장음표시 사용
51쪽
lari sub Trajano Imperatore gladio percussus mitam fulmiι s cujustorpus Iulia Matroua in praedio suo juxta Urbem sepelivit. Fertur apud Surium 26. Julii , quod Leontio comminanti diversa& atrocia supplicia Hyacinthus intrepide responderit: non sunt haec diversa supplicia quae timeo, sed aeterna : haec causa est,
cur nec tuas nec tui Principis minas expavescam. Ira tua eadem
die accenditur & extinguitur. Mortem mihi minitaris. At nec tu mortem evades . At post haec quid de te erit e Non desunt qui Acta haec repudient, vel saltem hunc inter Martyres sub Traiano ponendum non esse censeant propter ea , qtiae LeontiuS dixisse fertur, nempe: Domini nostri imperatores jusseruul: tempore enim Trajani unus ipse Imperator erat non plures, nec Tra-janus jusserat Christianos torqueri. Sed quidquid de hoc sit scum de S. Hyacintho Martyre loquantur Martyrologia etiam Usu ardi & Adonis, praecise ob illa verba Domiui Imperarores jusseruul: quod sorte mendum est ponens pluralem numerum pro singulari recedendum non esse arbitror. Addo , verba illa Domini Imperatores jusserunt non esse referenda ad solum Imperatorem tunc regnantem , sed ad ipsum Sc alios Praecessores,
qui ut Nero & Domitianus 3 Legibus & Edictis Christianos
ad sacrificandum compelli jusserant. Quin & Trajanus esto novas Leges de hoc non ediderit i cum tamen, ut supra dixi, statuerit, ut qui delati esse Christianos Idolis sacrificare noluissent, ultimo supplicio traderentur: quid aliud crit, quam Praedeces-1orum Leges sequi, S. Christianos ut sacpificarest jubere ' X. Trajanus ergo sua personata mansuetudine non minus in Christianos crudelis fuit, quam sui Anteces res: cum eni in licet non inquiri vellet, delatos tamen quod Christiani essent, juberet puniri, fiebat, ut ubique odio Populorum Praestidibus traditi , ab his punirentur , &sic ubique Christianus sanguis lan deretur. Furor iste hoc modo in Christianos seviendi usque ad finem imperii & vitae Trajani perduravit . JIoc ex eo probatur, quia ut supra Martyria SS. Sarbeli& Barbeae , de quibus 29. Januarii , R S. Barsim ei Edestae Episcopi, de quo Io. ejusdem mensis , sub Trajano & Lysia Praeside contigerunt. Haec autem
anno II 6., hoc est uno ante Traiani mortem anno contigiste
creduntur: Tunc enim Edessena Civitas capta ac dirula fuit. Sic cessavit cum Trajani vita Ecclesiae ad modicum tempuS Per secutio. At numquid cessavit Ecclesia s' minime. Imo magis a udia & numero & Fide multiplicata oculis persequentium appa
ruit. Martyrum sangui S velut granum cadens in terram ac mor
tuum , quo plus spargebatur, eo copiosiorem fructum Christo
52쪽
PERsECUTIO HADRIANI . 37 asserebat. Me tinquit Augustinus L. I 8. de Civ. Dei cap. s I.
in θοe feculo , in his diebus malis, non solism is tempore corporalis p νaesentiae Christi se postolorum ejus, sed ab ipso Abel, quem primum justum impius frater occidit, o deluceps usque in hujus frinenti Auem , inter persecutiones Mundi oe consolationes Dei peregri nando procurrit Ecclesia. -
De Persecutione sub Hadriano. Asseritur Perseutio.
Ι. Raiano delancio AElius Hadrianus in Imperio successit. Trajani consanguineus , apud ipsum educatus, x Sabinae neptis Trajani conjux, dc tandem a Trajano sub stitae finem favore Plotinae uxoris adoptatus anno Christi Ii . , undecimo Augusti ad Imperium assumtus fuit. Hoc imperante scribit Sulpitius Severus,quarta Persecutio in Christianos numeratur L. a. trist. cap. F., & hanc fu ille gravissimam ssed Libto pro Christiana Religione a Quadrato edito , & Hadriano oblato sedatam scribit S. Hieronymus Epist. 83. , alias 94. ad Magnum, his verbis: auadratus Aposolorum Dincipatus π Atheniensis Potitifex. Eccles e nonne Hadriano Priuolpi Eleusina Sacra insisenti librum pro uosra Religione tradidit 8 9 tantae admirationi omnibus fuit, uι perfecutiouem gravis am illius excelleus fedaret ivgeuium . Non quasi Hadrianus ipse persecutionem nova aliqua Lege aut edicto eAcitasset Legem enim adversus Christianos Hadrianum non tulisse censent Tertullianus aliique , ut infra dicam sed quia , ut ait Hieronymus L.de Script . Eccles. c. s. , hi qui Christianos oderant putabant gratum Hadriano sore, si etiam absque ipsius praecepto Christianos vexassent.. II. Hisce stantibus non pauci existimant, sub Hadriano nullam Christianos passos fuisse persecutionem, inter quos Dodu- vel Ilus Differt. Cyprian. 13. : moxentur que primo ex libro Melitonis aphisi Eusebium L. 4. laist. cap. aff. , qui ., ut Marcum Antoninum a persequendis Christianis avertat , asserti exemplum Hadriani avi sui , damnans enjm eos quic lumniis vexabant Christianos, ait: Verum imperitiam illorum eorrexeravi piissimiporeutes ιui frequentibus rescriptis objargaNtes eos, qui odUersus
53쪽
Religionis x rae homines no*i aliquid moliti sint; inter qxos ain s
Quod confirmat Dodu vellius ex Justino Martyre, qui in Apologia a. pro Christianis pag. 99. similiter Hadriani exem' plum Antonino proponit , ut pacem Christianis impetret,& Hadriani Epistolam aflert. Igitur qua froute, inquit Dodu vellius, eo nomine usurus fuisset , si ipsemet Hadrianus persecutus fisi et Secundo hoc idem inferre conatur ex eo, quod cum Hadria-inis summo odio iuJudaeos ferretur , fit, ut tu Christianos, quos Iudaei infensos habebant, mitis esset. III. Haec tamen non probant intentum . Nam quod ex Meli tone, & Justino affertur , non probat Hadrianum nunquam persecutum fuisse Christianos , sed persecutionem aliquando sedasese : Antoninum quippe uterque adhortatur, ut agnita Christianorum innocentia ab eorum Caede cessare juberet, imo nec pror-5us cessare, sed potius ad justitiae formam eorum caedem redigeres nimirum non solis accusantium calumniis, sed accusatione legitima & processibus comprobata. Et ad hoc assert Hadriani exemplum, qui post varias Christianorum caedes, convictus
tandem & Christianorum Apologiis & Praesidum Rescriptis , ab
eorum vexationibus, nisi formato processu convincerentur, ab
stineri jussit. Patet hoc ex ejusdem Hadriani Rescripto ad Minucium Fundanum , quod Justinus Apologiae suae inseruit j in eo enim dicit, se hoc litteris Serenii Graniani decessoris Miuucii
Batuere, se homiaes turbentur, neve eaIumniatoribus materia fraudulenter agendi praebeatur. 2uὸd si provinetales persecutiones ad verrus Chrisianos processa legitimo, ut o illi pro Tribunali r DONdeast, obtinere possunt, hae una in aut via, se non petitionibus at e vociferationibus solit . . . . Daque si quis eos detulerit atque probaverit contra ἰeges qui xam eommisse , tu pro delicti quesita
te ita feotentiam adviersus eos feres , ut , meberetile, qui calum iacaasa crimen cuiquam intendisse compertus fuerit , pro madeficii gr mitate , tu eum modis omnibus animadvertendum eures. Ex hoc Re
fcripto apparet, imperante Hadriano Persecutionem in Christia nos viguisse, sed cum solis vociferationibus & accusationibus plerumque calumniosis ad eorum necem procederetur, praecepit Hadrianus, ut imposterum provinciales persecationes adversis oris a r nonnisi processa legitimo instituant. Quare nec Perse cutionem sustulit, sed ad formam justitiae moderatus est , fortε corrigens Trajani decretum , qui, ut supra dixi, Christianos inquiri quidem vetuit, sed quomodocumque delatos puniri con cesseis
54쪽
PgasECuTro HADRIANI . 3seesserat. Dum tamen addit, quod si quidquam contra Leges commisisse reperiantur puniendi sint, adhuc Christianos puniendos esse Hadrianus decernit, quia contra Christianam Religio uem Leges Imperiales statutae erant, ut dixi & iterum dicam . IV. Quae hactenus observavi confirmat ex Justino Eusebius
L. hist. cap. 8. , ubi de Sereni O Graniano Procosule : Mouebat, inquit, iniquum videri, Grimauos uullo objecto crimine tumultuosis vulgi clamoribus grati condi sudio indicta causa occidere , cui rescripsit Hadrianus, Ne quis posthac siue objectu crimitiis Σ' legitima accusatione condemvaretur. Occidebantur ergo sub Hadriano
Christiani, sed quia hoc fiebat solis tumultuosis vulgi clamoribus , praecepit ipse, non ne post hac occidantur , sed ne fiat sine legitima accusatione. Porro Martyres aliquos sub Hadriano claruisse, testis est idem Iustinus Apolog. I. pag. so. , ubi conversionis suae squam sub Hadriano contigisse extra dubium est causam aisignans, dicit se occasione Martyrum veritatem agnovisse:
Num ci ego iis Platonis discipliva sectator , cism ealumnios Θ audi-νem Chrisianos deferri, intrepidὰ autem ad mortem , ct alia, qua ιerribilia esse ee entur omnia, adire conspicerem ; statui ipse me- eum , feri haudquaquam posse , ut illi tu vitiorum pravitate oe vo-
Iaptatum amore viverent . diuis etenim volupιatis coufectator . . . .
mortem libenter complecti queat , ut bonis fuis seipsum privet, ae nos potit s msis omuthas, uι hanc sibi couliuenter viιam agere , ct colando P auipes oe Magiseratus fallere liceat, operam navet, nedum
per denuntiationem ta' iudicium fel sm eaedi offerat e Vide Lector, quam validum pro Veritate Religionis Christianae intrepida Martyrum ultro se neci offerentium constantia exhibeat argumentum , dum propter hanc justinus ipse e Platonico se factum fuisse Christianum aperte testatur . V. Neque ut Dodu vellius putat,odium quo Hadrianus Judaeos rebellantes persequebatur amorem erga Christianos illi iu- spirabat s imo tunc Fideles duplici persecutione exercebantur et una quidem a Barchoceba Judaeorum duce, qui, ut ait Justinus Apologia a. pag. a. , solos Cisrisiavos ad gravia supplicia , nisi Corisam abnegarent, O maledictis iocesserent, protrabere jussis N ex eo Eusebius L. . cap. 8. altera a Graecis Ethnicis . Unde idem Iustinus citato loco Ethnicis loquens ait : Sedi Judaei pro
Nimicis uos γ δ ibas Babenter , itidem uti vos, cum possuπι, occi duui ct exerueiaut . Et Epist. ad Diognetum : A ersus eos Christianos tanquam alienigeuas Pudaei bellum gerunt , ct Graeci eos persequuνtur , ct osores eονam easiam inimicit Grum dicere ue-
queant . Accedit, quod tunc Ethnici Judaeos cum Christianis
55쪽
confundebant, ac utrosque tanquam Idolorum suorum contem-
VI. Hoc Hadrianus comprobavit inJerosolymorum restauratione: squana Urbem Civium Romanorum Coloniam essectam nomine suo AEliam vocari jussit tunc enim Judaeis omnibus ad eam accedere vetitis,adeo ut nec a longe Jerosolymam olim suae Gentis Regiam prospicere possent, ut ex Aristone Pellaeo refert Eusebius L. . cap. 6. in Christianae Religionis Odium sacrorum locorum memoriam erectis ibi idolis abolere conatus est. Ita S. Paulinus Epist. 3 i. ad Severum : Hadrianus, inquit, Imperator exsimans ye Fidem Christianam Ioel iriuria peremturum , tu loco Passionis ulacrum Popis confecramit volunt alii Veneris in oe Berblebem Adonidis Pano profavata est .ut quasi radix re suudamentum Ecclesiae tolleretur , s iu iis locis Idola colerentur , in quibus Christus natus est ut pateretur , possus es uι resurgeret, furrexit ut regnaret , Ddicat s ut judicaret. Idem dicit Hieronymus Epist. 3 3. modo 4 o. ad Paulinum , & Sulpitius Severus L. a. hist. cap. s. VII. Ut tamen omnem evadendi viam Dodu vellio praecludam , praemonendum existimo Lectorem, ne putet, Persecutiones adversus Christianos ex solis Imperatorum Edictis, vel ex privatis Praesidum odiis,aut solis Populi clamoribus ortas fui ille, sed etiam & quidem maxime ex Romanarum Legum praescripto, quibus peregrina quaelibet Religio vetabatur ex Cicerone L. a.
de Legibus: Christiani autem non solum novam & peregrinam Religionem sut Romanis videbatur ) inducebant f sed & quamlibet aliam ut falsam , & praesertim eam , quae Idolis serviebat, repudiabant: ideoque eam specialibus Legibus, quas nec ipsi
Imperatores convellere poterant pleno consensu Senatus proscripserant: cujus rei testis est Origenes homil.9. in Iosue dicens: CovveNerunt Reges terrae Seuatus Populusque oe' Principes Romaui, ni expetuarent nomen yinu π Israel simul. Decreverunt enim Legibui Dis , ut non sint Chrisiani. Omnis Civitas, omuis Oνδε CBri- siauorum nomen impugnat. Et Tertullianus Apologet. cap. 37. ad Gentiles sic ait: αuoties in Ghrisianos desaevitis partim animis propriis, partim Legibus obsequentes' Non ergo mirum, si aliquando etiam sine ullo Imperatoris speciali Edicto Christiani persecutionem paterentur. Aderant enim Leges, quibus praecipiebatur , ne Christiani delati impune dimitterentur. Hoc supra vidi mus in Plinio Juniore, sub quo licet ab Imperatore Trajano nullum emanasset Edictum, adhuc tamen a persequendis & puniendis Christianis ad se delatis abstinere sus non fuit sine Trajani
Rescripto: qui ei respondit, Christianos non esse quidem inqui-
56쪽
PERsECuTIO HADRIANI . 4 Irendos , delatos tamen esse puniendos . Quem imitatus Hadri nus rescripsit ut supra, Christianos delatos non quidem dimitti, sed non nisi processu formato puniri.
VIII. Verum non tantum Legum servandarum reto, sed& proprio animo adversus Christianos Hadrianus ferebatur erat enim genio ad caedes propensissimo , cui Spartiano teste saeviitia iugenita erat, & qui apud Dionem multas caedes fecisse memoratur . Et quamquam nullas contra Christianos Leges impresserit, erat tamen Iertulliano asserente Apolog. cap. s. curiositatum omnium explorators & Romanis superstitionibus summe addictus, ut de eo idem Spartianus dicat: Sacra Romana diligentissia me curavit, peregrina coutum sit, oe mulineis SMaximi osmium
peregit, atque Eleusiua Sacra fuscepit. Cumque haec Christiani detestarentur , fieri non poterat, quin eos odio haberet, vel saltem eos persequendi occasionem dederit. Unde cum Athenis hyemem exegisset, & ut S. Hieronymus refert L. de Script . Eccles. cap. I9. omnibus pene Sacris Graecis initiatus fuisset, occasionem dedit Gentilibus Christianos vexandi , quam persecutionem gravissimam fitillh,asserit idem Hieronymus Epist. 84. alias 83. ad Magnum supra relata, etsi postea oblato illi a Quadrato libello eam sedaverit. Erat insuper Astrologiae Judiciariae maxime deditus, cujuscumque generis divinationibus, 8c Magiae magis sacrilegae, ut refert Dio L.69. s adeo ut vel ipst Pagani teste Ammiano L. as. superstitionem , qua praesagia ob servabat,contemnerent ac irriderent. Quae omnia cum Christiana Religio execretur, fieri non poterat, ut Hadriani odium in se non concitaret, & data occasione ejus persecutioni non applauderet, etsi suis Ediciis eam non promoveret. Sed hanc controversiam finiamus , Martyres, qui eo imperante passi sunt, ex Martyrologiis recensendo .
Marorer , qui in ea passi seunt Romae.
I. XV Arii Hadriano imperante in diversis Orbis partibus pro V Christo passi reseruntur . Romae anno I I9. Alexander I. Papa cum Eventio & Theodulo pastiis describitur in Martyrol.
die 3. Maii his verbis : Romae Oiε Numeravε Passio Save orum Martyrum Alexandri Papa , Eventii oe Neo Ii Presbterorum: ex quibus Alexander sub Hadriano Principe,er se reliano γudicep vincula carceres equuleum angulas π ignes punctis creberrimit
57쪽
per tota membra eo usas ac peremtus es. Eventius vero ct Neod ius pos lovgos carceres ignibus examinati, ad ultrmum decollatifunt: de quibus Beda & caeteri Latinorum . II. Sub Hadriano passus etiam dicitur anno ras. Xixtu S I. Papa , de quo Martyrol. 6. Aprilis : Romae natalis Beati xixti Papa er Iaroris , qui tempore Hadria vi Imperatoris , ut sibi Cbri- sum Ise ν jaceret, libeuter mortem fusi vult temyoralem . Hunc
decem annis rexi de Romanam Ecclesiam, scribit Eusebius L. 4. cap 6. III. Inter eos, qui sub Hadriano Romanam Ecclesiam Martyrio decorarunt, ponitur S. Eustachius seu potius Eustat bius
cum uxore Theopiste & duobus filiis Agapito & Theo pisto, qui ab Hadriano damnati ad bestias, sed Dei ope ab iis nil laesi, in bovem aeneum candentem inclusi Martyrium consummarunt. Ita ex Martyrol. Rom. die a o. Septembris, quo ejus festum cel
bratur . Initio Imperii Hadriani passi fuisse creduntur s nam Eu-9athius celebris ille Placidus futile creditur, qui a Traiano militiae Praefectus insigni victoria de hostibus triumphavit, qui postea cum Diis sacrificare nollet, sub Hadriano Martyrium cum uxore & filiis intrepide sustinuerit. Ejus historiam Graeci quoque cadem die in Menologio Basilii sic celebrant: Maguus Martyr Eusio ιbius Dux Mititiae Romae clarnit Trajauo Imperatore, eique prius uomeu erat Placidus, uxori vero Tatiaua . Ob ejus aut eis eleemoDuam voluit Deus illius fututi confιlere. Visus es enim venanti Eusathio Christigs, Decie tervi inter cor uua Crucem Solis radios uiueeuiem babentis, s in medio imaliuem Christi : prodiitque em cervo vox , tuquieus: Placide, quid me persequeris ρ Ego j um yestis Chroius. Credens itaque tu illum baptizatus es una cum ux re re filis totaque domo . deo autem a Diabolo oppetuatus fuit , ut non solum facultatum suarum jacturam faceret , fed oe uxorem captivam doci , suosque a feris rapi, sitfum autem vadum tu terra aliena sibique merceuaria opera vitium parare coactam viderit . e It Deus uxorem ei oe Alios oe divitias restituit. Leuaesitus evim ab Imporatore , in pristino diguitatis gradu collocatur . Sed postea coguitus Christianus esse , in aeneum candeutem bovem, una cum uxore liis
νjectus, decessis. Volunt Eustathium fui ne ex Octavia imperiali Pam ij i a , sub Tito & Vespasiano contra Judaeos gloriose militasse, post conversionem secellille in iΕgyptum , quo in itiuere , a Nauta rapta ei fuit uxor, dumque trans quendam fluvium. unum e filiis deferret, a Leone sibi raptum vidit, alterum Vero metui in opposita ripa remanserat, a Lupa s ac vitam per quindecim.
annos in angustiis duxit: quo spatio temporis & ultra contingere
58쪽
potuit, ut denuo militiae Prae rectus & a praelio reversus Traiano mortuo, sub Hadriano passus fuerit. Romae extat celebris sub ejus nomine Ecclesia, ubi olim Eustathii aedes fuisse aliqui putant, alii tamen eas alibi fuisse autumant. IV. Inter Martyres Romae sub Hadriano recensentur tres S. Sophiae viduae filiae , quarum nomina sunt Fides Spes Caritas, seu graece Pisis Eipis est Agapis. Harum memoriam Ecclesia Latina colit separatim a memoria Sophiae matris : nam de illis agit die r. Augustis de ista autem die 3 o. Septembris , & hanc Usuardus cum aliis Martyrio obiisse fert, alii vero in pace paulo post quievisse . De his Menologium Basilii die is. Septembrissimul agit his verbis: Maror Christi Sophia eam tribui Miabus
ex Regione Italiae fuit. Clim autem Chrisianam Fidem amplecti desideraret, assumtis tribus liabus fuis , Hadriano imperante, Romam proferi a , ab ejusdem Urbis Episcopo occultὸ uva cum illis baptizata est. Fost fusceptum baptismum docebaut alios, quam ipse didieerant, Gripi Fidem , multosque ad Domiuum convertebant . Ruod tibi re scitam est , correpta ab Hadriano , tortae fuerunt. Est primum quidem sancta Fides duodecimo aetatis auuo suspensa scalptaque obtruxcatur . Secundo loco foror ejus Spes decimum annum agens , virgis casa re ipsa capite damnatur . Terti3 Sandia Caritas nono alatss anno tu forvaeem injicitur s fed educta illaesa gladio percutitur. At mater earum Sophia gratias Deo de omnibus Meus, ad sepulcrum , in quod Mias detulerat, advoluta , ploransque au mam emisit. S. Sophiae nomen toto Oriente celebre fuit. Nam Chronicon Episcoporum Alexandri de Eumene loquens, qui eam Ecclesiam rexit ab anno III. usque ad 143. addit , suo tempore S. Sophiam cum tribus filiabus suis Martyrio coronatam fuisse. Sub S. Sophiae nomine extat Romae via Aurelia Ecclesia. Illa autem S. Sophiae, quae olim fuit Constantinopolitana Cathedralis, a Sophia seu Sapientia AE terna nomen accepit. U. Romae quoque in Coemeterio Calixti legitur Epitaphium cujusdam Marii Praelacti militum,qui sub Hadriano adhuc juvenis pro Christo occisus, ab amicis cum gaudio nec sine metu sepultus dicitur: quod indicat, persecutionem non fuisse levem, cum sine metu Martyrum corpora sepeliri non possenis sepultus fuit 8. vel Io. mensis, cujus nomen non exprimitur. De hoc tamen Mario Martyrologia silent.
59쪽
Mar res alii sub Hadriano passi.
I. C Eleutherii & Anthiae matris apud Latinos & Graecos ce-o A lebre nomen est. Martyrol. Rom. I 8. Aprilis haec hahet : Messana natalis Sauctorum Marorum Eleutherii Episcopi I brici σ Anthiae matris ejus: qui cum esset vittae sanctimoniε re miracuIorum .irtute illuseris, sub Hadriano Principe lectum ferreum unitum craticulam , fartaginem oleo pice ac re a ferveutem δε- perans, Leonibus quoque projectus ,sed ab illis nil laesus , novis Θnna cum matre jugulatur. Menologium autem Basilii die et s. Decembris , Sacrofauctus, inquit , Maror Eleutherius ex magna urbe Roma fuit s patre d pueritia orbatus, ab Aut bia autem matre Fidem Christi edoctus, quam illa d maguo Apostolo Paulo acceperat . Eum Anicetus Episcopus suscepit Christianorumque literis insitutum Claricum fecit . Mox Diacouus 9 Presbditer ordinasar, deinde IIbrici Episcopus. Hadriavo autem imperante eo rebensus π gravi Fmὰ tortus, tu ardentem furuum Presecti jussu detruditur. Sed eum inde incolumem evasi e eerneret Praefectus , eredidit oe ipse s π iniurnum ingressus, ex eo A fus exivit. Tum ver3 Praefectus decolla-sur una cum caeteris omnibus, qui tu Christum crediderant. Sauctus
autem Eleutherius d carni cibus gladio concisus spiritum reddidit. Ita Menol. . Notat tamen Baronius in Not. ad i8. Aprilis, id quod dicitur S. Eleutherium ab Auiceto fu i ste institutum, cohaerere non posse cum eo,quod dicitur sub Hadriano fuisse passum , nam Anicetus sedit post Hadriani obitum: ideoque mendum esse, R Avae letum pro Aniceto potius ponendum esse. . I l. Sanctarum quoque Sabinae & Serapiae Uirginis Martyrium sub Hadriano contigit in Umbria secundum aliquos, Romae tamen secundum plures . Sabina nobilis Matrona Romana filia cujusdam nomine Herodis Romae sub Vespasiano celebris, morte Valentini cui nupserat, vidua absque liberis remansit. Auantea Fidem Christi amplexa fuisset dubitant aliqui. Volunt aliqui , eam ad Fidem fuisse adductam a S. Serapia Virgine Anti O- cliena , quam summe diligebat, & apud se adhuc adolescentulam retinebat. Totam ergo Sabina se Christo dedit, honisque operibus fidem suam in dies augebat. Exorta sub Hadriano persecuti
ne anno Ia4. vel Ias., Beryllus Prieses ad Sabinam misit, ut Vim gines apud se commorantes ad se transmitteret. Initio recusavit
Sabina, sed hortante & orante Serapia, quae Spiritu Dei plena: adhuc
60쪽
MARTYR Es sua HADRIANO. sadhuc puella nil pro Christo timebat, acquievit, &cum illa ivit ad iudicem . Hic honorifice ob nobilitatem generis Sabinam
excipiens, eam increpuit, quod suae conditionis oblita vili Christianorum Sectae se addixisset, & maxime infelicis Maleficael hoc nomine vocabat Serapiam a suasionibus. Cui Sabina :Vellem, ut tu quoque sanciam hanc Magiam amplectereris N abjectis tuis Idolis, illum adorares, qui vitam aeternam bonis, malis autem aeterna supplicia reservavit. Quibus Judex nihil respondit, sed utramque dimisit. III. Post tres autem dies missis satellitibus ad se Serapiam traxit, ut eam publicis interrogaret. Sabina eam secuta ac ludici iram Dei comminata , si quidquam in Virginem Deo sacratam
attentaret, lacrymans recessit. Tunc Iudex Serapiat constantiam ad Idola adoranda flectere conatus, cum nihil proficeret,
imo sancta Virgo ei diceret, se Templum Dei esse, & qui Templum Dei violat, a Deo esse disperdendum, iratus eam in locum obseurum detrudi jussit a duobus AEgyptiis violandam. Mos
enim erat Ethnicis virgines ante supplicium stuprandas tradere, ut referunt Suetonius in Tiberio cap.6 3. , Dio L. s6., Tacitus L. f. : quod cum etiam in Christianas Virgines exequi tentarent, eis improperat Tertullianus in Apolog. cap. o. . Verum, ut O servat Baronius in Notis ad diem 3. Septembris, ejusmodi scelus antiquatum jam fuisse videtur et cum reperiantur quam plurimae virgines Romae pallae Martyrium absque aliquo pudoris illato detrimento . Duo igitur juvenes AEgyptii cum vespere cubiculum, in quo erat Serapia orans , ingredi tentarent, Iuvenem splendentem viderunt, quo detenti tanto terrore perculsi
sunt, ut exanimes . in terram lapsi tota nocte in eo statu mane rent, magnoque fragore ac terrae motu tota Urbs concuteretur,
Serapia interim in precibus perseverante, ut corpus suum Deo dicatum a pollutione servaretur illassium . Mane missi a Beryllo exploratores nuntiarunt, duos AEgyptios in terram prostratos jacere motu ac sensu carentes. Accedens Beryllus Virginem increpavit, quasi magica arte hoc fecisset. At illa respondit, non Magia Christianis vetita, sed potenti hrachio Dei suae castitatis custodis hoc factum esse , cumque Judex eam urgeret, ut in sui dicti testimonium infelices illos sanitati restitueret, initio recusavit illa , ne hoc etiam magicae arti tribueretur . Consensit tamen post multa , dummodo illi ad Tribunal coram multitudine deferrentur. Quo cum fuissent delati, Virgo extensis prius ad Coelum manibus, duos AEgyptios tetigit, qui illico surrexerunt saui, & quae sibi acciderant coram omnibus declararunt. IV. Tan