De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

. Quid loquor insigni tumidum Salomona cothurno, Qui thalamos Christi psallit et Ecclesiae.

Neque minus ad rem opportune Theodulphus aurelianensis: . Notinus Ididae resident tres ordine libri, Cui nomen Salomon sive Coheleth inest.. Alloquitur primus sub prolis nomine Cunctos, Corrigit et mores, Ethice, lege tua.. omnia vana canit rutilo sub sole secundus, Cui ros est physicas enumerare labor. . Τertius Ecclesiae thalamum Christique perornat, Rebus et in logicis vertitur eius OPUS.6o7. Hanc sententiam altera excipit neque maiorum sussragio

neque eiusmodi quae a priori penitus seiuncta existimari debeat. Nimirum plures sunt qui cum Psello , Honorio augustodunensi, Alano Magno de Insulis, Ruperio tuitiensi, Hatigrino Cardinali et Dionysio carthusiano arbitrantur, canticum ad Virginem nominatim reserri, et ipsam esse Virginem quae Sponsae appellatione nominatim significatur. Omnium loco audiatur 'ὶ Psellus qui sic habet : . Sapientissimus ille Salomon, mirabilis ille propheta tamquam

in speculo prophcticis oculis , animarum quae Salutem assequuntur, mores et virtutes, immo ut vere dicam, ordines et gradus aspexit. Tres enim, ut mihi persuasi, sunt ordines eorum qui salvantur. Aut enim sunt filii, aut mercenarii, aut servi. Has Classes atque hos or

dines Salomon ille prospiciens, et divino amatus spiritu, tanto ante

22쪽

522 cernens Verbi sponsi purissimi incarnationem, et quae ipsum sine semine genuit, Sanctissimam Dei genitricem Mariam illam immaculatissimam , quam Omnibus omnem omnium hominum geuerationes vocibus numquam cessantibus beatissimam praedicant, quia totius mundi peperit Salvatorem; hoc in sponsi persona canticum cecinit. πω8. Arctissimum vero esse Vinculum quo 11aec sententia cum superiore devincitur, tam ipSis rerum naturis, quam maiorum Ructoritate comprobatur. Qiacmadmodum enim celebrari nequit Unigeniti cum humana natura connubium, quin eius celebretur connusium cum Dei para ex qua humanam naturam accepit, ita neque connubium esserri potest sive cum Ecclesia universim, siVe Cum singulis iustorum animis, quin pariter connubium significetur cum Debpara, quae est gemma et gloria Ecclesiae, quaeque inter animas iustas tamquam Omnium iustissima resplendet. Hinc receptae apud maiores formulae quibus Dei para salutatur nunc ') veluti unionis naturarum

rescina, nunc ρὶ veluti thalamus in quo sibi Verbum carnem desponsavit, nunc ) veluti gloriosissima sponsa unionis Opostaticae dum rum naturarum Christi veri spongi caelestis, et nunc q) veluti sponsa Trinitatis et dispensationis arcanus plane thesaurus. Hinc quod in

praelatione ad canticum Honorius augustodunensis scribit: α Cum Canticum amoris, scilicet epithalamium Salomonis specialiter et spiritualiter ad Ecclesiam reseratur, tamen specialissime et spiritualissime ad gloriosam Virginem reducitur . . Atque hinc quod ex maiorum doctrina ' Salmeronius repetit inquiens: . Quandoquidem Omnia dona quae Christi sunt, a capite in membra distanduntur; potissimum tamen in praecipuum et selectum Ecclesiae membrum, nimirum beatam Dei param, illa derivantur. Hinc factum est ut laudes et praeconia, quae aeternae Sapientiae aut Ecclesiae eius sponsae tribuuntur, ob summam coniunctioncm inter caput et ipsam, quae

23쪽

523 veluti Ecclesiae collum est, beatae Mariae adscribantur. Hinc libercantici canticorum illi peculiariter assignatur, et in eius solemnitatibus legitur. Item illud, Dominus possedit me in initio Niarum suarum, et quae sequuntur. Et id: ego eae ore Altissimi prodisi primogenita ante Omnem creaturam. Et similia multa, quae de Verbo carnem induto ad litteram accipiuntur, cuivis tamen membro et Sancto, Suo modo, POSSunt competere, Sed longo post Virginem sanctissimam intervallo. α Etenim 'ὶ teste Driedone primi subsellii theologo α operae pretium est advertere, quod quae sub tropis et metaphoris aut etiam aperte de magnificentia, decore, pulcritudine et sanctitate Ecclesiae in sacris litteris dicuntur, ea Ornnia non absurde in univcriis ecclesiis per universum orbem gloriosae Dominac Virgini attribuuntur, propterea quod inter omnia Ecclesiae membra sit excellentissima, cui totum est collatum 'in quidquid gratiae ceteris membris per partes est distributum. Hinc ergo sactum est quod antiquus Ecclesiae ritus in honorem huius gloriosae Dominae recitat, canit et praedicat Scripturas, quas Secundum litteralem sensum ipsa sacrae Scripturae series indicat esse dictas de tota Ecclesia Christi. Neque negandum est, etiam Spiritum sanctum de hac loquutum esse, quum appellat arcam sanctificationis, tabernaculum Dei, domum Dei, et civitatem Dei. Amplius autem et in honorem gloriosae Virginis per universum orbem Ecclesiae canunt ea, quac in Psalmis, Proverbiis et in Ecclesiastico leguntur do ac- tertia Dei patris sapientia, utpote de Iesu ipsius silio. Si quidem ea quae Christo sunt propria, sunt Participatione quadam Communia Ecclesiae, et huic gloriosae Domitiae quae eiusdem Ecclesiae constituta est mater et regina. ο6o9. Ne qui vero probationem, qua Continuo utemur, secus accipiant ac sumendam illam esse arbitramur, quo fieri disertissime potest movemus, non id uobis esse consilii ut divinarum Scripturarum auctoritate sive thesim de plenissima Dei parae innocentia sive hypothesim de innoxio eiusdem conceptu, Sive utramque demonstremus; Sed nos eo unice spectare ut initio quidem declaremus1ὶ Da Regulis et Dogmat. merae Seriptura lib. III. traei. Ii. eap. IV. de tropologicis loquutionibus I) Bine illud Pauli She logi in Salom. eantie

autet . it. Met. I. Mariam infer erraturas divini esse medullam amoris; quod continuo maiorum sus

fragiia demonstrat. AtquΦ hiae illa Andreae Raml-ris in proles. ad eant. s. XII. a saerum istud o. lumen hoe differt a saeris elieris, quod perpetua quadam allegoria sub eor iee dramatis niteleum arieon. dat mysterii. Tendit igitur deelarandis lilialia nuptiis agni et sponsae, christum intelligo et Eeelesiam. aut quamvis animam et maxime Marianam. sie Oinnes eatholiei. a quihus in hae re nefas digredere.

24쪽

quaeciam Scripturarum oracula tam Ecclesia quam patres scriptoresque christiani ad Virginem traduxerint: deinde vero quibus illa

Commentariis explanarint, quamve virgineac innocentiae sanctitatisque spectent exhibuerint. In Summa non doctrinam exquirimus Scripturarum, sed sententiam promimus christianae traditionis quae occasione Scripturarum innotuit.

ARTICULUS I.

De capite primo cantici canticorum: de illius ad Deiparam ecclesia

stica accommodatione: quae sint cum hac accommodatione conitinctae et quam praeclare commentariis maiorum tum ea cons entur, tum De arae conceptus labis e res ostendattin

6io. Ilum est cautici caput, quod maiorum fides atque religio ad Dei param non retulerit. Ut igitur ab eo Ordiamur quod primum est, illud accommodatum ad Virginem legimus tam in missali morarabico in sesto nominis Mariae, quam in breviario ro-inanae Ecclesiae, in quo de Virgine adhibetur in festo Assumptionis et in utroque ciusdem ossicio, sive quod parseum dicitur, sive quod in sabbato frequentatur. Quemadmodum ergo de ecclesiastica huius capitis ad Dei param accommodatione non licet ambigere, ita

ncque fas cst dubitare, utrum quae illo continentur, Dei parae con-Veniant, eiusque dotes atque ornamenta apte repraesentent. 6 II. En vero quae hoc in capite prae cetcris animadverti de-

tetur me osculo oris sui. II. Sistitur ' digna quam sponsus impense diligat, quamque propicr insitas dotes singulari eximioque amore complectatur; quia meliora sunt ubera tua Mino, fragrantia unguen-

ιθ In quo leguntur verba ex Cant. I. -η IJ Leetiones enim primi noeiurni non aliunde quam ex hoe eantiet raptis sumuntur. a) CL Om parvum B M. ad vesp. Antipli -III. 43 CL One. B. N. in Sabbato ad laudes Ania iph. Iuli. cant l. Vulgatus reddens saevio legit. Textus in usitatis editi Ihva hab inp eja otia, eui laeuoui auruagantur in-υrpretes alexandrini qui reddunt-- ramis. s) cant. I. 1-I. Pars la quia . p. ὀm hete non tam vim resert eausalem, quam Mneν-ιiram, atque apte redditur rerum tamen. aeci, niAD omlatia. Lectio autem vulgati vi h rra tua, eui reis spondet Alexandrina interpretatio. --.i ... , dimiis det a Gmmuni textus lectione ' ' ' amores αι. Sessiret vulgatus et alexandrini idem vom lum i gerunt ae at aeriptum esset a 'et tibera tua.

25쪽

tis optimis. III. Sistitur ut quae 'ὶ a sponso prae omnibus dilecta

fuerit atque selecta; intro aest me Reae in cellaria sua: eaeuhahia

mus et laetabimur in te, memores uberum tuorum suPer Dinum. Re

cti diligunt te. IV. Celebratur 'in Lamquam formosa; nigra sum scd formosa, sliae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Smlomonis. Immo V. celebratur veluti mulierum pulcherrima, et

idcirco sponsi amica; si ignoras te, O pulcherrima inter mulieres. 'tistatui meo in curribus Pharaonis assimiliavi te, amica mea. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, collum tuum sicut monilia. VI. Admiratur ) sponsus Sponsae Venustatem ; ecce Pulcra amica mea, ecce tu pulcra es: Oculi tui columbarum. Denique VII. Sponsae venustas cum sponsi pulcritudine contenditur; ecce tu pulcheres, dilecte mi, et decorus. si a. Age iam, et Ecclesia praeeunte ad Dei param ista reserto. Cuiusmodi illa censenda erit 3 Nimirum censenda erit digna quUc pulcra, quae formosa, quae amica simplicitur dicatur, immo quae

pulcherrima qua se vocississima nuncupetur, quam Vonsus uases amaverit, Prae omnibus eleg rit, cuius Menustatem suspexerit, et quam perfectissimum suimetipsius ectyopum constituoris. Haec autem

talia sunt, quac nisi ab ea quam praeserunt significatione detorqueantur, profecto non sinunt sive ut creata puritas cogito tur en potior qua Virgo nituit, si vo ut Virgo aliquo in suscata naevo vi

deatur.

6I3. Quae quidem non pro arbitrio a nobis fingi, sed ad ma

iorum fidem sententiarnque expressa referri, adducti in medium corurndem Commentarii demonstrabunt. Rupertus itaque enarrans Verba, dum esset reoe in acculitu suo, narduis mea dedit odorem

) cant. I. s. Nomen eellaria. quo vulgatus utitur inmunem habet signistrationis originem eum hehraim ri , quod a Glando dieitur. Unda est Ioria sunt intimi seeretique loes, In quibus res magni pretii roponuntur. I) cant. l. 4. Vox hebratea π non atrum modo colorem signisseat, qualis est Aethiopum . verum etiam dilutiorem . euiusmodi in lis remitur quae a perserio eandore desieiunt. Quare non malaamhrosius in apologia Davidis legit suam. Pro lasa. quenta partieula sed, in hebraeo, sFro et aratio esta, in orae - .a cant. l. 7-s. Quemadmodum particulae aι non eonditionalia aed aut uoa signiueallo inest, et valet quandoquidem; ita pronomen re nonnisi vim expletivam habet. Quod subditur. o pulcherrima inistre mulieris . hehraim est, putim in muneribus, et maere ad vectum, as V 4 t. s. sed citra quod vis signisseandi diseri manu Denique am ea hebraire et I In eone ea, mulier. me a mensae. Mariis, apud symmaehum aerum meis, et apud Aquilam φίλ-

amica

4 Cant. I. i4. Particula Iari eue tu, non tam vim demonstrandi quam admirandi praeseri, eiusque geminatio hune asseerum vehementer ampli laa .sa cant. l. s. M tanti I. II.

26쪽

suum; Virginem φὶ inducit sic loquentem: Ipse priusquam ego

essem, imo et antequam Abraham fieret, est et erat, et in illo a cubitu suo erat. Nam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Dum ita esset, nardus Inca dcdit odorem suum, et hoc odore delectatus descendit in uterum meum. Olim in Eva malo superbiae foetore Ossensus, et ob hoc ab humano genere aversus fuerat: nunc autoni deIectatus bono odore, nardo humilitatis meae, sic ad genus humanum conversus est. α Ubi vero cetera ' inte

pretatur, haec Virgini verba ὶ adscribit: α Tu pulcher et decorus, ita pulchor ut sis ipsa substantia pulchritudinis: ita decorus ut sis ipsum decus humani generis. Vere ergo dicis mihi, ecce tu pulcra

es, et dico tibi, ecce tu pulcher es quia tu Pulcritudo mea es. οConsentit Am deus episcopus lausanensis inquiens: α Bonus odor qui regem in accubitu suo per Virginem provocavit, ut ad nos veniens nostra reciperet, sua daret constituens nobiscum amicitias lege immobili et pace sempiterna. Sic itaque fragrantia. VeStimentorum Sanctae Mariae hostes fugat, honos invitat, Deum placat . . Consentiunt Bernardus et Anscimus, iisque testimoniis consentiunt quae

esse praeclariora nequeunt.

6i4 . Et Bernardus sane non modo Virginem semel iterumque

Dei genitrix virga Τ) cst, flos Filius eius. Flos itaque Filius Virginis, flos candidus ct rubicundus, electus ex millibus. Flos in quem prospicere desiderant angeli: flos ad cuius odorem reviviscunt modi tui. Et sicut ipse testatur, nos campi cst et non horti. Campus enim sine omni humano floret adminiculo, non seminatus ab aliquo, non de Mus Sarculo, non impinguatus sim O. Sic omnino, sic Virginis alvus floruit: sic inviolata, integra et casta Mariae Viscera, tamquam pascua aeterni viroris fore in protulere, cuius pulcritudo non videat Corruptionem, Cuius gloria in pcrpctuum non marccscat. o Virgo virga sublimis, in quam sublime verticem sanctum erigis, Usque ad sedentem in throno, usque ad Dominum maiestatis. Neque enim id mirum, quoniam in altum mittis radices humilitatis. O vere Cae-

27쪽

MIlestis planta, pretiosior cunctis, sanctior universis. O vere lignum vitae quod solum suit dignum portare fructum salutis . . Et ) mox;. Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta inventrix gratiae, genitrix vitae, mater salutis: ut per te nos suscipiat qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsuin integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas 'ὶ Deo grata nostrae veniam impciret vanitati. . Quae vero quantave fuerit integerrima Dei parae puritas, uberius declarat ' Bernardus inquiens: . Factor hominum ut homo fieret, nasciturus ex homine talem sibi ex omnibus debuit deligere, imo condere matrem, qualem se decere sciebat, et sibi noverat placituram. Voluit igitur esse Virginem, de qua immaculata immacu latus Procederet, Omnium maculas purgaturus. Voluit et humilem, de qua mitis et humilis corde prodiret. Ut igitur quae sanctum sanctorum conceptura erat Pariter et paritura, sancta esset corpore, accepit donum virginitatis: ut esset et mente, accepit et humilitatis. His nimirum Virgo regia gemmis ornata virtutum , geminoque mentis Pariter et corporis decore pracsulgida, specie sua et pulcritudine sua in caelestibus cognita, caeli civium in se provocavit adspectus

ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret, et caelestem nuntium ad se de supernis educeret. ο615. Neque aliter Anselmus qui Virginem sic alloquitur: uosemina mirabiliter singularis, ct singulariter mirabilis, Per quam

elementa renovantur, inferna remediantur, daemonos conculCautur,

homines salvantur, Angeli redintegrati turl o semina plena et Su-Perplena gratia, de cuius plenitudinis exundantia respersa sic re vir scit omnis creatural o Virgo benedicta et superbenedicta, per Cuius benedictionem benedicitur omnis natura, non solum Creata a crea tore, Sed et creator a creatural o pulcra ad intuendum, amabilis

u Mirares, inquam sublimi contemplor Mariam locatam. Nihil est aequale Mariae: nihil, nisi Deus, maius Maria.. Et ' rursum:

. Deus et pater rerum Creatarum, et Μaria mater rerum recreatarum. Deus est pater constitutionis omnium, et Maria est mater resti-1ὶ ibid. pag. N. eol. I. D-Ε.Iὶ m qua humilitate in sermone IV. de Asia sumptioni ait: a Digna plana quam respieeret Dominus . euius odore suavistimo ab aeterno illo pateries alnus attraheretur amulatu. sa Bom. I . super Minus est. 4ὶ Orat. Ll. ad saueiam virginem Mariam p. rel. eol. I. D. si ibid. pag. 28 . eol. i. E. ε) IhId. pag. 281. eor. I. a.

28쪽

tutionis omnium. O vere Dominus tecum, cui dedit Dominus, ut

omnis natura tantum tibi deberet secum. . 616. Succedunt Iohannes damasconus et Germanus constantin

politanus, e quibus ille ') cxclamat: α Αve nardus ') fluens, unguen

tariorum more puritatis aromata irrigans, quorum CVaporatio Sua

vissimus illi odor est qui in canticis dicit, nardus mea dedit odorem

suum. AVc stacte, cx virginalis balsami consectione sanctitatis sive lactis Christo stactem stillans, quae rursum in canticis canis: fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Auc unguentum, compositio omnium Pretiosissima virtutum, omnigenae puritatis unguenta spirans, ex qua Domitius idem tecum nomen gerens prodiit; ait ' enim unguentum effusum nomen tuum. n

Αt Germanus descripta Salvatoris oeconomia, illico porgit: . Οitiessabilem exinanitionem l o bonitatem l quod per mulierem co

gnatam et consanguineam haec nobis supra naturam et gratiam Deus erogaVerit: per mulierem, inquam, cuius animae pulcritudo eo immensitatis excrevit, ut Christum ipsum qui summa pulcritudo est, in sui desiderium attraxerit, effeceritque ut Secundam ex ea Sine Patre generationcm elegerit. Cuius etiam corpus speciosum adco fuit, tantaque florens puritate, ut Vel ipsam caperet lucorpoream immensamque superessentialis naturae maieStatem, per unam e tribus eius

29쪽

529hypostasibus. Haec est Dei genitrix Maria, commune christianorum omnium perfugium: prima Primi lapsus Primorum Parentum revocatio : lapsi generis in rectum statum restitutio. v 6 17. Prae his tamen etsi splendidissimis non minus ea censeriluculenta debent, quibus Zacharias, auctore 3) Germano. Virginis parentes compellavit inquiens: α O nostrae salutis auctores, quo vos

appellem nomine 3 Quomodo vocem p obstupesco. Videtis ne qualem protulistis fructum Z Talis enim est ut puritate sua Deum alliciat ad inhabitandum in ea. Numquam similis ulla suit, numquam erit hac pulcritudine sulgens. . Ninuo ea item quibus ipsam alloquens yὶ Virginem, dixit: . Accede tu quoque ad me, Puella molis sublimior: accede quae insans conspiceris, et ossicina Dei intelligeris. Accedo

et sanctuarii limina tu potius sanctifica. Neque enim tu purgata sanctificaris, sed magis sanctificas. Ingredere per sanctuarii limina, quae mortis limina conteris. Intuere in velum quae tuo sulgore illuminabis eos, quos gustus oculos offuscans excaecavit. Ecce enim senectutis te baculum teneo , naturaeque lapsu debilitatae ere

ctionem. n

618. Sed alibi commemoratis verbis ' , ecce tu pulcra es,

amica mea, e vestigio Germanus subiicit: αΙmmortalis sponsi verba sunt ista sponsae Mariae sus agantia, omnibus nempo Creatis pra esse, et in natura creata ad increatam Oh puritatis excellentiam accedere. , Quibus haec respondent ') Gabrielis ad Dei param: α Scias palam animoque persuasum habeas, me magis te obStupuisse quum tuam divinis assuram gratiis pulcritudinem spectarem: ac te iam videns, mei Domitii gloriam mihi videor intueri. . Hinc Isidorus thessalonicensis ' praemissis verbis, sed mulo altius ordienda est historia Virginis, ut e sacro ipsius ortu incipiendo deducat ordine

quodam oratio purissimam in ingressum ad Sancta sanctorum, continuo ') pergit: α Nascitur ergo sacratissima haeC Pulcritudo expres-

εν orat. I. in Deiparae praesent. pag. 48. M cant. I. id. edit. Naraeeii. εὶ Orat. l . in Deiparsa praesent. pag. 24.2ὶ Ihid. pag. 4s. edit Maraeeii. Orat. in Deiparae annuneiat. p. l . edit. si ibidem pag. 34.

30쪽

530sissime Deum reserens; et summe dcisorme speculum, divinitus mucatis splendor, Deum Oblectans iubar, Deum decens formositas, et sponsa et filia Deo reservata Maria. . Tum sermone ad Ioachimum et Annam converso ) addit: α Impetrant egregie quod petebant,

fructumque generant hunc admirabilissimum, orbis universi decorem et pulcritudinem, mysticum alimentum, melle supra captum dulcius, delectamentum quasi umbrosa arbore iucundius et Omninorum odore suavissimo gratius. Dccebat enim et illos tanta nobilitate animi praestantes, tanta iustitiae laude florentes, tanto ardore Deum rebus omnibus praeserentes, tanta mentis dei formitate vigentes non aliam sed hanc generare prolem, et i PSam , cuius beatam excellcntiam praetcrmittit oratio quia non potest ex Primore, non alios sed hos habere parentes. Decebat etiam illius congressus qui concipiendae Virginis caussa suit, primordialem et antecedentem Caus

sam non esse aliud quam Dei congressum, ut qua sieri posset, sola purissima, propheticum quoquc illud ') cvitare posset, in iniquita

tibus concestius sum, POSScique de seipsa affirmare, solam non in peccati concepit me matre mea . .

619. Venio ad libros ecclesiasticos, in quibus neque pauciora, Deque minus ad rem Pra cutem accommodata reperiuntur. In illis namque ' legimus: . Agite, puram illam mente similiter pura beatam celebremus; pulcritudinciri scilicet Iacob quam Deus dilexit, quamque a se electam veluti tabernaculum sanctificationis incoluit; illam ipsam ut creatis omnibus honoratiorem hymnis Esseramus. v Tum h) legimus Divinarum adolescentularum chorus Numine an status te in mulieribus pulcram decantat, te, o domina et Dei genitrix, divinitatis splendoribus adornatam; Dam super Omnem mentis captum peperisti Verbum quod omnem pulcritudinem con

Ibid. pag. 36. Cum his autem ε ra suprit patrum Meles. tolet. T. l. et irimbertus abbas aleontulisse quae tradunt Dieodorus studita episti. lib. m tensis in Cant. I. page. 371-274. apud Periuruli. epist. CXXVIII. pag. b7s. Inter opp. Simonet T. II. P. I. T. V. . antiquus auctor libelli inseripti eor a bea- αὶ Ps. L. 7.tae virginia Mariae eap. IX. pag. 408. In eo lecti.

SEARCH

MENU NAVIGATION