leges expresse Tra-janus non tulit: sed Populis ubique mod5 hac, modo illa causa contra Christianos tumultuantibus indulgeus, animum ac vireS, ut in eos ferocirent i Judaeis maxime instigantibus & facem praeferentibus adjecit. Iustitiae & Religionis titulus etsi falsus accessit. Aderant Leges Imperiales, quibuS severe vetabatur, nullum ut Deum venerari, qui a Senatu approbatus non fuissetcumque hac auctoritate Jesus Christus,quem Christiani ut Deum venerabantur, probatus non fuisset, imo , etsi postulante Tiberio , 1 numero Deorum aperte exclusus, hoc solum absque alia nova lege sat erat, ut Christi adoratores omnium insultibus ac violentiis impune paterent, nec eis se defendendi aut cau-1am suam tuendi locus daretur: eo prassertim quod confessioni Christi ut Dei execratio omnium aliorum Deorum, in quos Romani praecipue a pluribus secuIis juraverant, conjungebatur. Quapropter, ut reserunt Tertullianus in Apolog. cap. f., & Eusebius L. f. cap. 2I., etiam sub Principibus in Christianos magis propensis, illos quidem accusare sub poena etiam mortis interdicebatur , aeque tamen interdicium erat eos absolvere, si semel ad justitiae tracti essent Tribunal, nisi prius Fidei renuntiastent suec ab hoc rigore ipsi Senatores Romani immunes erant. Cum ergo Trajanus se religiosillimum ac vigilem Legum custodem profiteretur, fiebat, ut querelas contra Christianos undique ad ipsum deportatas libenter susciperet, & pro accusantium voto in eos ad sententiam procederet. Quod autem in Christianos odium magis accendebat, erat sanctitas morum Paganorum corruptioni directa contraria. Puritas & vitae castimonia, fuga omnium obscenitatum , quae apud Paganos consuetudine seu verius corruptela invaluerant, & quas Christiani publice damnabant, eos odibiles etiam Trajano reddebat . Is enim , quamvis aliquibus virtutibus appareret Or

43쪽

natus, insano ac nefario, quo abripiebatur, puerorum amore ominnes foedabat: adeo ut de eo post mortem inter Deos relato Ju lianus Apostata dixerit in persona Sileni : Summam curam civ diistigentiam adhibendam fuisse a Iove, ut illi custodiretur Gavi medes. Quia vero tam nefandum crimen , a quo natura ipsa abhorret,i Christiani detestabantur, haec etiam eos male habendi Trajano

occasio erat . ,

III. Trajanus ergo inflatus viciortis , quas ab anno Ioci. ad Ios. de Dacis reportaverat, quos aliosque Populos Romano

subjugarat imperio , nil gloriosius, & pro sibi communi plausu aucupando aptius fore existimavit , quam si omnes etiam Christianos ad cultum Deorum , seu verius Daemonum, quorum ope de hostibus se triumphalle arbitrabatur, adigeret. Legem quidem de hoc non promulgavit s sed hanc ejus fuisse mentem abunde prodit responsum, quo Plinio Juniori eum super hoc consulenti rescripsit. Plinius ergo Junior, qui tunc ab anno Io 3. ad ios. Ponto & Bithyniae praeerat L. Io. Epist. io a. de modo , quo contra Christianos ibi existentes procedebat, Trajanum cer- tiorem reddit, subinde petens, ut an bene se gereret, ipsum moneret. Primo exponit, delatos ad suum Tribunal ter interrogare , num Christiani essent f & se elle confitentibus, ter mortem minari, nisi et Religioni renunciarent s qui ter in consellione persisterent, ad supplicium trahi jubere, eos enim extremo dignos supplicio se judicare: si non aliunde Christianismus crimen est, obstinatione saltem ac pertinacia, qua Imperii Legibus se subjicere recusarent. Quoad Cives vero Romanos talis criminis delatos ratione eorum qualitatis se eos seposuiste Romam mittendos. Dubitare se tamen primo, an eodem rigore agen dum sit cum pueris, adolesccntibus , & provectioris aetatis vel infirmioris sexus. Secundo an poenitentia prodesse possit adveniam , an vero a Christianismo deficere inutile sit ei qui illum semel professus est. Tertio si vel nomen ipsum Christiani abseque alio crimine puniendum sit, an vero propter crimina , qum secum deserat. Quarto, cum numerus eorum , qui de hoc accusantur attenta in eis perquirendis diligentia, in dies augeatur , quorum aliqui libellis absque nomine auctoris denuntiantur, dicit, plures a se interrogatos, protestatos fuisse, se non esse nec fu i sie unquam, paratosque esse ad idolis, & Imagini Caesaris quod Christianis nefas est thus adolendum : alios vero pro te statos esse Christo se jam renuntiaste , bc hoc adorando Idola& Imagines confirmasse. Hos autem requisitos, quid in Christianorum coetibus ageretur, ingenue conleslbs elle , dicit, quod statis

44쪽

PERsECUTIO TRAIANi . asstatis diebus ante ortum Solis insimul convenientes alternatim

Christo ut Deo laudes canebant, suorum mysteriorum caeremonias peragebant, iisque fidem dabant, non patrandi sed fugiendi crimina, furta, latrocinia, adulteria , & datam fidem, nec non depositum sibi traditum inviolabiliter custodiendi. Post haec

ad sua revertentes nihil criminosum aut extraordinarium admittebant . Haec teste Plinio vel ipsi Apostatae veritate cogente asserebant: de hac tamen , ut certior fieret, addit , se duas Ministras seir Diaconissas in quaestionem vocasse : ab illis nil aliud didicisse, nisi hanc este superstitionem valde ridiculam , & constantiam qua ei adhaerent esse prodigiosam . Haec Plinius , concludens , se propterea scribere , quia magnae consequentiaeti pro prae sienti & profuturo res est ob magnum numerum eorum , qui ea irretiti sunt, aetatis , conditionis , ac sexus , nec sit Civitas pagus aut ager, ubi venenum hujus superstitionis non

serpat '. malum autem non eo processit se , ut remedio extingui

non possit, imo coepi ile jam Deorum Templa iterum aperiri,& Sacrificiis frequentari, & ab hac deceptione homines exurgere .

IV. Hujus Epistolae substantiam exponere volui, ut in Plinio uno ex praecipuis Paganismi luminibus, quisquis sis Lector, dignoscas. quam caeco & injusto judicio Religionem Christiana in P agani fuerint persecuti, ac proinde non mireris, si Justitia

Dei obsistente irriti omnes eorum conatus tandem evaserint.

Dicit primo Plinius , quod Christianos ad se delatos non examinans , an esse Christianum crimen sit, ob solum Christiani nomen , si ei non renuntiassent, extremo tradidit supplicio. Quis ordo justitiae hic est ' ob solum nomen , non instituto examine an nomini conjunctum sit crimen , extremo damnare supplicio δDebueras prius inquirere, an Christianum nomen secum afferat crimen , & hinc conficere judicium , an qui gerit Christiani nomen puniendus sit, an dimittendus . Scio , dices, absque alio erimine, eorum pertinaciam atque inflexibilitatem puniri debui ille. Sed examinare prius debuera S, an illa, quam pertinaciam vocas & inflexibilitatem , estet in malo S injusta, an vero potius constantia in bono, & justa iniquis vestris Legibus renitentia .

At tandem , inquis, examinavi, & quid sub Christiani nomine veniat didici. At a quibus didicisti e A desertoribus Christi R Apostatis. Sane tale testimonium tibi Viro prudenti debuisset esse suspectum . Quid ergo foedifragi isti dixerunt e Christianos

in laudibus canendis occupari, mysteria sua celebrare , furta latrocinia adulteria detestari, in suis etiam secretis coetibus nihil

45쪽

eriminosum admittere. Hoc dixerunt, qsi ejurato Christo ad vestra Numina redierunt, & huic testimonio non eredis,3c Chri-flianos in Christi Fide persistentes adhuc persequeris , & supplicio dignos quasi contumaces & criminosos existimas ὶ Non mireris, si Deus , qui Justis patrocinatur, Π Iis praesidio sit, adedi ut

profana vestrorum delubra Deorurn in sacra suimet Templa sit conversurus . Hanc Plinii Epistolam vivis coloribus describit Tertu Ilianus in Apolog. cap. 2. V. Aucliamus modo Traiani responsum supud Plinium Lao. Epist. io 3. Laudat primo ordinem a Plinio servatum i discussione& examine eorum , qai Christia is esse accusabantur et non enim in materiis & circumstantiis adeo diversis fixa regula stabiliri potest . Deinde statuit contra Christianos non esse in qu rendum s si tamen ad Tribunal justitiae deferant nr, Christianos esse accusentur, puniendos esse, sic tamen , ut qui Christia-lvis se esse negaverint, & hoc effectu comprobaverint, id est Diis sacrificando , tanquam innocentes habeantur . Et licet antea suspecti essent, eorum tamen poenitentiae venia non denegetur. Quoad libellos autem nullius subscriptione firmatos , nullam eis , de quocumque crimine sint, fidem esse adhibendam . alioquin res esset pessimi exempli, & nimis suo seculo indigna et Hoc est Trajani Plinio responsum . VI. Verum si attente tam quaesitum, quam responsum qui vconsideret, utrumque inveniet confusione & contradictione plenum . Quod justum est conscientia dictat, sed odium adversus Christianos jubet exequi quod est injustum. Quia sine crimine, non inquirantur: sed quia Christiani, etiam sine crimine , nisi

Christo renuntient, extremo supplicio puniantur. Ita sanoit Tra janus Omnium imperatorum in Paganorum opinione mitissimus .. Vetat, Christianos inquiri, & hoc eos innocentes pro nuntiat: delatos puniri jubet, & hoc eos criminosos declarat.

Ioeulgentiam adhibet & rigorem, dissimulat & punit. Dicat

nunc Tertullianus in Apolog. cap. a. : Imperiale decretum cur tecum pugnase si jubes criminis punitionem, cur vetas ejusdem inquisitionem e Si vetas inquisitionem , cur non imperas abso

lutionem e Quia fures latrones publicae pacis hostes, laesae Majestatis rei culpabiles sunt, habes Satellites ae Ministros, qui illos ac complices , imo & amicos diligenter inquirant. Solos Christianos inquiri prohibes , denuntiari tamen permittis , ac si in quisitio aliud quid ageret quam denuntiatio. Quo fit, ut dum

damnas denuntiatum, quem inquiri non vis, locum credendi praebeas , hunc meruisse supplicium , non quia repertum culpa bilem

46쪽

PERsECUTIO TRAIANI. Ithilem, sed tantum quia repertum , etsi inquiri non debuisset.

Ita peracute Tertullianus exclamans: O seuleutium vecessitate eo afami δε σοι iuquirendos ut iunocentes , oe masdat puniendos ut noeeuter. Farcit er Duit, di unulat s anima ertis. 2uid ιμmeti fum eeufurάcircum vis e Si damuas, cur non ivqairis Sissu iugatris, cur vou 9 absoIvis Latro uibus Oesigandis per unive fas Provincias militaris statio fortitur, in reos Majesaris . oe publicos bolas omois homo miles es , ad focios o conscios usque inquisitio extenditur . Solum Chrisianum tuquiri vov iscet, offerri lirer, quasi aliad esset adiura inquisitio quam oblatio . Damuatis ergo oblatum , quem nemo voluit requisicum, qui puto jam nox ideis meruit parcam, quia vocens es, fed quia uos requirendas iuventus es.

VII. Permissio tamen ista Trajani satis fuit, ut persecutio non solum perduraret , sed violentius augeretur. Qui enim Christianos oderant, media illos denuntiandi facile inveniebant. nec deerant ex Populo & Magistratibus, qui eorum gesta observantes eis insidiarentur, eosque si ve voce sive scripto traducerent ι adeo ut licet aperta non esset persecutio, in quacumque tamen Provi ucia inhumaniter in eos ageretur , & forth plures sub Prajano, quam sub alio Imperatore Martyrium variis m dis subierint. Quidam etiam ut magis odibile efficerent Evangelium , Diabolo instigante, calumnias contra Christianos undique colligentes eas evulgabant: cumque homines magis pro- peusa situ ad credendum de alio malum quam bonum, factum fuit Christiani nomen adeo execrabile Paganis, ut multi nec cum Christiauo loqui dignaremur, si contingeret Christianum de aliquo crimine convinclis quod facile eveniebat causa Haeretic rum infamium , 'qui tunc temporis erant, & Christianorum no- meu sibi arrogabant. Nam cum . Pagani enormia de ipsis audirent , dc facio comprobarent, tales else Christianos omnes arbitrabantur , & ideo omnes sine discrimine persequebantur . .

. . . . .

I. V Usebius in Chronico persecutionem hanc An. Christi Io7. Ita S. Trajani decimo figere videtur, fortis quia cum Pri ceps istet tunc in Oriente versaretur, magis violenta fuit i vel quia S. Simeon Ierosolymitanus , & S. Ignatius Antiochenas, qui illa striores via imae fuerunt, eo anno fuerunt Martyrio co ronati . Cauerum si supra celebratam Pliuii Epistolatu attendi

47쪽

mus , quae supponitur scripta anno Io . , & quo tempore perse cutio in Provinciis, quibus praeerat, invaluerat, & jam multi Martyrium subierant f dicere debemus, eam ante coepisse , imo ab anno Io O. , quo S. Clemens Papa sub Trajano pastus fuit,& Flavia Domitilla, quae ut supra a Domitiano in exilium deportata , lub Trajano tamen vitam finivit, circa idem tempus vitam cum aliis Martyrio coronasse creditur. II. Persecutionem hanc generalem non fuisse multi autumant : cum enim non fuisset Lege speciali generaliter in d icta , credi potest, Praesidum indulgentia, nec reclamantibus Populi', Christianos in aliquibus Provinciis aliquali pace frui, & libertate suisse permistos. Ita Eusebius L. 3. cap. 3 a. & 33. Ut enim ex Actis S. Ignatii Martyris dicemus, Fideles in Asia Minori magna gaudebant libertate: non hac tamen gavisos fuisse in Bethi tria ; cujus Praeses erat Plinius Junior , qui in sua praecitata Epistola ,

plures se ibi Martyres fecisse scribit, quamvis cum eorum nomina nec numerum indicet, hoc soli Deo notum maneat. In Syria maxime saeviit persecutio, cum ibi Trajanus moraretur. Cum enim Antiochiam venisset 7. Jan. Anno Io . Christianos ibi existentes ad necessitatem redegit vel Daemonibus immolandi vel moriendi. Tunc autem fuit, cum S. Ignatium Romam jussit traduci bestiis exponendum . De eo, quod tunc Antiochiae contigit, loquitur Chrysostomus tom. I. Orat. a. : nimirum eX-

citatum fuisse horribile bellum adversus Ecclesiam , adeo ut Fideles in mediis plateis & coetibus ad cruciatus & supplicia rape rentur: Specialiter tamen in Episcopos irrueretur, instigante Daemone Persecutores, ut dispersis Pastoribus distipare posset

III. Nihilominus ad Servorum suorum preces respiciens Deus, circa mensem Augusti ejusdem anni Io . Ecclesiae Antiochenae pacem restituit, & Christi membra , quae Trajani saevitia huc illucque fugere compulerat, iterum in unum collegit. Hoc laetum nuntium dum Troade esset in itinere Romam, S. Ignatius accepit, quo tanto gaudio repletus fuit, ut quacumque transi bat, rogaret Ecclesias ne laetitiae suae testimonia ad Antiochenos

mittere disserrent, quod factum fuit. Videri de hoc possimi ejus Epistolae ad Philadelphios, Smyrnenses , & ad Polycarpum, ubi de ista pace tanquam de speciali gratia suae Ecclesiae facta loquitur , & ut Acta sui Martyrii ferunt circa finem ejusdem anni

moriturus pro pace generali Ecclesiae Deum oravit. IV. Sed adhuc in aliis partibus probare volebat Deus & exa minare suorum constantiam. Restituta enim Ecclesii ae Antioche

48쪽

MA RTYREs suu TRAIANO. 33nae pace alio transiit Persecutio . Philippis in Macedonia ZoZimus & Rufus, qui S. Ignatii in vinculis comites fuisse traduntur, Fidem Martyrio coronarunt i 8. Decembris. Alter Zosimus Soropoli Trajano imperante sub Domitiano Pries de post varios cruciatus capite plectitur, ut Martyrol. I9. Iunii. In Palaestinam etiam Persecutio devenit, S. Simonem. Ierosolymitanum

Episcopum Martyrio coronans . In Syriam quoque, ubi Edessaeas. Januarii colitur Passio SS. Sarbelli R Barbcae sororis ejus , qui a beato Barlimaeo Episcopo baptigati in persecutione Trajani sub Lysia Praeside Christum morte confessi sun is quos idem Barsimaeus 3 o. Januarii secutus est. Romae celebre fuit Martyrium Beati Quirini Tribuni, qui a S. Alexandro Papa sibi in custodiam dato cum omni domo sua baptigatus , & sub Trajano traditus Aureliano Iudici, post abscillam linguam , equulei suspensionem , manuum ac pedum detruncationem, gladio vitam finivit ut 3 o. Martii habetur : quem io. Aprilis plures alii ab eodem S. Alexandro Papa baptirati imitati sunt, dum ipso Aureliano jubente navi vetustae impositi, ec in altum mare deducti, illic ligatis ad colla lapidibus submersi sunt. Mitto Sanctos Sulpitium & Servilianum , qui beatae Domitillae praedicatione S. miraculis Christi Fidem amplexi , sub Trajano a Praesc-cto Urbis Aniano capite caesi, Io. Aprilis coluntur. S. Crescentem Beati Pauli Discipulum Galatis datum Episcopum, post multos etiam in Galliis ad Fidem conversos,sub Trajano Martyrem effectum die a . Iunii. Nimius essem , si Martyrologia percurrens vellem omnes , qui sub hoc Principe , quem Pagani mitissimum celebrant, atrocibus cruciatibus pro Christo necati sunt, sigillatim recensere. U. Trajani igitur Persecutio usque ad finem anni Io 7. perduravit: imo majori violentia auctam est e,cum Trajanus bellum in Orientem intulit quod paulo ante annum iis . evenit dicere

debebimus, si suscipiamus cum Surio s. Septembris ) Acta

Sanctorum Eudoxii , Zenonis , & Macarii: quibus refertur, quod cum Exercitus undecim mille Christianorum insignem vi ctoriam in Oriente reportasset, Trajanus tantum abfuit, ut eos justa compensatione donaret, quin omnes Melitinam in Armenia ibi pulliendos relegarit, quod, ut generaliter imperaverat .

Idolis sacrificare recusassent. Qui exilium in pace quidem tolerarunt: sed Romulus Magnus Palatii Magister, cum de hac injustitia graviter conquestus esset, & Christianum se eme consese sus fuisset, Trajani iram in se adeo concitavit, ut acriter verbis objurgatum, flagris caedi & tandem capite plecti imperarit.

49쪽

Nenologium affert, hunc Romulum ipsum fuisse , qui Trajanum moverit, ut in Galatiam pergens praefatos milites ad immolandum adigeret, sed postea ad Christum conversum : quod aliis decidendum relinquo. Graeci propterea de S. Romulo

F. Septemb., Baronius tamen in Martyrologio memoriam colit die s. ejusdem mensis. Hoste multos mille milites inon unis

decim mille fui me tandem jussu Trajani si ve Hadriani ejus Successioris in odium Fidei omnes interemtos, sentiunt Graeci iii suis Menatis die F. Septembris . Propterea Baronius ad ann. Io 8. Num. a. probabile censet, eos fu i ste illos decem mille Christianos , qui sub Hadriano in Ararath monte Armeniae cruci affixi seruntur , quorum festum die a a. Junii Ecclesia Latina celebrat, de quo infra. VI. Quae tamen hactenus retuli magnam mihi ingerunt diueficultatem . Primo: quia ea, quae de S. Romulo dicuntur, in solo Menologio Basilii leguntur s ubi refertur, quod Eudoxius Comes & dux multorum millium militum, relegatus Melitinam sub Trajano, Martyrium cum suis militibus subiit sub Maximia no . In hoc quis repugnantiam non videt y Nam quomodo illi undecim mille milites cum Eudoxio duce relegari poterant sub Trajano , nimirum initio secundi seculi, & postea sub Maximiano ineunte quarto seculo Martyrio astici ' Secundo : alia Maenaea 6. Septembris videntur S. Romuli & undecim mille militum tam exilium quam Martyrium ponere sub Trajano . At S. Eudoxii historiam una cum 24o militibus , quibus praeerat, & qui cum eo passi sunt, sub Diocletiano ponunt, nulla Romuli & undecim mille militum facta mentione. His ex parte concordat Martyrologium, nam s. Septembris haec habet: MIelitiue in

Armenia passio Sanctorum militam Eudoxii, Zenonis, 'Lacarii, er sociorum mille ceutum ct quatuor , qui abjicientes militia cium

Ium , is persecutione Niocleιiani pro confessione Christi necati suur. De S. Romulo autem & undecim mille militibus nec ibi nec ali-hi Martyrologium meminit. Nam s. Septembris agit quidem

de S. Romulo, sed de eo aliud non dicit, nisi quod fuit Aulae Trajani Praefectus , & cum civitiam Imperatoris in Christianos

detestaretur, camus virgi S capite truncatus est . VII. Baronius ad ann. IO8. num. a. censet, ut dixi, undecim

mille milites , de quibus in Historia S. Romuli sermo est, este decem mille Martyres sub Trajano vel Hadriano in Majori A menia cruci affixos , quorum festum in Martyrol. die a a. Junii eolitur. Sed difficultas oritur: quomodo enim undecim millia ad sola decem millia redigunturi Utrique in Armenia pani di

cunis

50쪽

M ARTYR Es sυn TRAIAN .euntur; sed illi Melitine, quae in Urbem a Tra sano evecta fertur : isti in monte Ararath, quem licet in Armenia situm esse Baronius contendat cui consentit Baudrand in Lexico dicens: Ararath mons Asiae in Armenia, ubi stetit Arca post diluvium. Pars est montis Caspii prope Mediam, Sc inter Artaxatam & A

sipsam Paludem alii tamen in AEgypto collocant. illi vel sub Trajano vel sub Diocletiano & Maximiano palsi dicuntur Ade istis quo tempore & sub quo passi sint non lego. Sunt qui

utramque historiam tam de undecim mille, quam de decem mille Martyribus suspectam habeant. Sed quia historiam de decem mille Martyribus in monte Ararath crucifixis Ecclesia suscipit, ac eorum festum colit, ac de iis mentionem faciunt Graecorum Menologia s ideo quidquid sit de illoriim undecim millium cum S. Romulo Martyrio , pro veritate tamen istorum decem millium cruci assi xionis, standum est. Vide Baronium in Notis ad eta. Junii. VIII. Alii etiam sub Traiano Martyres praecipue a Baronio recensentur : nimirum Caesarius Diaconus Terraciuae , qui una cum S. Iuliano Presbytero diebus multis in custodia maceratus tandem in saccum missus in mare praecipitatur. Ejus memoriam Ecclesia colit in Martyrologio a. Novembris, Graeci autem . Octobris. Ejus Domen reperitur quoque in Martyrologiis S. Hieronymi, Bedae, Rabant. Festum quoque notatur in antiquo Kalendario Romano, dc in Sacramentario S. Gregorii, qui etiam Lib. I 6. Epist. Epist. εω seno Fo3. loquitur de Ecclesia sub

ejus nomine Romae existente. Non est tamen aeque certum,

quod sub Trajano S.Caesarius passus fuerit. Assirmat Baronius, quia in Actis S S. Nerei & Achillei dicitur, S. Caesarium Di ac num sepellite corpus S. Domitillae,jussu cujusdam nomine Luxurii Martyrio assectat. Acta tamen ejusdam S. Caesarii capud Surium s. Novemb. passum quidem S. Caesarium sub Luxurio dicunt , sed Domitillae mentionem non faciunt 3 imo dicunt, tunc ejus passionem contigisse , cum Claudius matrem Agrippinam serro necavit, quod de Claudio Nerone dictum creditur. Graeci etiam 7. Octobris hunc Martyrem ponunt sub Claudio. addentes istum Claudium matrem necasse , quod esset Christiamna. Quid ergo Dicam: Caesarium fuisse Martyrem certum est, sub quo Martyr effectus fuerit, incertum. IX. Inter Martyres sub Traiano ponitur S. Hyacinthus, de quo Martyrologium as. Julii haec habet: In Porta Romano Sau-Hi maeivtbi OMamoris, qui primum iu ignem injectus, deinde is profluesιem praecipitatus illaesus malis. Fos kaee o Leontio Gons

SEARCH

MENU NAVIGATION