Scripta historica Islandorum de rebus gestis veterum borealium, latine reddita et apparatu critico instructa curante Societate regia antiquariorum septentrionalium Historiae Hakonis Hakonidae, pars ultima

발행: 1841년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

et I altiandia appellantur, Rognualdo dedit, qui

has utrasque insulas Sigurdo fratri suo con

De reste Haraldo. S. Rex Haraldus pulchricomus in matrimonio habuit Λsam, filiam Hahonis dynastae Grjot-gardi silii. Horum filii erant: Haludan niger, Haludan albus, qui gemini erant; tertio nomen erat Sigurdo. Alteram rex Haraldus uxorem duxerint, Suanil dam, Εysteinis Saesarii, dynastast Heldmarhensis, filiam. Ex his nati: Olavus Geir- stad alvus, ROrn mercator, Τryggvius, Frodius ac Τhorgiis. Ferunt, regem Haraldum uno tempore decem uxores et viginti concubinas habuisse. Cum vero fama ad eum allata esset de virgine quadam, nomine Ragnil da, filia Eiri hi Jotiae regis

quae omneS aequalees venuStain et Sapientia Superabat: eo legatοη misit, qui hanc sibi peterent uxorem. Qui cum causam adventus Sui aperuissent, rex siliam arcessivit eique hoc negotium exposuit. Ea tale responsum dedit: nullum regem uSquam gentium tam potentem esSe, ut tricesimam partem amoris ejus Sua vellet virginitate mereri; Se nondum nubere Statuisse. Cum vero filia regia tam Superbum reSponSum reddidisset, tum seminae virique legatos et regem eorum dicteriis incessere coeperunt, dicentes, regem Jotiae exercitum Nooegiae regis haud magnopere formidaturum, ab hoc exiguum sane editum eSSe Specimen virtutis, quanquam regni sui aliqua obiens Ioca cum vili imis rusticis manus conSeruerit: adhucdum lare, ut corvi et aquilae Danicae esurirent et sanae vexarentur, Si eis exspectandum eAset, donec Haraldus Nor-vegiae proelium saceret. Μentionem hujus rei facit ΤΙ Odolvus Huiniensis:

192쪽

C. S. DE HARALDO PULCHRICOMO.

Ancillae Ragnildae,

superbae seminae,

aliud habebunt, de quo

inter potandum confabulentur, quam vOS captivaS OSSe, quas Haraldufi caesorum cruore ad famem coegerit, quarumque maritos seris Objecerii. Rex Εiri huS, consentiente filia, renuntiari jussit, se ei virginem nuptum daturum, Si uxores legitimas et concubinas dimisisset. Ouibus acceptis responSis, legati redierunL Itaque rex Haraldus omneS uXOrES Suas ad cognatOS earum remisit, quo facto meridiem versus in Daniam misit, qui Ragnil dam arcesserent. Tum demum ad eum missa Dest. Dein ille eam Secum matrimonio junxit, et ingenii summe heroici esse expertuS eSL

et Hordenses virgineN, unamquamque IIviniensem et colonicae gentiS rex ille generONUS, Cum uXorem Danam duceret. Ex ea natus Εirihus Blodaxa. Ragni Ida, cum tres hiemes in Norvegia degisset, morbo mortuaesti Qua mortua Asildam duxit, filiam Ringi Dagi filii ex uingari hia; ex ea prognati: RinguS, Dagus, Hagnar Bykkel, duaeque filiae, I horgerda

et Olava Arbola. Senex jam lactus ex ancilla aliqua, cui nomen Τliora Mostu tanga, filium, nomine Hahonem, procreaviti Filii regis Haraldi, cum annis maturuissent, a patre petierunt, ut provinciam aliquam ipsiK administrandam daret Itaque Gudrodum Haumari hiae praefecit, ut regnum ab incursionibus piratarum, Danorum et Gollio-

193쪽

DE HARALDO PULCHRICO IO.

rum defenderet; is cum sociis navalibus a Solvio Κlovio in Brenneyis ad orientem est interfectuS. Haludant nigro et Haludant albo duas naves longaSplene instructas dedit; hi ad piraticam saciendam excurrebant: Haludan albus in ritonia occubuit. Gudrodus educatus est in domo Tl odolvi Hviniensis. Raerelius perpetuo inter aulicos vel Sa-

tus esL Olavus Geirstadalvus Vest idiae proesectus erat, Bjornis, qui Grsentando praefuit, ad Siduus socius. Rex Haraldus Thorgilsi et Frο-dio naves bellicas dedit; qui in terras occidentales ad piraticam faciendam profecti, arma late circumtulerunt. Qui vero cognoscere cupit, quaS rex Haraldus Pulchri comus siliis suis provincias dederit administrandas, quidque negotii inter Adalsteinem Anglorum regem, et regem Haral- dum interceSSerit, praeterea narrationem de Ei-rtho Blodaxa, hujus matrimonio, et rebuS in piratica gestis, de Hahone Adalsieinis alumno, ceterisque filiis regis Haraldi, is initium historiae de rege Olavo Tryginii filio consulati

194쪽

Bionu de Haugo in Suecia imperavit, quo tempore Haraldus regnum Nor egiae capessivit. POMeum Auliunduηλ rex Sueciae fuit annos quadraginta aut amplius; deinde Εtrihus, siliuR HuS, qui Ingigerdam, Haraldi Pulchri comi filiam, in matrimonio habuit: hunc cum Suiones in iuSulam quandam deportassent diisque devovissent, Halv-dan niger, frater ejus, eam secum abStulit, quo facto bellum longo tempore suit inter regem IIaraldum et Eirilium, Suionia in regem. 2EState aliqua rex Haraldus virum Sibi amicissimum, Hau-kuiis Habroham ad se arcessiit, et ita locutuSDSt: nunc ab Omnibus expeditionibus et bellis internis liberatus, rebus quietis et laetis frui decrevi; itaque te hac aestate in regnum Orientale mittam, ut res eximias et nostra in terra raras mihi coemas. Hauhus hanc rem, ut alia, regiSarbitratui permisit; tum quoque rex hominibuS, quoS antea apud se detinuerat, potestatem secit ad varias terras proficisce ulli. Bauhus una naVBVectus, strinoque praesidio tutus, Soquenti autumno Holingardum venit, ibidemque hiemavi L Εο sorte loci venit, ubi mercatus erat ii Stitutus, quo magna hominum multitudo ex multis terris advenerat : in his athletae Etrihi, regis Vi saliensis, Rorn

In textu est Aunundr, quod sorte est vitium librarii vel calami: reelἱus inmundr vel Avmundr, i. e. Emundus v. Εymundus.

195쪽

Blasida et Salgardus Serhus, ii omittes injuriosi

et in ceteros advenas Se insolentius efferentes.

Aliquo die Hauhus, cum comitibus StipatuS per oppidum ambularet, ut res aliquas pretiosas domino Suo, regi Haraldo, emercti, venit ad locum, ubi vir quidam Russicus sedebat. Hic cum videret pallium aliquod pretiosum totum auro intertextum, id coemit, datoque arrhabone, ad pecuniam petendam discedit. Sed antea eodem die Rorn hoc idem pallium regi Suionum venum petierat, sed immanitate pretii deterritus erat. Jamque egresso Hauho advenit famuluN Bjornis, mercatorem admonet, haud impune fore, si R Ornpallio non potiatur; at mercator rem quo ESSEt loco mansuram ostendit. Itaque digressus famulus rem Bjorni significat. Interea vero Hausius redit, allatumque pallii pretium plene persolvit. Egrediens obvios hahel Bjornem et Salgardum, quibus interrogantibus, cur pallium haberet, quod ipsi emissent sibi pacti suissent), ΗaukuS, uti

emisset, ita et obtenturum Se declaravi L BjornrepoSuit, convenire, Etrihum regem, qui ceterorum regum Septemtrionis princepS eSSet, rDS pretiosaS, quae ipso dignae aestimarentur, habere. Cui Hauhus: non adsolet rex tiarat duS regi Suionum de jure suo cedere. Mittit aliquem de famulis, qui pallium domum deportet. Interea res ad minas spectare coepit, dicente Salgardo, placere sibi, armis decerni, uter pallium haberet, item utrius rex praestantior habendus esset. Hau-kns Ostendit, Se haud recusare, quin de emtione pallii de armis decertent: nolo autem, inquit, mei principis honorem armorum meorum fortunae eommittere. Hic vir quidam crassus et statura humili ad Hauhum accedit, qui, de nomine interrogatus, Buium Se vocari professus: en gladium

inquit, quem dare tibi volo, si cum Rorne et

196쪽

G. 1.

Salgardo digladiari cogitas, de cujus teli virtute non est quod quisquam dubitet. Hausius acceptum gladium inspiciens: gratiam habeo, inquit,

at ego non accipiam, neque enim mihi desunt arma, quae eOS violare poterunt, modo ne deficiat animus ac sortitudo; te autem appellabo Buium, acuti gladii possesΝOrem. Huius contra: haud oblatum sibi rex Haraldus recuSaret; Verum res plerumque ad satalem Sibi exitum procedit, atque neceSSe erit, ut Saepius congrediamini. Quibus dictis digreditur. Jam res ad

manuS veneraL Hauhus, pluS gratia valens, plures nactus est propugnatores. Cadunt aliquot viri, complures vulnerantur. HaukuS victoria potitur, interveniente populo proeliantes dirimuntur. Suiones exitu rei male contenti, ita domum redierunt. Cum fama de his rebus in Nomegiam perlata eSset, conditioque a Salgardo proposita

certaminiS, rex Haraldus magnam iram concepit. Quare cum Hauhus domum redux regem conveniret, Haraldus vultu ad minas compoSito interrogavit: an verum eSt, Hauhe, te honorem meum tuorum fortunae armorum subjecisse Τ Haud res

ita se habet, domine, Hauhus inquit; remque omnem, ut geSta erat, narravit. Qua re Haraldus rex oppido laetus: haud dubium est, Hauhe, quin braccas altius cinxeris saltius te extuleris tunc, cum athletas Eirihi regis devicisti. Hoc quidem verum eSt, inquit Hausius, at neutiquam minus in Anglia, cum Halionem, filium tuum, genu Adalsieinis Anglorum regis imposui. Subrisit rex. Exinde Hauhus mbroh salticinctus appellatus. Ita perhibent, in Νοrvegiam importatum nunquam fuisse pallium pretiosius. Rorii et Salgardus regem Eirilium convenientes reserunt, qua contumelia Hauhus eum affeciSSet, regemque Haraldum se principem nulla re inferiorem exi-

197쪽

IM DE HAMxo HABRΟΚΑ. C. 1-2.stimare. Quae res eum regi Stomachum moveret,

dimidiorum inter eum et regem Haraldum materies extititim ardus ad restem Hara dum et mutam

mi roham Menil. 2. Hieme aliqua, cum rex Etrihus convivium jolenSe instruendum curasSet, ipsoque celsa sede consedisset, aulicique dispositi essent, eX- cubitores, qui in Statione erant, hominem Conspexerunt xylosoleis serri. Hic cum magna celeritate adpropinquasset, ex xylosoleis descendit; sui L magna Statura, indutuS lacerna e pelle lupina. Liberaliter excipitur, lacernam EXuit; gestavit tunicam rubram coccinam, in capite galeam, gladio cinctus, eximia pulchritudine; coma erat magna et pulchra, Statura Supra vulgarem, magnitudo virium ad speciem excellens. Regem adiens Salutat, a quo benigne excepti S, cum elegantiSac splendidi viri prae Se speciem ferret, do nomine, familia et genere interrogatur. Ille Se Uighardum vocari, genteque Halogum eSSe teStatus: eo veni consilio, inquit, ut cognoScam, nume eadem conditione, qua Rornem et Salgardum, recipere veliS. Cui rex: forma Sane Spectabili es, te vero inexpertum tanti non posSum aestimare, quanti excellentissimos athletas, qui mea causa multis Re periculi fi objecerunt. Huic

Vighardus, vale, domine, inquiens, egreditur, amiculum induit, xylosoleas conscenditi Eo tempore rex Haraldus convivium jolense in Gud-brandsdalis instaurabat, cujus altero die regiis oris constituti ludum exercebant, rege ludentibus adsidente; praedium vero prope montem aliquem situm suit. Hic rex: quodnam Spectaculum eX monte apparet, turbinis specie 8 numquis istic xylosoleis labitur Recens autem delapSa nix, utpote molliΗ, homine labente pulve-

198쪽

ris instar excitata suerat; inde vero, quod vent neque increSceret, neque decreficeret, colligebant hominem eSSe; et tamen tanta erat ejus loci declivitaS, ut paucis eluctabilis esseti Hic celeri lapsu adpropinquans cum ad ludum acceSSisset, regem Haralduni adit et salutaL Rex, quod eum amplo loco ortum esse intelligebat, comiter resalutaviti Ille causam adventus exponit, ut Suam ei Operam offerat, Si ae consortio athletarum Suorum adjungere veli L Rex: si artium liberalium peritia vultui tuo respondet, magno mihi

ornamento eris. Advocatum dein I aulium interrogat, an hunc virum in suum contubernium ac Societatem recipere velit. Ille regis voluntati annui L Utrique staturae magnitudine pareSeranti Sic in contubernium athletarum regiorum adsciscitur.

mutas et Visthardus ab Haraddo in BDmmiam mi L3. 2Estate aliqua rex Haraldus significat, se Hauhum boream versus in Rarmiam ad colligendas merces pelliceas mittere statuisse. Quo

Uigharduη cognito, se eodem, proficisci velluostendit. Respondit rex, se Oi tali honore non interdicturum; suam cuique navem apparandam curat, paratos itineri epulis excipit, significat Se

giS, quam multorum aliorum, damno sibi esse judicet: veri autem simile mihi videtur, regem Eiri hum, de vestra prosectione factum certiorem, vestri velle meminisse, quod tu, Hauhe, Ηοlm-gardi pallium vi extorsisti. Novi quibus rex Etrihus eos, adjuvabit Sacrificia; quare vos ad nutricem meam, nomine Heidam, quae in boreali regione ad Gandvi hum habitat, mitto; hujuS consiliis uti minor; donum ei mitto annulum aureum,

nempe Bio num et Salgardum.

199쪽

gnae et duo dolia butyri. Jam proficiscuntur, firmo praesidio stipati beneque armiη inStructi. Duorum iter conspicatus praesentiens) rex Eiri-kus, Rorni et Salgardo significat, placere sibi,

ut septemtrionem versus in Surigdalos et Rar-miam proficiscantur. Et insequenti aestate rex Etrihus convivium Upsalis apparandum curat; duOS dein currus eum iii locum agi jubet, quo loco deum, nomine Lyterem, coluit. Μοου erat ut currus eo loco per noctem permaneret, quo ille mane insequenti accedere Solebat. Nunc autem Lyter praeter Solitum non adsuit. Desertur ad regem, Lyierema proficiscendo abhorrere; sic currus binoctio Stetit, ita ut ille non adveniret. Hic rege multo

majora sacrificia offerente, tertio mane animadvertunt, Lyterem adesse, tumque curruη tam graviS erat, ut jumenta, antequam eum ad aulam deportassent, lassitudine exanimarentur. Dein currum in medium pavimentum aulae constitutum reX cum cornu nece denS, Lyterem Salutavit, dicens, Se ei velle propinare; permagni Sua litter-BSSe, ut se Socium expeditionis addat; Se ei, uti antea, ingentia munera oblaturum. Lyter re- Spondet, Se invitum sacere, ut huic Se expeditioni Socium addat, aliquo se tempore in ista loca ad boream sita venisse, ibidemque in mon-Strum giganteum incidi, quanto Occurreram antea nunquam, sed tum aetate provectum erat; neque ea loca adirem, si id vivere scirem; at jam mortuum esSP arbitror. Rex haud dubie itaeSSe confirmaviti Lyter regem bene de Se meritum praedicans, Se profecturum pollicetur. Itaque Bjorni et Salgardo duae naves paratae. Quose Lacu Maelare) solventes draco nigris tentoriis velatus praecedebat, cujus lanes ut a nemine regi apparuit, ita aura undecunque Spirante cur-

200쪽

sum tenuiL Dein Septemtrionem vereuS navigantes litora terrae circumvehuntur.

Prosilium Hauhi ac inmatim cum BD e re Sristardo. 4. Jam de Hauho et Vighardo narrandum. Hi, in Gandviliam appulsis navibuR, cum SeniSex utraque nave sociis ad praedium Heidae, regis Haraldi nutricis, escendunt; quae induta tunica pellicea, manicis ad cubitum pertinentibus, igni adsidens, immensum Oscitabati Cum Hauhus eam ab rege Haraldo Salvere jussisset, illa se grato animo accipere regis Haraldi salutem te- Stata, ituram cum eis ad navem dixit; hortatur,

ut revertantur, prosectionem enim male ceSSuram. Hauhus, etsi ceteros homines Staturae magnitudine superaret, tamen non niSi ad alam ejus pertinebat Primo ei annulum tradidit. Τum ea: bene regem Haraldum, munera dantem; atque annulum induit manui. En segmina duo, quae tibi

misiti Satis liberale munus, inquit ea. Cum ei traderet duo illa dolia butyri, tum ea: rex Haraldus aliis hominibus haud similis est; hae res

Sunt eximiae, neque tales ego unquam dono accepi, cujus beneficii gratia si ei non reseratur, nullius reseretur. Doliis sub utramque alam receptis, Segmentisque in tergum rejectis, hocce munus ceteris duobus se pluris aeStimare pro-DSsa: novit alumnuS meuS, inquit, quo maxime delecter; consiliis meis utimini, atque sequimini mei Morem ei gerunt. Ea ignem SuScitat, et ab altera ejus parte considet. Visu eis est oro majorem in modum turpi, altero labio in pectus dependente, altero Super nasum dilatato. Hau-kum vestibus exutum circumquaque contrectans:

tu speciem viri satiS robusti atque fortunati praesere, inquit; jubet eum Se OScutari: Osculatur.

Dein Vighardum exuere vestes jubet; ille diu

SEARCH

MENU NAVIGATION