Praeclara ac diuina quaedam quatuor doctrina, et sanctitate illustrium abbatum, Ephraem, Nili, Marci, et Esaiae opera e Graeco in Latinum conuersa, Petro Francisco Zino, canonico Veronensi, interprete

발행: 1574년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

amittit gratiam suam: & superbia perdit omnem hominis fructum. Quiescit vinum in locis penitus abditis,&operitur:Sic,qui virtutem colit,in silentio conquiescit, & tegit laboros ae studia sua. Haec omnia in vino obscritantur, ut placeat domino suorDebet haec omnia qui'; custodire, ut placeat Deo. Porro, quemadmodum vino non creditur, quale sit,n is hauriatur & degustetur sic homo non debet sibi ipse fidere, sed in timore versari, donec occurrat Deo,a quo opera ipsius comprobentur Ac quemata modum siqua in dolio rimula existat,defuit vinum; antesi dominus sciat, si negligens est: Sic quaelibee res quanuis exigua fructum excutit hominis neglia gentis. Studiose igitur,fratrcs,ab omnibus offensi nibus& peccatis caueamus, ut Deus nobis miseri-eordiam & gratiam suam in iudicii die largiatur . quod faciet ille prosecto, si pro infirmitatis nostrae

viribus mandata eius obseruauerimus. Caeterii tua est, Domine, potentia, & misericordia, & auxistium, & protectio,& venia,& paticntia. Quis.n.ego sum in manu malorum, a quibus me liberasti: Egoenihil habeo quod tibi dem. Peccator ego sum, alvindignus omnibus donis tuis. Tu me e manibus iniis micorum meorum eripuisti: Tu es Dominus,1 4' meus ,&Deus meus. Tua est gloria, demisericordia, & desensio, & praeta:r dium, de imperium in G- .

382쪽

AD EOS, QVI INITIANTUR

Aee sent signa,quae fecit Dominus I

sus,anted in crucem ascenderet. Eun tes, inquit, renutiate Ioanni,quae audivistis,&vidistis.Caeci vident, claudi ambulat, leprosi mundantur, mo tui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est,qui non fuerit scandalizatus in me.Qui spe suam in hoe mundo sitam habet, caecus cst. At si hac spe omissa,animum suum ad ea, qua in altera vita expc-ctantur, intenderit,visum recipit.Claudus est,qui mat hoc sqculum,quod si,eo neglecto,Deum diligit, earnemq; contemnit, recte incedit. Surdus est,qui vanis distractus occupationibus, diuinis rebus minime vacat. Quδd si, relictis omnibus, capessit praecepta Dei,ia audit. Qui odio,aut inuidia,aut aemulatione, aut maledictis proximum suum insectatur, leprosiis est, ct iccirco, ut olim leprosi,arcendus est ab altari. Quδd si vitia eiusmodi expulerit,mundus erit.Si igitur respiciat caecus, ambulet claudus, surdus audiat, di leprosus mundetur,homo qui negligentis tempore in his vitiis erat mortuus, in vita reuocatur, & fit homo novus, ac deinceps euangelizatur, cum antea pauper sensibus su erit,uirtutu diuitiis carens, & harerenuntiat ei,a quo baptizatus est. Baptisina est amictio eum humilitate atq; silentio. Ioaniles enim, ut scriptum est, indumentum habebat ex pilis cameli, zona pellicea erat circa lumbos eius, & in dcferto uersabatur: quod afflictionis est signum, ac poenia

tentiae , quae mundat hominem, ac talem reddit, ut uacet ei in erucem ascondere. Crux autem est futurae immortalitatis indicium. Sed opus est prius, ue

383쪽

ora claudat Pharisaeorum,& Sadducaeoru. Sadducaei

figuram gerunt infidelitatis,& obstinationis: Pharisaei aute malitis,& simulationis,& inanis glorie.Scriptu est enim, Et nemo cxilla die ausus est amplius Iesum interrogare. Postea misit Potru & Ioanne, ut pararent Pascna. Cum enim mens se ipsam viderit nullis obstricta vitiis, paratur ad immortalitata sen-siisq; suos codem dirigit, & secum colunctos habet. Iesus autem orauit, dicens. Pater mi, si fieri potest, transeat a me calix iste in hae hora. Quod nobis est

documeto, victim mens vult in cruce conscendere,

multu incubat orationi & lacrymis, supplexq; semper prosternat se in cospectu Dei, benignitatis eius

opem implorans,ut roboretur,& custodiatur,donec resurgat in nouitate sancta atq; initie a. Crucis. n.te opore magnum imminet periculu. Clim autem orat,

Petrii, & Ioannem, & Iacobum adhibere socios debet, id est integram fidem,spe constantem, & ardcntem charitatem. Atq; haec quidem gessit, & pertuliedilectus Dns ac Deus noster Iesus Christus pro no- . bis, & omnibus in rebus nobis exemplum fuit, ut inquit Apostolus, ut cognoscamus eum, & virtute resurrectionis ipsius,& participes simus passonu eius,

mortiq; conformemur, ut occurramus ad resurrectionem mortuorum. Fel ipse pro nobis sustauit, ut nos improbam omnem cupiditatem abiiciamus, . di os nostrum obstruamus, nec sinamus illam ex coprodire ac persci. Gustauit acetum pro nobis, ut nos omnem arrogantiam & perturbationem extii ruamus. Sputis conspersus est pro nobis, ut nos mu- . di laudes & humanam gloriam asperneimur. Spinea corona caput eius confixum est pro nobis, ut nos humilitatis corona redimiti, inimici superbiam conculcemus. Quod autem verberibus assectus cst Iesus , anteil in crucem ageretur, nobis documento est', ut omnes hominum contumelias, atq; iniuriλsuati.

Luc. 22.

384쪽

aequo animo feramus. Ia quod vestimeta eius ductis

sortibus inter se diuiserint, admonemur, ut rem Caaducaru iacturam parvipendamus, & cruce amplect Heb. 1 o. mu ira, bonorum nostrorum, ut Paulus ait,cum gaudio su scipietes,quandoquidcm meliorem & manetice substantia habemus in coelis. Haec omnia d . bet homo pi stare pro viribus suis, alioquin in crucem cum Domino non conscedet. Porro, cum hora sexta crucifixus sit pro salute nostra cum tanta cor

dis acerbitate,debemus ignauia omnem ac sormidiae L ἡ Pponere, donec peccatum intereat:quonia,vexpn. z. scriptu est, per cruce intersccit inimicitia in eo. Naquod hora nona clamauit Iesus voee magna ImuNDeus meus, quid dereliquisti meὸ nostra esle deci

rat, posteaq vitia,nos acriter affligentes deuicimus, ut tandem cum humilitate clamates ad Deu, fiducia sumamus. Quod aute sole obscurato Dominus emisit spiritu, intellige tunc in te mortuu esse peccatu, eu spes reru, quae in hoc mundo cernuntur,in animo

tuo defecit. Et velum templi scissum est a summo. usq; deorsum. quod significat, si mens suerit liber ta, interstitium, quod inter illam & Dcum intere dit,sublatum iri. Petrae scisset sunt, & monumenta

verta: quoniam per morrem illam nobis adhibita, : omne pondus, dc cicitas,& quaecunq; premunt animam nostram, confringuntur, & sensus, qui morti . fructum serebant, conualescunt, atq; excitanturi uicti. In sindone munda S aromatibus inuolutus est : vinos post eius mortem in sanctitate atq; immortalitate conquiescamus. Et posuerunt illiinxin imo nummio novo, in quo nemo positus fuerat PS c voluerunt lapidem magnum ad ostium monum ii. Cum mens ab omnibus huius seculi perturbati nibus liberata sabbatum agit, est in monumento

'I' corpus cst,illuc congregabuntur &aquilla. Surrerit.

385쪽

In gloria Patris sui, & ascendit in eoelos, ct sedet iii dextera maiestatis in excelsis. Nostrum igitur est, ut Col. 3Αpostolus ait,ut si cum Christo consiirreximus,quae sursum sunt, inquiramus, ubi Christus est in gloria Dei sedens. Qui sursum sunt, sapiamus, non quae super terram. Mortui enim cum Christo sumus, qui pro sancto nomine sito faciet nobiscum miserico diam suam. nostras enim tulit infirmitates , vipe rata nostra delerct, nosq; in Sanctorum suorum n mero collocaret. qui vivit & rcgnat in iacula lac

lorum. Anaen.

BEATI ESAIAE ABBATIS

LUCTUS ET LAMENTATIO.

ORATIO. X HII. EMISERVM, me miserum,quia nondu a gehenae igne sum liber. Qui ad illa homines detrahunt, adhuc in me operantur: & omnia opera eius mouetur in corde meo.Qui me in incendium conantur demergere,agant adhue in corde meo,&fructus suos proferre cupiui. Nondu mihi constat,quoniam hinc sim prose turus. Nondu mihi parata est recta via. Nodum plane liberatus sum ab aereis potestatibus, quae mihi per mala mea opera dominari conatur. Nondu liberatorem meu suscepi,q. venit,ut me ab ipsis vindicaret. Adhuc enim in me viget earu improbitas. Nondu video, qmihi apud iudice possit esse fiducia. Nondu explor

tum habeo,utru morte mulctandus sim,necne.Nondum ex reorum numero cxemptus sum.Rcus,qui in carcere vinctus est,no lar tatur.Qm krreis obstri misest vinculi , facere voluntatem tuam non potest. Nodocet alios,qui compedibus tunetur. Qui tu doloria

386쪽

bus versatur,n5.valet quiescere.Non edit cum voli plate, ius collo iniectus est laqueus. Neq; amplius eogitat,quomodo alia scelera comittat, sed in luctu R moerore degit ob illa,quibus obstrictus est,& propter quae merito cruciatur.Qui considerat exircina ista supplicia, quibus assiciendus est propter peccata sua, is animum in caeteris iudicandis non habet occupatur cor eius stimulat dolor tormentorsi: cruci tuum cogitatio non sinit cu csse curiosum: de cibis non est sollicitus. Non respondet illis, a quibus aflueitur eontumelia: patienti animo fert omnes ini

rias, seq; dignu illis existimat: risus ab co seul abest. edui suspicio & gemitu formidandi iudicii, in quo

sistendus est, recordaturi si quid audit,non animata uerrit, utru cum laude dictum sit, an contra. doloris magnitudo ingentem ex oculis eius copiam exprimit lacrymam. si ex claris parctibus ortus est, magis etia dolet, quoniam in iudicio tam multis spectantiabus videndus est in populo non considerat,qui boni, qui mali sint. si una cum ipso alii vincti trahuntur,noottendit illis, nee consultat cum eis,quid agendii sit. Onus enim seri quisq; situm. Dum ad supplicis trahitur, oculos humi dcfixos tenet. nemo de illo a det verba facere propter metum tormentorum. Ea, quae patrarit, quamobrem merito damnatus sit,ipse eostetur. Quadiu igitur ebrius ero sine vino,& hqri quae ante me sunt, negligam 3 Ariditas cordis mei oculos meos exieeauit. Et sollicitudinis ebrietate caput meum exhaustum est.'Animi distractio ad horam usq; tenebrarum mihi obliuionem adduxit . Corporis necessitas devinxit me. 8c interitus de via, me cogit deflestere. Neq; amicum habeo, qui de me loquatur . nec munus est mihi, quod ciuibus mitta. Fama calamitatum, quibus assicion, facit, ut me non agnostant. Si eos imploro, non audiunt me. Videntenam me iisendum a doloribus liberum. Cor nicum

387쪽

eonsolationem uo inuenit. Peccatorum enim acuis

Ieus sine ulla intermissione me stimulat: &onus iniquitatum mearum ingrauestit. Nec tamen ignis vim plane reformido, quoniam in illum me iniect2 iri exploratum non habeo. Clamor in auribus meis insonat, in propinquo supplicium esse. Muthera quar

sanata videbantur , in corpore meo recrudescunt nec tamen adhue computruerunt, ut medieum requiram . Contego vulnera mea, ne ab hominibus videantur,& pati nequeo,ut ea medicus curet. Aeerba inferre vult ille medicamenta, sed ego no patior. Bonus est medicus, nec meracdem a me requirit, & cgo sum ita piger,ut ad eum grauer accedere. Vltro ipse ad me venit,ut mihi medeatur,& inuenit me comedente, quae vulneribus sunt contraria . Hortatur me, ut deinceps abstinea,& vescedi voluptas cor me uni decipit. Quoties comedo,toties me poenitet comedilth,scd pconitentia mea non est vera. Mittit ille mihi, uod comedam,ut conualescam.At naala consuetudo ea me si scipere non permittit. Insiimmai quid aga ignoro. Lugete mecii, oes vos fratres mei. ut Dei auxiliu viribus nacis maius ad me des dat,ut me regat, & doceat, Quonia ipsius cst regnu, & glo- 'ria, nue,& semper,& in omnia saecula seculoru. Ame.

ORATIO. xy.

mus, charissimi,quonia tempus brc uc est. Animo vacare non potest quido corpore sollicitus est. Quemadmodum nemo potest oculum unum in coelum tollere, & alterum hunii

defigerc, ita mens nequit, quae Dei, & qu ae mundi sint, simul curare. De iis, quae tibi non prosunt, te

388쪽

B. ESAIAE AB A si

adeo sitisse sollicitu erubesccs,cum e corpore excepseris. Dcu tim qui tibi in omnibus,quq agis, praesto est. Dcu time, qui tuas cogitationes intuetur. Quae ra hominibus faccre erubescis, ca di occulte cogitare turpe puta. Vt arbor ex fructu cognoscitur, ite excogitatione mens, qualis sit,intclligitur. Quadiui eccato pares,ne te liberum putes. Qui vera fruitur ibertate, is in eorum,qui turpiter admisit,medit tione non immoratur. Ne te igitur liberum existiama, donce Dominum prouocas ad indignationem. Libertas non aduenit,quoad animus aliquid eorum, quae in mundo sunt, concupiscit. Ea te cura sollicia. tet, qu id resurrccturus sis, &Deo rationem redduturus. Dcum timc,qui singula, quae secisti, iudicati xu est. Qui tam sollicitus es,si corpus aegrotat,ut itilud cures: cur non studes, ut in rejurrectione beata essiciatu se Quotidie antesi Deo preces etandas,tea

eum ipse considera, quod vitium superaris. Quo admodum terra sinc semine&aqua, fructum se re non potest: sic agere nequit homo poenitentiam sine humilitate & corporis afflictione. Acris circun fusi & spirantis afflatu forent germina. Et manda torum obseruantia foret homo . Quae quid olia seruantia fidei in Deum cst argumentum. Timor Dei conscientiam integram & tranquillam conse vat. Si tibi in cellula eommoranti voluptas sensus tuos libidine titillavcrit, primos cogitationis impctus cohibe, ne te corripiant. Deum esse prc sentc mgeeordaro, cuius oculis vel cordis arcana sunt m nisesta.Sic igitur animam tuam alloquere: Si vcreris, ne te peccatem aspiciant peccatorcs similes tui, quanto magis Deum vercri debes, qui ponitus a dita & occulta contuetur 3 His verbis Dei timor c citabitur in corde tuo, quem quidem Dei timorciris amplecti volueris, immobilis atq; inuictus adue

389쪽

DE MUNDI RENUNTIATIONE tys

Arnt in Domino ', non commouebitur in aeternum qui habitat in Hierusalem. Qui credit, sibi, cum e corpore discelserit, iudicium esse siubeudum, is nulla in re iudicat proximum suum . Oportet enim, ut scriptum est, omnes nos sisti ante tribunal christi, nri Unusquisq; recipiat ex operibus,quae gessit in eoru μ' pore suo, vel praemium, vel si plicium. Qui credit, δ' M0 sfuturum esse Sanctorum regnum, cauet, ne in pamuis,aut minimis rebus peccet,ut sat vas clectu. Nam smile, inquit, est regnum coelorum sagenqmissae iis mare,&ex omni senore piscium congreganti, quos,cum imp leta esset, extrahentes elegerunt bonos,&putres abiecerimi. Qui eredit corpus suum in die iudicii reserrecturum, debet illud ab omni de & macula purum integrumq; seruare. Reformabit enim,ut scriptum est, corpus humilitatis nostrae, Mati. revi sit consorme corpori elaritatis suae secundum operationem virtutis suae. Nihil est in hoc mundo, 'quod eum , in quo Dei charitas habitat, possit ab illa separare . Quis enim, inquit Apostolus,nos sepa- rabit a charitate Dei 3 tribulatio 3 an angusti an fa- meslan nudit Zan periculum3an persecutioZangi dius3Utinam nos inter illos reperiat Deus quos nitilla res huius mundi scparauita charitate Christi, uti una eum illis inueniamus misericordiam per . ivirtutem Domini nWstri Iesu Christi e ius

cula saecu lorum. Amen.

390쪽

DE GAUDIO ANIMAE DEO

N primis hortor ic in timore Dci, ut ex eius voluntate persectus si ne labores tui sint inanes, sed Deo grati. Qui enim negotiatur, lucru faciet, ideoq;

laetatur, nec considerat, quos labores

pertulerit. Qui duxit uxore, eam studiose obseruat atq; custodit,& cor cius in illa coquiescit. Miles pro rege suo pugnas morte despicit, ut corona donetur.

Haec istius mundi sunt opera, & qui ca faciunt, ga dent. Quod cum ita sit, quonam saudio assici debet animus alius, qui Dei sese addixit seruituti, & in eo studio se nauitor gerit,cum considerat Angelos sibi

ex hac vita discedenti obviam venturos, gratulat rosq;, qudd ex tenebrarsi potestatibus lacrit libera tus3 Cum enim anima e corpore egreditur, Angeli edin ipsa proficiscuntur : Tunc autem occurrunt illi omnes icnebrarum potestates,exquiruntqsis quid in ea proprium inueniant,ut illam sibi vindicent.Comtra vero tu Angeli pugnant,tum multo magis opera, quae ipsa fecit, quibus ab aduersariis oppugnantibus

defenditur, S custoditur,ut cam attingere nequeat. Quod si opera bona vicerint, tunc cius praeconium canunt Angeli, donec cum istitia Deo occurrat. Quo quidem tempore omnium laborum, quos in mundo portulit, obliuiscitur.In hoc ergo cx:guo uiatae curriculo alacriter laborcinus,& opera nostra ab omni malitia pura atq; intcgra custodimu , ut e manibus inimicorum nostrorum , qui admodum

improbi crudelesq, sunt, liberemur. Beatus ille, in quo nihil eorum inest, quoniam gaudium eius, α artitia, & quies,& corona in immortalis. Huius a

SEARCH

MENU NAVIGATION